장음표시 사용
81쪽
Ecclesiarum Sacerdotia Canonica; dederat etiam coelo Laurentium Carransium, egregia pietate Socium , pro Christi nomine Sagittis crudeliter transfixum ad Californic s. Nemo fortasse un- quom aut plenius, aut vigilantius Nicolao munus hoc implevit, tributis undequaque consitum ; cui satisfaciendo penitus, virum inter plures delig. re opus erat numeris omnibus absoluiatum. Quantum patitur humana mortalitas, talis erat ille : alumnis videlicet Patrem Se praestabat, Tutorem, Magi Strum, Iudicem, Paedagogum. Consiliarium, et generosissime liberalem; cum illorum Parentibus, aut quorum erant curae, semper fuit comis, urbanus, iuStus, promptus ad obsequi a ; cum Praesectis , Magistrisque gratum se gerebat pro iis laboribus , quibus ex officio incumbebant: nunquam non cum his conis veniebat de discipulorum optima institutione; eisdemque pro concionibus ad populum, prothesibus propugnatis, urbanus, atque amicus gratulabatur. in puerorum formandi S moribus, ipsisque in litteraria , et civili vita educandis, ea severissime custodivit, quae Sapienter fuerant ab erectionis initio constituta; aedes tamen ipsas, quas pro tot alumnis anguStas acceperat, adauxit duplo fere ; bonum ratus nimirum , si et daret habitare commodius, et theologos iuvenes a philosophorum contubernio dirimeret. Uncialibus argenteis ad unum supra viginti mille constitit novum aedificium quorum non modica pars libenti voluntate fluxit a benefica manu Dominici Pantaleonis Alvarezii Abrevit, Archie
82쪽
chiepiscopi olim ad Hispanicam insulam, Americae. primam, quae vulgari numine Sanctus Dominicus appellatur; tunc temporis Episcopi Angelo politani: qui sane mira erat in Nicolaum amoris abundantia. Contulerunt et alii pro sumptibus partem non levem, quorum beneficium, et nomina scripta reliquit ille in Seminarii tabulis, tanquam aeternum grati animi signum tum ab se, tum ab Societate universa. Ex ossibus etiam Divi Ignatii sacrum monumen.
tum dono dederat Pontifex ipse Nicolao, qui
continuo charissimum pignus in domestico Seminarii sacrario decenter collocavit. Quanquam tanto muneri tantus homo videbatur unicus, quod Snm me ab omnibus probatus, fructu puerorum maximo exercebat; credidit tamen Provinciae Praeses post egregios labores valetudini ejus consulendum . Ergo Sacrorum Codicum interpres, et Magister ad propinquum Divi Ildephonsi Collegium imperatur
Contendere. Cessavit ab iis, quae Seminarii Moderatorem occupabant; plura tamen substituit, quae nullum otio dandum intervallum patiebantur: etenim multis iam annis ea firmus erat sententia , quidquid sibi esset temporis, totum ex Loiolae mente impendendum vel in sui animi perfectionem, vel in aliorum utilitatem . Tum ad domus Aedes, tum ad alia in civitate templa sacris insistebat Concionibus ; pro eluendis animorum sordibus in poenitentiae tribunali
nunquam frustra requirebatur; ad se adventantes vel consilii, vel rei litterariae, vel animi
83쪽
tantum causa; perquam numinus excistiebat; uuin propte: ea rem .sceret vel minimum de tImporis religiosa di Stribψtione. Praeterea Sodalitati D Ilorum Mariae vi iginis in eodem Collesio visenti , ad menses aliquot praepositus est. cui quidem mune ii conat l, ac dili ntia maxima , tanquam nihil aliud sibi esset perag mdum, incubuit. His intentus laboribus, et Societatis nomen illustria bat, et aliorum Sa uti proderat, et coronam s bi aeternam merebatur ; cum imperium audiit Praepo iti Socio um Generalis, quo Rector ad HavanenSes creatus erat. Ut cun-q e ad notitiam inhori ui Sset, veri tug nimiumqtiantum Superior s dignitate onerari ; cen uitnihilominus, obedientiae merito iucunditatem tranquidae vitae posthavendam . Et jam parabat se pro longo itinere, amicisque vole dicebat imperterritus ; cum et a Poatifice , cui charissimum ill ulli diximus , et a Sanctimonialium coenobiis aliquot, quibuS unum erat solatium ad ejus pedes in poenitentia provolvi ; et ab illustriori civitatis parte, quae Doctorem, Consiliarium , Oratorem , Amicum ab se avelli lacrimabatur; litterae supplices ad Provinciae Moderatorem delatae Sunt, quibus orabant instanister , ne Nicolaum Angelopoli abire pateretur :cum praesertim testarentur Medici, tanti hominis valetudini navigationem perniciosam futuram . Connivendum Superiores arbitrati sunt, reverentia maxime Pontificis bene merti, atque immutato duntaxat Magi Sterio, moralem tradere Theologiam in eodem Collegio imperaverunt.
