장음표시 사용
71쪽
gico vacavit curriculo : atque incertum qui dem , num in Scientia magis, quam in virtut L
profecerit. Id liquido consi tit, Collegii Moderatorem , puerorumque Praefectum eam in adolescente Nicolao miratos esse morum maturitatem , ut cum domo abessent, nihil dubitarent numerosam iuventutem ipsius guberniutioni committere .
Haec inter cogitare coepit altiora, pioque obedire desiderio, quod jam plus anno fovebat, in religiosam Jesultarum familiam transferendi se Se . Aperuit vota, pro quibus obtestatus est suppliciter Matrem, Avunculumque, quem dc- functi Patris loco reverebatur. Ut autem negavere palam , spei nolentes renuatiare , quam ad fortunae , gloriaeque munera ex tanti iuverinis dotibus, atque ingenio conceperant. Ita rebus amictis, licere sibi credidit Nicolaus, quocunque pacto Sequi vocantem Dominum. Ciam ergo Mexicum contendit ad tercenta propcm, dum , et sexaginta milliaria . Provinciae Praeisses, quanquam non ignoraret, Mexicanae Provinciae fore bono , si tanta spe iuvenis ad suorum album cooptaretur; neutiquam id censuit expedire , cognat: s obtinentibus . Itaque remeaiavit, unde venerat; pedes tamen: cum pecunias habuisset, quae duntaxat pro itu, non pro Teditu sussicerent. Enim vero Deus, qui ad tempus tentat, nec omnino deserit; et cuius in manu sunt corda hominum; Matrem, atque Avunculum movere secreto iam decreverat, tum ut magnanimam iuvenis pietatem suspicerent ,
72쪽
rent, tum etiam ur optatam abeundi veniam nihil ultra morarentur concedere. Tertio iter aggreditur, atque a Iosepho Barba , Provinciae tunc Moderatore, libentissime ad Socios numeratus , Kalendis Iulii, anno saeculi vertentis quarto , et trigesimo TepotZoilanum pro tirocinio proficiscitur. In eo perfectissimae innocentiae loco modesta Nicolai pietas continuo resplenduit : ut illum gradu suppares tanquam exemplar circumspicerent; Superiores tanquam optimum iuvenem , cui fidenter quaecunque committerent , quem possent etiam repetitis ictibus formare hominem adamussim religiosum; more nimirum opificis, qui ex artis legibus lignum caedit, ut, quod malit, persectum opus effngat. Ita cum Tironum Magister in gravem incidisset morbum ; qui vices gerere Supervenit, eo ductus consilio varie tentavit Nicolaum, ut prae caeteris natu grandiorem , ita et modestio. rem in audiendis reprehensionibus, atque in exequendis inflictis poenis iucunde promptiorem. Quatuor vix menses tiro fuerat, cum alter tirocinium recens ingressus, forte ad illum accedit turbatus magnopere, ac tristitiae motibus impulsus ad religiosa castra deserenda. Nicolaus tamen ea verborum tum dulcedine, tum servore , de tranquilla hominis Deo sacri vita locutus est, ut tetram ille cogitationem deposuerit omnino, nec alias usquam in quid simile incidisse testetur.
Confecto tirocinii biennio, Deo se votis consecravit pari voluptate, ac fuerat desiderium.
