Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

tempore Drbam nauticam christianis mysteriis, et legibus erudiebat de more; atque a Missae Sacrificio, quantum licuit, non abstinuit. Plures in navi vehebantur Sacerdotes, quibus nec tempus, nec commoditas erat, si rem sacram fa-Cere omnes voluissent. Id autem praemeditatus , Ornamenta sacra suis ille sumptibus comparaverat , ut, vix ab altari recederet Sacerdos , promptus inveniretur, qui succederet; atque ita pluribus esset locus, Divinam Hostiam oblaturis. Increvit haec Missam peragendi difficultas , cum ad Mnestei portum ventum est ubi hominum ad quatercenta capita , eoque fortasse amplius, in eodem diversorio collocata sunt. Ita , ne multitudine sacrificare volentium, ab altari prohiberetur, vigilem Socium precatus fuerat Franciscus, qui quotidie summo mane, cunetis adhuc sopori deditis, expergefacere se

veniret; ut, cum Caeteri de somno consurgerent, ille iam ad aras fecisset. Quidquid matutini supererat temporis, in sacrario immotus intererat deinceps venientibus, qui rem Divi. nam peragerent. Ad haec, totam fere noctem ducebat insomnem, anxietate solicitus, ne somtasse obdormiret ille , cui se excitatum veniendi curam commiserat. Magna etiam ex parte pomeridianas horas in Sacello insumebat, genibus innixus ante Numen Eucharisti cum . Prima noctis virilia, diversorii famulos comiter invitabat, ut in eodem Sacello consuetis precationibus , ipso praeeunte, Reginam Virginum salutarent . In ea pietatis opera tres totos menses pase

262쪽

titus diem erat, cum navim denuo eon cendere quarto Idus Iunias imperatur; indicto tamen Sociis, ne rem Sacram in navigando facerent. Obmutuit Zevallius ad inopinatum fulmen; et toto mense ab illa caelesti voluptate remotus, ultro superaddidit, inedia incredibili corpus debile macerare. Navibus Adiacio primum applicitis, inde Fano Florentii, post casus, et aerum nas , quas taedio esset reserre, Bastiam tandem, Corsicae urbem non ignobilem, agitati exules devenere Nonis Augusti. Ut primum e navi Pedem efferebant Socii, ad propinquum Divi Ioannis Templum ducebantur ; ubi ab Rege Hispano Minister pro sex, octove ipsorum manipulo schedulam distribuebat, qua tanquam tessera hospitali muniti, destinatum sibi diversorium conquirerent. Suam accepit Franciscus, neque vero designatum quaesivit hospitium , quin prius, quanquam multo iam mane, ad aras faceret, longiusculusque cum Eucharistico Numine eoruloquia protraheret: Ab hac etiam urbe post mensem circiter depulsus cum Sociis omnibus, Gallorum Rege iubente, cui suberat illa paninsulae; parvulum myoparonem ingressus est cum Mexicanis undecentum , quibus, ibi ob s stinationem coacervatis, praeibat Moderator- Tot vectores ad biduum , triduumve secum futuros , Gallus ille myoparonis Magister sortasse crediderat; rebus tamen, quo nescio casu, tu batis , ad duodecim integros dies ibi constitere Socii: quo toto tempore non eis lectum, quo Cubarent, non lances pro e plendo alimento,

263쪽

non fercula , quibus vesci consueverant. Phaseolorum , Oryzae, aliorumve id generis legu. minum rata portio unicuique distribuebatur; quae fortasse quis diceret inutilia cibaria cum

saepe nec ignis facultas esset, nec uasa coquinaria, nec omnino, in illis rerum angustiis, unde coemerentur. Dies decem in anchoris Delphini portum tenuerunt, atque aegre taudem CXOratum est a navis gubernatore , ut Socii duo terram attingerent, cibaria igni admoturi: quae Cibaria, parum fere cocta, gabatis ex argilla fictis, tanquam emendicatum cibum, unu uisque excipiebat; quo mors duntaxat arceretur, neque vero sedarentur famis clamores . Hancce

