Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

gustinus. In Arae Coeli domo persaepe contistit, nec obolum ipsi esse, cum praefinita veniret dies solvendis opificibus, aliisve creditoribus, qui Vel materiem pro necessariis aedificationibus, vel annonam pro illorum victu, quos divinis commentationibus excolebat, suffecerant . Grandi quidem , ac nihil turbato animo incipiebat rationes supputare, tanquam inprimis pecuniosus esset; nihil adhuc conscius, quo pacto daretur , ab illo se nodo extricari ;certus tamen de divino auxilio , remque optime

εuccessuram. Hisce in angustiis constitutus, saepe videbat ad se ingredientes, qui non levem pecuniae summam liberali stipis nomine sponte deferebant: quo divinitus immisso subsidio,

praesenti necessitati subveniebatur percommode. Nec propterea quis credat, eum fuisse Augustinum , qui aut egenis opem laturus, aut operam quamlibet in Dei honorem aggreSSurus, pecunias a divitibus corrogaret. Ipsa auri, fluxorumque id generis bonorum despicientia, quam omnes in illo mirabantur, instar magnetis erat, quo tracti ad conclusum in cubiculo veniebant opulenti, atque ingentes copias offerebant. Ingenia nascuntur eo loci ad munificentiam propensissima: ut, siquando invenerint, qui cultum Divinum , 'qui bonum publicum intemerata fide promoveat; divitias Suas profundere non recu sentis Id autem, Charitatis ordine male interdum intellecto . Unciales argenteos ad tria millia , dotem pro filiabus, congesserat quidam psed repentino pietatis impulsu iudicavit perperami

222쪽

ram , nullos posteritati suae Securiores futuros reditus , quam . si totam eam Recuniam Arae Coeli domui largiretur. Extemplo ad Augustinum volat, qui, audita homi vis voluntate, docet, quid sibi debeat, quid fis abus; donumque

recipere negat omnino. Quidam etiam, Borda cognomine, qui copias immensas e fodinis extraxerat, tota que in Divino cultu propagando, pauperibusque alendis, animo nimium generoso erogaverat; obaeratus . non Semel fuit inopinata calamitate . Hic eri post sacras meditationes cum ex Ara Coeli egrederetur, ab eisdem recedentem vidit fortasse hominem ; qui positus olim in amplissimo fortunae gradu, redactus erat tunc temporis ad rei familiaris inopiam . Et continuo secum Borda : Quoties per hos ra-eros dies homo iste Deum fortasse precatus est, ut indigentiae suae opituletur Unciales argentei mille in praesentia mihi sunt ἰ quibus tamen , etiam

centies iteratis . aere alieno me liberare non valeo e praestat igitur afflicto succurrere. Inde ser Vulo ad se vocato, imperat, ut illam pecuniam doni titulo ad hominem deserat; neque tamen donantis nomen aperiat. Quo facto , BIrda convenit Augustinum , ac rem totam enarrat: qui sane miratus est generosam largetatem verum

probare non potuit illam sive imprudentiam, sive iniustitiam etiam, nisi ab optimo excusa. Ietur animo. Proinde pluribus docuit, quid rectus ordo charitatis exigeret; ac demum persuasit , ut nihil in posterum , nisi prius satisfecisset creditoribus, de subveniendo miseris cin

223쪽

gitaret. In accipiendo, quidquid stipis nomine

daretur, cauti Ssimus erat Augustinus; nec peni tus induci poterat, ut acciperet, nisi cum id manifesto videret utile aut bono publico, aut aliis necessitatibus, quibus aliter subveniri non poterat. E Nova Hispania soluturo non modi Cae nummorum Summae a pecuniosis hominibus oblatae sunt; quibus, in solo alieno constituendus , indigentiam allevaret. Obstinate restitit ejusmodi donorum multitudini; et quod renueret, ita causam afferebat: assuescere debemus , qui pauperem Jesum sequimur, ab unius Dei providentia pendere; cumque in Coelum anhelanter peregrinemur , impedimentis libera gaudet esse religiora paupertas . Hanc paupertatem ut Virgo quaedam profiteretur; ex arcano illo thesauro, quem habuisse ipsum supra vidimus in Dei fiducia repositum , sumptus omnes abunde suppeditavit. Idem officium paratus erat in alteram conferre, quam intellexit inopiae causa emittere non potuisse solemnia religionis vota post