84쪽
Ad triennium tamen valuere preces: nam re nuntiatus postmodum Petrus Realesius , qui Provinciam gubernaret , Solicitis ad Nicolaum luteris haec dicebat: Equidem in boc munere conis stitutus , id unum spero futurum oneri levamen , si te a secretis babeam; quae si me spes fustraretur , profecto asperrimum esset. Exi proinde Angelopoli , quanto citius poteris ; nec ulli valedicas, ni ribenemerito Pontifici, atque illustrissimo ejus Nepoti Episcopus hic erat, qui Dicariam praestabat opem a Dunculo jam seni) quibus, quanta vales
eloquentia , cura , ut persuadeas , expedire quam- celerrimam obedientiam bis meis litteris . Confestim volavit ille ad Pontifices, qui quanquam
rem aegerrime tulere , libere tamen abire passi sunt. Postridie Mexi cum iter arripit; atque ad novum Praesidem ante triduum deveniens, individuus ejus comes a Secretis con tituitur. Et cum esset clara, et Vegeta praeditus mente, facillima in rebus expediendis dexteritate, actu Osa strenuitate, atque industria in quibuslibet arduis pertractandis; communi bonorum plausu tot, tantasque suscepti muneris partes mirifice adimplevit. Id enimvero essicere non potuit, quin amara occurrerent non pauca quae tamen in profundo cordis recessu sepulta omnino ja-Cuere , neque linguae unquam libertatem permisit, ea credendi amicis vel fidissimis. Familiaris quidam casu reperit Nicolai manu scriptum
in hae e sensa : Neque unquam evostulabo , ne que vero verbum faciam de rebus, quae in me' munere exercendo contigerint. Quod sanae men-
85쪽
tis propositum custolivit sincerus; quantumvis pluribus notum fui set, in tanta largos lorum varietate, immensisque illis itineribus, quae Mo-drratorem Comitatus bis in triennio de more peregit, quam plurima quidem Occcurri S se , quae
hominem modeste verecundum, natur Circumspectum , nec etiam nimirum ex Sancti Spiritus consilio boni nominis, atque exi timationis negligentem , gravissimis molestiis allacerunt. Magnopere de Sideravit, atque aperte fere conatu S e St, ut, cum triennio illi pcsuisset terminum, denuo sibi regredi liceret ad tranquillam privatae vitae suavitatem . Attamen cum , sui muneris ratione, totus futuri triennii tenor latere ipsum non potuisset, videretque Sociis, qui a consiliis Moderatori erant, Summe Se probatum , et proinde conspicua Superioris dignitate donandum ; indicavit saltem , gratum sibi futurum, si ad remotissimum aliquod gubernandum Collegium .mitteretur, ex iis videlicet, quorum longinqua positio ad sexcenta , nongenta etiam, a Mexico milliaria terrorem aliis incutiebat. Et hoc postremum obtinuit: nam ineunte Moderatoris munus Francisco Levallio, Rector ad Goathi malenses Nicolaus dictus est. Serio cogitavit, quo datae sibi provinciae terminos promptior attingeret, viam aggredi cum Tabellario, qui equitans, et quam citissimus, Uiginti plus minus dierum spatio conficere solet
nongenta illa milliaria , iter admodum dissicile, ac Salebrosum , quod multis interscinditur , iisque profundis fluminibus, ut etiam praeruptis
86쪽
anfractibus montium , qui Alpes longa serie, atque altitudine exsuperant. Caeterum ponderatis omnibus, id exequendum non credidit sine imminenti vitae periculo, quam nulla iusta causa contemnere , plane duxit temerarium . Itaque decrevit incedere, qua Solebant ratione caeteri; neque tamen permultis comparatis, quae pro tanto itinere necessarium conStituunt viaticum . Fama praecesserat hominem, iam' avide a Goathi. malensibus cxpectatum , qui sane cives peculiari Sociis benevolentia semper faverant; plus etiam,
