장음표시 사용
131쪽
callorum dolores, quibus afflictus videbatur interdum tanquam per spinas incedere. Per id temporis primus antiquitate iam venerat in Canonici Iuris laurea: id vero moris est, ut in qualibet scientia Doctor antiquissimus ab unia verso Collegio Decanus appelletur quae Deca-
natus dignitas ut negotia non modica Decano importat, ita et aemolumenta non levia. A pellatus itaque Franciscus renuebat firmiter utrum. que; sed a Provinciae Praeside coactus novum suscepit onus: nam incumbebat pro munere saeispe praeesse thesibus illis, quibus petitur laurea; quandoque argumentari; semper interesse tum probandis periculo summo Candidatis quod apud Nexicanos Atra Nox appellatur tum probatis in Collegium Doctorum cooptandis, tum aliis etiam academicis ossiciis ex iis, quae habentur
graviora. Neque Vero propter novas hasce occupationes , auditum unquam est, cum Pro confessionum ministerio mitteretur, praesto non fuisse. Ita semper erat paratus pro sacris orati
nibus , quas elaborare Superioris vox imperabat: recusavit aliquas, non quod laborem fugeret magnanima virtus, Sed quod honores abhorreret demissio. Propterea Superiores infimis rogabat precibus, ne se concionari vellent ad ea solemnia , quae gravem Auctoritate Oratorem flagitabant; pro aliis autem se se libenter offerebat , quantumvis in secunda materies difficultatem adaugeret. Famosa hoc nomine oratio in
132쪽
Coronae spina , quam Sodalitas Bonae Mortis fetia tertia Maioris hebdomadae publice colendam eliciebat. Et haec Francisco pluries mini
stravit demissionis, et charitatis materiem e nam et oratio erat, quae nomen, et honorem non
afferret; et sibi ambiens, quam plures refugiebant, alienum onus, qua poterat, allevabat. Neque tamen , quod saepius ad eamdem concionem diceret, idcirco auditus unquam est, dictam semel e suggestu orationem repetere et sive fastidium generare audientibus timeret; 'sive eamdem recoquere crambem erubesceret; sive hanc esse nimiam suo genio indulgentiam existimaret. Quod sane potuit, cum domus Minister
desiderio impulsus laborem ipsi minuendi, misit
interrogatum: Quas haberet pro praeteritis annis elaboratas orationes Ut scilicet illum ad
eadem sesta oratorem pro praesenti tunc anno renuntiaret. Ad haec Franciscus. Nunquam equidem gratias pro tanta in me humanitate satis agam verumtamen sciat, ' velim, benemus bomo, qualescunque mihi habendas edixerit, novo me ἐκ- tenturum labori: eatenus enim ad apostolicam viatam confugi, ut insudarem, non ut requiescerem:
proinde imperet ex arbitrio suo y libenter obediam . Tantis onustus laboribus annum saeculi vertentis attigerat sexagesimum secundum , cum Per vasit Mexicum febrium contagio. Saepius memorare in calamum veniet, quale tunc Soci rum sudoribus theatrum apertum sit; qui diu, noctuque non cessabant ab expiandis consessi
ne moribEndorum criminibus. Et quanquam sam
133쪽
us haee essent, quae vel robustissimos fatigarent , acriter intendebat labori Franciscus; anumi fervore in devexae aetatis debilitatem pugnante . Septuagesimo natus anno, mane tem
pestive domo exibat, populi corona circumdatus , et .nihil valetudini consulens, discursab tanhelus, quocunque vocaret afflictorum necessitas ; post prandium etiam, atque ad multam noctem protracto charitatis ministerio . Contagione tandem et ipse correptus est, atque illico vis morbi caput occupavit. Nec tamen eo minus dedit boni odoris exempla: nam siqua deliramenta loquebatur , ea erant solummodo vel de
absolvendis criminibus, vel de linteis, et pulvil- Io , quae reliquisse dicebat, ubi confitentes audierat. Ita quae totus cogitatione volverat, dum valebat; eadem mentis etiam impos agitabat. Voluisset ille quod extimuimus profecto) vitae
