Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

quirebantur , atque idonei quilibet putabantur,

si modo unam haberent maxime neceSSariam dotem , ulterius progrediendi. Et sane dubitatum ab initio est, num hac etiam ille careret, qui casu obtigit Augustino: nam agasonibus testibus, nondum habenis assuetus, vix ephippia , aegerrime sessorem pati poterat. Nihilo tamen minus ad totum triduum vexit hominem , nimia interdum familiaritate tractatus, quin vel minimum daret nativae ferocitatis indicium. Ut

autem domitorem illum , nihil equitandi gnarum , deposuit; superbiori rursus intolerantia comparuit: quod cum illi ipsi, qui conduxerant, mirarentur; tribuentes nimirum sessoris sanctimoniae, tanquam portentum enarrabant. Coe

Ium Vera ecrucis s quod alibi descripsimus 3 eo

fuit Sociis insalubrius, quod in tanta rerum Perturbatione angustius erat illis diversorium. Proinde nullo intervallo in lethales incidere febres, easque contagiosas, quae in afflictorum multitudinem serperent: ut m sericordia commotus Regius urbis Praefectus, vacuam alteram domum pro Sociorum No soci mo destinaverit. Augustinus, quanquam eius Salus nonnihil in p-riculo esse videretur; iussus est a Provinciae Moderatore hanc domum gub 'rnandam suscipere, atque in auxilio aegrotis praestando adla- horare. Medicus ut conspexit extremam hominis maciem, et vultus pallorem , nihil anceps fuit in illo numerando inter primos, animam nulla mora efflaturos. Verumtamen eius vitam Sociorum commodo, ac solatio, plus adhuc anno

202쪽

protraxit, qui Iudit in orbe terrarum Deus. Et hanc vitam pene miraculo Servatam , quantis ipse periculis exposuerit, quantis defatigationibus afflictaverit; satis ab ejus ore, cum iam morti propinquus esset, didicimus; nam ad familiarem locutus : Beneficio, asebat, singulari δε-naυit me Deus, quod nulla serme nocte dormierim

pro totis illis septem mensibus, quorum spatio δε- ramcrucem in morum domui Praefectus incolui.

Nec a veritate aberrasset, id etiam adiungens: beneficio se donatum a Deo, quod neque manducaverit propemodum, neque biberit, neque penitus requieverit. Ita numerare potuisset inter collata sibi a Numine beneficia, quod centies non conciderit mortuus inter languida moribundorum brachia , quibus totam pene diem , totam certe noctem dabat, quo Mater amore ad unigenae discrimen sollicita. Laternam n ctu semper habebat Paratam , ut, siquis aegrotus moveretur, ad opem serendam continuo a cederet : ibat alternatim per singulorum lectula, male contectos operiebat, sitientibus potum d bat, dolore cruciatis levamen procurabat, moerentes solabatur, animam agentibus auxilium

ministrabat, cadavera feralibus vestibus induebat, pro vita functis diluculo rem sacram offerebat . Et quod profecto mirandum , tanto Iaborum pondere defatigatum corpus sive pauculo duntaxat iuris, Sive modicis leguminibus versus meridiem reficiebat; quo levi sumpto alimento, per brevissimum temporis spatium, cubitum reincedebat . Vulgabatur iam in urbe tota, quin

203쪽

et Mexici per litteras audiebatur, Augustinum

apprime similem se gerere Francisco Xa verio, cum Venetiis operam praestaret indefessam Insanabilium Nosocomio. Interea cum data navium opportunitate , mari committeretur maxima Sociorum pars; discedens Provinciae Moderator, vices suas pro reliquis in Nova Hispania functurum Augustinum renuntiavit. Et hic in dignitate constitutus, paulum remittente vi febrium, intercapedinem occupavit, ut suos omnes comparandos itineri, sacris meditationibus exerceret. Proce dente tempore, ac rebus iam paratis, Praefectus Regius diem profectioni dixit pro Sociis omnibus; uni liberum Augustino relinquens, si