73쪽
Litteris inde humanioribus intendens in Domus
ejusdem Seminario , primus habitus est, ut semper alias , in illis obtinendis honoribus, qui merito iuvenum ad trutinam ponderato , de more dispensa hantur. Hinc illa maxima, elegantissimaque facilitas, quae stuporem Sapientibus faciebat, sive carmina illi occurrerent, sive sermo solutus, sive patria , sive latina lingua, sive longiori praemeditatione, sive etiam extempore. Pluries quidem ingentis illi fuit laudis , quod id generis in ea sibi solitudine comparavit , et longa postmodum exercitatione perfecit. Immensis olim gratulationibus, et plausibus celebravere Angelopolitani Nicolaum , qui et miro disposuit ordine pegma funebre , super he magnificum , et venustissimas laudationes tum latine, tum hispane cantavit, cum Ferdinando Borbonio, Regi nostro suavissimo cives illi parentarent. Tales dedit fructus felicissimum ingenium , quod ea excoluit aetate Ignatius Quin- glesius, Panormitanus homo , istiusmodi scien. tiarum flosculis plurimum certe valens: qui sane Ignatius, Magister etiam severae virtutis, non omisit, pungentibus acute verbis discipuli aures assuefacere ; ut iam ab illis vitae litteratae primordiis addisceret, amaris invidorum salibus non offendi. Atque ille rem totam apprime intelligens, ea persistebat serenitate vultus,
ut acroama videretur: audire . Menses aliquot supra annum amoenis istis litteris vacaverat,
cum Octobri mense proficisci iubetur Mexi cum
in Divorum Petri, et Pauli Collegium, theologico
74쪽
gico Sociorum curriculo destinatum. Pro philosophia , et tribus annis, quibus ad Guadalaxa renses Theologiae vacasse supra demonstravimus , quater periculum subiit intra paucos menses , ita quidem Magistris probatus, ut pro insequenti anno theses Μ exici propugnare ad diem integrum unanimi sit suffragio nominatus: quod eo fecit expedite , ac strenue, ut non iuvenis maturitate praecoci, sed Magister videretur, qui Theologica tractans incanuisset. Has ut pararet theses, annum circiter de more habuit; quo tamen anno plurimis ille fuit, variisque generis laboribus occupatus. Quippe in eo Sacerdotis dignitate auctus est a Thoma Montanno, tum recens ad Anticarienses inaugurato Pontifice:
cuius dignitatis officia nihil censuit Nicolaus ad
tempus remittere , donec theses propugnasset.
Illico vacare instituit indefessus verbo Dei praedicando, et sacri Tribunalis labori, a quo aegre
ad necessariam corporis quietem, paucasque studio dandas horas revocabatur. Parum tamen ea
fuissent omnia ingentis animi, atque expeditae indolis viro, nisi difficile admodum Superioris imperium accessisset. Remoto enim per id temporis Collegii Ministro , tertiam ipsam anni partem vices gerere iubetur Nicolaus in eo mune re ; quod unum robustissimi cuiusque vigilantiam, et nihil toto die interruptam curam sibi poscera palam erat. Satisfecit profecto , qua facilitate, ac religione, quae plurima toto vitae tempore iniuncta illi sunt. Post laboriosum huncce annum ad Magisterii theatrum producitur, desti-
75쪽
natus, qui poeticam ad annum, ad alterum rhetoricam in eodem Collegio iuventuti traderet Mexicanae . Uῖique videbatur huic natus muneri , cui tantam assiduus dedit operam , talique excoluit dexteritate, ac diligentia puerorum in. genia , ut plui es ab schola eius prodierint, qui facile componerent tum carmina, tum solutam Orationem , ultra quam sperandum esset ob li-hrorum id generis inopiam , quorum ViX paucos , eosque primis duntaxat labris ea aetate Navo hispani pueri gustabant in stholis. Nec sane Poterant aliter: nam qua aetate Romani olim Pueri praetextam non exuerant, Mexicani Theologica tractabant interdum. Qualem se gesserit cum discipulis Nicolaus, hic semel attingam quod ne pluries repetam , quoties illum Magi - trum dixero, talem ubicunque fuisse, lector intelligat. Erat cum illis religiosus, nec affectatus; gravis, nec superciliosus; humanus, nec nimis familiaris; assiduus, nec molestus; liberalis, nec ostentator; adeoque caste pius, Pra denter cautus, atque urbane modestus, ut illum instar caelestis incolae venerarentur, eandemque toto vitae tempore observantiam atque amorem praestiterint; nec proinde veriti unquam sint ad illum fidenter accedere, sive prospera res ulla, sive calamitas ipsis contingeret: utique certi cum essent, gratulationem pro illa, pro hac miserationem, et consilium Se se