sacrificium offerre irato Numini; quae vita caderet pro animorum salute charitatis victima. Sed qui ad maiorem calamitatem reservarat illum Deus, a mortis pene faucibus iacentem extraxit ; ut vitae mirabilis exemplis adhuc per annos pauculos fungeremur. Nunquam vero ad statum pristinae valetudinis redire potuit; qua valetudine novis in dies infirmitatibus fracta, interdum Superioris imperio cogebatur in lecto decumbere: vix tamen paulo meliuscule se habere sentiebat, ad laboriosam vitam regredi
nihil dubitabat. Erysipelate laborabat, nec proinde cubicula exibat, cum exulare a patria Iesultas impe-
134쪽
ratum est. Vix illi notum fecere, Regio nomine Socios omnes vocari, contendit Cum Caetetis in Sacellum domesticum. Audiit, ut par erat, reverenter decretum ; ac demissione profunda renovavit .upremo Numini suimet Sacrificium pro venturis calamitatibus, quas facile praesagiebat. Remoto Iudice Regio, qui legem de exilio nuntiaverat; cum altissimum ab omnibus esset silentium, Franciscus ad Socium carincerum Praefectum, cui munus fuerat, capite damnatos, ad triduum in Sacelli custodia detentos , ossiciosis cohortari verbis, atque ad beatam mortem comparare : Ecce subridens, inquit , atque ultra modum laetus ecce tui juris
nos omnes: in Sacello sumus : agedum , munus tum
tim incipe. Quod cum ab homine mirae gravitatis audiretur, qui nunquam ad facetias vergere solebat; et caeteris illuxit serenitas, et luce clarius patuit, animo illum esse ad subita quaevis imperterrito. Versus meridiem facultate data , ut in cubiculum recederet, continuo dedit operam, parando itineri: totum illi erat viaticum libri pauculi de rebus divinis, et vilis arca , in quam domus Minister intromisit rem eius linteariam , omnino dignam pannoso paupere . Post .triduum debuisset proficisci cum Sociis, nisi Mexicanus Praetor, de hominis aetate, conditione , atque aegritudine monitus, humaniter imperasset, illum manere Mexici, donSanitatem recuperaret. Aegerrime tulit Fra ciscus , quod ab suorum Societate revelleretur; assuetus tamen obedire , cum infirmis aliquot ad
135쪽
Nosooemium transivit, quod ibi tentium administrat religiosa Familia, Bethleemitarum appel- Iata . In eo fuit ad quinque menses, quos ille
quinque saecula existimavit; quanquam nulla non comitate, nullo non officio exceptus fuerit ab optimis illis hominibus ; ut sane fuere caeteri, quibus feliciter contigit in tantae charitatis diversorio collocari. Nec defuit eo tempore , qui et senectutis, et afflictae valetudinis misertus, vehementissime suaserit, atque impetrandum promiserit; si sortasse vellet in alia Coenobitarum familia, paulo commodius illos
Mexici transigere annos, quos non futuros plum xes, ab aetate ipsa devexa sane timendum erat. Ille autem severe pronuntiavit: Indignum rane viri νeligiosi nomine illum arbitrer , qui comm ditatem ribi vini quaerat, ne Socios comitetur in adversitate, ac periculo coηstitutos. Itaque quanquam erysipelas magis in dies urgere , ac praeterea supervenisset fluxus ventris, febrique correptus diu iacuisset, non cessabat instanter deprecari, ut sibi liceret iter aggredi, atque inter
Soeios exules postrςma emittere suspiria. Recens erat a memorata febri, cum in secunda aeuiusdam noctis vigilia ecce a Praetore imperium : Socios qui morabantur inibi, postero die paratos inveniri, ut Veram crucem transveherentur . Duos tamen et senecta, et morbis impeditos excipiebat humana imperantis charitas;
Prosecturos postmodum Anselopolim, ut exilii Ioco illis esset Sancti Spiritus Collegium , Jesultariὲm olim. Franciscus ex duobsis unus, re
136쪽
