장음표시 사용
181쪽
fiearienses ante quinquennium circiter fundavere. Faxint Superi, quod enixissime precamur, ut haec Mariae Guada lupanae dicata domus marigis , magisque in dies incrementa suscipiati et experimento intelligamus omnes , dignas esLeMexicanae gentis foeminas, qnae in Reipublicae
partem veniant, si cultum Civilem edoceantur lUtinam et eiusdem generis ephebis simile aliquando seminarium contingati Has puellas gubernabat aetate matura Virgo , prudentiae laude singularis; cujus conscientiam ad multos annos moderatus est Augustinus, eamque dicebat
indole praecelsa , tantisque insignitam animi dotibus, ut praefici haud dubie potuisset difficiliori provinciae , quam erat Virginum gubernatio. Haee illa fuit egregia foemina, quae morbo anflictata , non aliter curando, nisi Chirurgi manibus, ac pudoris iniuria, consuluit Augustinum, liceret ne sibi ob castimoniae studium a curatione abstinere Cumque sententiam obtinuisset purissimo, illi flosculo faventem , perpetuo vexari morbi cruciatu, donec viveret, impavida sibi imperavit. Nec urbanam tantummodo vineam Domini sollicitus fuit excolere operarius, cuius charitati in animorum salute procuranda nullus prosecto erat terminus. Ibat constitutis anni temporibus ad multos ab urbe lapides, Me-xicanos praeruptorum montium incolas quaesiturus ; nec ad itineris laborem, nec ad torridae regionis ardores, nec ad coelum insalubre, nec ad inhospita tecta, nec ad serpentium bestia rum praesentaneum venenum terrebatur. Ut iter
182쪽
agebat, sacerdote semper comite; a primo statim die tanquam ius sibi debitum constituebat, atque vi, aut precibus obtinebat, equum sibi, qui deterior esset, destinari: similiter in diveris sorio locum sibi arripere praeoccupabat obscuriorem , aut alio quovis nomine magis incomis modum : ita etiam induci nunquam potuit, ut pro diebus illis Evangelici ministerii alio uteretur, quam vili, et eo parcissimo, rusticanae ilistius gentis alimento . In Tlanchinolensi dioecesi,
ubi Christiana id generis oppida plus triginta
numerantur, primus Augustinus incultos illos homines ad cibum Eucharisticum comparavit. Hoc enimvero quantis sudoribus i Mane quotiis die ad totas novem horas patientissimus dabat aures ad consessionem accedentibus: quem sane ingentem laborem cum paululum abrumperet Pro prandio, et sacris precibus solvendis; ab hora secunda pomeridiana resumebat: nec ultra, nisi advesperasceret, a ministerio evellebatur.
Nihil autem otii pro prima noctis insequenti vigilia ; quam per vices cum Socio dabat explicandis Christianae Fidei rudimentis, atque aliis postmodum Divinis rebus enuntiandis. Nulla satis fuisset, vel robustissima corporis constitutio, quae in exaestuanti regione tam immodicae deia fatigationi resisteret. Augustinus, cui debilis admodum valetudo , et febribus contrahendis natura facilis; in periodicas incidit, quae tertio quoque die, nori levi accessione recurrebant. Quibus longo tempore vexatus, in urbem tandem rediit, sui desiderium rusticanis hominibus M a relinα
183쪽
relinquens, nec omnino saluti pristinae resti
Et hic nova illi, nec opinata quidem, virtutes plures exercendi materies. Plane se indignum existimans, qui Sociis piae ficeretur, a C. 'praeterea exhorrens ad tanti muneris pericula ;litteras impetraverat a Generali Societatis Praeposito , ne unquam a Provinciae Praesidibus ad gubernandum cogeretur . Nihil his obstantibus, anno millesimo septingentesimo quinquagesimo tertio, expediens Moderatori visum est, veherimenter illum obtestari, ut domus, quam incolebat , gubernationem capesseret. Non is erat Augustinus, qui obstinato perperam animo, ad huiusce dignitatis uomen expavesceret; sed quoniam vitam agere privatam , optimum sibi ducebat , ac male de semet iudicare antiquissimum habuit; timebat nimium quantum, ne, qui se
