장음표시 사용
151쪽
eonfessione, si remotior esset Iocus, aut hora inopportuna , mittebatur Franciscus: nec semel accidit, cum versus meridiem ab hoc regrederetur ministerio ; ipsum imperari, ut denuo exiret , quin lacernam deponeret: quod ne tribui posset Sacerdotum paucitati, plures domi tunc erant ab Opere vacui. Praeterea comes illi da-bktur ut plurimum Adiutor quidam, cuius indoles , parum domita rationis imperio, non leviter eius patientiam fatigabat, quod pluribus
indiciis manifestum erat. Ille autem ut Semper in suos motus dominabatur, obediebat tacitus, quin labia unquam in lamentationem erumperent. Quae sane perfectae obedientiae documenta eo magis erant suspicienda , quod ille ad plures annos amplissime, et graviter imperave-
Iat, nec nisi grandiori iam aetate obedire didicerat . Olim cum in Mexicana Academia de Dignitate quadam ageretur Doctorum suffragiis conferenda, Provinciae Moderator ad Francisis cum verba fecit pro Sapiente quodam , de S cietate benemerito; quem omnes quidem dignum existimabant, sed non digniorem Franciscus : qui proinde reverentiam debitam religio. se professus, id se posse, omnino negavit. Verumtamen ut remotior esset ab agenao in Superioris voluntatem, quanquam 1 ure, ac sine
ulla huius offensione poterat; cum ad suffragia ventum est, ut abesse dabatur liberum, Academiae conventui non intersuit. In castimoniae laude suit omnibus mirabilis , purissimam servans conscientiam etiam ia
152쪽
mundana consuetudine, priusquam ad religiosae familiae septa confugeret. Nullus fuit unquam, qui maculam vel levissimam in illo animadverteret adversus ingenuum splendorem puritatis ;quantumvis tot essent, qui Super eius dictis, factisque aperto invigilarent oculo , quot fuerant ab ipso, Pontificis Vicario, pro criminibus in eam virtutem castigati. Cum iis et alii pactum inierant invidiae nomine, cuius fraudibus, et livore circumdatur, quisquis in Superioris
gratia supereminet. Hi omnes accurate studebant quibuslibet Francisci motibus intelligendis,
ipsiusque vel cogitationes investigare tentabant; ea tamen erat innocentia, illibatoque candore, ut, qua possent ratione ossicere bono Vicarii nomini , omnino nunquam invenerint. Ab eximio Angelicae hujus virtutis amore originem duxit cauta illa gravitas, atque honeStus pudor, quo se gerebat, quoties foeminas convenire Opus esset ; quas domi visitare, abhorruit nimium quantum, nisi patrio more urbanitas, aut aeternae ipsarum salutis negotium exigeret. Tunc enim vero prima ingredientis custodia occurrebat movi destia, quae viri oculos terrae constanter assiiagebat ; altera verborum moderatio, quae, nisi penitus necessaria, loqui non patiebatur; tertia fravitatis continentia, quae rem totam expedie at, quam brevissime fieri posset. Neque tamen in agendo cum sequiori sexu, inurbana asperitate vultum muniebat; quin rationem intellexit, eam sibi reverentem benevolenistiam conciliandi, ut frequentissimae ad ipsum
153쪽
confluerent foeminae in poenitentiae tribunali . In hoc maxime significavit, quanta intus
urgeretur charitate animorum , quos consilio juvabat , suavibus verbis hortabatur, et prudenti gratiae dispensatione recreabat. Ad haec, cum animorum gubernationi expedire cen Sebat, stipem etiam pro ' corporibus ministrabat. Quod
munus ipsi erat in Academia , reddebat abunde, ut plurium indigentiae satisfaceret. Ex proventibus inde sibi comparatis, nec obolum suimet sumptibus unquam tribuit; sed exorata Superioris licentia , totum in sustentandis pauperibus impendebat. Ne tamen desidiam foveret, in ipsa misericordia cautam adhibebat prudentiam: quippe iis foeminis, quae possent in sudore vultus vesci pane, tantum largiebatur, quantum satis