verenti moderationi admiscens integritatem, plane reipondit: Se Dei beneficio esse robustum et erat sane animo, ac religione velleque, quantumvis in itinere vitam poneret, patria extorres comitari Soeios: proinde grato aeternum animo, Praetoris humanitatem se prosecuturum ἰ cujus tamen uti nolebat privilegio, quod non confertur invitis . Hoc dato responso, mire tranquillus duravit in ieeto, donec insequenti die ad staturam horam surrexit solicitus, atque ultra mo dum laetitia exultans, cum caeteris contendit Veram crucem . Tertio tandem Kalendas Februarias , anno saeculi currentis octavo, et sexage Simo , patrio regno valedixit, Havanam versus
iter arripiens milliariorum ad nongenta: ubi paulo plus mense cum requievisset, mari sorursus dedit, nihil pro longissima. via territus ad Hispana usque littora. Et hoc toto navigationis tempore suere nonnulla virtutis ejus documenta . Navim ingressus, locum pro suo lectulo noluit eligere ; sed data caeteris optione , sibi assumpsit , quem omnes contempserant. Forte habuit tectum sub cellae penuariae solor et cum, irato mari, oppido quassaretur undis navigium, et vasa fictilia rumperentur, in quibus mel asservabatur; melle per tabularum rimas insinuante se se, lectulum eius horrende foedatum est. Acerbius contigit, cum, Sive e sus fuisset, sive navitae alicuius improbitas, eiusdem lectum matella effusa coinquinavit. Nec in iis, nec in aliis eventibus, qui crebro ad
137쪽
expostulatio levis audita , vel primus irae impetus in venerando illo sene visus est.
Idibus tandem Juniis anchoras iecit ad Gades, atque inde transductus .fuit in Augustinianae Familiae coenobium, in propinquo situm Portu , cui Mnestet nomen . Et hic humor ille
salsus. qui diu in rubentis ulceris inflammatione ipsum cruciaverat; postremo ad caput erupit, Periculosam secum portans impetiginem , quae
trans aurem sinistram per Cervicem deorsum
serpens, pene sub ejus lateris axilla consedit, ibique plagam aperuit magnam ingentibus patientissimi hominis doloribus. Brevi cognitum fuit, morbi venenum interiori carcinomate de-Uenisse mortiferum ; cuius prosecto nullum , nisi probabile remedium in artis chirurgicae salubri
Crudelitate. Rem serio secum cogitans Franciscus, valetudinem suam, et vitam ipsam Corporis tanto non esse dolore dignam credidit; et mori potius decrevit, quam Chirurgorum Ianienam experiri. Verumtamen Superi*r, qui plus ipso aegroto vitam ejus aestimabat, quam vitam sperare dabatur tuendam, licet gravissimorum Cruciatuum impendio; pro potestate Severe jussit, ut omnino se traderet chirurgi manibus . Tunc ille, plura nobis in uno actu relinquens virtutum documenta : Ecce me , inquit, secate ad arbitrium; quidquid volueritis, de me facite: dummodo Deus propitius mihi sit, atque inter Socios mori patiatur, equidem satis contem
rus ero. Atque ita sane dulce illi suit perarduam obedientiam amplecti , et vitae sacrificium OL
138쪽
serre, nihil iam resistens operae cruentae, at vque acerbae. Hanc incepit Chirurgus, afflictans partem scarificationibus compluribus adaperiens, atque ob tumoris duritiem vehementer manibus premens, tanto quidem patientis dolore , ut temperare a clamoribus non potuerit; sed tanta i simul sortitudine, ut lecto innixus Constiterit, nec levissimum toto tempore intentans motum, etiam ex iis, qui a nolentibus elabuntur. Post artis vulnera , radentes pulveres plagae appliciti, nimium quantum adauxere tormentum: et miser ille tanto fuit horrore occupatus, ut suo certe arbitrio nunquam ultra insontem suum carnificem admisisset. Sed vix Superior loquebatur , confestim heros invicta tolerantia se se cruciatibus offerebat; qui cruciatus, nunquam vi remittente, ad duos circiter menses protracti sunt. Aspernabatur debilis iam natura tum medicamenta , tum cibos; eos tamen reluctantes motus Vincebat semper Superioris vox, nedum
