장음표시 사용
231쪽
rite, quae documento essent insignis eius sanctimoniae ; at nec ullum omnino scriptum, nec ferrea illa macerationis instrumenta inventa sunt: quae sine dubio, aut igne, aut aliter, perire curavit postremo vitae tempore , ne bonam sui
memoriam aeternarent ad poSteros. Porro credebat se tum pietate , tum ingenio prorsus indignum , qui ad Sacietatis Professos numeraretur : eaque propter a Generali Praeposito instanter postulavit, ut sibi gradum inter eos, qui Spirituales Adiutores vocabantur, concederet nec annuendum petitioni prudenter ille iudicavit. Cum a Provinciae Praeside ad tradendam philosophiam missus est, semel et iterum accusavit se idiotam omnino, atque imperitum quam tamen calumniam fuisse ab studio demissionis illatam, sane probavit eventus. Siquando in familiari colloquio de rebus litterariis quaestio agitaretur, nihil dubitabat asserere: se quidem tum ob assiduas infirmitates, tum ob occupationes innumeras, tum praesertim ob ingenii tenuitatem , in rudium, atque illiteratorum grege remansisse. Longe aliter de homine iudicarunt, quotquot ipsum vel Magistrum tot nova proponentem , ac mirabiliter propugnantem audierunt; vel in Ara Coeli bis in die de
rebus divinis tanta ingenii facilitate, ac doctrinae copia dicentem admirati sunt. Et certe in morum scientia, nemo erat ullus, qui peculia rem ipsi peritiam inficiaretur: cum tot hominum conscientias, quorum plures erant per-
quan arduis implicati negotiis, egregia dexteritate
232쪽
late. gubernasset; totque animas a profanis ille ccbris, et peccati tyr nide ad Iesu Christi obsequium traduxisset. Quod ita male de se met ipse opinaretur, idcirco unum saepius ite rabat votum, alio que orabat suppliciter, ut sibi pro mortis hora et criminum veniam , et persectum Numinis amorem impetrarent. Pro confessione quotidiana Sacerdotem adibat que libet, nicunque hic aetate iuvenis esset: se lasse mentem Secutus Ioannis Jacobi , Jesultae Baetici, pietate clarissimi; quem idem saepe fecisse serunt, eo quidem consilio, ne crede retur pro suis animi rebus Moderatore opus esse virtutis expertissimae. At Marqueetius pro suis petuliaribus arcanis habebat Socium doctrina illustrem , quo utebatur Divinae voluntatis imterprete , cui etiam anteactae totius vitae cogitationes, atque opera patefecerat. Haec eadem animi demissio, quae tantis curabat artibus virtutes alias occulere; non parum venerationis invito ipsi conciliavit. Qui quis illum sive familiariter convenitet, sive de suis intimis rebus consuleret, sive conesonantem audiret; eximiam hominis sanctimoniam admiarabatur . Exilio Iesu itarum Mexici promulgato, quidam Augustini aestimator, nescio quid negotii causans, obtinere potuit, ut illum ad Collegii ianuam sibi deserrent: cui pauca locutus , postremum vaIe dicens, ab incogitante rapuit e manibus pileum , domumque suam confestim evolavit, incredibiliter exultans, quod viri sancti, ut aiebat, memoriam consecutus
233쪽