esset ad ea emenda instrumenta , unde manuum
suarum operibus quotidiano victui providerent. Siquae autem valetudinariae viribus ad laborandum deficerent, eas alebat penitus pro uniuscuiusque conditione . Quae sane charitatis industria complures a flagitiorum coeno revocavit,
ac libertate filiarum Dei donatas, in meliorem frugem traduxit : id ex eo manifestum erat, quod, cum se dedissent Francisci gubernationi, constanti essent modestia, frequentes ad confessionem accederent, atque Eucharistica dape cibarentur ex eius consilio, quem iure merito Ρarentem appellabant. Quo die ante diluculum, domus Professorum socii Mexico profecti sunt, ad trium milliariorum spatium audiebant inter
154쪽
alia nomina perstrepentes miserarum gemitus:
Ubinam Franciscus Peregius Ubinam Pater ille
no*ter, quem nunquam non plorabit grata Me-xicanarum pauperum memoria Providit etiam ut animorum saluti, sic Patriae cultui, ac splenis dori ; cum domum Prosessorum incolenti, priusquam solemne paupertatis votum emitteret,
contigit haereditas Benedicti Gasparis Larran na-gae. Erant, ut minimum , unciales argentei adducenta triginta millia r quae omnia, vix adivit haereditatem Franciscus, pro Seminario ad Zacatecos erigendo destinavit, in quo patrii iuvenes ad pietatem , et litteras informarentur. Quo uno facto, si caetera deessent, inter Principes viros de patria, et regno maximopere bene meritos Franciscus est iure collocandus. Qui tanta pro externorum amore fecit, facile coniicitur, quantum eos amaverit, qui sub iisdem secum vexillis militabant. Assidua illa de semet victoria sacrificium suit non interruptum, quod Sociorum charitati magnanimus offerebat. Etenim ut palam est, eum , qui se se nimium amat, laesurum sine dubio concordiam , quae necessaria est in plurium contubernio; ita et hanc servabit illaesam , qui subeat libenter incommoda, ne sibi quaerat, quae utilitatis alienae sunt. Hac ductus cognitione Franciscus,
nihil sibi commodi postulabat, nihil onerosi renuebat et et vires a virtute petens, ponderi cui-Cunque supponebat humeros; ne, si refugeret ipse, portandum esset ab altero . Ita cum exueret se suimet amore, benevolentiam aliorum
155쪽
sihi eomparabat: eo praesertim, quoniam nintum erat omnibus, de nemine illum nisi cum laude verba facere. Nec abstinebat solummodo a detrahendo; verum nec patiebatur alium detrahere. Quod siquis, ipso audiente, in huiusmodi sermones laberetur, Suavibus primum tentabat verbis, detractoris animum emollire; si satis haec non essent, severum indue at vultum,
ut cogeret vel ab loco, vel ab sermone recedere . Totum distribuebat diem , aut animorum . intendens utilitati, aut ante Jesum Eucharisticum precans, aut in cubiculi solitudine sibi vacans. Inutilia colloquia fugiebat prorsus, utpote quae foveant otium , vitiorum , ac maxime detractionum originem ; praesto tamen erat Sociis visitandis, ut quemque audiebat aegritudine vexari. Nec mirus erat diligens in iis omnibus adimplendis, quae inter plures eiusdem contubernii haberi solent charitatis ossicia: qualia sunt, mutuo Se invisere ad certa solemnia, et
sibi invicem pro concionibus gratulari. Si quem intelligebat, peculiaribus extolli plausibus tum pro ingenio eminenti, tum pro servore in dicendo ad populum ; non modo alienus erat a foedo invidiae crimine , verum et ad ipsum Prorumpebat in verba, suum gaudium sincere Signi sicantia ; gratiasque agebat effusus, quoniam tanto et conatu , et successu, familiae communis honori consuleret.