dum ille vixit, qui praeerat tunc Archiepiscopus, Josephus Figuere dus, insigniter in Lojolae
filios beneficus, eoque ipsos magni faciens , ut, Societatis votis rite emissis ad Nicolai conspectum , tanquam Sociorum unus mori voluerit, atque inter ipsos terrae mandari; obtenta, dum viveret, Romani Pontificis facultate. Vix in urbi m pedem intulit Nicolaus, illico manifestum fuit, quanti aestimaretur a civibus, ape te vocatus Orator, Theologus, religiosus , prudens conscientiarum gubernator . Foemina quae dam ad illum accessit, oravitque instanter, uti se pro confessione vellet audire, hanc unam desiderii sui causaris rationem : quoniam de ipso divina plurima ferebantur. Ingenua candoris, atque animi nihil fucati sensa i quae profecto satis indicant famam hominis , etiam in vili populo disseminatam. Et quibus eam meruerit
operibus, mox edisseremus, postquam totam vitae seriem continuata narratione perfecerimus.
87쪽
Carlenses transivit, eodem munere decoratu .
Regebat u bem Eoiscopus Michael Anselmus Alva regius Abrevius, is idem, quem Supra demonstravimus , apud senem avunculum Angelo poli olim commorari. Ab hujus conspectu, quantum pro munere dabatur, eripiebat se se, fugiens nimirum honores, et benevolentiae signa , quibus Pontifex ipsum prosequebar ur. Ea tamen fuga, quae nulli manifesta non erat, pluS nominis fugienti attulit, quam honores ipsi attulissent. Quod sane venerandum nomen adaugebant praeserrim religiosa ejus modestia. cunctis urbis ordinibus proba a sapientia , indefeSsa proministeriis alacritas: orabat enim e Suggestu, assidue sedebat ad poenitentiae iudicium, in domestico silentio facilis praestabat se con Su- lentibus : ut verbo dicere pOSSimus, paratum semper illum uni cuilibet inservire, nunquam cessare a laboribus. Annum functi erant Anti- carienses tam praestantium virtutum homine,
cum de re Jesu itica in illis regionibus actum est. Septimo Kalendas Iulias, anno sexagesimo Septi mo saeculi currentis, Janitor Collegii summo mane Nicolaum monet, nuntium adesse Regium , qui ad Rectorem iubebat se introferri. Occurrit ille nihil pavidus, ex ejusdem nuntii voluntate Socios omnes imperat congregari; d cretum de exilio legitur; obtemperatur. Inde ad calculos vocatus Nicolaus, diem egit inte- eum in redienda ratione de domus proventius, et ea quidem Serenitate vultus, qua venientem quemque solebat excipere. In permo testo
88쪽
lesto ad Veram crucem itinere, atque in eiusdem urbis diversorio mirum erat, qualem religiosa dulcedine, ac Sancti Spiritus gratia plenam eloquentiam effunderet, pro SociiS afflictis, aegrotisque sublevandis . Ea tamen ad paucos menses : tantis enim debilitatum laboribus extremus morbus, quod postea narrabimus, occupavit; Deusque misericors maturo iam ad caelestem patriam viro futura tempora condonavit. Atque ea fuit externae vitae Nicolai series ; cuius venustior apparebit imago, ut singillatim virtutes animi contemplemur. Harum maximam, quae Charitas in Deum est, summo conatu effecit, ut prae caeteris foveret omnibus: et, quod praecipuum Divini amoris fundamentum est, odio maximo habebat peccatum . Hoc sane odium assidue in sermonibus familiaribus ad discipulos promovebat; et quadam die apud illos ipse testatus est: se quotidie ad horam dimidiam, ut minimum, commentationi vacare de horrenda peccati foeditate . Plane conspiciebatur fructus in illa immaculata conscientia , quam summis extollunt laudibus, qui pro confessionibus illum audierunt. Ex his unus haec
