장음표시 사용
191쪽
nimium quantum alienus ab stipe corroganda, maximopere mirabantur omnes ad ea magnifica impendia; sed nimirum ignorabant, ultro a prae divitibus, ac piis hominibus offerri pecunias. Introgressus quadam die linteariam officinam,
nonnulla pro suis infirmis necessaria coempturus , in haec a Mercatore interrogatus est. Tu ne Sacerdos ille , cujus curae commissum est se vitarum Nosoesmium P Et aiente Augustino : Ecce igitur, inquit Mercator, totam meam sortem, quantulacunque illa est, arbitrio tuo libentissime polliceor. Is ego sum , cui neque filii, neque cognati , neque ullus uspiam est alius, quem debeam
bonorum meoriam haeredem instituere 2 propterea tuam Ungrapham ut videro , pecunias exhibebo. Ge- dum liberrime: nam in deliciis mihi erit hoc eoelesti Numini Sani cium osserre, miserisque aegrotantibus , ratione mea qualiber, inseroire . Grates, quod par erat, effusissimas retulit Augustinus; inviccm Dei nomine praemium aeternum pro tanti meriti misericordia pollicitus . Nec recusavit ipsum necessitatis tempore convenire ; ad moderatissimae tamen prudentiae terminos.
Quod si instar miraculi habebatur, ingentibus ejusmodi sumptibus providisse hominem ,
quo religiosius nemo unus paupertatem colebat; mirabilius profecto censendum est, quod innumerae occupationum turbae satis esse potuisset anima ejus, quantumvis natura magnopere grandis, in corpore tamen diversans tum macie, RCmorbis, tum voluntaria maceratione Consumpto .
Praeter vigilantiam rebus domesticis praestitam , a qua
192쪽
a qua deficere nefas duxisset; quotidie diluculo
in suum Nosoco inium contendcbat: infirmos singillatim visitabat: ad Sacrum viaticum eos comparabat, quibus imperatum erat a Medico id suscipere: animam agentibus assidebat longiusculus : afflictos humanissimis verbis solabatur: domus administro praescripta dabat opportuna : et in his agendis omnibus a tranquilla
sua dignitate nihil recedebat. Ab hujusmodi
expeditus, quam celerrime dabatur, per compita urbis ibat, frequentia hominum Stipatus, quorum . quisque , pro Suis aegrotis Sacra consesqione expiandis, ipsum precabatur. Neque ab iis cessabat, nisi cum, meridie. tandem facto, domum remeare opus eSset. Quod si parco semper, parcissimo certe per eos dies alimento utebatur: inde genibus nixus, ut sibi moris erat, Sacerdotalem precationem Solvebat, rei d'mesticae providebat, ac nulla prorsus meridiatione , aut modico etiam intervallo , ecce rursus hominem ad domus fores; ubi ex immenso Confluente populo pro infirmorum confessionibus, eos sibi comites legebat, qui ad moribundos deferrent non nimis longe positos a via, quae in suum ducebat Nosocomium. Et certe cum in hoc demum pervenisset, operam. dederat, altero quoque gradu, lue tactis poenitentia purgandis . Ibidem iisdem eodem animi fer gore repetitis ossiciis, quae mane peregerat; postremo
multa iam nocte domum recipiebat se se: neque tamen aut cubitum ibat, aut novo alimento
vires reficiebat; sed rebus domesticis de more dispo
193쪽
dispositis, Ianitorem Monebat, ne Socium ullum pro consessionibus omnino e somno excitaret : etenim , aiebat, quiete illis opus est, cum ad totam diem, nec mθdicam noctis partem adlaboraverint. Ac tanquam interea ipse oscitanter