tirocinii quadriennium ; sed cum ille rem audiit, ac pecuniam polliceri contendit, alia iam

via consultum erat indigentiae. Longus essem, ultra quod patitur constituta mihi brevitas, si tot vellem casus enumerare, quot egenis porrigebat subsidium . In hoc distribuendo, nunquam apud ipsum strepitus, nunquam incondita corrogantium turba , qualis apud eos solet esse, quorum munificentiam in pauperes fama vulgavit . Et munificum , et praedivitem fama extulerat Augustinum; cuius nimirum per manus

224쪽

immensa fluebat pecuniarum copia; nec, unde illas extraheret, possent Uulgλres homines conjectura intelligere . Αe profecto fluebant per manus haec omnia; quin illis vel minimum corde adhaeresceret: totus enim erat in paupertate colenda, quam et sponte voverat, et incredibiliter amabat . Nunquam arcam, aut scrinium clave obseratum habuit ad res suas custodiendas; quas omnes 'secum portare ubi libet, pena dici poterat . Eamobrem, cum transmigrare a Collegiis imperabatur ; ut pro stragulis, et paucula linea veste ibidem , unde egrederetur, donata, sportulam haberet, haec erat iter agenti tota Sadicina . E Ueraecrucis portu in Europam prose-eturum donavere benefici subuculis plus sex

ginta , semoralibus totidem , idque generis abis:

e quibus paucula cum sibi sumngisset, quae materie crassiori paupertatem reaolebant; in Socios indigentes caetera distribuit. Et ea', quae sibi adiudicavit, in aliena capsa, cum Ipsi nulla esset, deportari precatus est. Post eius interitum nulla prorsus inventa spolia sunt: nam ea etiam , quae , postremum emittens spiritum , in lectulo habebat, omnia fere alieni iuris erant. Duo secum detulisse' stragula, memoravimus; horum autem divisit unum , dimidiatum daturus indigenti. Obstupescere tanquam ad prodigium solebat, quod copiosa oblectarentur supellectili , qui voluntarie pauperes se fore promiserant: cum ea copia, suo quidem iudicio, tranquillitatem animi turbaret; quam pacem internam

225쪽

nam fructum paupertatis apprime iucundum appellabat. In extremo constitutus vitae periculo quam saepissime 'recurrebat in haec verba : Ο Deum mecum misericordem, qui nibit habeo, a quo per mortem a Pellar l O centies beati , si mo- ἀο intelligerent religi οσι bomines, quetnto est gaudio in bac bora, ni bit omnino possideret Ultro pollicebatur, semet Sociis necessaria quaecumque suppeditaturum , ea duntaxat conditione , si ab iis abstinerent animum, qaae religiosi pauperis non sunt. Ad totos qaioqae annos calceis usus est, quos eo in statu moriens reliquit, ut ad totidem durivissent: qu3a eo sane mirabilius, quoniam vel die, vel nocte, a calceorum usu nihil illum cessare credebatur. Pomstremo certe vitae anno, quod a testinus oculatis intellectum est, talis noctu cubabat, qualis interd u comparebat. Egenus quidam Augustini cubiculum ingressus, rei familiaris inopiam Iacrymabundus aperuit: ille cum aliud non haberet , nisi recens sibi donatas pias quasdam in lamina depictas imagines, eas homini continuo dedit, ut pecunia, quam ex illis divenditis compararet, Suae neceSS:tati surcurreret. Miser ille

sorte vendendas obtulit honesto cuidam, ac diis viti viro, cui cum Augustino necessitudo intercedebat ; qui dignoscens imagines, ac rem totam coniiciens, emit confeStim , atque Augustino restituit, enixe quidem obse rans per amicitiae vincula, ne rursus eas alteri stipem corroganti donaret; quod ne facias, subiungit, ad me confuge, qualicunque velis pauperi subvenire a

