Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

cacissimam. De morte, ac rebus omnibus,

quae praecedunt, quae Subsequuntur, eo familiariter , tantaque verborum vi, et alacritate loquebatur, ut plane intelligeretur, asSiduam cogitationis materiem sibi esse tetram illam , 'sed necessario credendam veritatem. Fide credebat religiosus , adorabatque pius arcana incomprehensibilia , quae in Missae Sacrificio Sacerdotes instaurant. Hanc tanto animi fervore quotidie celebrabat, tam gravi et in gestu , et in verbis dignitate , ut qui attente anima deerteret, excitaretur profecto ad Mysterii Fidem . Tumore ad genam in deformitatem horribili, dum Goathi malae immoraretur, labora vit ; nec tamen idcirco a Sacro peragendo ab instinuit . Per itinera, ne ab hoc animi solatio impediretur aliquando, cuncta Secum necessa ria importabat. Biduo fecit olim milliariorum iter ad nonaginta , eo duntaxat nomine tantam defatigationem insumens, ut Celebraturo rem sacram poStridie commoditas esset. Utique susia picati sunt quidam, pietatem huiusmodi praemio tunc donatam a Deo: nam quod iter ea celeritate fecisset, opportunus venire potuit, ut pararetur imminens ruina Sphaeristerio puerorum in Divi Ignatii Seminario, quod ille

Rector gubernabat: sane si tardius hic advenistasset, tectum ex peritorum sententia sine d bio ruebat, fortasse nonnullorum extremo periculo , qui debuissent inibi reperiri. Postquam

Miqvam celebraverat, gratias acturus, alteri Sacrificanti intererat. Sacerdotales precationes aut

stans di

92쪽

stans, aut nixus genibus. intentissimo fervore solvebat: quod facere gaudebat interdum coram Eucharistico Numine. Diu, noctuque frequens erat in Sacrario domestico, nec unquam Cubi tum ibat, nisi prius lampadem curaret, ne lumen sacrum noctu deficeret. Unicunque regere alios datum est, curavit maxime de altarium, et sacrae supellectilis nitore ; quam supellectilem , ubi facultas non deerat, voluit etiam magnificenter decoram. Angelopoli Sodalitatis Dolorum Dei parae Praefectus inaurare fecit sum ἀptibus magnis, et solemniter dicavit Mariae Virgini altare pulcherrimum. Assidui iuxta , et mirabiles christianae Fiis duciae fructus inter virtutes fuere Nicolair nec alio sane, quam hoc solido fundamento nitebatur in tot, tamque arduis, et magnificis aggrediendis . Aedifieium illud vere sumptuosum in Divi Ignatii Seminario non utique Cogitasset, nedum ad perfectionem deduxisset, nisi

vir omnino magnanimus. Nec quod tantas in opere extruendo pecunias insumpserit, misere vexavit alumnos in sordida parsimonia; quin potius ita eosdem laute , ac generose tractavit, ut postremis Mexicanae Provinciae temporibus meminissent adhue, atque hoc nomine Rectorem Nicolaum laudarent, qui sub eo suerant alumni.' Et quod mirum , cum brevi post tem pore munus deposuisset, nullo aere alieno grave Seminarium reliquit. Id scilicet homini solemne semper, ut sibi subditos, quantum liceret pro religiosa paupertate, haberet magni,

93쪽

fice ; atque in providendo ipsorum necessitatibus , ea Se gereret ratione, quae prorsus digna esset pecuniosi Principis. Nec ob inopiam Collegii , cui praeerat aliquando , minus fuit cum Sociis i beralis, nec se praestitit confectum angoribus , nec aegeStatem undique venditavit. Aperte aiebat, oppigneraturum Se , atque etiam divenditurum totam Collegii supellectilem, cuius pretio subditis abunde consuleret: quod si nulla sibi reliqua esset ipsis consulendi ratio, eiusdem Collegii claves Provinciae Praesidi missurum, qui Praeses pro Domino laborantibus, ut par erat, provideret. Providit adeo copiose Deus, ubicunque ille Rector moratus est, ut Socius quidam , cui notae penitus erant ratio