tetram , et luctuosam imaginem, quam siccis oculis meminisse vix possumus, intuebatur Franciscus, utique ad speciem tranquillitatis vultu composito, afflictis tamen misericordia visceribus. Omnium oculi ad ipsum intenti erant, quem Parentis loco ducebant, cui libenter ob temperabant . Ille in medio situs, ut subditorum omnium doloribus cruciaretur , ob loci im- Portunitatem nihil poterat communi indigentiae subvenire. Vir optimae fidei, qui in eodem myoparone vehebatur, testatus est postmodum: Zevallium id temporis nonnullos transegisSe dies,

quin ullo pene cibo reficeretur; et qui mos illi erat, cum quaelibet urgeret calamitas visum persaepe ad navigii malum, nudo capite, clausis oculis, vultu mirifice accenso , immotum stantem , nihil ad strepitus vicinos animum advertentem , uni Deo vacantem, quem profundam ditatione adorabat. In-

264쪽

Indicta demum profectioni die decima septima Kalendas Octobres, e Delphini portu sol-Vit, paucisque horis attigit Segestam Tigulliorum. Atque inde mulo vectus clitellario squem Praegrandi mole, nisi alti saxi, aut clivuli subis Sidio , ascendere nequaquam poterat insignia Sodalibus dedit patientiae documenta sex illis

diebus terrestris itineris, donec ad cauponam in Ret noniae suburbiis requiescere iussus est. In eam praevenerat cauponam Provinciae Mexicanae PraeSes, et Socios praestolabatur venientes, peream Aemiliae partem , quae ad Bononiae, Ferrariaeque ditiones extenditur, ex Praepositi, Generalis imperio distribuendos. Praeses ipse, cui cum paucis contubernalibus data facultas Bononiae commorandi, Zevallium manere secum voluit, cujus pietas, venerandusque aspectus domum illam Mexicanorum exulum praefici puam apud Bononiae incolas commendMeto Et ille sane vix in hac opulenta urbe pedem posuit, priscum suum ardorem erga Numen Eu- Chari Sticum explicare non distulit. Primo statim

d e post prandium, Superioris permissu domo exivit, Jesum in Eucharistia publicae patentem

adorationi inquisiturus. Quod reliquo vitae tempore , nisi gravi praepediretur aegritudine, nunquam omnino intermisit; nulla aestus, aut frugoris, aut pluviarum, aut nivium, aut locorum longinquitatis habita ratione; nihil etiam abstersitus, cum propemodum ad orbitatem devenisset , quod vel saxo impediente , vel solo lubricante , interdum terram deoscularetur; nim

265쪽

hiI demum, quod tegula olim super caput eius cadente, sanguine infectus, et pene intermo tuus iacuisset in via. Per compita, et plateas , per promercalium ossicinas interrogabat, ubinam est Mariam illam aemulatus, quae Magistri unctura cadaver, ab Olitore quaerebat , ubinam positum esset Ut prosecto a Bononiensibus eo iam notaretur nomine: Peregri-κυν ille Saeerdes, qui quotidie ad Eucharisti- eam adorationem aecedit. Et ita quidem hac religione notus erat, ut inveniret nonnullos,

qui nihil etiam interrogati monitum ultro facerent : Iesus hodie ad talis nominis Aedes, tali

via gitas, adoratur. Priusquam erigeretur domesticum sacellum, summo mane Franciscus

templum aliquod adibat; ac dum Socius Aedituum precabatur, ut senem venerabilem ad rem Divinam peragendam accedere pateretur ; ille defixis ad terram oculis, vultuque ad modestum risum comparato, quid de se decerneretur, humiliter expectabat. Et nunquam non vicit Sua uissima hominis modestia obsistentes Aedituos, nunquam non exoravit optatam facultatem, quae passim aliis denegabatur. Ut primum vero Sacrarium domi habere datum est, altare suis ipse sumptibus erexit, ornamenta sacra acquisivit, et pro Eucharistia decenter custodienda, aediculam , pyxidem , lampada , oleumque ad annum totum de suo coemere nihil dubitavit. Vix diluculo, ecce in sacello Franciscum, qui genibus nixus, et religione plenus, Divini amoris voluptati vacabat, et postquam alteri facienti

