Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

actis rebus pro Deo, Rege, et patria, duraturam sui memoriam toti Novae Hispaniae reliquit. Et hic Escobarius, ardua quaelibet assuetus aggredi; triumphare tandem potuit, atque

a Durangensi Pontifice consensum extorquere: cum ei nimirum exponeret reverenti firmitate,

quam vehementer Vicarius eius Divino impulsu

agitaretur , ut abstractum a mundanis curis animum ad aeternam cogitationem traduceret. Hac utcunque superata dissicultate, nova supervenit

in aetatis annis, quos ultra quinquaginta Franciscu8 numerabat: eaque propter , nisi legem solveret de Sociis non admittendis in ea inclinante jam aetate, qui valebat unus, Praepositus Generalis; petentis votis omnino satisfieri non poterat. Ergo litteris ad Generalem Esco harius exposuit: quali esset auctoritate candidatus , quantis ornatus dotibus, quam robusta corporis constitutione, quae cum fructu posset adhuc Evangelicis vacare sudoribus, quam de Societate benemeritus, quantoque arderet amore in Parentem Ignatium, cuius novendi alia quotannis impendio non modico celebrabat. Facile annuit supremus Moderator, cujus propitium responsum Escobarius accepit tum prosecto, cum Durangense Collegium pro munere visitaret. Incredibili plausu Franciscus excepit iucundissimum nuntium ; et confestim prae gaudio ,

quos iure mancipii habebat servos, omnes manumisit: inde arripuit iter Mexicum ea solemni pompa, et magnifico apparatu, tanquam summi Maristratus possessionem adiret. Anno

122쪽

Anno tandem saeculi vertentis quadragesimo quinto, pridie Kalendas Augusti, qui dies

Loiolae festus agebatur, FranciScus annos natus tres, et quinquaginta, TepotZotianense tirociis nium ingressus est. Sed antequam tironem viis deamus , C mittendum non censeo pro historiae fide paucis lineis describere, qualis suerit in do. mestica consuetudine ad annum quinquagesimum tertium ;i quo etiam miremur instar portenti qualis post hanc aetatem devenerit. Ut fuerat in opulentia natus, et praeter eos, quos pingues habuit proventus Ecclesiasticos, abunde ministrabat pro lauta vita, et delitiis omnimodis patrimonium; nondum in istiusmodi rerum contemptu, et Suimet afflictatione, Christi crucem portare didicerat. Pro status ratione non mediocrem pecuniae Summam et pauperibus er gabat , et pluribus aliis pietatis exercitiis impendebat ; sed quoniam mundo nuntium non deis derat, nihil malum credebat, in victu, et vestitu omnino genio indulgere. Cella penuaria reserta semper erat iis Cmnibus, quae posset expetere: c quum exquirebat famoso nomine, qui et opi me exerceret ossicium, et mundissima elegantia uteretur: neque tamen vel maximi eo natus, vel artis peritia, vel reri m abundantia pro delicatissimo hominis palato satis erant: ut Mater tandem cum frustrato desiderio

decesserit, filio gratulandi aliquando, quod se culum aliquod sapidum, ac iucundum ei fuerit; etiam ex iis, quae suis ipsa manibus condiebat si sorte prsbarentur. Huic in epulis aut luxui, M 4 aut

123쪽

aut nimio fastidio, respondebat quid simile in

corporis cultu: exterior quidem vestitus colore honesto, atque ea forma, quae ab status gravitate . non abhorreret; materies tamen ex vivioso serico , lanea interdum, sed mollis, et optima, atque ab sartore Summo elaborata . Lintei sindones, indusium, et alia iuxta camnem , ex tenuissimo linteo, et quae ob disparem aliquam futuram neutiquam evaderent paulo asperiora . Universim gravem , sed mundissimam elegantiam toto corpore repraesentabat. Ad haec, quod supra demonstratum est, ob ingentes alias virtutes in amore fuit Antistiti, atque omnium ordinum civibus: etenim quod ab alea praecipiti, et nefario pellicatu aliquos, qui peccarant divellere tentasset, atque adeo in perditorum odium venisset; paucorum id certe suit: caetera bonorum omnium reverentiam , et plausum sibi maxime conciliavit: quod palam fecere Durangenses, cum ad postremam ille in suo Collegio dignitatem evectus est; quam , ipso absente , tinnitu festo aeris campa

ni, pluribusque aliis publicae laetitiae indiciis

celebravere.

