장음표시 사용
271쪽
has voces tolerantia : Sit nomen Domini benedictaem; Dominus aeternum benedicatur. Et qui hanc invictam frontem corporis cruciatibus opponebat, animo erat ita tranquillus, ut haec ad Socium lecto assidentem instar mirantis pronuntiaverit: Equidem inopinatae pace fungor in hac postrema hora; ut non solum mori me paratum inveniam ; sed sim etiam miri e vitae pertaesus , et instantem mortem aspiciam incredibili volvtate : quod titique ostento simile mihi est; ego enim:
Et nihil ultra locutus, plura dedit facile intelligenda : nimirum se se appellare voluisse, quod solebat, virum imprimis perditum , et Sceleratum . Inde cum Sacerdos ipse hortaretur, ut Vitam Domino libenter offerret pro Societate Jesu tot afflicta calamitatibus; in ea moribundus prorupit Nazian Zeni verba : Si propter me commota est ista rempetuas, dejicite me in mare, in vos jactari desinatis. Quarto Kalendas Martias , denuo refectus est Eucharistica dape ; qua vix accepta, nihil postmodum locutus est, nisi sacrum illud Canticum : Benedicite omnia opera Domini Domino. Et quidquid ipsi ab Sociis diceretur, sive ut do emonem fugarent, sive ut aegri vires aliquantulum recrearent, Sive ut animum
spe foverent in illa hora terribili; omnino audiebatur intermortuis iam vocibus responsum: Benedicite Domino . In eisdem repetitis vocibus et ritu Ecclesiae unctus est, et subsequenti die.
tertio Kalendas Martias, hora post noctis dimidium prima , placidissime tandem efflavit animam. Hoe vulgato, cadaver tumulandum pe-
272쪽
tiit Franciscus Ignatius Porus, Iesultarum tironum ad Sancti Ignatii Collegium Moderator, vir et nobilitate clarus, et religione egregius, et humanitate in Socios exules affatim eximius. Et hic quidem, magna subditorum parte comitante , prima insequentis noctis vigilia pompae funebri ad Templi sores occurrit: qualis nimirum pompa et exulem, et religioso voto pauperem decebat; quam tamen praesens decor bat Iosephus Utrera, qui merito id temporis gerebat supremum Mexicanae Provinciae Magistratum , quem cuncti domus contubernales praecedebant. Interiit Levallius, cum aetatis annos exegisset Sexaginta quinque, menses quatuor, dies viginti: sepultus est prima die magni ieiunii. Erat statura paulo infra mediocrem; capite nudo admodum capillis a vertice ad frontem ; colore albo ; naso ad resimum propiori; aspectu comis, et majestate plenus; Collo seminper propemodum ad anteriorem partem inclinato , et hinc dorso paululum prominenti; colloquio suavis, et lepidus; ingenio facilis, perspicax , profundus; utique dignus, quem Socii omnes planctibus defunctum prosecuti sint, et de cuiuis laceris indumentis comparare sibi particulam , tanquam pietatis monumencum, certatim procuraverint.
273쪽
A 'gςro mihi notum , fidissimaque nec unis
quam interrupta constrictum amicitia Ioannem Rotericium, ut amabilem sincera innocentia, sic mirabilem Angelicis moribus toto vitae suae tempore iudicavi. Non. illi datum est ob aetatem ad ea devenire ministeria , in quibus enitere solent maxime virtutes hominum, qui Apostolica vestigia sequentes , in Domini vinea insudant. Αrbos fuit Joannes, quam praevenit Dominus benedictionis bus dulcedinis, et quae mature florida, videbatur datura tempestivos, eosque iucundissimos fructus; cum repente translata est ad oram fluminis, quod laetificat civitatem Dei. Fons fuit scaturiens puris, et salutaribus aquis, qui erupturus iam iam , ut sua copia Becundaret agros, illapsus est in immensum pelagus beatae aeterinnitatis . Utique vix triennium attigit ultra eam aetatem, quam ad Sacerdotium obtinendum
praefinivit Ecclesia; verum qui mem erit Gon-Σagas, Kosthas, Berchmansios, Caietanos, alio que iuvenes vix ultra Bullae annos, qui ex norma legum Ignatianarum ad altissimam virtutum persectionem deducti sunt; nihil profecto mir bitur , quod eaedem leges, adamussim custoditae sere a prima pueritia, Ioannem Rotericium trum usquequaque absolutum tenella etiam in Retate sarmaverint. TM-
274쪽
- Tascum patriam habuit, quod Mexicani A chiepiscopatus est oppidum ; in quo natus est anno humanae salutis millesimo septingentesimqquadragesimo secundo. Parentes illi fuerunt Ignatius Rotericius Molina, et Maria Solana Taboada ; qui quan am modica facultate vixerint, filios tamen optime instituerunt tum in re civili , tum potissimum in morum disciplina.
