Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

ab religiosa modestia, et sanctimonia, quam ut semel amplexatus est, nihil interrupte ad mortem praesetulit. Et haec de Francisco Ρerezio, quem eo digniorem memoria iudicabit posteritas, quo simplicius eximia ejus facta, et exempla narraveIimus.

162쪽

AUGUSTINUS MARQUEZIUS.

SExto decimo Kalendas Novembres, anno

currentis saeculi quarto decimo, ad Castra Caecilia, hodie Caderes, Bethuriae urnem, Augustinus Antonius MarqueZius natus est. Quo ille sanguine, quibus fuerit Parentibus; dives ne ipsis arriserit, an tristis fuerit fortuna, penitus ignoramus. Nec enim fuisse ullum sciis mus , apud quem ille Genitores, aut patriam aliquando meminerit: nec ab eis unquam ac cepit litteras, nec ad ipsos dedit novus hic Abraham divino monitu exire iussus de domo , et cognatione sua . Qui tamen testes vidimustum eius agendi rationem, tum etiam naturalem quandam animi sui magnitudinem ; nihil profecto dubitamus, honestis illum Parentibus genitum , qui christiane, atque ingenue filium

instituerunt: Cum praesertim , si fuisset aliter, ab ipsius ore sciremus; Cum nullam se se conis temnendi non arriperet occasionem. Unum liquido constat, quod morti propinquus ipse familiari cuidam aperuit: se nimirum, cum Placentiae latina rudimenta edisceret, atque ob austeram , silentioque ac sacris meditationibus obstrictam Carthusianorum vitam , ad eorunisdem amplectentum Institutum propenderet; Ii teris ab Superiore postulavisse , ut ad Tirones adscriberetur . Id eius Pater odoratus, nihil unquam

163쪽

quam Ioeutus filio , responsa intercipiebat. Donec tandem Augustinus cum Patris diligentiam praeoccupasset, atque ex Superioris ep stola procrastinandum sibi intellexisset; qui mundi illecebris confestim renuntiare decreverat, ad Societatem Iesu se convertit. Nec minus aegre tulit hoc Pater, qui ex filii iuventute fortasse praesagiebat, futurum virum virtutibus eminentem . Sive tamen annuerit ille, si ge duntaxat permiserit; septimo Idus Aprilis, anno huius saeculi quinto, et trigesimo, Societatis tironubus annumeratus est Matriti Augustinus; ipsius petitione destinatus, qui ad Americanos excolendos transduceretur. Paucos Matriti commoratus menses, in Mnestei portum , hodie Sanctae Mariae Fanum, contendit, longinquum iter aggressurus. Ibi gentium Americanae Jesultarum Provinciae peramplam suis sumptibus domum construi curaverant, in qua Socii Europaei , ad ipsas transmittendi, navigationis opis portunitatem expectarent. In hoc igitur diversorio , quod post annos quatuor et triginta sepulchrum Augustino futurum destinarat Deus, ea menses aliquot innocentia, et animi fervore vixit; ut postea morti iam proximus in lachrimas ubertim erumperet, secum ipso se conserens , aetate maturum cum iuvene, tunc Sacerdotem cum ibi olim tirone . Demum sub initatium Decembris, Joanne Guendulaino, et Andrea Garcia Mexicanae Provinciae rerum Procuratoribus, e portu Gaditano solvit ad Novam Hispaniam . Ac tres totos menses permolesto iti-

164쪽

itineri eum dedissent, quo temporis momento iacere parabant anchoras, in seopulum navis

incidit: ut ad propinquam Sancti Joannis de

Vlua transituris arcem , continuo cymbulae mitisterentur ; quae tamen navigio adhaerescere cum non possent, ad ipsas unus post alium transie. runt, everso malo equitantes.

Hisce laboribus, tanquam suarum defatigationum exordio, Μ exicanum regnum Augustinus ingressus est, et quinto demum Kalendas Majas in TepotZotianense tirocinium pervenit. In ea virtutum ossicina, ubi Mexicani Jesultae ad pietatem informabantur, sanctimoniae viam percurrit Augustinus, matutinae instar lucis usisque ad diem pei sectum increscentis: quam nimirum viri constanter probi Sacrae litterae deis

scribunt imaginem. Probatus in pietate ad biennium , atque humaniores litteras paucis ibidem mensibus edoctus, in Angelopolitanum Divi Il-dephonsi Collegium mittitur, philosophiae navaturus operam; ubi nihil remittens de concepto animi fervore, sudores litterarios cum religiosa pietate probavit 'optime convenire . Id iam temporis ut secum ipse crudelis erat, ac propem dum iniquus; ita cum Sociis, et externis comis,

et urbanus; erga Numen mire fervidus. A conis in . scientiae Moderatore , pro vexando suo corpo Te, amplissimum consensum extorserat: ut iam

tunc mirabili quidem, nec tamen imitanda viis deretur severitate, tum ob assiduum flagellorum usum, tum ob alias macerationes, quae minori strepitu carnem afflictant. Modestia oculorum L prae

