Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

exerceret. Atque hic protecto, tanquam in alieno solo versaretur, nec novisset ullum , nec ulli notus esset; ita obscuram cubiculi solitudinem custodiebat; nec , nisi sui muneris causa , damo p:dem eis revat; nec etiam Matrem, Sarores, amicos, aetate sust pares adibat, nisi aut Superioris imperio compelleretur, aut interdum uroanitas postulatet. Racam Mexi cumr measset, Theologiae vacaturus, asseruit Om. nino eius Mater: V x sese noscere, filium esse absentem, qui as anna n totu n m patria cum egisset, perluam raro ad maternas aedes ac elisserat. At integrum quadrienatum, ut moris erat, Diginam sale nriam perseeucus est: qao sane tempore quidquid h3norum unqIam dis ea- sabatur pria metati em mentia, totam id Francis eo tributum fuit, qai et in Saaro Cadice publica dis utatione exponendo, et in thegibus ad diem integrum propugnandis, in quibus mane fuit Theologus, vespere Iaris Cin Inici peritus; mira tum doctrinae laude, tum i itini ser- im Inis elegantia comparuit. Factus iam Sacerdas, tertio probandas mittitur A iget apolim in Sancti Spiritus Collegium . Et hi a novo coastituistus in theatro, novam egit personim; egregiasque illas virtutes, quas hactenus uni sibi actui sis. se videbatur, iam tunc caepit cum aliorum fructu, atque utilitate coniungere. Ministerio Verbi Dei annuntia adi vacabat, quos inibi Sodii

solebant, per compita, per plateas, in Templis, ubi ubi dicere a Superiore imperaretur. Diu, noctuque dandis pro consessione auribus

242쪽

promptus erat, sive domi, Sive foris vocatus , et praesertim in omnium putidissimo Nosoco-mio, quod Sancti Petri Vulgo nuncupabant. Quae sane ministeria quanquam omnibus erantccmmunia; Franciscus tamen , ut mirabili erat suavitate , quam vultu etiam subridenti praeseis ferebat, iaciliorem daturus aditum convenientiis bus videbatur. Quod certe palam omnes Conspicati sunt, cum ad Legionenses in Taraschis iussus est immigrare ; ut in recens ibi erecto Sociorum Collegio pergratum virtutum suarum

odorem conspergeret, novamque Domino messem fervidus colligeret operarius. Incredibile dictu est, quantum in illa vinea, nunquam ab labore sponte desinens, insudaverit, sive rem Christianam e suggestu edocens, sive aures mi nistrans faciles, crimina volentibus aperire . Oliis dis perpetuo circumdatus hcminibus, qui, audita suavissimis hominis fama, procul etiam umnientes, ad illum accedebant peccata confessuri ; nullum non benigne admisit, nullum unis quam amaris verbis, aut aspero supercilio a sacro Tribunali reiecit: ut mirum mihi non sit,

ab indocto quodam rustico quod ipse postea effuse ridens narrabat Divinitatis nomine , ut

quondam Paulus, et Barnabas, fuisse salutatum. Biennium fere in hoc salutari, et laborioso ministerio libenter transegerat, cum Provinciae Praesidis decreto Mexicum revocatur, philosophiam publice traditurus. Tam egregius doctrina , quam virtutibus clarus , aeque humanam scientiam, et pietatem externost pueros curae

suae

243쪽

suae eommissos edocebat: quos nimirum et conatu maximo in litteris erudiebat, et quotidiana de sacris rebus lectione , et perblandis monitis, et, quod essicacius mavere solet, exem io, ad coelestium amorem provocabat. Id enim vero Francisco fuit ingenti laudi, quod hoc eodem tempore, anno scilicet saeculi currentis trigesimo Septimo, cum graψissima pestilentia Μ xici grassaretur; vix ille ab scholae defatigatione cessaverat, ad charitatis opera festinabat. Christi simulacro instructus, domo egrediebatur, ut lue correptis pacem , ac veniam , clementis Dei nomine, quem Secum geStabat impertiretur; et nihil sibi veritus a perquam facili contagionis periculo, etiam non vocatus aegrotos ali-bat, siquis forte vellet pro conscientia explan- da Sacerdotem. Αο his operibus multa iam nocte redire solitus; quod causa charitatis adiurna in libris defatigatione ab I tulerat, recuperabat saltem ex parte, protractis lucubrationibus. Nihilo tamen secius, mine Surgere omnino promptus erat diluculo ; quae nim rum hora praefinita Sociis erat, ut coelestium meditationi vacarent. Tres totos annos philosophiae Magister, inde per menses aliquot conscientiis