Et hic nimirum homo tanta ab initio facilitate , tironis virtutes, atque asperrimam vitam amplexus est; uon iis educatus, ac longe ex e citus videretur. Utique post paucos dies hodirendis moestitiae tenebris obrutus suit, atque inde pronus ad consilium terga Societati vertendi ; sed lucis oborto radio, aeternum sedata est tempestas. Mirum erat illum aspicere, nullo

124쪽

aetatis jam prope senilis, aut innatae gravitatis

questu, puerum inter pueros fieri, quales eos Christus iubet, qui ad aeterna gaudia nituntur. Qui nunquam nisi imperare didicerat, obedire coepit obsequentissimus, non solum Moderatori domus, ac Ministro; verum etiam tironi cuil bet, in quo vel umbram auctoritatis animas verteret. Si forte interdum, ut inter pueros agenti, non debitam sibi praestari reverentiam intelligebat; tanquam non intelligeret, demissus tacebat. Ad pauperum sedebat triclinium ;manducabat, ut inter pauperes, vilia, nec raro ingrati saporis obsonia ; sordes e Cubiculo , edeambulacro verrebat; prandentibus ministrabat; lances abstergebat; in humili quiescebat cubili; lodice, ac linteis operiebatur, quae aSperi tate cilicium sibi erant; modicum habitabat cubiculum , non aha praeter pauculos libros instructum supellectili, nisi omnino quam Sunamitis illa pro Elisei coenaculo paravit. Et erat interea tanto animi gaudio, ut non interruptis

laetitiae signis internosceretur in vultu: nec unquam in ea vertit oculos, quibus ut terga verteret , ad religiosam tenuitatem confugerat. Quin et desiderium caeteros tirones in omnibus insequendi, et paupertatem colendi, satis olim demonstravit domus Moderatori: nam Cum tirocinium adiens, tres arcas portasset Secum tenuissima re lintearia resertas; Moderator ille pro novi tironis aetate, et conditione custodi

vestium imperavit, ut ipsi, qui tulerat, ea mi nistrassit, memor nimirum, hoc ipsum iam aprinis

125쪽

ν incipio consuevisse Ignatium, qui opulentis, ac delicatis Novitiis pretiosas vestes, donec ipsi

consumerent, relinquere solebat; quae cum iam attritae usu erant, pannosos mittebat per plateas romanas ad ea ossicia , quae Tironum propria sunt. In quibus pretiose pannosis vestibus major, et luculentior erat ipsis probatio duraturae virtutis. Quod Franeisci tironis est, nihil erat, quod publicos offenderet oculos, nec enim , qua Subucula uteretur, videre quis poterat ; verum offendi se existimavit tironis virtus , qui re inopinata perculsus, eo vehementer in semetipsum pro paupertatis legibus apud Superiorem oravit, ut ab eo decretum extorserit, secum in cultu corporis tanquam cum uno ex omnibus agendum . Tam absurdum credidit, v

stiri eo rursus, quo semel pro Christo se Spo. Iiaverat i Haec tironis Francisci fuere initia, quae profecto nullus credat tanquam fluxae, aetemporariae virtutis fervores: nam ad ipsos viginti tres annos, quibus vixit in Societate, non solum studiosus cultor paupertatis fuit, nec duntaxat ex Parentis Ignatii praescripto persuasum

habebat, id sibi futurum , quod domi esset deterius; veru etiam conatu maximo insistebat, aliorum reiectanea tanquam proprio iure sibi danda . Equidem sum mollis, ac delieartitur ad Superiorem Semel, et iterum causatus est lintea, indusia , et quidquid novarum vestium est, quoniam eamnem afficiant, induere non possum ritaque precor, imperes, ut ea mibi dentur, quae aliorum usu attrita sint. Ita factum est, ut novum