165쪽

praecipuus ad sui amorem, et admirationem trahebat externos iuvenes, qui scholae secum intererant. Silentium et amabat natura, et custodiebat ex Societatis praescripto; quin tamen fastidium sui generaret: nec enim superciliosus respondere negabat interrogatus. Tempus inani-hus colloquiis terere maxime fugitabat, et quidquid otii a philosophiae studio supererat, avidus dabat divinarum rerum lectioni: quo quidem in genere tantum profecit, ut grata sua vitate , ac facundia de caelestibus ad Socios colloqueretur , cum ad constitutas horas animos relaxarent. Haec tamen, siquis ultro ad ipsum eniret: caetera enim, dum insontibus id aetatis iocis aequales vacabant, ille sacro intentus libro inambulabat solitarius. Et quo mentis CΟ- natu legeret, et quam christianam philosophiam edisceret, omnino patuit, cum ex datis Evameelii verbis, quod moris ibi erat, intra sesqui- horam ad domesticos orare jussus est. Profecto cum notum esset omnibus, ut illum ingenio excellere, ita et indefesso studio eiusmodi r bus intendisse ; nemo erat ullus, qui ad rem

accommodata doctrina, et copiosis ab exercit tione verbis oraturum non crederet. Attamen

ille iam ab exordio in eas effusus est ineptias,

ut tum omnes pene sine arbitrio in risum erum-

Perent , tum qui praeerat Magister , illum e suggestu descendere imperaret. Confestim obediit vultu ad laetitiam composito; et eo exultans intrinsecus, quod se ab Sociis habitum iri contemptu existimaret. Longe tamen aliter: nub

166쪽

lum enim fugit, sponte illum effutiisse, nee sedituitas duntaxat se parvi faciendi occasiones ex animo arripere, verum et .ipsas ultro quaerere. Ita etiam quoties a Magistro in thesim quamlibet dicere juberetur, accedebat continuo , haud dubie interdum praenoscens, irridendum se se ;cum thesi ex tempore propositae nec a primo limine studuisset. Quod si quis amica familiaritate moneret, praestare potius, Si fareretur aperiste , nihil admodum se scire de propugnanda thesi, quam puerorum petulantiae ridendum semet praeis here ζ At ego , mansuetus respondebat, non in terrogor , num studuerim ρ sed omnino jubeor in propugnantem dicere et praecipienti obtempero , pro ingenii mei tenvitate, ac materiae novitate , parum felicii r . Huic enim vero se se contemnendi desiderio, Societatis honorem ante habuit, cum his ad publicas defendendas theses destinaretur; in quibus quidem ut probarunt illum Magistri, et adstantes plausibus extule runt , ita laudarunt maxime religiosam eius modestiam , et sapiendi sobrietatem. Id etiam temporis palam fecit insitam illam a natura magnificentiam, qua toto postmodum vitae tempore, quoties de cultu Dei ageretur, grandia semper, et opulento viro digna cogitavit. Vota diu so-verat, imaginem Mariae Virginis, cui titulum a Lumine pietas fecit, in domus ambulacro Venerationi publicae collocandi. Sed unde pecunias erogaret, prorsus non erat homini, qui et paupertatis observantissimus, nihil ex aere proprio habebat; et ibi gentium externus, nec DO L a tus

167쪽

tus adhuc indigenis, ex alieno prudenter sperR- re non poterat. Atqui coccolato divendito, quod Sociis omnibus de more in menses singulos tribuebatur ; parvo illo pretio fidenter opus aggreditur . Neque temere Speravisse probavit eventus: quippe brevi, quo loco optaverat, magnificam locavit imaginem, inaurato margine , per Venustoque ornatam tabernaculo, uncialibus argenteis amplius ducentis aestimatam. Sane in arcanis fuit, quis pro tot expensis necessaria

suppeditaverit: quod pluries in Augustino postea

mirabamur; quem , probe noverant omnes, in cubiculi recessu conclusum, nunquam hominum commercia quaeritasse. Facilis tamen coniectura , thesaurum ipsi fuisse in fiducia, et precibus , quibus sibi Numen propitiabat. Id liquido

constitit: quo tempore construebatur imago , Cum dies venisset solvendis opificibus in hebdomade constitutus, nec ipse haberet, unde solveret; illis ad cubiculi fores relictis, in sacellum se contulit, poenitentia fere ductus, quod fortasse imprudens operi se accinxerat. Ibi ante Iesum, et Mariam suas effudit angustias, atque oravit enixe , ut necessitati consulerent. Nec incassum preces; nam Cum inde egrederetur eo animo, ut procrastinationem a Credit Tibus exoraret; ecce ad ipsius sacelli fores hominem sibi non notum, qui nummos aliquot Iargitus: Haec, inquit, pecunia sit pro ruis opificibus , quibus hodie satisfaciendis fortasse tibi