266쪽

ad aras intererat, ipse modestissima pietate su eedebat. Quod si plures Missae, uti fere semper, non interrupte consequerentur; nisi omnia hus absolutis, ientatum non ibat . Siqua autem daretur intercapedo , abibat paululum , festinerediturus: ac dum aberat, mire agitabatur , nequis interea Sacerdos celebraturus Rceederet. Quadam die cum aquam igni calefaciendam ap- Poneret , eaque intus cura solicitus, eonfestim amoveret, atque illico dissolvendum coccol tum immitteret; subridens, qui vicinus rem viderat: animadverte, inquit, tepidam vix, aut ne vix quidem , esse aquam. Ille autem Iepude , ut solebat: Ipsa viderit: ri nondum semet, fervero debuister ί quod certe ratis es . Cum nulla ultra spes esset, venturum alium, qui eo Iestem hostiam immolaret; in cubiculum ree debat , rerumque Divinarum ieetioni dabat op ram ; quam tamen pluries: abrumpebat, charum Jesum in sacrario visitaturus: ut si numerentur horae, quibus pronus ante aram perseverabat,

majorem diei partem inibi transegisse , sortasse

invenietur. Hancce ad sacellum miram viri assiduitatem , et vultum persaepe accensum, et ferventissima suspiria, et frequentem ab sensubus alienationem, et quos eum Numine sermo.

nes audiere interdum optimae fidei testes; haec, inquam, omnia qui attente perpenderit, utique eoniiciet, in eo Divino commercio suavissimas ipsum gustasse delitias. Caeterum quales illae fuerint, occuluit omnino insignis ea modestia,

demissioque animi, quam inter principes eius

267쪽

virtutes memoravimus: quae quidem demissis mira adlaborabat industria , ne , tale quidpiam sibi a Deo fuisse concessum , ulla paterent inindicta . Hac animi demissione impulsus cupiebat inprimis evagatae mentis homo videri. Propterea ut notum quemque Salutabat, sibi moris erat alacriter interrogare: Quidnam novi est quid litterae nuntiae referunt Tanquam in fluxis ejusmodi rebus assidua cogitatione torpesce ret . Identidem quo immoderatae voracitatis homo crederetur, siquam sorte castaneam , siquem uvae racemum, siquid aliud simile in alieno cubiculo videret, instar famelici manducabat; ac precario saepe quaerebat: Et ne aliquid, od edamus Qualis autem esset simulatus helluo , in triclinio apparebat; qui nimirum vel primoribus labris ea ipsa non attingebat propemodum, quae devorabat alibi; ut se se fing ret, qui non erat. Quam de se ipse conceperat opinionem, se Se reputans inter primae notae sceleratos; eadem volebat ab omnibus aestiis mari . Atque ea propter, cum meriti sibi honores a quocunque deserebantur, id fieri aiebat, quia qualis erat intus, non caeteris appareret. Nulla unquam occurrebat vel sibi peculiaris afflictio, vel publica Societati calamitas;

cuius non illico se reum amaris verbis accusaret. In publicis consessibus, ubi primi loci honores pro munere ipsi debebantur, ea erat modestia , et verecunda cunctatione, ut, nisi ab

aliis impulsus, caeteros antegredi non poSSe Vi

268쪽

deretur . Atque id erat in causa, cur in re domestica nunquam sibi permisit alienum ministe αrium : incerto pede tentans vestigia ob visum fere perditum , et lectulum ipse sibi sternebat, et sordes cubiculo everrebat, et caetera quaevis ossicia obibat, quanquam Sociorum interis dum risum, et miserationem moveret. Nec Semel publice comparuit in calceis, novo uno, altero attrito, et lacero quo nimirum suimet contemptum excitaret. Mire ingeniosus erat in iis omnibus celandis, quae sibi laudi quoquomodo es e poterant. Summum Provinciae Magistratum exercuisse, nullus unquam ab eius ore intellexit. In Magisterio, in Christiana eloquentia, in Iure Canonico , in morum doctrina Levallium fuisse inter viros primi nominis, idcirco scimus, quia experimento Cognovimus; de iis tamen omnibus nunquam ille in sermonem incidebat. Haec etiam animi demissio custos Francisco fuit ut religiosae paupertatis, quam ad extremum usque spiritum severIssimus coluit; sic, et castimoniae laudis, quam toto vitae tempore intaminatam servasse testatur vir prudens, et pietate insignis, qui diuturna , at que intima novit ipsum con Suetudine . - . . Ac iam venῖum erat ad septuagesimum saeculi praesentis annum , quem vitae postremum Francisco futurum odoratus est quidam Socius,