alumnorum ad Diui Ilde phonsi Collegium Praefectus , et sapientis Magistri nomen , et praefervidi saceriotis meruerat. Maior tamen, quam ubivis hactenus, visus est, cum Theologiae Magister, et puerorum insimul Moderator pro Que- retarensi Divi Xaverit Seminario constituitur. Hoc Seminarium ea proventuum tenuitate a

244쪽

cep t , ut pro diarii expensis quo se verteret,

nesciret interdum . Brevi tamen angustias devicit , et copiosam uocitatem substituit indefessa

Rectoris dis gentia; Divo Iosepho inprimis, ut

e cedebatur , opitulante, cui Seminarii gubernationem solamnibus votis commendaverat. Pariquidem solicitudine tum profectui litteratio, tum christiatae alumnorum educationi inuigila-hat ; serio secum cogitans, eo se in munere a Supremo Patrefamilias constitutum , ut erudiret, formaretque futuram aliquando Rempublicam . Primis post annum sch lasticum seriis blande alumnis persuasit, ut ad sacras meditationes per totos dies octo libenter convenirent: ipse illos edocuit fructuosam rationem Deum precandi; et peccati turpitudinem, iras offensi Numinis, aeternam eorum calamitat cm, quos gia vis cuiusque sceleris conscios mors occupat, aliaque id genus divina , serventissimis verbis e suggestu annuntiavit. Eo magis erant essicacia Francisci monita, quanto vitae illibatissimae exemplis ma-yis roborata. Die, noctuque conspicabantur illum assidue transeuntem sacellum versus. ibiisque diu, ac reverenter pronum ante aram Eucharisticam perseverare ; a quo loco cum exiis Tet, pene a Sensibus ereptus quandoque videbatur. Conspexere hominem quodam die, ore, atque oculis in solum directis, cogitabundum e sacello divertere, ac nudo capite, nec alia, quam domestica, indutum veste , scalam descenis dere, domoque abire tacitum, atque incomita

245쪽

aetate, ac ludicio prae Caeteris maturior, post passus aliquot illum assecutus est; atque ejus lateri admotus, neque dum visus, elata demum voce, quo iret interrogavit. Ad haec sibi redisditus , tanquam e Somno Franciscus, vicissin , et cum ingenti stupore percontatur: Ubinam ergo sumus Extat adhuc homo gra ris, et prudens, Iosephus de reda , multis Mexici nominiis hus cognitus, in forensibus causis mIxima cum laude versatus, qui cum Didaco Abbadio, elaxissimo a multiplici doctrina Socio, collocutus olim, haec aperte testatus est: Her ego in sveretarensi Seminario, post Μariae Virginis

precer nocturno tempore in domestico Sacrario rotatas, vidi Rectorem Franciscum sexis genibur,

omnino a sensibus abalienatum 2 quin ad alumnorum omnium, qui curiori circumstabant, mussita tionem primum , dein etiam elatas admirationis voces, ab stupore mentis dulcis limo eκcitaretur; donee ingenti emisso suspirio, inopinato surrexit.