226쪽

nire. Haec autem conditio displicuit illi maxime ; cum. res in sua potestate perpetuo mansuras omnino recusaret, eaque propter ad amicos aperte diceret: Nihil mibi donate, si donum apud me velitis retineri. Ut castimoniam in odore suavissimo, et nativa venustate servaret, horrendis macerationibus corpus afflictabat: nec enim ipsum latebat , eum esse florem , qui iuxta spinas germinat . Postremis ante mortem diebus, imperavit Medicus, ut culcita uteretur, et Pro medica mentorum Commoditate se se vestibus exueret; de culcita vero revocavit imperium : quoniam timor ipsum, qui iusserat, occupavit, ne rueret in deterius cubans in molli, cum ad longos annos iacuisset super asseres. Maximam vitae partem Semel in die, nec nisi parcissime manducabat: ac praesertim Τepolgotianensis Ministerii tempore qualis in hoc genere fuerit, longiuscule demonstravimus. Antiquissimum etiam habuit cum iis vesci pauperibus, quos per Singula sabbata Collegium illud sustentabat. Ratio autem hujus prandii, sane terribilissimi, erat eiusmodi: sedebant in solo tres mendici, quos ut plurimum testis vidi senes eSSe, pannosos , olidos, atque . interdum morbo deformes r ante hos genua flectebant tres Socii, manu paropsidem portantes leguminibus plenam ;sui mendici pedes unusquisque deosculabatur; in leguminum iure frustulum panis intingebat, quod ori mendici cum apponeret, ille dentibus, aut si iis careret, labris carpebat; bucceam

227쪽

reliquam Soeius devorabat: quod cum iterum, ac tertio faceret, totam mendico paropsidem tradebat, atque iterato pedum osculo , demum abibat. Et hae nimirum erant Augustini deli. tiae, ad quas se Se vegetum, atque hilarem praestabat; quin et his fungendi , ac de semet praeclare triumphandi , occasiones libentissime arripiebat. Nocturnae ipsius vigiliae ad stuporem quidem , haud ita ad imitationem provocabant . Ferrea instrumenta , quibus se crudeliter afflictabat, toto Dre corpori respondebant; et fuere nonnulli, qui cum ea forte conspexissent, plane inhorruerint ad gravissimum ci mi- cum odorem, quorum ille immensos exercitus, carnem devoraturos, data opera introducebat: nec exhorruere minus ad asperum flagellum, quod manubrio tenus, innocenti sanguine infectum erat. vir alioqui ad quodcunque discrimen impavidus, unum verebatur earum rerum aspectum , quae possent aliquΘ pacto , mundissimam eius pudicitiam contaminare . In colloquiis cum foeminis, quae perraro ipsi contingebant, nec unquam, nisi animorum bono in. terveniente , fixis semper ad solum oculis videbatur. Praeclaram illam Aemina , cuius emo tuae virtutes tantis laudibus extulisse memora iavimus , omnino facie non novit; quantumvis ad annos aliquot eius conscientiam gubernas- .set. In consuetudine cum hominibus, sive domestici essent, sive externi, ut verbis fuit semis per honestus, ac pudibundus, ita et vultu ve-uerabilis , ac modestas. Quidam Fidei Quaesitor

228쪽

tor cum plura, eaque prodigiis similia, de Augustino audivisset, hominem noscere vehementet desidzrabat. Ea ductus Cogitatione, Consulto voluit adesse solemnibus, quibus intellexerat astituros Iesu itas omnes in Divi Andreae Col. legio commorantes. Ibi Socios singulos curiose conspicatus est; a nemine tamen, quod scire volebat, interrogavit. Inde alterius domum Socium cum conveniret, haec familiariter aperuit: Μarua hodie voluptate perfusus sum, quod cunctos inter Divi andreae Jesultas, equidem augustinum Marquedium, non digito mibi ostensum, internoverim: illa tranquilla gravitas, ille modestissimus vultus, illa totius bominis ad amabilem sanctimoniam compositio, alium sane non indicant , nisi quem fama mire praedicat, ac fortasse infra meritum extollit. Magna profecto laus Ut olim Saul inter suos corporis altitudine praestitit ; ita tot inter Socios, plus animi dotibus, ac religiosa pietMe, quam devexa senecta venerabiles, modestia supereminere Augustinum