nes proventus, et expensae in Anticariensi Collegio, haec testatus ad me sit. Equidem mirabar , unde pro sumptibus quotidianis pectinias eliceret; cum liquido constaret alias, pro domesticis necessitatibus nihil unquam ab exteris sagitasse . Sed nimirum erat illi thesaurus in magnanima

fiducia , qua firmissime sperabat, suorum indigentiae nunquam non con Sulturum Deum. Cum

praedictam Anticariae domum gubernare misqus est, ad breve tempus extimuit, tum quod Collegium magno erat aere alieno obrutum, tum praesertim quod solvendo non esset reditus,

qui pauperibus familiis ex pecunia debebantur,

quam moriens praedives quidam Jesultarum curae commiserat. Et fuerat iste opulentus, Emmanuel Fiatus, virtutibus etiam clarissimus, qui postquam Sociorum Collegium, in ruinam ver gens s

94쪽

reparavit, ingentem aliam pe- ad civitatis mercatores collocavit ; ex cujus pecuniae proventibus, quos exigere Socii cui arent , tres et triginta Virgines, ob Christi annorum memoriam , quotannis ad Sancti Francisci B ,rgiae solemnia, tercentis aureis donari singulas testamento reliquit. Sed cum illi red. tus magna ex parte periissent, Anticariensis Collegii gubera alio d milis inprimis

habebatur. Ad Deum configit Nicolaus. atque exinde in eam devenit fiduciae magnitudinem, ut ab eius ore quand3que excid rit, id sibi in secreto cordis dictum ferme audivi qer Nibit timeas; boc enim munυ cum honore ab soLmes. Utique postquam exul Anticariam reliquit, solebat ille dicere : Ecce intelligo , cur honorii etis ab usicio exitus praenuntiatus inibi sit. In eadem Anticariensis domus inopia, si quem subditorum aut v e Sti tu , aut pecunia donaret civium quisquam, dolebat vehementer, atque interdum pro potestate imperabat, ne tale quidpiam ultra admitteretur ; id insuper generosa liberalitate promittens : Paratur equidem sum, quidquid vobis opus fuerit, ministrare. Is tamen ipse post

latam exilii legem perquam facilis fuit, ut Socii reciperent, quidquid ipsis charitatis titulo benefici obtulerunt: nihil en m reliqui erant comis munes proventus, qui penuriae uniuscuiusque consulerent. Cum Parentaret Josepho FiRueredo, quem diximus Goathi malensium Pontificem, maxime curavit, orbi patere universo iustum amorem , observantiam, gratumque animum So.

gens, magnifice

cuniae Summam Dissiligod by GO le

95쪽

cietatis erga bene meritum nominem , cuius exequias magnificenter instruxit. Porro iusta haec pro munere faciens, indulsit etiam ingenio;quo quidem erat ita generoSo, et liberali, ut plures de ipsius interrogati virtutibus, in hanc

sententiam convenerint: Videbatur ille ex opu-Ientorum Principum natus genere . Propterea quantumvis magni ubique aeScimatus, quamplum mis, ut ita dicam , opprimeretur muneribus, nihil tamen apud se retinebat : cuncta enim collocabat

sua in sublevandis pauperibus, hoc tantum ordine , ut primi essent suae charitatis creditores qui primi erant neces Sitate, vel quibus alias grati animi causa teneretur. Hic profecto Nicolai gratus animus virtus erat nota Omnibus, quam fortasse quis diceret primum in ejus co de locum obtinuisse; nisi tot, ac tam egregiae confluxissent; persectum hominem formaturae. Nunquam Oblitus est, hunc , aut illum sibi fui se aliquando beneficum; curabatque qua poterat, tum paribus, tum Superioribus ossiciis pro iis, quae sibi praestita fuerant, remunerari. Charitate in homines erat, quanta is esse debet, qui in sacro ministerio conciliandi Deum

hominibus constitutus est . Atque hos trifariam amabat: nam et ipsorum honori fidelis consule-hat , et bono corporis opitulabatur misericors, et animi s lutem ferventissimus procurabat. Nunquam alienum nomen laesit, nec erratum hominis in familiaribus colloquiis ab eo audiisse, ullus est, qui meminerit. De sibi subditorum noxis nec ad intimae consuetudinis amicos, nec