ab ore Maristri audituros. Generatim Nicolai nomen, sine grati animi significatione, sine debita reverentia, sine iustis laudibus, nullo un- . quam
76쪽
quam tempore pronuntiabant; tanquam audirent pueri tunc etiam in aula docentem . P o formandis puerorum animis ad optimi Christiani mores, ar discipi: nam, plura excogitavit, , plura effecit; atque eo quidem Succes qu. ut in cmnibus Reipti licae ord: nibus, ac piaeser imita religiosis Familiis plures locare d1qcipulos obtinuerit, qui Magistri nomen ubi libet extulerunt, a quo tam honestis fuerant praescriptionibus eruditi. Quo tempore traiebat Rhetoqicam, occasionem insuper arripuit verbi Dei praedicandi octavo quoque die ad universos, qui grammaticae scholas frequentabant: cum enim Sacerdos defecisset, qui Sodalitati Marianae Aa nunciationis praeerat, temporarium ille subivit onus a Superiore imperatus. Hoz eodem tempore consuetudinem iniit , dum vixere , familiarissimam cum duobus illis Mexicanae Provinciae clarissimis ornamentis; quorum alter Xaverius LaZcanus, Angelo solinatus. pietate illustris, doctrina eximius, laurea insignitias pro explicando Sua regio in illa Academia, M x ci obiit ante annos circiter septem , et viginti ; alter Augustinus Marque-Eius, translatus ad Novam ab Hispania vetere, postquam annos aliquot in Mexicaniς mire res.
plenduit, eosque magnis excoluit laboribus, in Mnestet tandem, quod in ejus vita dicemus, conquievit portu , dum ad destinatum currebat exilium . Hancce cum tantis viris amicitiam , quam peperit, adauxitque in dies maxima illa mentium, atque animorum similitudo ; nullis
77쪽
non excoluit honesti amoris indiciis Nicolaus'. Et Laacanum quidem comitabatur individuus ad ea ministeria , quae sane plurima virum ab omni gentium ordine desideratum extra domesticos occupabant. Nec otio interea torpebat comes: librum enim portabat Secum, quo mentem utiliter pasceret, dum ille vel in Academiae aula dictabat Magister, vel Minister in poenitentiae
tribunali Sanctimoniales audiebat. Domi etiam dictanti praestabat manum pro tot illis deliberationibus , quae petebantur ab homine, cui Doctoris erat auctoritas ab urbe propemodum universa. Propterea Nicolai manus apud eas gentes notissima. MarqueZium alio sibi nomine Socium elegerat per id temporis; christianam videlicet disciplinam docturus per compita : quam ad audiendam ut pueros allicerent, modicis praemuniebant se se muneribus, pro illa aetate charissimis. Nec mediocri fuit bono Mexicanis haec inter tales viros familiaritas; quae quidem processu temporis eo similitudinis inter ipsos devenit, ut Socius incorrupta fide, quem de Nicolai vita, et moribus interrogavi; post alia, quae suo dicam loco , in hanc eruperit hominis
comparationem cum homine, quam maximam unius dicent laudem, quicunque noverunt alterum ἴ Cum ad plures, inquit, dies contiabernalis fuerim Augustino Μarquerio, curiosusque Piri vitam investigaverim ; conscientiae religione impulsus , asserere nihil dubito, nullam ejus me vidisse
fideliorem imaginem, quam Nicolatim Calate dium; eamque inter ipsos arbitror similitudinem fui
78쪽