torpuisset, voeari se praecipiebat, ut iprimum aliquot essent, qui Sacerdotum ministeria postulavissent. Utique ad Secundam noctis vigiliam, urgente iam petentium multitudine , domo exibat Augustinus, certiore facto Ianitore, qua cursum dirigeret ut nimirum accedentes postea, qui Sacerdotis auxilium implorarent, mitteret ipsum quaesituros. Ita per totam noctem nunc hac, nunc illac circumlatus, non cessabat acharitatis ossiciis; donec , appropinquante diIMculo , templum domesvicum , Sacra peracturus, redibat: quo tempore pietati erga Numen dato, nova iam illucescebat dies, nihil ab anteacta dissimilis. Nemo erat profecto, cui notum esset, quam ille haberet vacuam ab laboribus horam, nedum ad dormiendum , verum nec ad sedendum paulisper, nisi ad peste insectorum incommoda, et olida cubilia. Et . hi sudores. pro totis sex mensibus protracti sunt ., quibus efferbuit contagio ; etiam nihilo aestimatis, qui
quatuor menses proxime . antecesserant, quibus pustulas per totam urbem debacchantes memoravimus . Haec , sane mirabilia , Rrtasse ultra
fidem quis credet; verumtamen nihil refero tota tun Mexico non vulgatum, et quod non possint primae fidei testes adhuc, dum haeci scribo, superstites confirmare. Tandem, copiosis
194쪽
i κ .m supervenientibus pluviis, cum per Urbem remittere inchoasset malum ; vehementi furore domui professorum ingruit. Mirum plane , quod non Omnes, quotquot ibi erant Socii, ut una inflammavit charitas, una etiam febris victimas charitatis abstuleriti Augustinus, qui nihil sibi pepercerat in ope ferenda externis; pari invigilavit sollicitudine in sublevandis domesticis, quorum undeviginti periculose infecti contagi
ne sunt: pari, inquam; quoniam maiorem adhibere certe non poterat. Assiduus per omnium horum cubicula excurrens, singulos humaniter solabatur, indubitate affirmans, periculum evasuros. Unum duntaxat eiusmodi verbis non recreavit Ioannem Laurentium Sanabriam, quem fato cessurum asseverans, totam vaticinii seriem quibusdam manifestavit. Equidem absolvendosa temeritatis nota eos arbitror , qui tunc temporis suspicati sunt, Augustino patefactum a Numine , quod ipse , fortasse ambiguis verbis, ab alterius ore dicebat se intellexisse . Utique Sanabria unus diem functus est. Postremum omnium lues invasit Augustinum , qui primo die obseratus in cubiculo constituerat, quod in levioribus solebat febribus ad secundam, tertiamve lucem nihil penitus vesci, nihil bibere. Sed cum ea omnia contagionis animadverteret indicta , quae in caeteris expertus fuerat, opus suit ostium aperire Medico ; cuius quidem opera suo tandem tempore convaluit. Et iam per eos dies post imploratum solemni pompa Mariae Virginis Lauretanae subsidium , aliasque
195쪽
Superis preces ferventer immissas, publice Indixerat Novendiales in Eucharistici Numinis honorem Pontifex piissimus, nihil certe conscius, hanc itidem partem esse m morati vaticinit. Tam gravi demum periculo perfuncta civitas, ad pristinam aetas benignitat cm restituta est , atque Augustini charitatem gratissimi animi significationi bas in coelum extulit. Hi ec inter cum ad annum huius saeculi
teritur, et sexagesimum ventum esSet, a Ministerio remotus Augustinus, in Provinciae Procuratione collocatur; quo quidem munere tum hominis naturae , tum anteactae iρSius vitae rationi repugnantius nullum excogitari unquam poterat. Quiles essent in eiusmodi ossicio praecipuae partes, satis a nobis dictum est,' cum Ioannem Villavicencium Provinciae Procuratorem descripsimus. Eo fortasse accommodatum huic muneri judicavere Auguscinum Superiores, quoniam Minister non vulgari laude se gesserat in rei domesticae adm miseratione , ac miranda visus fuerat industria in thesauris ad Dei gloriam , atque egenorum Sub Sid um reperiendis. Verumtamen in novo munere longe dissiciliora, implicatioraque negotia occurrebant; quibus se Satis futurum , vehementer dubitabat. Utcunque autem se res haberet, humeros suppoSuerat de missus oneri gravissimo, atque inopinato , a CProcurationis possessionem adierat ; cum Josephus Cartillus, ad plures annos domui Praesectus, qaam Exercitiorum Spiritualium appellabant, affecta iam usus 'valetudine , vacationem