non est. Et erat omnino, quam praesens neces

sitas exigebat. Obstupuit ille ad inopinatam

168쪽

Iargitatem ; ae iamtunc animo decrevit, cum de sumptibus in Dei honorem ageretur, nihil territandum ab inopia pecuniae ; quam domus Dei purgamenta lepide appellare consuevit. Post philosophiae curriculum non sine honore consectum , Mexi cum ab Superiore vocatur , prima latinitatis elementa pueros externos edocturus. Id munus cum iniret, diu, multumque secum ipse perpendit, quanti sit in mortalium Republica, qualis educatio pueritiae contingat . In litterarium profectum , et discipulorum animi bonum collineans, nihil non tentavit, ut duplicem hunc fructum ex illo agro eolligeret: iuvabat potissimum exemplo, modestus , nec Severus; humanus, nec familiaris; assiduus ad Numinis, 'ac Matris Virginis amorem hortator, nec tamen fastidiosus. Is demum fuit in eo suorum munerum initio, qualem ipse, postrema correptus aegritudine, describebat sese, cum Socio colloquens, apud quem solebat conscientiae arcana deponere: Ubi ubi, aiebat,

Superiorum imperio missus rum , provinciam quamlibet ageressurus, toto semper adlaboravi conatu, nihil sudori parcens, nitit ad di cultates exterriatus , quominus ad Dei gloriam in suscepto negotio procurandam intenderem. Haec agebat, cum et saevis macerationibus, et immodico labore vexatus, in morbum tandem incidit, quem gravi periculo non carere, continuo visum est: quippe lenta febris, nimia virium debilitas, corporis extrema macies, non dubia erant pthisis indicia ; nec ab iis unquam reliquo vitae tempore

169쪽

increscentis morbi occasionem in semetipsum convertit, in posterum sibi praefiniens illum admirandae frugalitatis tenorem, qui pene fidem exsuperaret, nisi in tam recenti memoria tot adhuc incorrupti testes existerent . Seu tellam iuris, nullo cibo alio, nullo etiam potu superaddito, pro totius diei alimento sumebat; quae sibi reliqua in triclinio apponebantur, discipulis pauperibus, praemisso Superiorum consensu , distribuebat: in qua quidem victus temperantia , materiem immutans interdum, ad mortem usque duravit. In praesentia tamen eo languoris devenerat, ut quadam die, cum ad scholam descenderet, crudeli supra modum vexatus inedia, viribusque penitus destitutus, in scala consederit: extemplo accurrere Socii, quos vultu excepit sane pallido, et intermortuo; subridenti nihilominus, ac tranquillo; et semetipsum vilem animum appellans , festive iocabatur. Et hic tandem remo vendum a Magisterio Superiores iudicarunt, et Medicorum potestati tradendum. Desperabanthi de curatione ; nihilo tamen secius, ut palam dicat, imperant, si quas delicatiores epulas, aut cupedias appeteret. Aeger in obedientiae laude praecipuus, aperire non distulit lactis desiderium ;cui lubentes illi annuunt: et cum, lactis usu diutine protracto, in meliorem venissent spem, in suburbanum missus est. Discedenti Superior praecepit, ut in iis, quae ad salutem recuperandam attinerent, dicto audiens esset Socio Adjutori , qui rem ibi familiarem administrabat. Et

perfecte convaluit. Et hanc

170쪽

sedula huius charitas , et assidua Iactis potatio ,

et cibi ad naturam accomodati, paulo recrea. Iuni ejus valetudinem; ac tandem post autumni ferias, etsi nondum pristinae sanitati omnino restitutus, Theologiae potuit curriculum aggre- di. Hanc avide suscepit addiscendam, ea sane cogitatione, quod in sacrae scientiae studio iu- formari debebat, futurus aliquando Verbi Dei administer a Praecavens tamen , ne scientiae gloria inflaretur, et dum Theologus essici vellet, de animi fervore remitteret; priseas suas macerationes , quanquam non eodem gradu immoderatas , paulatim resumpsit. Moderatior pariter morbus recruduit; quem fortasse potuisset plane superare , Si nondum confirmatae valetudini pa

Iulum indulsisset. At ille veritus, ne infirmitatis nomine assuesceret indulgentiae , in quam, dicebat, tanquam in scopulum impingentes quamplurimi, fracta fervoris navi, naufragium passi sunt; ab omni eo, quod palato gratum esSet, a lacte similiter, quod sibi salubre expertus fuerat, abstinebat. In hocce Collegio, ut olim

Angelopoli unam, binas depingi curavit Mariae Virginis de Lumine tabulas, cultui publico pariter apponendas; eodem omnium renascente Si Pore , unde posset expensis satisfacere. Ita pietati , ac litteris peraeque intentus, tres totos annos in Theologia posuerat; cum ad Sacerdotis dignitatem evectus, primam Divino Numini hostiam religione plenus immolavit. Pro quarto Theologiae anno moris erat, pensato ad trutunam litterario novorum Sacerdotum merito,

SEARCH

MENU NAVIGATION