96쪽

ad Superiorem expostulabat Sed ipsemet corrigebat , quae animadverterat. Quidam tam iuste , quam humaniter ab illo increpitus, intem peranter effudit iram; ad cuius verba obmutuit Nicolaus, tanquam Superiorem audiret. Inde cum, exacto triennio, fluctuaret anceps, nuntsuccedentem sibi in munere certiorem faceret de hominis ingenio, ut iracundo cautum Se praestaret ; nec id facere vellet, ni Si ex alieno consilio ; am: cum in longinquo positum interroga-Vit , Suppresso tamen rei nomine , ut ejus honori parceret. Siquis ab se corrigendus esset noxius, graviter , et sedate agebat, inprimisque verborum acerbitatem removebat. Imperatus

olim a Provinciae Praeside, ut quendam sibi subditum publice more maiorum objurgaret; perquam comiter id fecit, simpliciter exponens imperium, et noxam; nec alio, adjunxit, opus est, pro viro religiosae pietatis, in cuius laudes postremo declinavit. Mirum erat audire Nicolaum, cum ad longum tempus cum quolibet gentium ordine perhumana , et lepida colloquia protraheret, quin ad foeciindam illam de alienis factis materiem deveniret unquam nec etiam ad iusti doloris causas, quae in tanta rerum vicissitudine, ac munerum varietate frequentes illi contigerant. Pollebat ingenio facili admodum, iocosisque salibus prompte fera-ci; unum . tamen videbatur ignorare satyrae a tificium. In providendis Corporis necessitatibus, amabat eximius homines; qui certe assidui,

fidentesque illum conveniebant, in cujus dulci

97쪽

natura reperiebant e. iacilem aditum , et Votorum expecitionem. Nec ea tantummodo praestabat auxilia, quae Coni Stim VSu evanescerent: naria ubi bono corporis bonum animi coniunctum existimavit; us perpetuo charitatis alienae

helac ficio frueretur aliquis, rogare non distulit VirOS et pecuniis, et dignitate potentes, apud quos magni habebatur ijus commendatio. Plures fuisse , aSse Verat Socius quidam , quos hac diligenti charitate Nicolaus adjuvit, a teneris

illos fovens, donec vel ad gy aecea Virginum,

vel ad Sacerdotes collocaret. Quidam alius cum casu audiisset, foeminam eSse adeo egentem, et nudam, ut ad multos continenter annos Missae non interfuisset, puellamque habere , matrimonii fructum, quae jam pubes, ipsa de causa, nondum novisset Sacras aedes; misericordia

commotus ad Nicolaum confugit. Et hic ferme ostiatim emendicans apud foeminas opibus pollentes , vestesque laceras humiliter postulans, tantum denique habere potuit, quo nudas in Praesenti contegeret, ac postmodum obtentis aliis pecuniis, chiritatis nomine, Sustentaret. Hinc nequentes ad templa fuerunt, ad poenitentiae tribunal, ad Eucharistiam ; puellaque post paucos menses, benefico Nicolao ad existremum usque interveniente spiritum, feliciter innocentem efflavit animam . Qui tantam dabat Operam sublevandis corporibus; en xius, ac ferventius juvandis animis intendebat. Confluebant ad illum domi, forisque vocabatur assidue pro

scelera confiteri petentibus: cujus quidem labo-

98쪽

ris incredibili voluptate tructus cImparavit uberis rimos. Ipsum Cogcbant Pontifices, ut pro eodem exercendo ni unere Sanctimoniales adiret,

quae flagitabant, ac precibus urgebant ubique Nicolaum ; utpote cujus noverant et consiliumptu dentissimum , et patientiam in mulierum querimoniis audiendis , et solertiam in scrupulis evellendis, qua majorem ne posSent quidem excogitare. In dicendo e Sugge Stu, aut erat, aut certe videbatur eo robusta con Stitutione, ut

nullo posset opprimi labore. Ubicunque illi contigit pro munere, Sacras ad populum orationes distribuere inter Socios, quanquam ossi zii ratione deberet esse immunis, abundantius onerabat se se: atque eas quidem Sibi Segregabat, in