196쪽
a munere postulavit. Continuo successor dicitur Augustinus, qui sane maxima voluptate audivit renuntiatum se ad ossicium , in quo exer-eendo , nihil iam de bonis fluxis, et caducis
ageret; sed aeterna , et divina tum sibi, tum auis procuraret. Hanc domum. exercendis inpietate hominibus destinatam , Mexici ad Drui Andreae Collegium, Arae Coeli nomine, coninstruendam curaverat bono publico Christoph rus Esccbarius, quem alias memoravimus eximiis dotibus, atque ingenti animo virum. Car-rillus ad decem annos Praefectus, tanta cum
laude adlaboraverat in iis excolendis, qui pro sacris meditationibus illic recedebant; ut cum illum ab ossicio moveri Mexicani audirent, aegre inveniendum crederent, qui locum pari posset
fervore animi, et naturae dotibus adimplere . Brevi tamen intellexerunt, quantus erat merito, qui destinabatur successor. Quo tempore mu nus adiit Augustinus, propemodum extincti erant, nescio qua calamitate, reditus illi, quibus alebantur olim per dies octo pro singulis mensibus homines ad triginta, sacris meditationibus dantes operam . Propediem novus Praefectus, cui pecuniarum esse thesaurum in Divina fiducia demonstravimus, rationem facile invenit, alendorum numerum duplicandi. Nec enim semel in mense, ut olim ; sed iterum, atque interdum tertio, sacrae illi hebdomadae vacantes, qui vice qualibet triginta ut minimum erant, Percommode sustentabat. Ad haec , gravissimis
impendiis ampliare domum aggressus est; ut e
197쪽
vili etiam populo quicunque vellet in tanti honi communionem venire, nulli deesset opportunitas . Quotidie matutinam, et vespertinam de rebus divinis concionem agebat; pro qua postrema nulli prorsus , qui accedere inter audientes vellet, negabatur aditus. Et confluebant frequentissimi, magno sane fructu civitatis universae : Plures enim , qui per ipsos octo dies ab officio recedere plane non poterant; vespertino tempore ad horam non incommode vacabant. In constituta pro diebus illis distributione horarum , praeibat ipse instar seduli paedagogi: nec ad quatuor duntaxat consuetas horas meditationibus destinatas, genibus semper flexis, immotus in sacello durabat; verum et ad plures alias, quibus parare proximam concionem assueverat; ut ad nonnullas etiam, quas a somno levabat: nam ut in semet crudelem esse in delitiis habuit, vix quietis paululum corpori dederat, Se se a tanta defatigatione recreatum satis arbitrabatur. Pro prandio, et Coena nunquam non ipSe, tanquam conductus pretio Servulus, sedentibus inserviebat Nihil opus erat opportunum tempus captare Praefectum conveniendi raut enim stans in cubiculo, aut genibus nixus in sacello, benignus excipiebat hora qualibet accedentes, sive expiandi confessione aures P terent, sive afflicti, turbati ve intrinsecus, spIatium, et consilium exquirerent. Notum erat Mexici, quantus ab illa domo fructus existeret, quam nova rerum facies in civitate appareret et ac mercatores praesertim, quorum pars non mo
198쪽
diea Praefecti gubernationi se se dederant, atque alternis vicibus in praedictam domum seceiscebant , suavissimus Christianae pietatis odor praeclaros effecerat. Resonabat undique grata admurmuratio cum Augustini laude, quem Sametum Patrem Μarquentum vulgo appellabant, cujus vitae tenorem nulli mortalium facile imitanis dum aiebant, proptereaque dignum plane caelestibus incolis praedicabant ; plura insuper de ipsius concionum effracta, mirabilique dicendi novitate narrantes. Audiebat haec, quae nimirum amp ificata insanis vulgi Iumoribus suspicatus est, Sacerdos quidam e conspicua religiosa familia, meritis ipse illustris, Doctorque Me-xicanae Academiae; qui cum existimaret, nihil