manere adhuc vellet, cum iis postmodum deferendus , qui variis distenti casibus, nondum Poterant Veram crucem pervenire. Vitam ille agebat sortasse miraculo; dissicilem tamen : nam praeter morbos pristinos, obstinata recens febritertiana, ita erat fractus, atque attenuatus, ut omnino vivere diu non posse crederetur. suos vocat in concilium ; aperit, quali sit valetudine ; rogat, num praestare putent, mari se dedere , inter Socios quod nimirum optabat in

itinere moriturum Num ibi expectare venturos, cum alias nihil fere dubitaret, interiturum se ante ipsorum adventum Paucis deliberatum: nam tum omnes cupiebant hunc Dei amicum secum ferre comitem pro maris periculis tum etiam confitebant, benignam ipsi futuram coeli mutationem. Hac omnium consensu sententia

204쪽

probata , parat pro itinere supellectilem , quae

paulum iam increverat: accesserant enim ad ea , quae supra memoravimus, laneum alterum stragulum , taurinum corium , cervical nulla tela linea contectum . Pitu Squam navim conscenderet, prope littus in genua procubuit ante pulcherrimam G dalupanae Virginis effigiem , cujus auxilium precibus, Litaniarum nomine vulgo notis, elata voce imploravit. Confluxerant vera crucenses, qui fama duntaxat sibi cognitum

hominem frequentes, ac lachrimantes sequebaniatur oculorumque nutu , cum verbis non possent , abeunti valedicebant. Ica demum , postquam Socios tres ac triginta, Paucorum mensium commoratione, sepulchro ibi mandaverat;

tertio Kalendas Februarias, anno huius saeculi octavo et sexagesimo , Solvit e Nova Hispania, cuius bono ad tot annos ferventissimo labore insudaverat. Navarchus, qui summa illum veneratione prosecutus est, lectulum in conclavi parvulo ipsi destinavit juxta nav s Sacerdotem; neque datum fuit, quanquam totis tentavit viribus , hanc qualemcunque commoditatem vitare , sibi certe debitam et muneris, et prostratae valetudinis nomine. Id tamen sex et viginti dierum spatio tantummodo, donec Hahanam tenuere: nam ibi requiescere imperati in

suburbano ad oram maris contra urbem ; cum

navim denuo conscenderent, nullis flecti precibus potuit Augustinus, ut conclave primum repeteret. Obstinavit animo in Socii iacere lectulo , qui per eos dies interierat; cujus obsidi

205쪽

mati consilii causam in haec reddebat. Nullarua Dior, castiorque voluptas, quam, dum Socii patiuntur , et te pati s ut nihil acerbius, quam te unum, qua illi carent, commoditate perfungi. Saris me puduit, quod in auteacta uadigatione vos inter omnes a Nauarcho fuerim obsequiis decora-rtis immeritis. Milliaria quadraginta supra ducenta ut ex Habana conficiuntur, ad totidem alia tractus maris est, quem Canalem Baham ensem appellant, ob scopulos et plures, et latentes interdum , periculosus inprimis. Hunc ingressi canalem , cum primum leni flatu provenerentur ; adversus repente ventus fremere , mare inhorrescere, maiores in singula momenta

cieri fluctus, atque in Floridana littora , quae maxime fugiebant, navigantes ferri, certissimo periculo naufragium faciendi, si in cautes, quae frequentes erant, impingerent. Eo ventum est, ut, de proximo cum timeretur interitu, cuncti oculos in Augustinum intenderent, si forte ex ejus vultu prospera liceret ominari. Stabat ille , modestus, , impavidus, nihil ad imminentis periculi speciem commotus, uni Deo, quod Solebat , tranquille intentus. Ecce tamen , cum iam iam vicina saxa proris attingerent; quiescit procella, cesSat tumidus ille ventus, leniter succedit occiduus, quo nimirum opus erat Omnino , ut ab extremo liberarentur discrimine. Complures fuere , qui Augustini precibus debere se crederent, quod incolumes evasissent. Atque ille in mari turbulento id interea piscatus est, ut sacris meditationibus excoleret nobilem que