In obedientiae laude fuit certe, quales ille

suos optabat, qui hanc esse voluit praecipuam in Societate virtutem . Toto vitae suae tempore a Superioris nutu pependit; quanquam saepe imperaret, quae maxime voluntatem eius perfringerent. Ut erat vitae in obscuris ossiciis agendae percupidus, et se se tenebris dignum sincero credebat animo; interdum operae pretium existimabat, Superiorem monere de one, re sibi, ut putabat, supra vires imposito. Cum

229쪽

dem: sse supponebat: ratus nimirum , Superioris imperium voluntatem esse Supremi Numinis, quam ut exequeretur perfectissime , nihil non tentandum arbitrabatur. Nan defuere, ut conditio mortalium est, qui vel imprudentes, vel perperam intelligentes, obedientissimi hominis tolerantiam exercuerint: atque etiam tune latentem Dei voluntatem ille silentio venerabatur. QIantuam mori optasset, qIalis vixerat; in postrema tamen aegritudine, ut supra relatum est, ex imperio M diei se se vestibus exuit, atque ad dies aliquot in culcita decubuit. A Socio, quem et sibi conscienti e Moderatorem , et in man re successorem elegerat, quindecim ante obitum diebus iussum illi fuit, coccolato se refiat. Nullum durius Augustino imperium: continuo turbari coepit intrinsecus, tetrasque volvere cogitat ones; num videlicet Oeeasionem ipse dedisset imperio, quod palato futurum erat gratissimum Eoque id verebatur, qaoniam Socium ipsum consuluerat: Quid sibi agendum , si Sociorum adhortationibus indactus Μ dicus, ipsi potionem coccolati praeciperet Atque inde tim 3r urgebat, ne se indignum secisset, quera Deus in mortis articulo persectissimae charitatis bene fietio afficeret; pro quo impetrando, ante plures annos ipsi Num ni sancte promiserat, hanc sibi potionem per- Ietuo denegare. verum his nihil obstantibus , brtiter de se ipse triumphavit, dissicilemque obedientiam eximio merito exercuit. Has antrim anxietates iuveni cuidam Sacerdoti aperuita quo

230쪽

a quo eum audiisset, ea de re nihil timendum, tota illa interna procella mirabiliter sedata est. Atque ita Obedientiae merito eraeclarum christianae dem ssionis documentum adiunxit. Veh menti r errare, aiebat, qui sine animi summissionis fundamento, pietatis aedificium tentabant extodere . Nunquam auditus est iaretum mentionem incidere, suae possent in sui laude n quocunque modo ver ere: idcirco Mais gistrum tusse phaosophiae, nullus ab ipso intellexit . Ad ipsos tres annos, quibus eam tradidit, semel in hebdomada mediastinum age. bat, pluries osculabatur Sociorum pedes in triclinio , in quo publico consessu errata sua ininterdum accusabat. Suis ipse manibus cubiculi sordes semper everrebat. Cedere facilis erat alieno iudicio; quod cum exquireret, nudum iudicium volebat, nec rationibus confirmatum: ne meritum amitteret, suam alienae menti subisitetiendi ; tum etiam, ne sibi daretur occa io refragandi. Iurasse videbatur inimicitiam cumve ibis, et ossiciis affectatius quaesitis; amabatisque sinceram inter homines, sine fuco, et pigmentis consuetudinem . Maximopere stupebat ad sanctimoniae opinionem, quae de se inter Mexicanos praevaluerat; ridebatque effusissimus , tanquam repuerascerent illi omnes, a quiabus honores sibi in eo genere praestabantur.

Et quod hanc fugere opinionem totis viribus contendebat, id in causa puto , cur plura de rebus eius internis ignoremus. Llo vita functo, sperabant prosccto Socii nonnulla scripta repeis P a rire,

SEARCH

MENU NAVIGATION