126쪽

vum in iusium non veStierit, nisi post Iatum

exilium ; cum de antiquo suo iure decedens habendi , quae alii reiicerent, a domus Ministro duas admisit subuculas, nimirum ex illis, quas pii aliquot charitatis nomine profecturis immiserant. Ut primus illi fuit scopus animi motus domare caetera potuit facile in praescriptionum enitere custodia: porro singularis apparuit bono exemplorum odore, in illo etiam viridario, ubi

tot virtutum flores enascebantur. Macerabat carnem flagello , et cilicio; nocturnae quietis tempore non raro sternebatur, aSpera duntaxat culcita super nudis tabulis protensa ; edebat frequenter , sive in dimidio sedens triclinio , sive ad eorum pedes, qui in mensis Considebant, sive genibus etiam nixus. Generatim nullo usus est aetatis privilegio pro demissionis, aut afflictationis operibus, ibi loci quotidianis: quae

profecto quanquam omnibus communia, elucebant maxime in Francisco tum ob peculiarem fervorem , tum Ob venerandam auctoritatem.

Post emissa singulari gaudio biennii vota, Mexicanam Professorum domum contendere iussus est; in qua vixit ad viginti annos egregii operarii nomine . Solummodo paucorum mensium intercapedine Durangi moratus est: cuius itineris ratio fuit eiusmodi. Topia, et Tepe-huana, quas in Provincias Evangelii facem inis tulerant Socii, atque in longam annorum seriem sudoribus excoluerant, cum ad pacati gregis formam redactae iam essent, decrevit Provinciae Moderator. eas Regi nostro tradere, ab

127쪽

Sacerdotibus externis administrandas; quo sotii plures possent novis Ethnicorum messibus Oolliis gendis intendere . Nonnullae poterant difficultates Occurrere, quo tempore illae committerentur Petro Anselmo Zanchezio Taglio, tum Pontifici Durangensi, cujus erant in ditione redis dendae Provinciae. Nec ullus Francisco aptior inventus est, qui negotium procuraret, tum ob egregias animi dotes, tum ob diuturnam rerum peritiam, tum ob sibi comparatam olim in illa urbe, ac Provincia universa auctoritatem. Ergo munus fidei suae creditum obsequenter accipiens, denuo ille rediit ad priscum gloriae suae theatrum ; quod sane ingressus est, praedicans exemisplo civitati salutaria consilia. Idem homo, quem

antea viderant Durangenses in amplissimo Constitutum munere, per vias urbis constipatum

famulis exspatiari, magnifica rheda gestari; sine ipsorum ingenti stupore videri certe non potuit, cum venit mulo insidens meritorio, ad paupe-xum morem ephippiato, Servulis binis pro tanto itinere comitatus, Collo pendentem portans imaginem Iesu cruci affixi, lacera indutus veste , vili coopertus lacerna, immani tandem, atque usu attrito contectus pileo, qui profecto

satis unus esset, a quo populi sanna provocaretur . Verumtamen longe aliter accidit: nam

tota fere confluxit civitas, illum plausibus exisceptura ; non parum dolente hominis modestia, qui coactus toleravit honores, eo quidem sibi ingratos, ut, ad Collegii ianuam cum perveni stet, conversus ad sacerdotii Primores, collegas

128쪽

nuper suos, aliosque primae notae viros, quos ad eum usque locum comites habuerat, rubore suffusus in haec eruperit: Equidem vobis pro vestra urbanitate gratias ago; vellem enimvero , animadvertatis, nihil me ultra esse, nisi pauperem bominem , religiosit votis obstrictum: propterea suppliciter vos oro, ne rursus vosmetipsos afficiatis molestia, ne senem immeritum humanis offficiis prosequamini, ne tranquillitatem meae soliis tudinis perturbetis. Non id offensionem, sed stuporem potius audientibus attulit, qui mente concipere non satis poterant, quas efficit mutatio. nes Dei spiritus, cum in hominis animum vehementer se insinuat. Quidam e summo Collerio Sacerdos, iampridem illi familiaritate con- unctus, lautas epulas, amicitiae signum, dono