206쪽

dam vectorem periculo exterritum ; qui subinde inter primos Sanctimoniam hominis magni fecit. Septuagesimo tandem die Gades appulerunt, unde in Mnestei portum Socii transducti, ad Fratrum Coenobium , quod Hospitium Charitatis vocant, collocantur . Plane acciderat, ut navigationis beneficio meliuscule se haberet Augustinus : proinde libentissime se praestitit Sociorum desiderio, qui e remotissimis orbis partibus in idem illud diversorium cum convenissent, divinis commentationibus simul omnes per dies

Octo vacare constituerunt. Post biduum, unanimi omnium voce rogatus eSt, ut praeter nocturnam concionem ab alio factam oratore,

pietate, ac doctrina eximio , ipse de rebus iisdem mane diceret. Audierunt illum quam libenter, atque una fuit audientium opinio: nisi ex frequenti cum Superis commercio , non potuisse Augustinum miranda illa , divinaque prorsus haurire lumina. Duplicem inde fructum consecutus est: nam et Sociorum bono pro viribus incubuit ; et quoniam sudantem a concione frigus invaserat, morbum in ministerio contraxit, quo pristinam debilitatem adaugente, post paucos menses a mortalibus evolavit. Ita in peius ruente valetudine, transductus

fuit ab Hospitio Charitatis ad illud Jesultarum

olim divergorium, unde Μ exicum verSUS, ut supra demonstratum est, itineri se dederat ante annos quatuor et triginta. Lenta illa febris, qua consumi sensim videbatur, nihil impediebat, quominus Rem Sacram quotidie perageret,

207쪽

aliisque divinis intenderet; quantumvis ita esset destitutus viribus, ut in via ad sacellum domesticum humi sedere cogeret interdum debilitas. Mira interea fruebatur voluptate , quod in coelestem patriam properaret, brevique sibi futurus esset mortalis vitae terminus; quom unam aiebat certissimi exilii nomine appellandam . Id sane mirum s bi erat, quod nihil angores, et anxietates experiretur, quas saepe in iis animadverterat , quos morti prox mos persuavibus ipse verbis foverat, atque ad fiduciam in Dei misericordia nutriendγm excitaverat. Nondum hora venerat, ipsi terroribus purgando praefinita. Socii cum hominem conspicerent, cadaveriquidem , quam viventi similiorem , infirmis orabant precibus, ut Medici potestati se concederet . Indulsit tandem communibus votis accersitur Medicus, qui confestim iubet in lecto illum decumbere, ac paucis post diebus sacro Viatico praemuniri . Hoc munus deferendi Viaticum , sibi exoravit Socius quidam pietate, atque urbanitate singularis, qui Moderatoris vices agens, Provinciam Qui tensem gubernabat. Venientem Eucharisti cum Jesum suscepit aegrotus suis indutus vestibus, mire accenso vultu, genibus ante aram nixis, quam lecto propinquam erexerant. Neque multa post mora, sacro unctus oleo , diem perquam cupide suspirabat, quo tandem a corporeis vinculis solveretur; cum ecce ad teterrimas cogitationes cruciari coepit intrinsecus. Quadam rei ente nocte sensit se

pavoribus, atque angustiis incredibiliter occu

208쪽

patum ; quoniam mente videre, alebat, nescio quae itinera aeternitatis, ac mortis semitas, quas interruptis, terribilibusque vocibus conabatur , nec omnino poterat, explicare. Atque hoc ipso tempore totus corpore agitabatur. miserum in modum concutiebatur, rabie quadam

concitabatur, quam ipse dicebat, aeternis poe-n s damnatorum furori simillimam. Tremebat cogitatione perpendens, ne Dei laeturam aeterinnam faceret; quo tanto bono functurus aliquando , vel a primis pueritiae annis nihil interrupte insudaverat. In coelum intuens, demisse interrogabat, ubi nam ille Dei amor perfectissimas, pro quo in mortis hora consequendo, nihil cessaverat, iterare preces ad Superos Idque verbis adeo teneris, atque ardentibus, ut lachrimas ab audientibus extorqueret. Sed a Deo , qui tentare volebat hominem , silentium altissimum . Se se ad homines convertebat, solatium enixe postulans; nec ulli bi reperiebat. Ad Mariam Reginam Virginum confugere non omisit;