ad me sincerus asseruit: Erat eo proba, et integra conscientia, ut noxam vel le Dissimam nunis quam scienter admitteret. Nihilo tamen secius ut a criminis vel umbra quam remotissimus esset,
quotidie ad poenitentiam accedebat. Loquebatur de Deo feroidissimis vocibus; et eum de vita danda pro Numine verba faceret, ita vultu accendebatur, ut notum esset audientibus,
89쪽
quam ardenti flagraret desiderio, in Maiestatis Divinae confessione vitam ponendi. A tirocinio magni aestimare didicit Nierem bergii codicem, cui titulus, Vira Divina, et iter ad perfectionem: cuius pia cogitata in quotidianis effundebat sermonibus, atque ad illorum normam formabat tum Suam et opera, tum eorum , qui ab se quaerebant vel solatium, vel consilium . Inde quidem perpetua voluntas nihil a Divina recedens, quam basim dixero immutabilis illius vultus, prospera iuxta, atque adversa contingerent; quorum omnium auctorem cogitabat secreto Deum. Non leve dedit indicium, quantum sua cum Divina voluntas conveniret, cum Anticariensis Collegii Rector exilii legem audivit mire tranquillus, tanquam de re ageretur, quae sua nihil interesset. Neque toto illo tempore, quo cum afflictis recenti perturbatione Sociis duravit, vel leve unquam ab ejus ore verbum excidit, quod querimoniam redoleret, unum calamitosis rebus proponens ad familiares rem eis dium , quod Divinam Voluntatem vendrarentur, quae gloriam Suam per sociorum afflictiones quaerebat. Regus ipse Minister, qui Anticariae decretum exilii tulit, adeo miratus est facilem obedientiam tranquillissimi Nicolai, ut hanc egregiis laudibus efferens, ad Mexicanum Praetorem significare litteris non dubitaverit. Hancce cum Deo amicitiam ut quam strictissimis vinculis aeternaret, matutinam horam sacrae commentationi destinatam nullo unquam casu praetermittere datum est; cui etiam , pro
90쪽
cedentibus annis, Vespertinam aliam adiunxit. Orabat semper genibus flexis, capite ad pectus inclinato, brachiis in crucis mcdum dispositis; atque ita velut a mente omnino Iaptum illum , quotidie se reperisse anno toto Sacerdos testatur, cui munus fuit olim Angelopoli cubicula invisendi Sociorum ad horam meditationibus constitutam. Octo illis diebus, quos aeternis rebus mente volvendis destinare quotannis imperabamur, solicite custodiebat se se, laetusque in optata solitudine , pro fructu ad annum insequentem pias, admodumque solidas cogitationes, atque in se decreta parabat; quae in secreto mentis agitans, quidquid unquam accideret , ad rerum humanarum contemptum, Deique unius amorem excitaretur.
Quo firmius in Theologicae Fidei principiis
roborari posset, atque alios ad Se venientes nullo erroris periculo erudire; impensissimam dedit operam Theologiae, quam appellant Dog-mAticam ; idque semper in opinionibus propugnabat , quod propius accedere arbitrabatur tum ad pietatem , tum ad obedientiam , observantiamque in Catholicam Romanam Ecclesiam ;nihil sibi curans de aucupando Sapientis nomine , dum rectis posset doctrinis Ecclesiastica iura sustentare. Sensus etiam ipsos, qua poterat, omni ratione juvabat, ut Fidei veritati as Suescerent: propterea quoties pompam funebrem transire per viam audiret, Continuo fenestram adibat spectaturus, intentisque oculis cadaver Considerans, concionem dicebat illam sibi essi.