esset. Prosunde siluit Augustinu , non eatenus, ut latronis honori parceret: cum attriti, ac laceri pilei furtum, aut penitus laudandum, aut certe risu dignum iudicaturi essent homines; obstinavit igitur ad silentium, ne de comparata sanctitatis opinione semet. si loqueretur, incusaret . Et hic est ille pileus, quo Sacerdos quidam pietate clarus, quoties post Iesu itarum exilium sacris meditationib s Mexichnos excoleret, utebatur. Attamen raptor ille, fraudes nimirum veritus, quarum exemplum ipse dederat, nunquam piaeum commodabat, nisi alter pignoris nomine sibi traderet usu attritam Augustini penulam, quam infimis precibus impetraverat. Eam de homine adhuc mortali supereminentem pietatis opinionem Mexicani conceperant f Utiaque si spolia mortalitatis Mexici reliquisset, publicis in lanere Iachrimis testati su ssent indigenae, quam ille civitati universae charuserat, et quis m grato animo virum ira meritum de Nova Hispania prosequerentur. Omnes profecto tum domestici, tum externi, tanquam haminem Deo dilectum inprimis illum re ver hantur , atque eius audire verba, tanquam oracula divina, consueverant. Propterea divinati nis etiam dono praeditum crediderunt; quin et e portu Ueraecrucis ad mediterraneas urbes nonnulla scripserunt, quae dicebantur supra naturae v res Observata , quo tempore ille Nosoco-mium gubernabat. Et quanquam ipse pluris
aestimaret contundere motus internos, quam
animo a sensibus in meditatione alienari; ut
234쪽
pluris etiam christianae demissionis exemitia, quam vaticinationes, et miracula ; tria tamen miraculis propiora, quae certis optimae fidei testibus audio confirmata, hic praetereunda non censeo. Socius quidam Sacerdos vexabatur iamdudum tertianis fibribus: ad hunc in Divi Fra cisci Borgiae solemnibus cum Augustinus accederet : Adsis, inquit, animo , Livinum perage
sacri cium, titcunque sis viribur proriratis, atque aegritudine languens: equidem tibi polliceor, febrim ad te nin redituram . Obediit ir firmus, imis periumque audite febris visa est, quae non ubtra ad illum accessit. In ecdcm Nosoccmio quadam nocte ingressus Augustinus ad Socii miuvenem, prorsus insomnem reperit, quod febrim proxime venturam, Se diceret expectare.
Quin , ait ille, ad te ne veniat, potius imperas pCui aeger: Et cujus est id imperare ρ Tunc A gustinus: Cujuslibet profecto mortalis, qui fidem
excitare velit; cui sane fidei potestas cmnis a Numine concessa. Et infirmus: Tu vero, qui es Sacerdos, et Superior es, febri praecipe, ne motitira divexet. Quod cum iterum, ac tertio precaretur, tandem ab invito imperium extor
sit, Divi Fiancisci Borriae interposito ncmine. Abiit Augustinus, et post paucum temporis reis gressus, invenit iuvenem in prima febris acce sione; ad quem conversus: Medice, inquit, dei, quare dubitasti Et illum denuo cohortatus ad fidem adaugendam ; secundo febri, ut abiis ret , imperavit: quae fugit quidem quamcelerriis me , neque postmodum rediit, visa sermidare
235쪽
tum iuvenis fidem , tum Sanctimoniam praeci. pientis . Ibidem quadam altera nocte ad terintiam fere vigiliam , quod non solebat, colloquium protraxit cum Socio valetudinarii Minitro; donec iste somno Se gravem cum causa retur, dormitum secessit: post duas horas Augustinus , n: hil vocatus, ad illius contendit cubiculum , subita reperit apoplexi perculsum, ex ritu Ecclesiae postrema praestat remedia . Nemo non suspicatus est, hominem divinitus admonitum de Socii propinquo interitu , cui paulo ante sano penitus valedixerat. Id generis alia nihil dubito famam vulgasse; cum tamen fides historica solidiora exigat fundamenta, quam sunt incerti vulgi rumores; a longiori narratione abstinendum credidimus. Utique brevissimum dicent hoc Augustini virtutum compendium , quieunque noverunt hominem ; sed temporum fit iniuria, ut a quibus plura possemus accipere, ingenti maris tractu dividamur. Haec satis pro nostri operis institutione.