conatus illos memoravit, quibus eandem Divinae Gratiae Matrem toto vitae cursu concilia

re sibi pro extremi agonis hora elaboraverat. Sed redarguebat se se, ac nihil eos fuisse co- . natus fatebatur, ut tanti momenti beneficium promereretur; et hinc pietate erectus, in haec ad ipsam effundebat cor suum : Equidem misericordem te volo, ne mea crimina impediant, quominus ad me afflictum dulcissimos vertar tuos oculos, quθs ego nimirum ipsos mirericordia plenos

saepissime descripsi apud infirmos terroribus agi

209쪽

rator: id unum peto, criminis odium ingens, quod odio sane dignum est, quod odio Deus habet , quod a Matris utero tumet odisti. Mirum profecto, quod, be nequicquam precari, vereretur, neque plane intelligerct, illos ipsos ferventissimi amoris affectus esse, a propitio sibi .

Numine derivatost Ab Sociis denuo, quoad

enixe poterat, obSecrabat, ut ea Suggererent, quibus maxime averteretur animus a fluxis reis bus, ad unumque amore dignum converteretur:

et quaecunque dicere inciperent, eo spiritus servore , ac rerum eiusmodi cognitione perge-hat enucleare; ut videretur ipse, ostis ferendae gratia, moribundi lecto assidere. Fuit inter So. ci Os , qui recreandum fortasse, atque a tetris cogitationibus avertendum infirmum existimaret, si ad musica instrumenta in suo ille cubiculo leniter cantare audiret carmen illud, quod Mariae Dolentis honori consecravit Ecclesia. Placuit quidem omnibus; sed quia nox erat, ad revertentem diem consilium exequi distulerunt. Id ipsum eadem nocte venit in mentem Augustino , nihil certe conscio , tale quippiam ab Sociis praecogitatum: quod cum aperiret Suaetvaletudinis administris; pro insequenti die ira id Omnes convenisse dixerunt. E septem Sociorum Provinciis, quae permixtae ibi diversabantur, postridie concurrere aliquot musicae laudis non ignari; quos audivit maxima cum voluptate , nec levibus grati animi datis indiciis. Hoci

iterum, tertio, ac saepius reseetito, tum Praedictum illud, tum Davidica plura carmina mu-

210쪽

sicis modis ingeminabant. Ille, dum eanerent tranquillo vultu suaviter effundebatur in lachri

mas; ut vero cessarent, continuo succedeba

amarum taedium, atque ad Dei Iudicis memoβriam in profundo cogitationum pelago rursu efluctuabat animus. Obtinuit sibi deferri Jesu cruce pendentis imaginem , cujus in amplexu

emortuum Divum Ignatium memoriae traditum est. Ad eius aspectum ut suavitate non modica primum perfusus, ita et ingentibus postea pavoribus agitatus est: quod se filium dicereta tantae sanctimoniae Parente degenerem. Nemo fuit ullus, qui non tremeret, cum inopinato videret testis in tam acerbo certamine constitutum hominem, quem praeclaris virtutibus ornatum, sane Sperandum erat, inter delitias emoriturum. Utique paucis diebus, antequam fato fungeretur, in Socium familiarem conversus : Ecce, inquit, conciliatum me Deo et inter amicos ejus sum: et quas ipsi pro tanto beneficio grates referam ρ Nulla par est voluptas illi, quam animo asperi amicitia eum Numine . Ab illo jam die tum vultu , tum animo paulum tran-ν uillior visus est; neque tamen ea perpetuauit serenitas: nam ex anteacta turbatione redibant nonnulli angores, ut ex procella fluctus. Anno tandem Cnristianae salutis post millesimum septingentesimum sexagesimo Octavo, quinto Idus Decembres, intermortuis iam vocibus Sacerdoti respondens, qui ex ritu Ecclesiae Deo commendabat profecturam animam, in praedictae imaginis Iesu complexu, attollens in coe-

SEARCH

MENU NAVIGATION