장음표시 사용
141쪽
Iectionis roborati, facile causantur, male se affectos esse, ut propterea eximantur ab onerosis praescriptis. Franciscus ad plures annos valetudinarius, atque annis iam gravis, communem Sociorum vitam eo insequebatur conatu ,
quo in robustissima fecisset juventute . Obediens Dei voci, quam audire existimabat in aeris campani sonitu , contendebat statim , quo vocatus erat; quamlibet, cui forte daret operam, intermittens occupationem . Ρo Stremis vitae suae annis, cum animadverteret Superior, quanto
labore, atque etiam periculo, propter virium debilitatem , scalas conscenderet; decrevit ipsum solvere ab iis exercitiis, pro quibus opus erat descendere . Ille tamen, qui cum de insudando agebatur, nihil interponens obediebat; ut con. cessum sibi privilegium audiit, toto animi ardore testatus est, pro quolibet adhuc idoneum se labore, firmiorique fungi valetudine, quam ut ab religiosa distributione exciperetur : ut tandem Superior magis hominis virtute fidens, quam viribus, opportunum duxerit, privileuetum revocare . Quadam etiam nocte cum triclinium Conis tenderet, scalis eo impetu devolutus est, ut viis
tam ibi posuisse nullus non timuerit: At ille
continuo se in pedes erigens, placide viam secutus est, tanquam nihil grave accidisset: indeisque cum Suaderent quidam , tum ejus annos, tum etiam valetudinem poscere, ut ab scalis abstineret; id ab illo auditum responsum : Ebus. modi easibus potestis vos etiam, quamvir er j
142쪽
Haee animi serenitas, quam nullus unquam turbavit eventus, inde originem duxit, quod internos motus a ratione aversos mira vigilantia coercuisset. Corruptae humanitatis affectus assidua. suimet victoria in debitum redegerat ordinem ; ac rebellem naturam rationis imperio deis hellaverat. Inde quaecunque subita paratum i veniebant : ut ne illi quidem in vultu comparerent impetus, quorum praeveniendis inopinatis assultibus arbitrium homini non est. Quod sane tribui non potest vel mentis vecordiae, vel ingenitae indolis moderationi: erat enim tum perspicaci ingenio, tum ita fervida natura , ut unanimi opinione in id plures conveni- γrent: quod Franciscus passim cum quolibet obis viam eunte non pugnaret, miraculum esse viactoriae, repetitis in semetipsum praeliis compa ratae . Quae quidem Virorum gravium opinio satis indicat, quanta vi, nec ea interrupta, motus fraenans internos, dominatus iracundiae sit, ne unquam prodiret in verbum, quod in ordinatum videretur . Ubicunque plures convivunt, qua sumus misera conditione mortales, faciles adsunt contentionum occasiones: etenim sive unus alteri natura non convenit, sive in cogitandi ratione dissentit: atque hinc perpetua insurgunt pericula tum alios offendendi, tum ab aliis tolerandi. Franciscus in domo Prosessorum ad annos viginti moratus est, ubi plura certe habuit, quibus patientiam exerceret; nemo tamen fuit, ne unus quidem , quem unquam laeserit vel tantillum, aut verbo , aut opera data, aut
143쪽
aut voluntaria negligentia: nam quidquid oecurreret , custodia erat virtus, quae Severe negabat exitum verbis liberioribus. Quadam n Cte , cum Pro munere, quod supra memoravimus , Regiae Academiae deberet interesse, datus illi est in comitem Adjutor quidam , qtu excandescens taedio eius operae, qua in multam noctem ad fores aulae occlusae, pro severa probatione lauream petentis, expectare
debebat cum aliis ministris Academicis excandescens, inquam, et propemodum insaniens, in Franciscum effudit iram, quem pluribus ultro lacessivit iniuriis. Has ille audiit mire mansuetus , ac tranquillus; quod postmodum Adiutor ipse poenitentia ductus narrabat. Imperaverat Superior; neminem quod solebant plures ser-
Culum ullum secum e triclinio extrahere. Id sive in Francisci notitiam non venisset, Sive prorsus e mente excidisset quis enim aliter de insignis viri obedientia , et gravitate suspicetur iuxta se palam de more seposuit extrahendum; quod tamen coram omnibus, ex ossicio quidem Suo, sed fortasse imprudenter, e loco abstulit domus Minister: homine interea sereno penitus, nec ad vultum comparente perturbationis inducio. Ibat olim per viam pro infirmi consessio. ne, Cum praepropero cursu rheda superveniens, et rotae ictu nihil cogitantem impellens, praecipitem illum egit: surrexit extemplo consuet eranquillitate, viaeque institit non modo intur. batus, verum nec de casu verbum faciens, etiam cum tespe Socio. Caeterum cam res in plurium