qui cum ille familiarissime utebatur. Moris fuci. rat venerando Seni, ad Mariae Iirginis festos dies comparare se fervidis precibus, inedia voluntaria , corporis castigatione, atque aliis pi

269쪽

tatis, et religionis operibus. Illo autem anno ad Ptiri cationis Marianae solemnia, insolitis, et peculjaribus tentavit obsequiis mereri Parentis Virginis patrocinium . In ea sortitione, qua sub initium anni Divus aliquis dabatur Sociis pro toto anno peculiariter colendus, sorte obtigerat Francisco Stanislaus Kostha , quem apud Μariam Virginem intercessorem adhibuit, ut sicut olim ipsi Stanis laci, ita. nunc sibi felicem e mortali vita transitum impetraret. Post praedicti festi novendialia, in nova , et graviora ceri mina vocatus Franciscus, miserum in modum angi, conscientiae quassari fluctibus, horrendaque formidine conturbari. Nullibi pax illi erat, nullibi non timebat Deum offendere : qui nimirum cruciatus amanti Deum est omnium maximus . Inde diu, noctuque ad poenitentiae tribunal accedere, nimio terrore in se inquirere, de omnibus ancipiti conscientia dubitare , seque apud Sacerdotem velut calumniari de sua

superbia ; quae, aiebat, sertasse impedimento

est, ne, quae debuissem, Satis aperiam crimina . Illum proinde obtestabatur enixe, ut tanquam eum infimae plebis homine , scelerato, et grassatore, Secum ageret. Enimvero militem suum Christus tentatione omnium teterrima pro hare, neque tamen in praelio deserere consti. euerat. Septima tandcm illuxit dies ante Kalendas Martias, qua Franciscus, gutture primo paululum impedito, mox ventre mirum in modum occupato, cum denique in febrim incidiet. set, continuo pronuntiavit, ultimum sibi morin

270쪽

talitatis diem instare . Atque ecce pristinae illae tenebrae, illi fluctus, illae procellae, quibus

per mensem fere nutasse demonstravimus; radio Divinae Bonitatis oborto, repente omnino evanuere . Increvit prima illa nocte morbus, et tanqualm pugione ad pectus transfoderetur, haud facile anhelitum recipiebat. Verum homo tolerantia eximius, propinqui cubiculi Socium vocare distulit in auxilium , donec iamprope' abhesceret aurora. Festinus ille accurrit, atque ab eo statim monitus Provinciae Praeses, domus

que Socii omnes, pavore quidem perculsi ad Francisci periculum. Extemplo mittitur, qui Medicum accerseret; sed intempestiva illa hora

nullus inventus est, qui aegrotanti consestim subveniret: sive homines pro tempore bacchanalibus vacarent, sive in utramque dormirent aurem ; pulsanti fores nullibi. certe occurrerunt. Interea ratus Moderator, cunctationi locum non

esse, Sacro Viatico praemuniri desiderantem imperavit . Comparuit tandem post horas aliquot Medicus, qui, re cognita, missionem praecepit sanguinis . Ille, quanquam suae corporis constitutioni minime id expedire arbitrabatur ; ut erat obedientiae observantissimus, illico dicto Medici obtemperandum existimavit: nec toto ae gritudinis tempore aut Medico, aut pro valetudine inservientibus vel minimum restitit, vel unquam in illorum placita effatus est. Vehementi sane impetebatur dolore, atque animae interclusione agitabatur ad interitum; una tamen ab eius ore nihil interrupta prodibat in has

SEARCH

MENU NAVIGATION