vix poterat, alios regere nesciret. In praesentia vero tam essi caci Superioris voluntati obsequendum existimans, utcunque reluctaretur animo , et secum pericula cogitaret, obire munus
nihil distulit, ac Deo commisit eventum. Hanc unam animi dispositionem exigebat ab illo supremus rerum Dominus, qui non ipsum Iongo tempore ad id honoris extollere, sed eiusdem obedientiam, et religiosam demissionem experiri decreverat; ut etiam Socios edocere , futuros rei testes, quo sint animo ineundae, quo deponendae dignitates. octavo quidem die, postquam publice conspectus ille fuerat in munere constitutus; in privati gradu denuo comparuit ἀ
184쪽
Res autem suit eiusmodi: Collegium illud Divi Gregorii , quod Mexicanorum bono , ac profectui totum suisse demonstravimus, decessor Proxime gubernarat Antonius Herdonnana, qui et amabat . illos effusissimus, nullis non sibi devinctos beneficiis; et ab ipsis, quibus oppido gratus est animus, vicissim amabatur . Ii cum aegerrime tulissent, ab domus gubernatione removeri Antonium, quem, nisi dulci Parentis nomine, nunquam appellabant; ad Mexicani Antistitis pedes provoluti, beneficiaque memorantes innumera, quae in eos Antonius contulerat; infimis orabant precibus, ne ab regendo Collegio, quod merito suum vocabant, Herdonnanam evelli pateretur. Antistes, qui et indole beneficus, et paterna in miseros illos charitate nulli fere secundus; ad Provinciae Moderatorem detulit Mexicanorum vota, et lachrimas pro Antonio de ipsis bene merito. Annuit ille petitioni et nihil dubitans , laetum Augustino futurum nuntium, nullis usus verborum ambagibus, rem, ut erat, enarrat, et successorem renuntiat pro munere ipsum, qui ante dies octo ab illo decesserat. Quem quidem honorem et promptius, et lubentius deposuit Augustinus, quam e manu prunam proiiceret. Ad sex circiter annos in erudiendis, inserviendisque Mexicano sanguine indigenis ad laboraverat ; cum ad Professorum domus Ministerium accersitur, quam provinciam fractae ipsius valetudini Moderator idoneam iudicavit. Verum is erat homo, qui qualemcunque aggrederetur,
185쪽
tanta sibi ultro superimponebat onera, ut humanis non portanda humeris viderentur. Ita quanquam pro muneris occupationibus nec exintra domum posset, nec domi teneretur expiare animos in poenitentiae tribunali; ut tamen charitate flagrabat, se se ab omni alio expedire festinabat, quoties huic operi vacandi daretur opportunitas. Quod siquis Socius in morbiim incidisset; nullum , quod ipse posset, aegrΩtanti praestare officium omittebat: ut huius chartistatis gratia bis per id temporis ad mortem proxime accesserit. Anno huius saeculi undesexagesimo cum in carcere publico arderet exitialis febrium lues, hanc serpentem contagionem se
cum domum detulere Socii, qui moribundis de more ministratum ibant. Quatuor illi fuere, quorum tres tandem, charitatis victimae , vitam posuerunt. Assiduus diu, noctuque Augustinus ad istorum cubilia, postremo defatigationi sucincubuit , ac morbo infectus est. Parum illi erat mortalis vitae periculum , quam flocci semper aestimaverat, et quoties occasio tulerat, charitati lubentissime posthabuerat. Acrius urgebat animum , atque ad desperandum de sua aeterna salute vehementer impellebat horribilis pavor, cum de reddenda sibi ratione ante Divinum Judicem cogitabat: ut cum tandem iuberetur a Medico Eucharisticum suscipere Numen, Pro
extremo illo itinere viaticum; incredibiliter ad
notitiam exterritus, omnino non auderet. Mirabilis sane Deus in arcanis consiliis suisl Quidnam hoc esset, quod virum apprime iustum, et
186쪽