hominem posse dicere, quod suis ipse in librispersaepe non volvisset, decrevit experiendi gratia semel concionanti interesse. Ac sane interis fuit curiosus primum, inde commotus animo, postremo suam illam suspicionem omnino deis ponens , ac praeterea constituens, ipsos octo dies sacris meditationibus sub tanti fervoris Magistro vacare. Quod utique cum secisset, non nullis dissicultatibus egregio pietatis exemplo superatis, haec ad Augustinum asseveravit: Equidem tot jam annis gubernationis munera in mea familia recusavi ; nunc enimvero decrevi, quoad liceat, eadem petere , id unum profecto intuens ,
ut qui Subditi mibi fuerint, te magno , et germano Christianae rei oratore, Divinis commentati nibus in bae ina Coeli exerceantur. Tanto erat
nomine Augustinus inter primarios etiam do. N a ctriis
199쪽
ctrina, et pietate virosi Nec h s domi contentus occupationibus, exibat interdum e chara solitudine , tum Sanctimoniales pro confessione auditurus, tum opem laturus extremo in certamine luctantibus, qui praesentem illum desiderabant ; tum Fratrum Bethleemitarum guberna. turus conscientias; a quo pristino Suo munere, tantis etiam laboribus auctus non cessaverat.
Et hi quidem grato colentes animo viri optime de se meriti memoriam , eius postea imaginem in tirocinii sacrario collocarunt. Mense tandem Iunio , anno saeculi vertentis septimo et sexagesimo dabatur opera solito meditationum exercitio ; cum sub diei quarti auroram , quo tempore Divinis rebus in sacrario intendebat, monetur Augustinus, expectari se ad proximum Divi Andreae sacellum , in quo Socios omnes congregari, ab Regio Legato nuntius imperaverat . Semel, iterumque admonitus ille, aut prorsus non audivit, aut certe, quid rei esset, non intellexit; donec tertio vocatus, continuo properavit, in designatum locum contendit; ac, lege audita de Iesu itarum exilio, adeo a tranquillitate non decidit, ut, exorata facultate , sacrarium suum regressus sit, hostiamque Divinam immolaverit, nihil festinans, nihil indicii serens, de se , ac Mexicanis Iesu itis omnibus actum esse. Post Missae sacrificium, gratias de more peractas, caeteraque persecta , quae tempus exigebat, valedixit iis, quos ad proximum triduum meditationibus exercuerat,
postremoque Iachrimantibus indixit, ut domum
200쪽
peterent quisque suam. Ac tunc demum intelis ligere potuerunt, cur Augustinus, qui semper in ejusmodi concionum exitu de fructu intendendo pro dierum octo meditationibus loquebatur ; in toto illo triduo nunquam de diebus octo, sed de triduo duntaxat mentionem facere auditus sit. Et cum nihil dubitarent, inopinatam Jesultis calamitatem venisse; non immeruto suspicati sunt, Augustinum coelesti voce fortasse praemonitum . Secessit ille in cubiculum, ac brevi exivit pro immenso itinere paratus: nam ut sacrarum precum codicem, et Christi e cruce pendentis imaginem aeneam assumpsit, satis se instructum supellectili existimavit, vultuque festivo se se inter Socios immiscuit. In primo statim diversorio laneam culcitam , inscio sibi ante exitum ab urbe destinatam, invenit. His tamen delitiis non assuetus , quippe ante annos plurimos culcitam nescierat; hac etiam tempestate recusavit: proptereaque Fratrum Bethleemitarum praedium in itinere cum contingeret, precario tandem obtinuit, ut pro culcita laneum stragulum , usu tamen attritum, substitueretur ; quam sane charitatem, pollicitus est, grato se animo repensurum . X alapam , Hispanorum nundinis nobile oppidum , ad orientem Solem, Centum octoginta milliaribus ab urbe Mexico, rhedis devecti pervenerunt exules. Ιnde tamen Veram crucem usque cum propter vias salebrosas rhedarum commoditati locus ultra non esset; pro tot portandis hominibus, in ea