imperantis, verumetiam indicio quolibet voluntatem aperientis: cuius quidem obsequio, pene ad unumquemlibet anhelitum, abnegati sui a bitrii sacrificium iterabat. Ingravescente in dies morbo, de vita demum desperatum est; quam ille allatam notitiam suscepit exultans, et statim alte inclamavit, Deo gratias agens pro impetrato beneficio, quod in sinu Societatis, et
Sociorum amplexu moreretur. Sacerdotem 'aconfessionibus vocavit, apud quem pauca dixit mirabili conscientiae serenitate, internae Puritatis indice . De viatico administrando, postre,
139쪽
ma Unctione , caeterisque , quae ritu Ecclesiastico moribundis praestantur; omnia superiori commisit; ut qualis in vita fuerat, talis ab ea recederet, Moderatorum obsequens voluntati. Norti iam proximus, omnino patuit, quam esset in illa hora tranquillus animo: Superiorem consuluit, num res momenti levissimi sibi liceret Cui cum ille annuisset, extremus conflictus agentem intercepit. Iesum Fucharisticum, et sacram Unctionem singulari sumpsit pietate; inde animo mire sereno respondit precationibus,
quibus Deo Mater Ecclesia filiorum Animas in
agone post totum commendat. Post paucum tem
poris pace plenus, atque interno illo gaudio, quod beatam piissimorum hominum morLem S let comitari, nono Kalendas Decembres, anno saeculi currentis octavo , et sexagesimo , tertia ineunte noctis vigilia , magnam efflavit animam, sex et septuaginta natus annos, ac fere dimidium ; quorum viginti tres, et menses aliquot ad Socios adlaboraverat.
Satis quidem fuissent, quae diximus hactenus , ut tanti hominis memoriam delabi non patiamur ; sed pauca liceat addere de quibusdam
singillatim virtutibus. Et eas tantum memorahimus , quae subjectae fuerunt Sociorum oculis, quibuscum diu vixit contubernalis: nam internas illas, quae caeteras Iregunt, et maxime Christianum essiciunt, utique ab externis argumentamur , felicissime radices egisse in eius animo ; nihil vero speciatim de illis audemus proin nuntiare, cum decesserint, qui noverant intus
140쪽
homineta; et ipse alias, quod suarum erat vir tutum , altissimo silentio celaverit. Celare non potuit indefessam constantiam, qua religiosae temporum distributioni nunquam non promptus intererat. Abrumpebat frequenter, quod supra
demonstraVimus , nocturnum somnum , sive nomine Vocatus esset, sive a Superiore designatus, pro confessionibus aegrotorum audiendis: multas etiam noctes agebat insomnes afflictae valetudinis causa; nunquam tamen praetermittebat mane ad statam cum caeteris horam consurgere , praescriptae in Societate meditationi vacaturus; idque tam celeri fidelitate, ut cum
secundo pulsaretur aes Campanum, sacrae me
dilationis incipiendae signum ; iam ille pia retiagione Iesum Eucharisticum ad Sacrarii fores visitaverat . Neque vero quod ad populum dixisset , admisit unquam consuetum privilegium, postero die serius e lectulo insurgendi. Eadem intendebat diligentia discutiendae bis quotidie Conscientiae, ac libri alicuius lectioni, qui de animo in divinis perficiendo tractaret. Quae
profecto exercitia neqne tunc omisit, cum navigationis tempore procellae insaevirent; mirantibus quidem, qui animadvertebant hominem inter eos etiam tumultus, insuetum ejusmodi malis, dare tamen operam animo reficiendo
tranquillitate pari, atque haec ageret in otio eubiculi . Solet ut plurimum quae misera est hominum conditio adversa valetudo luctari indisciplinae religiosae sanctitatem; et qui non bene sunt animo quastituti, at ue in via per-