fuisse , quam Sacer narrat bistoricus Eliam ἱnter, et Eliseum. Charus etiam erat Nicolaus eo tempore Sociis , quotquot domum illam incolebant; qui profecto sine invidia conspicabantur, ipsum suo merito , et singularibus dotibus fiduciam sibi, atque amorem Superiorum, aliorumque doctrina, et auctoritate graviorum hominum conciliare. Indoles ejus demissa semper, et Suo festiva ten pore, atque ad C bsequium paratissima , nec Se rebus alienis unquam immiscens, nihil certe movebat malignas aemulationes. Nisi religiosa temporis distributio compelleret exire , in cubiculi solitudine latebat; ubi Deo solo teste , dulcissime partiebatur horas pietatem inter , et litteras. Notum erat Omnibus, quanta religione coleret Societatis praescriptiones; ut etiam animadverterant Omnes, ipsum sibi bellum indixi sae perpetuum . Id enim vero silentio esse non poterat, utcunque sibimet indulgere data opera simularet: nam frequens audiebatur in cubiculo flagelli strepitus. Ille autem animi Candor, venusta simplicitas, inviolabilisque inhumano commercio veritas , prae caeteris eius virtutibus amorem Omnium rapiebant. Ita cuiusdam sibi benevolentiam comparavit, cuius Ievem noxam , quam teStis ipse unus viderat, legitime interrogatus, tacere non credidit . . Tantis dotibus hominem , dignum existimavit Provinciae Moderator, qui confestim locaretur , ubi singularis ejus prudentia, et humanissima comitas fructus mature mitterent Societati foecundos. Iis erat Opportunus locus tiroci
79쪽
einii Ministeriun , quod exercere post paucos
tertiae probationis menses imperatur. Tirones
id temporis Magister moderabatur Iosephus Maria Genovesius, nobilis Panormitanus, in sacris arcanis tractandis longe illustrissimus, ut aliis etiam virtutibus oppido praeclarus. Ingentis fuit gloriae Nicolao , quod in munere adimplendotum Magistro illi nimium quantum probata sit eius agendi ratio; tum a tiron bus ipsis fiduciam
omnimodam , ac vcnerationem eximiam , longe duraturam, merueris. PoSt biennium renuntiatus est Magister, qui philosophiam traderet in Angelopolitano Collegio; ubi plures inter egregios discipulos excelluit merito Rai mundus Cerdanus, qui postea Jesultis nomen dedit, religione pius, litteris clarus, natura dulcissimus , quem, nondum iuventutis flore deposito, ad Goanaxatenses demortuum s pos quam professus cum laude philosophiam Guada laxarae fuerat boni o maes lacrimati sunt. J m ab eo tempore magni facere Nicolaum Angelopolitani coeperunt: quae publica ejus meriti aestimatio, redeuntibus annis, eo sane increvit apud ipsos, ut pro universis Reipublicae ordinibus homo esset ille, ad quem pctissin um in quacunque necessitate confugerent. Inde Februario mense, a no saeculi currentis post quadragesimum septimo , Mexinum rursus vocatur, ad Professorum
domus Ministerium . Quo uno Ministri nomine nullis non iuvabat ossiciis commorantes illuc in vinea Domini operarios. Et domi, et foris, verbo Dei annuntiando, et poenitentia expiandis
80쪽
dis animorum crimin. bus indefessus vacabat: interdumque siquis ad populum oraturus, inopu nato aegrotaret, nihil dubitabat Minister , qua potens erat facundia, ex tempore vices absentis
agere. Quae hominis in dicendo facilitas, et huic adjuncta fiducia , quam certam habebant Sodales, nihil ipsis, modo posset, negaturum Ministrum ; copiosam illi obtulere segetem nihil
interruptae occupationis. Ad haec, tum attentum rei domesticae studium , quam ibi procurare, Ministri erat; tum etiam secura tranquillitas, qua domus Moderator, quidquid unquam agendum esset, Nicolai arbitrio deferebat; per- amplum aperuere theatrum , in quo alacritatem illam suam, animi vigorem , expeditam ad omnia facultatem , virtutumque ut ab industria,
sic a natura universitatem omnino patefaceret.
Tertium iam ierme posuerat annum in hoc laborioso munere, cum remeare jubetur Angelopolim, designatus Rector Seminarii, cui nomen a Diuo Ignatio Societatis Parente. Hoc erectum fuerat Seminarium pro pueris philosophiae, ac theologiae navantibus operam, Octavo decimo ineunte saeculo, sumptus large praebente Francisco Andradio, Angelopolitano Socio . Annis propemodum quinquaginta quam plures dederat alumnos, qui et litteris, et virtutibus egregii nullum non illustraverant ordinem Novo hispanae Reipublicae: sapientes enim Pa - νοobos dederat dioecesibus; dederat et Mexico,
et Angelopoli, et aliis urbibus praeclaros iuvenes, qui merito evecti suerant ad Cathedralium