misit. Franciscus autem sincerae hominis in se voluntati confidens, atque in posterum volens. Pro caeteris documentum statuere; remisit ami-Co munus, ac se se ossiciosissimis excusavit ve

his , quae satis indicarent, quantum ab eiusmodi abhorreret, quae sibi vel ob anteactam dignitatem, vel ob priscas consuetudines praesta xentur. Et eo ipso tempore, quo per totam urbem quaerebatur honoribus, demissionis ossicia ipse sibi domi aucupabatur. Durangum pervenerat .Socius quidam , qui transiturus ultra, diu in illa civitate constitit, febri tertiana male divexatus: huic inservire, tanquam debitum sibi munus, Francisa us assumpsit; curabat afferri medicinas, has ipse ministrabat, cibos e culina

Portabat, .lectulum steraebat, cubiculi sordes

129쪽

everrebat, Iasanum etiam pursabat. Atque ea dum essiceret, talem patientiam, charitatem, et verborum moderationem adhibebat, ut aegrotus , etiam importune, ad Se illum accerseret, eiusque opera fidentior uteretur, quam si esset sibi conductus e gregariis famulus. Profecto Sacerdos ipse post multos deinde annos fatebatur, ab illarum febrium furore se se evasisse , quod tanta fuisset demissione Franciscus. Postquam hic ad multos menses negotium de Tepe huana, et Topia tradendis, apud Pontificem Zanchezium agitavit, devenire tunc temporis ad optatum exitum non potuit illa Provinciarum redditio; quae tamen post annos aliquot executioni fuit mandata. Ergo qui Duran-gum eo nomine missus fuerat, domum regredi

Prosessorum iubetur. Erat haec domus perpetui laboris ossicina; in qua Socii prae caeteris Me-xicanae Provinciae Collegiis insudabant, assiduisque ad populum de re christiana orationibus , diuque ac noctu Sacro Consessionum ministerio intendebant. Quod si alii, qui et firma vigebant valetudine, et Theologicis operam recens dederant, nihilominus ferre vix poterant immensum illud pondus; intolerabile sane de-huit esse venerando Seni, qui et provectae aetatis incommoda iam sentiebat, et vitae cur riculum egerat hactenus omnino contrarium.

Utique potuisset, quin vel minimum laederet obedientiae perfectionem , Superiorem precari, ut, quoniam anni iam gravescerent, nec usu

edoctus suisset ejusmodi ministeria , mitteretur alio, '

130쪽

alio, ubi religiosum onus mitiori incommodo

subiret. Longe aliis cogitationibus mentem ille pascebat: etenim post praescriptam meditationis horam, et rei sacrae celebrationem, mane quotidie se se expediebat, quanto citius fieri poterat , ab aliis occupationibus, ut accedentes ad Confessionem longiori tempore audiret. In hoc sacro Tribunali circumcinctus humili, et contempto populo fere videbatur; quicum scilicet limpidius exercebatur charitatis fervor . Audiebat patiens, loquebatur comis, curabat vulnera suaviter peritus: quod eam homini aestimationem comparavit, ut quotidie incresceret adventantium numerus, qui suam ab illo regi conscientiam exorabant. Animadverterat iam, sevocari nominatim ad aegrotos plures confessione exotandos, quos nec facie unquam noverat; ac tandem comperit, in causa ipsos esse, qui frequenter ad se accedebant: nam cum illum sibi experirentur peritum, et suavem Medicum, vix in vitae periculo constituebatur aut propinquus , aut amicus, continuo suadebant, ut sese, pro morbis animi curandis, eius potestati subjicerent. Ita crescebat ipsi messis, quanquam

ingenti sudore colligenda. Et haec de consessionibus illis, quibus vel foris expetitus, vel domi sponte intendebat: pro pluribus aliis die, noctuque a Superiore iubebatur; quin unquam satis iudicaret vir obedientissimus, ut excusatus haberetur, aut Solis ardores, aut decidentes pluvias, aut loci longinquitatem , aut adversam valetudinem, aut exulceratas pedis Plantas, auc

SEARCH

MENU NAVIGATION