144쪽
conspectu accidisset, ac Franciscus nulli fere . non esset cognitus; non defuere , qui apud rh, dae Dominum crimini darent aurigae, quod equorum cursum tempestive non cohibuisset. Regius quidam Senator erat . rhedae Dominus, qui rem mature investigandam existimans, offensum ipsum decrevit convenire: qui sane offensus tantis et rationibus, et precibus, aurigae imprudentiam excusare aggressus est, ut Senator ille ad Evangelicam hominis mansuetudinem stupore attonitus, famulum suum aut insontem
crediderit, aut saltem ab infligenda ipsi poena abstinuerit, ne tanti oratoris patrocinium con temnere videretur. Alia dedit quamplura ejusdem patientissimae mansuetudinis documenta incommuni Sociorum calamitate; cui dum superinstes fuit, copiosa dolorum materies lamentum ab eius ore non extorsit. Ad portum Μnestet cum pervenisset; locatus est, ut supra demonstravimus, in Augustinianae familiae Coenobio; et ibi, quoniam pro tot hominibus cubicula non essent, ad dies aliquot in deambulacri angulo Iectum habuit. Inde misericordia commotus Coenobii Superior, semotum cubiculum pro Sociis nonnullis destinavit; in quo cum locus daretur Francisco, nova etiam ibi fuit patientiae materies: nam cum mane tempestive su gens, delicatulum contubernalem e somno excitasset; iratus hic, senis inconsiderantiam , ut alebat, vehementer obiurgavit. Audiit ille immoto vultu verborum tempestatem ; nec voce
sylyit , vin ut demisse polliceretur, nihil se talη
145쪽
In no terum commISsurum οῦ quod sane promisissum ea postmodum fidelitate implevit, ut Soia eius ille pudore suffusus, atque ad venerandi
viri demissionem, et mansuetudinem Stupefactus, veniam de temeritate Suppliciter Postulaverit . Tot, tantisque secum IpSO certaminibus habitis evadere victor non potuisset, nisi veteranorum militum more parasset se ad bellum, ne unquam hostis incogitanti occurreret. Quotidie se commentatione Sacra praemuniebat, serio mente repetens ea Christianae Religionis effata salutaria, quae sola possunt In istiusmodi praeliis animum roborare . Praeter Imperatam Sociis pro caelestium meditationibus horam, uuam nunquam praetermisit; Missam etiam celebraturus cui, nisi gravis impediret morbus, quotidie vacabat ad horae alterius dimidium genibus flexus parabat se ante Jesum Eucharisticum. Hunc et frequens, et lon*us Interdiu conveniebat; utpote in quo maxime Suavitatem, ac delitias inveniendas crediderat: quod satis notabant ardentia verba, quibus ab illo commendabatur pietas in occultum hoc Numen. Amabat post Jessm, Mariam Virginem, cuius
patrociniym et pro quotidianis animi praeliis, et potissimum pro extremo agone serven-mus implorabat; enixis etiam , ac tenerrimis precibus efflagitans, ut suum vix a Corpore avulsum aninium benigna vellet ante Filium venturum Iudicem comitari . SingularI etiam venerabatur pietate Custodes Angelos, Iosephum , Seraphicum Fianciscum, Lololam, aliosque leae
146쪽
Iestes incolas, quos Oratores pro se ad Dominum adhibebat: nihil enim suas valere preces . nisi tantis inniterentur deprecatoribus, omnino illi persuaserat animi demissio. Et hanc nimirum praestantissimam dicam eius virtutem , quae caeteras omnes decorabat. Societatem ingressus, Familiarum sacrarum minimam ab ipsius Conditore appellatam, deposuit ex animo priscam amplitudinem ; et pro pretiosis , quas exuerat, pannosas vestes libentissime induit. Vilioribus domus ministeriis, quibus tiro navarat operam , magna etiam ex parte institit domo Professorum ; alia superadjungens tum suimet contemptus , tum defatigationis opera. Moris ibi erat, quatuor Sacerdotes, qui postremi ad Societatem adscripti fuerant, gerinvatis vicibus, elata voce legere, quo tempore Socii pranderent: quo in numero Cum ad annos plures Franciscus fuisset, nunquam onus re cusavit, etiam gravis aetate ultra sexagenariam.