eonscientia illibatissimum agitabat intrinseeus, ex eius verbis intelligamus: Equidem, familiari
cuidam dicebat, gravi me culpa reiam rimeo, quoniam erratis , tametsi levibus , in Societatis Institutum peccari ab aliis neglexerim: proinde serinoi infidelis nomine damnabar, quem censtitueras Deus super familiam suam . Novi profecto, uti Ium esse ullum peccatorem , qui, dum viam mor talitatis agit, veniam impetrare non p/ssit, si mst do admissorum criminum ipsum poeniteat. Atquii me non poenitet, dum exercendo insisto muneri , cujus partes voluntaria negligentia non impleo. Incumbam, .ut necessarias virtutes mihi comparem ρAt interea detrimentum patietur Dei gloria , quam procuraret quivix unus , qui me talentior Institia rum tueretur incolume. Uniam tamen inibi superest , quod Deo praestare valeam sinceri mei doloris indicium , ac Irma jam voluntate me praestiturum pollieear: si nimirum datum mihi sit eonvalescere , nullis Mon enitar ad Superiorem eonatibias, ut ab hoc loco , cui satis non sum implendo, confertim me amoveat. Id postremum cum ferventiori pro nuntiasset voce, serenitati restitui visus est, po
tuitque ad Medici praescriptum Eucharistico p ne praemuniri. Verum tentare Deus decreverat, ' non eripere a nobis hominem; cuius operam in eodem loco ad utiliora post paucos annos ossim eia reservabat. Nec Provinciae Moderator, quam lislibet ab eo precibus urgeretur , votis annuen dum censuit de remittendo Ministerio: quando. quidem , iniqua nimium suimet opinione ductum Augustinum se calumniari, nemo unus erat, qui
187쪽
Iuce clarius non videret. Hac itaque spe destitutus , quod unum sui erat, id effecit; accuratius vid Alcet Instituto studere , ac domesticae disciplinae accuratius invigilare. In praesentia tamen vix paululum a morbo confirmari valetudo eius ince petrat, iubetur otii causa secedere in praedium, altero, et viges: mo ab urbe Mexico milliario, iuxta Tet Z cucum , Regum olim sedem percelebrem , incolis hodie frequentissimam. Sed nimirum requiem a Christianis sudoribus nescit homo, quem intus agitat Divina Charitas Qui recreaturus vires in suburbanum missus erat, ea rusticatione usus est; ut consulto missum crederes ad albe ς centem messem immensis laboribus colligendam . Per totos eos dies, qui Sane non pauci fuerunt, non cessauit ab ingenti hominum turba. qui e propinquis locis , ac TetZcuco praesertim, ad ipsum accedebant, tum expiaturi crimina, tum e suggestu dioina nuntiantem audituri. Mirum' profecto , qua ratione pro tam is laboribus homo unus, et hic a gravi morbo recens, potuisset sussiceret Sed prorsus Divina voluntate fictum est, ut, nihil defatigatione impediente, Μ exi- cum tandem Se reduxerit sanitati redditus; qua nempe sanitate fungi poterat, qui nunquam bona utebatur valetudine . Ad suum restitutus Ministerium , totus erat in omnibus ejus partibus accurate exercendis, cum post paucos menses Vaticinantis vocem audiit, quem eximiae sanctitatis, et primae fidei virum ille noverat in arcanis. Qui sane vati
188쪽
cinans, haec ad Augustinum intonuit: Ardebis
Mexici contagio : complures Professorum domus Sa-eii lue ista eorripientur: periculum evadent omnes,
unum duntaxat si eκceperis , et nomen illi dedit quem ranitati reddendum non intellexi a Numine: hunc ipsum paucis post diebus omnino asseruit moriturum nec cessabit malum, donec in Eucha. risiici Jesu bonorem Novendiales agantur preces. Et quidem Septembri mense, anno currentis saeculi primo, et sexagesimo, grassata est Me-xici pustularum lues, quae rapide dilabebatur ingenti strage, pueritiae praesertim, magnam merito , et suavi charitatis odori materiem Sociis Mexicanis offerens, qui pestilentia correptis incredibili sedulitate inservierunt; quod in funestis id