236쪽
ANticaria in Novohispanis, civitas est
tum M exicani cocci dives commerciis, tum aliquorum aedificiorum architectura perinsignis, tum Templo, Sacrisque Dei parae Desolatae nobilis, ac religios ssima , nec non amoenissima soli fertilitate. Decimo septimo borealis latitudinis gradu sita est in per- ampla valle, altissimis undique circumsepta montibus, lapidum omnis generis, et metalloiarum copia ditissimis. Foecunditate vero naturae maxime praestant montes illi, non minus fructibus peregrini generis, quam aromatibus, et pretiosa materia exquisitae naturae lignorum .
Animantium quidem adeo mira , et prodigiosa
copia est, ut monstra apud Mexicanos cele-hriora in illis montibus nata sint. Inter haec numeraveris Aquilam bicipitem, hoc saeculo nostro ibidem repertam, si Philippo v. Hispaniarum Regi dono missam ; quam sane curiosis oculis, atque ad severam iudicii trutinam , ex minatam fuisse testabatur olim eruditissimus Feliovius. Foecunditas etiam humani generis ibi locorum ultra vulgarem; adeo ut passim videantur Matres, quae partus gemellos alunt. Vallis autem, Guaxachiara vulgo appellata, eadem ipsa est, quae ab Carolo V. in titulum
claritudinis, ex iis Dignitatibus, quos Marchi
237쪽
nes vocamus, Ferdinardo Cortesio, Mexicanae gentis debellatori, attributa fuit. Huic Anticariae nova hodie gloria , quod patria fuerit Francisci Zevallii, quem Antonia Sosa Marti ne Zia, claro sanguine foemina , pari nobilitate viro Francisco Ze vallio peperit , Nonis Octobris, anno saeculi octavi decimi quarto. Quinque illa filios, filias quatuor enixa est: illi ad Sacerdotale fastigium evecti omnes; et Sorores, natu minima excepta, coenobia Sanct monialium ingressae sunt. Franciscus, qui primus marium , tenella etiam aetate totus videbatur pietatis operibus intentus. Hilari quotidie animo et ipse Rei sacrae intererat, et domesticos omnes interesse solicitus procurabat. Cum in praedio aliquando
moraretur, mirum erat, quanta rusticanos industria tentaret, ut noctu ab Opere cessantes,
Mariam Viiginem salutatione Angelica quinquagies repetita veneraturi congregarentur. Iamis tunc videlicet significante Deo, quat s esset fuisturus Marianus cultor puer ille , quantoque charitatis ardore salutem animorum procuraturus. Tam felicis infantiae auspiciis ad tertium-
decimum aetatis annum cum venisset, visus est
Parentibus maturus, qui et pietate , et ingenio excolendus, ad patrium Divi Bartholomaei Collegium inter alumnos adscriberetur. Illico ut indole dulcissimus, et modestia singularis, ita et optimus in profectu litterario comparuit. Siquis inter condiscipulos aut verbis esset liberior , aut minus christianam vitam sectaretur,
238쪽
utique mores Angelicos quamseverum suorum Alistarchum arbitriabatur. htenim is erat puerulus , qui bis, terve in hebdomade, coelesti pane reficeretur , atque ultra singula Sabbata, in pervigiliis omnibus ante Mariana solemnia , voluntariae inediae maceratione corpusculum castigaret. Hinc primus ubique merito, primam sibi Magistrorum benevolentiam comparavit, primosque Studiorum suorum honores consecutus est. Neque tamen in Francisco inanis illius gloriolae titillatio apparebat, quam in ea aetate nunquam fere non parturit meriti excellentia: ut facile arguerent, quotquot cum illo versabantur, huiusmodi malorum sontem, peculiari Numinis beneficio, nunquam in eius corde generatum . Collegium illud Divi Bartholomaei ab Sacerdotibus, quos vocant Saeculares, regebatur sub Episcopi tutela; sed alumni tamen Jesultarum scholas, puero