Fuere Socii charitate praediti, qui saepius ultro se obtulerunt in eius locum subrogandos, non in eo duntaxat, sed in aliis etiam , ut ipsius aetas erat, gravissimi ponderis ossiciis. Ille tamen urbana semper verba pro egregia charitate referens, constanter negavit, debitum sibi onus alienis esse portandum humeris. Quoties domo exibat, Sacerdote comite, qui, quanquam aetate longe inferior, ante ipsum ad Socios fuisset annumeratus; nunquam adduci precibus potuit
senex venerandus, ut honoris locum admitteret.
Nequidquam speraret aliquis ab eius ore disc
147쪽
re, quod VeI minimi sui esset honoris; aut qius olim fuisset muneribus, publica aestimatione , Pontificum , atque optimatum benevolentiar de his enim omnibus, tanquam nunquam fuissent, altissimum ab illo silentium . Nesciretur omnino , quo natus erat clarissimo genere, quibus meritis , ac dignitatibus praeluxerat; si haec ab ipso intelligere opus fuisset. Interdum recreati nis tempore agitabantur, illo audiente, disputationes de rebus ita sibi notis, ut posset prae
aliis tanquam Magister pronuntiare; semper tamen audiebat ad silentium obstinatus . Mexi cum adveniens, ut honorum vel umbram securior
fugeret, serio sibi interdixit, ne pedem in serret in Regiam Academiam, cuius olim lauream, et
plausus obtinuerat: quo in proposito firmus du.ravit , donec Decanatus honorem, ut supra demonstratum est, ex imperio Superioris accepit. Quod siquis aut ignorans penitus, aut fortasse oblitus, quo secum nomine Franciscus vellet agi, Doctoris titulo ipsum salutasset; continuo severitatem induebat, atque accenso vultu silens manifestabat, quam esset honorum impatiens,
qui nihil turbatus devorabat iniurias. Eadem animi demissio legem illi dictavit, ne unquam rhedam ingrederetur. Utique Franciscus Jesulta primum in rheda visus est, cum vitare omnino
non potuit: nimirum cum rheta non bonori, sed exilio dabatur. Α tirocinio recens cum Meἀxicum venisset, Praedives quidam, ipsi olim inter similiares, ad Professorum domus seres marim, et posς prandium rhetam mittebat, eo
148쪽
tum nomine , si sorteretur: quem honorem cum, saepius egreSSus, nunquam admisisset; cessavit tandem alter ab officio, magisque exinde amicum observavit. Plura quid m vincenda occurrerunt, ne ab hac ultro sibi imposita lege removeretur: nam cum
pro confessionibus ex ret, longissimique interindum tractus peragendi essent; saepe inveniebant benefici nommes aut Solis ardoribus exustum , aut pluvia madidum , aut longo itinete anhelantem ; atque hinc deprecabantur instano ter , ut rhedam ascenderet. Idem illi praestabatur omium ab Iureconsultis familiaribus, cum, nocte concubia, et effuso imbie, ab Academia redeundum esset. Incassum tamen hujusmodi preces fuere semper apud hominem, qui nuntium humanis rebus ex animo remiserat, et quidquid mundi redoleret pompam , generosus decreverat fugitare. Id enimvero mirandum maxime , quod hanc ipsam animi demissionem , ne christianae virtutis haberet speciem apud alienos oculos, celabat industrius : nam quod currum recusaret conscendere, id esse aiebat in causa, quoniam ita convectus, male capite vexaretur quemadmodum causari se delicatulum, supra demonstravimus, ut rem linteariam, ab aliis attritam, sibi flagitaret. Ita verborum ancipitem sensum claritati virtutum suarum opponebat Nec levi nixus fundamento suspicabatur quidam, cui cum illo diuturna fuit consuetudo, Franciscum simulare se quandoque impatientem, ut superbus i morosus, et suis addictus cupidita-