generis diebus habuere semper solemne. Sciscitatus est Augustinus ab ominis praedicti auctore: num haec esset, quam calamitatem praesagierat λ Nequaquam, respondit; sed hanc proxime subsequetur. Utique procedente anni cursu , cum vix remisisset pustularum malum, aestuinantes febres Mexicanam gentem horrendum in modum depopulatae sunt: quibus quidem eiusdem naturae febribus ante anni s quinque et viginti per universam Novam Hispaniam serpentibus, homines ad decies centena millia circiter emortuos fuisse , memoriae proditum erat. Eiusmodi febres . nihil antea notas ibi gentium, appellarunt indigenae Mexicana voce Mallaetabuati, quod eorum lingua notat, Ulcus in omento, aut glandulis. Ea nimirum lingua suot homines, nunc etiam nuncupati barbari, qui simplici vo-
189쪽
ee definierunt apprime morbum, eiusque causam indicarunt, priusquam Medici remedium , neque dum nomen in Hippocrate invenirent. Profecto quotquot iis febribus laborabant; autore, ac naribus corruptum Sanguinem evomebant , aut ardentes tumores ad eas arterias patiebantur, quas Vocabat Celsus parotides. Nec silentio praetereundum censeo, quod tribus abhinc annis mecum tacitus demirabar: videlicet, facta rursus viginti quinque annorum periodo, sin minus eiusdem naturae, mortiferas certe febres iterata calamitate Mexicanum regnum invasisse. Quod anni est primi et sexagesimi, copiosissimam sudoris messem habuere Socii tum in quatuor Mexicanis Domibus, tum in aliis etiam Urbibus; quorum sane non fuere pauci, qui vitam gloriose ponentes in charitatis ministerio , ad aeternitatis praemium avolaverunt. Augustinus, ubi malum furere intellexit, conductam in subui bio domum ad Nosocomit se mam comparat, ubi cubilia, Stragula, Medi- .cos, medicamenta, valetudinarii Ministros, caeteraque ad aegrotantium curationem , et solatium necessaria suppeditat. Erectae domus administrationem externo cuidam credit, Thomae Arsdehinii nomine, bonis olim fortunae munito ; tunc temporis unum salutis aeternae cogitanti negotium : qui postmodum ad Jesultas transiit Socius Adiutor, et cancri doloribus invicta patientia toleratis, veracruce sancte obiit. Magni suit adiumenti Augustino hujusce hominis vigilantia pro rebus oeconomicis; ut Pro an,
190쪽
morum commodo indefessa Sociorum Sacerdotum charitas, qui ultro daturi operam sublevanis dis miseris occurrebant. Quicunque ad Noso co- mium hoc accederent, obstupescebat prorsus ad operis magnitudinem : ut aperte diceretur Μexici, nulli bi per totam Urbem commodius aegro. tis esse, quam in illa misericordiae ossicina. Brevi. propterea tempore cum quot erant i ctuli , tot iam decumberent; ac deinceps poristarentur sine numero, quorum pars iacebat ad fores opportuno auxilio destituta; temperare
sibi non potuit humanis imis visceribus homo,
quin istis etiam consuleret. Continuo vocat opifices, ac, tanquam tota sibi esset moneta.
Iis ossicina , praegrandia lignea conclavia in propinquo solo aedificari iubet, aseribus undique
bene coagmentatis, ne per fissuras aeri Iocus esset. Mire tempestivum in dies crescenti numero profugiqm l Intra hebdomadem ut plurimum aut fato cedebant infirmi, aut periculo dicebantur immunes: alteros ex Ecclesiae ritu curabat sepeliendos alteros, quo locum darent quotidie venientibus, in sella gestatoria deferri praecipiebat ad Fratres, vulgo appellatos Bethleemitas, qui ' ex Instituti sui munere in recentes a morbo recreandos incumbunt; quibus tamen Augustinus. expensas pro iis, Quos immiserat, solvebat, donec penitus convaluissent. Atque in hunc modum in suo numeravit Nosocomio
ad septem millia capitum, et unciales argenteos ad quatuordecim plus Malia pro sumptibus erogavit . Et cum esset tuna indole, tum modestia