devallio, frequenta-hant . Et nimirum hac occasione iam tunc temporis capi. ille caeperat virtutum earum pulchritudine , quas in Praeceptoribus mirabatur, clarioremque obortam lucem de mundi fugiendis illecebris, libenter animo recipiebat. Verum- tamen eruciabatur anceps in Sacrae Familiae, quam secta vetur, electione. Profecto si motibus arimi obediret, ad Societatem Iesu desiderio vergebat; sed, quis ego sum quae ipse tum cogit ibat, simplicitate historica referimus ut quae illi homines, altissima possim , labori sissimaque cbire ministeria Attamen assidua intus pulsatione commotus, et occasione die
239쪽
rum arrepta, quibus Alexander Romanus, Pro - .inciae tunc Praeses, Anticariensem Sociorum domum ex munere visitabat; sua ipsi desideria, divinaque, uti credebat, vocatum se Voce patefecit . Et quidem in seriis litterariis, quae proxime rhetoricae curriculum subsequuntur, noluit paternum praedium , ut sibi moris erat, rusticaturus contendere: ne videlicet, se absente,
omnino pessLm iret negotium feliciter institutum eo praesertim , quod paululum renuerendΡarentes, id aetatis iuvenem de re tanta deliberare. Verum et ab istis, et ab Alexandro Romano veniam denique optatam potuit modestia, et Jachrimis extorquere. Doloris delinimentum tenerrima voluit Mater , depictam profecturi imaginem secum remanere. Abnuisset pudibundus iuvenis, nisi maternae benevolentiae suavitas reluctantem modestiam debellasset. Quocirca convenere tandem , Divos Iosephum , et
Ignatium , quos ille peculiari prosequebatur amore , in tabula depingi ; atque ad huius pedes provolutum Franciscum, alumni . qualis fuerat , vestitum insignibus, iunctisque suppliciter
manibus, haec ore proferentem: mero tibi eormetim . Rebus ita dispositis, amara Parentibus illuxit dies, qua inter ipsorum luctus, et gemitus, tranquillo Franciscus vultu a paterna domo revellitur, ac tirocinium versus proficiscitur. Illuc pervenit Kalendis Iunii anno saeculi
uertentis vigesimo, et Societatis tironibus confest m adscriptus est. Erat tunc temporis horum Moderator Petrus Zorrilla, Doctor egre.
240쪽
gius, qui Canonicus Mexicanus cum esset, inter celebriores illius Ecclesiae, voluit Jesultis nomen dare, nuntio remisso mundanis Dignitatibus . Is suanquam indole austera, non potuit Iecens commissum sibi tironem peculiari bene. volentia non prosequi; quem nimirum ornatum illico agnovit morum innocentia, naturae suavitate, sincero armi candore: quae dotes facile credi poterant aeternum duraturae. Ille prosecto iam ex eo tempore caeteros inter digito notabatur; utpote in quo eminebant intima cum suo remo Numine consuetudo, pietas in Jesum. Christum sub Ara absconditum , Mariae Uirginis veneratio, modesta animi demissio, austeis rae in semet severitatis essicacissimum studium, humana , et comis erga mortales omnes chariistas. Hae sane virtutes fuerunt, quibus maxime Franciscus devenit postmodam vir usquequaque perfectus ; neque facili negotio digno veris, quae fuerit inter caeteras praecipua . id enim vero certum, illas omnes in ejus animo tirocinii biennio germinasse. Hoc exacto, cum tria de more vota serventissimus emisisset, Mexicum illico ad Divi Andreae Collegium contendit pro studiis humanioribus , inde Angelopolim ad Divi Ιldephonsi pro philosophicis . Utrobique primus honoribus
fuit, quin propterea ab ingenita modestia , et animi fervore vel minimum defecisset. Consecto philosophiae curriculo , grammatices Praeceptor ibi gentium renuntiatus est, ac Post En Rum translatus in patriam, qui munus idem