quibus esset tum pluS Operis, tum minus honoris: ut propemodum videretur mortalibus humeris pondus immensum. Goathi malae cum esset Rector , provinciam dierum aliquot sibi assumpsit in Christiane erudiendis, atque ad tu: stum supplicium comparandis facinorosis tribus, qui publico detenti carcere, capitis damnati erant. Quod nisi interea Nicolaus Anticariam immigrasset, destinatus ibi Sociorum Moderator; incertum sane, num illi sors contigisset, quae post mensem contigit Christophoro Uilla- sannio: hic enim Socius cum in supplicii peruvigilio .ipsis reis, in sacello carceris inclusis, de more adesset, paulo post meridiem ab ei dem crudelissime occisus est. Atque illi quidem post horrendum facinus, obserato intus ipso, in quo asservabantur, sacello, desperata fero

99쪽

eitate negabant se committi militibus, ab urbis Praefecto illuc immiSSis: quorum tandem reorum unus, et alter plumbo lethaliter traiecti sunt; tertius passis manibuS misericordiam imploravit, atque ante Solis occasum in sori patibulo poenas dedit. Neque iis duntaxat intendebat Nicolaus oneribus, quae suis ipse humeris ultro imponebat, utilitati animorum conSulturus: extra domesticas etiam aedes PerSaepe orator invitabatur. Et quanquam tot, ac tam diversae naturae occucialioneS urgerent hominem , nunquam

non fuit exceptus plausibus apud eloquentiae peritos. Ex communi horum suffragio, quantumvis ipso invito, typis man lata fuit laudatio illa funebris, quam de Pontificis Figueredi viris

tutibus pronuntiavit.

Longe tamen fuit, quod hujusmodi plausus,

et communis omnium probatio fecissent illum animo tumere. Severus Aristarcus in semet suas a natura dotes, et Studio comparatas virtutes mitifice despiciebat. Et cum plane ex animo loqui noscerent omneS, nec lateret alias, illumes e iustum rerum aestimatorem, unum errare, aiebant, quod crederet se, qui non erat, atque id ipsum persuadere caeteris conaretur. Si

quando, se praesente, de collatis in ipsum honoribus, et bono eius apud Omnes nomine, Sermonem quis faceret jucundum erat audire , quanta de his iocaretur, et quam lepide in suimet irrisionem omnia vertere tentaret. Si conviciis impetes e tur, demissus opponebat silentium; et non repercussa, frangebatur ira. Magisterpni-

100쪽

philosophiae cum matutinas theses de more proin pugnaret, quidam fuit, qui obiiceret non tam rationes litterarias, quam convicia in Magistrum, quem imprudentem dixit, quoniam thesibus praefixisset illum diem, pro gulus vespera, nulli non cognitum , se in templo solemnibus occupatum . Ad suum ille confugit silentium; quod ita placuit universis, ut post dies paucos, Cum iterum Nicolaus in arenam litterariam Magister procederet , fuerit alter , qui summis laudibus ipsius modestiam, atque animi moderationem extolle ret; idque dixit, se facere sui Superioris iussu, qui primi illius liberiorem sermonem minime probaverat. Ad isthaec Magister , laudum , quam conviciorum intolerantior, quam plurimis vicissim certavit ossiciis, nec cessabat ab excusanda illa, quam appellavit scholae fervoribus assuefacti hominis inconsiderantiam levissimam; atque ita

bonum eiusdem nomen incolume tueri totis ingenii viribus conatus est. Demissus accedebat ad Subditorum sedandos animos, veniamque deprecandam , siquis ob admissam culpam ex munere obiurgatus, male habitum se existimabat: Id enim , modestus aiebat Superior, ab exiguo meo ωenit ingenio : caetera quidem nibit dubitate, unum mihi esse animum, ut imposito muneri satisfaciam ς neque vero quoniam noxam reprehendo , vel minimum idcirco de bona existimatione amittitis apud me . Sereno etiam audiebat vultu, cum animadverti aliquid in sua ratione agendi moneretur: et si iusta esset monitio , continuo rem emen dabat; nec se excusabat, si injustam crederet. G SO-

SEARCH

MENU NAVIGATION