Hanc nimirum familiam singulari amore prosecutus est, quam a iuvenili aetate ardebat amplecti, quam tandem in amplissima constitutus
156쪽
tus Dignitate amplexus est, honoribus, ac diri vitiis posthabitis. Olim cum domesticam ad Socios Orationem diceret, agitandum assumpsit ossicium , quo Jesu referre gratias ii tenebarimur, quo9. ad Sua Sectanda vexilla vocaverat. Et certe neminem unquam illo melius hanc oravisse causam credidero: quanquam enim nullus in oratione fuisset verborum fucatus nitor, aut exquisitus ornatus , aut calamistrata eloquentia;
fluebat illi simplex, facilisque loquela, quae
deceret primarium virum ; adeoque locutus est eo loci, fervore spiritus, atque ingenuitate verborum , ut nullus non corde senserit caelestem sapientiam : neque defuit, qui concionis tempore propemodum sine intermissione lachrimas verterit; cum postmodum fateretur, se corde
ad planctum dissicillimo, quoslibet eloquentia
claros oratores siccis semper oculis audivisse. In privatis etiam sermonibus, quotiescunque de hoc in sacram suam familiam amore fieret men. tio, mira demissione iobstupescebat Franciscus, quod se indignum tanto donasset beneficio Deus, unde magnam aleret fiduciam salutis aeternae consequendae . Exul jam patria cum iter ageret , cogitabundum , ac subtriStem animadverteis runt Socii, et de causa interrogatus: Quid vultis , inquit, hilarem esse me, cum in tanta sit ealamitate Societas Ea videlicet erimina mearunt. Quas Cum interciperet voces suspirium ingens, caeteros animi motus emcacius exposuere comparentes in vultu laehrimae. Docuis
mentum egregium ut eximiae demissionis, ita et
157쪽
amoris rn afflictam Parentem 1 Sed hanc maxime amare monstravit, quod ejus observare leges antiquissimum habuit: has a tirocinio custodite incepit eo facile, ac fideliter, ut longo
annorum usu in iisdem instructus videretur: itaque peragebat omnia maturitate quidem viri, alacritate tamen , ac facilitate tirunculi adole. zentis ; quod ipsius in tirocinio comites non sine sensu voluptatis recordantur. Quotquot illo postea familiariter usi sunt, in hoc testimonium conveniebant: Nullam Societatis legem omnius scienter perfregisse Franciscum. Profecto in illo diuturno , ac permolesto itinere , quod a Nova 'secit ad Hispaniam Veterem , omnibus addictus fuit praescriptionibus, tanquam moraretur in
Collegii tranquillitate: bis enim quotidie , in
mari etiam, conscientiae latebras repetebat, lectionique rerum divinarum , ac sacrae Commentationi ex Instituto vacabat, aegre sibi quaesito et loco, et tempore ; nec parum demirantibus , qui testes videbant, tot ab illo superari dissicultates, ut ejusmodi exercitationibus Intenderet . Inviolato silentio id assecutus est, ut in necessario navigationum tumultu , ac strepitu , religiosam haberet solitudinem. Quodsi talis erat, cum afflictae, atque inversae res quodammodo excusare poterant, si Socii deflecterent ab le-
sum custodia ; qualis fuisse credendus est, reus integris, ac religiosae distributionis adiumentis Ipse nempe sibi erat lex , neque ut statust Persectionem, quam ultro amplexatus fuerat,
avide sectaretur, alio stimulo habebat opus, quam
158쪽
quam Interna Charitatis lege, ab Spiritu Sancto in cordibus hominum latenter insculpta. Quotiescunque ad aliorum conspectum veniebat, venerationem ipsi conciliabat decora quaedam dignitas ad modestiae majestatem composita: ut nemo ipsi occurreret, qui loqui auderet, nisi prorsus necessaria . In horis illis ad animi
relaxationem constitutis, moderatissimus erat verbis; et in iis praeseserebat gravitatem quandam , cuius ad aspectum induere moderationem omnes cogebantur: et cum incautus quidam, ipso praesente, inopportune faceta dixisset, conis festim ad illum Superior: Reverentia saltem Francisco Peretio debita continere te debuisset: tanquam religiosus hominis vultus norma deberet esse conSulte i loquentibus. Magni tempus aestimabat, eo nobis datum, ut aeternitati beatae consulamus: Propterea quemcunque ad se negotii causa venientem, nunquam non excepit liberaliter; quod si tamen , audito paucis Ver- his responso, sermonem ille de minus utilibus ducebat; ad gravitatem Franciscus, ac silentium confugere moris habuit, ut abire cogeret imprudentem. Hac eadem arte solebat alios ab se abigere, qui non tam hominis amicitiam colere, quam tempus otiose terere quaerebant.