149쪽
tibus, ab caeteris crederetur. Et sane modestus, taciturnus, mansuetus fuit semper in rebus illis omnibus, quae subita, et ardua se obtulerunt;
saepe vero asper, et dissicilis videbatur in vilibus nugis, dummodo tamen laedendae Charitatis nullum appareret periculum . Atque eo quidem astu ad supremum venit demissionis gradum ; quae tum perfectissima est, atque ab omni vanae gloriolae discrimine secura, cum , ad occultandum virtutum splendorem, opportunas artes didicit adhibere. Pari studio ac demissionem, observavit Evangelicam paupertatem, quam colendam instituit aetate iam maturus, et cum probe nosset, quan ta pro Christo relinqueret, . quod vitae genus amplecteretur. Etiam in suarum Dignitatum culmine limpidum, et purum cor habuit ab rerum fluxarum amore, quas ad tot annos poSSedit sine ulla tenacitate: nec enim aliter eas generoso animo relinquere toties tentasset, nec demum reliquisset eo sincerus, ac facilis, vocantem Iesum secuturus. Paupertas illi persuasit ab initio tirocinii, ea se usurum et Veste,
et supellectili, quae deterior domi esset: quod Vidimus omnino quaesiisse, ac tanquam iure sibi debitum postulasse. Nihil unquam, vel levissimi pretii res esset, qua donaretur, accipiebat ἐnisi prius impetrata Superioris venia. Quicunque illum domi visitandum veniret, annos ultra septuaginta iam natum, ac tredecim post pro fessa Iesultarum vota solemnia; pene putaret ingredi tironis cubiculum . Tanta erat supelle
150쪽
ctilis paupertatet Ipso vita functo, inventae exuviae materiem dedere ingentis admirationis: nam lintearia res, admodum pauca, eaque I cera , quam quidem magna ex parte involverat in hyssino humerorum amiculo , quo utebantur
laurea insigniti; libri aliquot de divinis rebus
agentes; ac tres duntaxat unciales argentei; repertorium suere bonorum Francisci Pereati, qui tanta olim possederat. Quod si magnanimus suit in iis contemnen. dis, quae mortalium cupiditatem accendunt, praestantiorem forte dicere possemus in subiugando propriae voluntatis arbitrio. Ad annos tres, et viginti obedivit, tum hona usus valetudine , tum varie morbis impetitus, tum in Postremis etiam suspiriis; quin unquam sit visus Moderatorum iudicio repugnare. Siquem casu audiret Superioribus obtrectantem , cons stim vultu ad gravitatem Composito, et modesto Silentio , corrigebat audacem ; aegerrime semper ferens eiusmodi sermones, prorsus alienos ab religiosa veneratione, quam suis ipse Rectoribus tribuebat. In illis colebat Rectorem su-Premum , Divinum Numen : propterea nihil satis erat ad reverentiam minuendam, qua et audiebat, et exequebatur ipsorum imperia, quantum Vis ardua essent, et minus rationi consentanea interdum viderentur. Hos inter quidam fuit, qui sive tentaturus hominis virtutem, sive res
aliter se haberet Deo certe providente Franciscum supra Socios omnes laboribus onerabat.