Idem luculentus testis, quem singulariter ob eximias dotes diligebat, et quo utebatur conintubernali Franciscus, haec etiam assirmabat:

Cum miratus esse in , quod ad multam noctem soliis

rus ille fuisset eubitum redire; puerili tandem euriositate investigare decrevi , quid illis horis et ret pius homo, aut ubinam moraretur ρ Igitur post dimidiam jam noctem cubiculo eκivi, hominem uaesivi; quem ad Sacrarum aedium fores genius ferim eum invenissem, longo illum rempore

intentus consideravi, nee ab ipso conrpretur. Nihil tamen assidua haec animi abalienatio reddebat

246쪽

hat Franciscum aut minus vultu tranquillum ,

aut minus cum suis alumnis humanum , et coe mem. Cum tota eius gubernandi ratio in suavitate , atque amore versaretur , mirum proseincto non est, quod amorem amore pueri tetribuerent. Non illi punitiones, non minas, non aspera verba, non etia in quod fortasse magis timuissent severum, et trucem Rectoris conspectum Vercbantur: perloneo freti experimento, Se Suaviter a. moneri, Cum errarent; laudiabus extolli, et muneribus allici, cum et studio, et p'etati incum retent. Atque ita demum consecutus est, ut ii tutela suavitatis, proni ad

pietatem, exculti litteris, adoleverint; id vel

maxime timentes, ne Moderatori humanissimo displicerent. Haec utin..m caperent, qui nisi sanguine , et vexatione , nunquam ostii me pu Ios educandos, perperam crediderunti Fuit ex alumnis quidam , qui tanto illum et amore, et veneratione Prosequebatur, ut prandii tempore furtim per fenestram pictorem admoverit, expressamque Re toris ima inem, maximis grati animi, et venerationis indiciis adservaverit. Siis quis in morbum, etiam levem , incideret, materna Francisci viscera continuo experiebatur: nam et sedulo ipse accurrebat; et, nulla facta mora, Medicum acciri imperabat; et curae sibi erat, quaecunque hic iussisset, executioni man

dari ; et diu, noctuque ad aegrotum solicitus accedebat. Neque vero quod tanta diligentia puerorum institutioni invigilaret, caeteris urbis incolis inseivire omittebat: nam hoe ipso tem- PO-

247쪽

pore detergendis confessione animis in Templo erat indefessus; et Sive Ciurno, Sive nocturno tempore ad aegrotum vocaretur, festine uroperabat. Ad haec, ut erat eloquenci, robuSta, fervidaque oratione, ubique invitatus, ministerio Verbi intendebat, tum in Sociorum , tum in Sanctimonialium Templo , tum etiam in Puel larum Sanctae Rosae magnifico gynaeceo: quas puellas per dies aliquot a mundanis curis abductas, divinis meditationibus excol bat. Cum carcere detentis pia ultro colloquia sereb t, quos doctrinae ch istianae praeceptis imbuebat, Sacramentali poenitentia detergebat, et quoties aliquis capitis damnaretur a Iudice, tres ipsos dies morituro intererat: ut omnibus instar portenti esset, tot tamque variis operibus unum hominem suffecisse . Tantis oneratus laboribus cum quinque ferme annos transegisset, Theologiae Praeceptor Mexici renuntiatur. ino in munere per annos quindecim consequentes exercito, nullus ibi

fuit, qui non viderit, quantum Sociis iuveni-hus , qui Theologiae dabant operam , et pietat , et doctrina praeluxerit. Et certe quam de

immaculato, ac sapiente Magistro fama praetulerat opinion zm, eamd m ratam habuerunt omnes, vix ille commissam provinciam exorsus est. Magni Sem er aestimata fuere, quaecunque in ludo cursim dictabat. Cum in litteraria P laestra propugnantes im etebat ex munere,

syllogismis utebatur, quales Isaei iactat Plinius; crebris nimirum , circumscriptis, arte Perse is .

248쪽

Verum iisdem manibus, quibus et saeras omtiones, et disputationes Theologicas exarabat; lances, et vasa coquinaria quandoque purgare in delitiis habuit: quae villa ministeria subibat alacer, ne in tanto et domi, et foris plausu ,

ac veneratione, christiana humilitas, et modestia e Uanescerent. Attamen firm ora intrinsecus apponebat praesidia, qualia erant perpetua senis suum custodia , vix unquam inter mi eae ad Numen preces, et fervidissima coelcstium rerum contemplatio ; quam profecto credider m , si vellet et am, interrumpere ferme non potuisse. Quoties enim transiret a Sacris Aedibus parum rimotus; tanquam suimet impos, sortiter alle-- Ctus , atque Occulta magnetis vi tractus, ad lo cum accedebat, ubi amorem suum , suas deliintias, Deum Suam absconditum salutaret. Tanistae contemplationis, modestiae, ac doctrinae