Proinde quanquam moraretur in urbe amplissima, et iis intenderet ministeriis, quae ne cessario poscerent suam ad homines praesentiam ; vivebat tamen adeo abalienatus ab humano commercio, ut merito illum comparare
159쪽
possimus eum Thebaidis Coenobilis. Plerunque nesciebat, contubernalem Socium recens adventasse domum Prosessorum, donec illum vidisset ad exercitia familiaribus communia . Ignorabat penitus, non modo , quid in urbe novi ;sed quid etiam intra domesticos parietes . Complures e Mexicana Provincia Socios , quibuscum in eadem urbe vixerat, nec nomine cognoscebat , quin etiam de sibi notis, raro ad ejus aures veniebat, ubinam Collegii essent, quodve munus exercerent. Nimirum sibi solicum intenderet, ac rebus ex ossicio debitis; aut deerat ipsi tempus, aut contemnebat de iis interrogare, quae sui muneris non erant. Abunde testatus est has hominis virtutes Sacerdos quidam, qui ad apnos quindecim eo usus est conscientiae Moderatore; palamque asserebat, illum semper sibi esse visum alterum Franciscum Borgiam; quem etiam, Constanter asseverabat, quamplurima sibi praesagiisse ventura, quae vidit postmodum eventu comprobata . Utique potuit solerti mentis acumine de homine coniicere, cuius intimos recessus Iongo annorum usu cognoverat; ego vero nihil portenti crederem , hoc etiam gratuito dono insignitum fuisse Franciscum ; cuius imaginem corporis iam paucis describam verbis, cum meritam posteritati statuam dedicare non possim . Fuit Franciscus Pereetius Aragonius Statura paulo supra mediocrem , atque ad eas dignitates facta, quibus et ipsum ad plures annos
160쪽
decoravit, et quibus certe sublimioribus deincoravisset tum generis, tum etiam virtutum claritas; nisi terga ultro vertisset honoribus,
ut contemptum, ac pauperem Jesum sequeretur. Corpore incessuque nunquam non rectus, atque ad maiestatem adeo natura compositus, ut extrema etiam Senectute graVis, neque minimum dorso flecteretur. Non illi crassitudo, non etiam macies; sed ea in torosis membris proportio, quae Virum robustum deceat. CapilIi ad annum trigesimum flavi; ab hac aetates quod narrabat ipse canescentes; deinceps
vero candidi omnino, nulla vel umbra minima intermixta; densi tamen semper, nullumque calvitium. Ornabat frontem recta planities intra mediocritatem protensa. Ex aequis
terminis densa, ut capilli, supercilia prodibant, a natura decore consormata. Oculi caesii, et paulo grandiores nitebant oppido gravesque, ac penetrabiles intuebantur. Nasus nullibi inclinans , plenus, nec inhoneste prominens. os nihil aut excedens, aut deficiens a proportionis magnitudine. oblonga facies, in qua nihil non viro dignum: tranquillus vultus, qui tametsi ad severiorem formam parum vergeret, ad humanam gravitatem diceres factum omniis no . vox in familiari sermone affatim plena, sed quae in raucedinem tantillum desineret,
adeoque ad concionem subobscura. Incessus ultra rectam posituram , quam memoravimus,
ita per omnia decens, ut neque a primis dignitatibus, quas occuparat, recederet; neque