vir, ubique pro eonfessionibus expetebatur, et a Sanctimonialibus frequenter, et ab omni Deis minarum ordine , pauperum iuxta, atque opulentarum , et a Sociis, et ab aliis ouam pluriis mis ; quos inter clarissimus Doctor Emmanuel Roxius, primum in Collegio almae Ecet lesiae Mexicanae Sacerdotio insignis, deinde Archi piscopatu Manilensi auctus, totum se Francisci prudentiae dederat gubernandam . Per id cm te mispuq, recens erecti ad Sanctum Ildephon sum Sodibili Sacrorum Cordium Iesu , et Mariae , Franis

c qcus Praefectus creatus est primus; nec multo post ad eos adlectus , quos Provinciae Praeses

249쪽

munera Magistri, Praelecti, et Viri a Consiliis , dilig ntissime adimplevit. interea vero gravis illum coquebat cura, quod paulatim remi tente vi luminis , oculorum aciem propemodum amittebat. Ergo multa, et ferventi precatione cum Numinis explorasset voluntatem , Superiorem convenire fidenter constituit, suppliciterque obtestari ut se tandem a M g sterio rc moveret , cuius oneri, ob grave oculorum malum, imparem se arbitrabatur. Aliter Superiori visum est; et Franciscus nihil ad negantis vocem comis motus , atque insuper auctus e bedientiae meriis to , a Sudore litterario non destitit; donec anno ultra millesimum sept ngentes inurin quinquagesimo septimo, Generali Socuto. his Praeposito 'imperante, Mexicani Collegii Sancti Andreae

Moderator communi Sociorum plausu inaue

ratur .

Qualem tot annis in obediendo se praestiterat , talis in gubernando duravit, mansuetus ad Ioquendum, fervidus ad orandum , assiduus ad Societatis ministeria etiam viliora , modestus ingestu, demissus ad sui laudes, prudens ad aliorum incogitantiam . Illam enimvero virtutem superaddidit, quod ingenita ipsi a natura comitas nihil impedivit, quominus religiosam disciplinam alacriter custodiret. Caeterum ad octo vix menses licuit Sociis, tam dulci gubernationi subesse : nam intra eumdem annum poStri

die Kalendas Nwembres Franciscus datus est

Comes Iosepho Redonae , qui in Provincialibus Comitiis tune habitis dictus est negotiorum ad

250쪽

auIas, Romanam, et Matri tensem Proeurator. Atque hic mirabile philosophiae coelestis exemis plum Franciscus edidit. Adhuc in mortalibus erat eius Mater, aetate quidem gravis, et filii

amantissima, quem tot iam annis conspicari, atque amplecti frustra suspiraverat. Augustinus Carta, Provinciae tunc Moderator, sincera Viri dole, ac prudentia suavissima, liberum fecit Francisco , verbisque propemodum suasit, ut, quandoquidem Veram crucem necesSario contenderet ; in patriam , non nimis deviam , pauli per diverteret, ut Matri, sororibns, et fratribus valediceret. Nihil videbatur honestius, nihil ab omni vel umbra periculi remotius: eum ipraesertim Verendum esset quod accidit hae. non arrepta occasione, nunquam se rursuS vi

surum senescentem iam Matrem. Ille tamen maluit cum Xaverio verum se Christi discipulum praebere, tamque honesta voluptate non perfrui, quam perniciem exemplo suo fortasse aliquibus inferre, qui nimium suos amant Propinquos , quanquam illos experti fuerint Divino reluctantes imperio . Ea propter via tendens recta Veram crucem, ut primum vectoriam navim offendit, solvit anchoras, immensum permetiatur Oceanum , ad Hispana Gadium littora trans. ducitur. Inde Romam terrestri itinere conten dens, incredibile dictu est, quanta et pericula subierit, et incommoda devoraverit lusciosus homo, valetudine modica, defatigatione consumptuq. Et mirabatur quidem Redona imperis

turbatam ad subita quaelibet Francisci serenit

SEARCH

MENU NAVIGATION