Duos hi genuere filios, filias totidem; e quibus
Antonius natu major ad Sacerdotes, quos v eant Saeculares, in patria cooptatus est; sorores , Iosepha , et Ignatia, in puellarum Parthenonem Μexici receperunt se se ; Joannes, quem modo describimus, Loiola ea vexilla secutus est. Et hic pene infans aperta dedit indicia, qualis olim futurus esset; cum longe a ioculis puerorum id aetatis, nullibi recreationem inveniret, nisi pium aliquod exercitium imitaretur, Mi gam praesertim , cujus Caerimonias apprime didicerat , religiosum Patrem quotidie ad Templum comes insequens, ut maxima cum voluptate S cerdoti facienti ad Aras ministraret. Enituisiaintunc sincerus ille amor erga virginum Reginam , atque Angelicos iuvenes Gonzagam, Ut Κostham , quorum pietatis imaginibus nunquam deerat honorificus locus in parvulis altaribus, quae sibi construebat. Hos inprimis haberet charissimos, ipsorumque se vestigiis institurum, apud supparem quemdam familiariter asseveravit , cum id temporis gravi morbo corriperetur. Quampiam voluntatem mire lavit per eos dies, cum sacras iacturi conciones Tascum perveni
275쪽
seni Jesultae quidam ; quorum modestam oris
compositionem, et sudores Apostolicos cum animadverteret pius iuvenis, charorum Gon Zagae, et Κosthae ad vivum expressas imagines aspicere se existimabat. Hanc Secum Cogitationem cum volveret, Mexi cum missus est, latinitatis rudimenta edocendus in alumnorum Collegio , quod vulgo Rosarium nuncupabant. Litterarum studium , cui conatu, et alacritate maxima totum se commisit, non modo non imminuitaverum et novum auxit decorem ingenitae iuvenis pietati. Sacerdotis, quem a consessionibus elegerat , fideliter addictus consiliis, ter in hebdomada expiabat se se sacramentali confessione , Coelestem dapem ferventi religione totidem suscipiebat. Ad pietatis exercitia , qua σ statis diei temporibus communia erant alumnis omnibus, plura et ipse adiungebat, precationi, atque observantiae in Mariam Virginem , aliosque
coelestes incolas totus intentus. Ea etiam aetate , voluntaria inedia, et aliis afflictationibus corpusculum coepit macerare; quod quidam tunc eius contubernalis fidissimus, inde relatus ad Socios, hodie testatur. Quorum sane ominnium is illi potissimum scopus, ut, in vitae statu eligendo , Deum Patrem luminum propi- tum sibi experiretur. Proinde ut primum credidit, ad Societatem Jesu se vocari, nihil distulit, tanquam Deo jam devotus esset, mores componere , atque ea tum verbis, tum operibus pietate se gerere, quae Lojolae filium ob- ιervantissimum deceret. Porro nihil mirandum
276쪽
arbitror, quod adolescens tam praeclara indole Sacerdoti, cui conscientiae arcana credebat, cunctisque Praeceptoribus, quasi iam voto sacer , obediret; nihil etiam , quod virtutes alias, quibus Magistros enitere animadvertebat, in semet ipso tentaret, atque obtineret essingere sed quod sane maximum , coenobitarum pauper talem aemulabatur, nunquam apud se passus, vel paucos illos nummulos, quos pro sumptibus id aetatis a Parentibus pueri solebant accipere.
Joannes, quidquid alicunde sibi obtigisset pecuniae , fratri natu maiori credebat continuo , nullum videlicet habiturus usum , qui ex alieno a bitrio non descenderet. Tanto ad virtutis aedificationem fundamento triennium totum in latina lingua addiscendae transegerat; cum , increscente desiderio consecrandi se Deo, a Provinciae Praeside suppliciter postulavit, ut se ad Societatis candidatos adscriberet. Moderabatur tunc temporis Provinciam Augustinus Carta , egregia simplicitate, Respectatissima prudentia Sardus, qui cum Joannis conscientiam in Sacramentali consessione diu rexisset, praeclarum sibi ducebat , tali posse commilitone Mexicanam Provinciam adaugere. Caeterum impedimento erant tum aetas, Cuius annum quintum decimum Joannes non attigerat ; tum sinistri oculi vitium , quem albugo, ante annos aliquot enasci visa , poterat aliquando obscurare. Idcirco, mature pensatis omnibus , decrevit tandem Carta, sinminus negare
277쪽
forte beneficio de petentis valetudine indulgentius Medici ominarentur. Nihil ad haec exterritus iuvenis, preces ad coelum ingeminabat;
ut, quoniam homines non poterat, pietatis Osteribus Deum sibi flecteret, qui charorum patientiam probaturus interdum, pio cuilibet cogitato solet ad tempus dissicultates obtendere . Nec recusavit Joannes, quo tale impedimentum removeretur , periculosae, plenae doloribus, et, cujus erat incertus exitus, curationi succumbere. Interea vero philosophicis cognitionibus dabat operam eodem Sane ut ardore, sic et profectu, quo grammaticis vacaverat. Et quod de moribus est, testatur quidam Sacerdos, instituendae tunc temporis iuventuti Mexicanae praepositus: eo Ioannem fuisse iam tunc iudicio supra aetatem maturo, ea exterioris cultus moderatione,
tam facili. et benevolentiam sibi conciliante indole, tam humili erga Praeceptores reverentia, tam angelica modestia ; ut contubernalibus omnibus pietate praeiret, nec unquam moribus
noxam illum admisisse ullus viderit. Equidem, quod ab initio demonstravi, familiarissime cum illo agebam , et quasi praesentia mihi mente sunt felicissima illa tempora, cum fere non intermissa ipsius consuetudine fungebar ; neque vero memini, ad innocentes ioculos, quae pueris delitiae sunt, vel semel Rotericium declinasse. Unam ab studio requiem quaerebat, vel in sibi constitutis ad Superos precationibus, vel in sermonum tranquillitate cum amico aliquo, qui vitam probam sive ageret, sive agere videretur:
278쪽
atque hi sermones vergebant ut plurimum aut in Mariae Virginis amorem, aut in alia Coelestia prorsus, atque Angelis digna colloquia . Confecto Philosophiae curriculo , patriam repetiit ; a qua tamen, cum novisset, Provinciae Praesidem renuntiatum Petrum Realesium , cui
Charus erat inprimis; contendit illico Mexi cum eo praecipiti cursu, ac diligentia, ut biduo iterfecerit, nulla sibi per viam data requie . Nec
spem suam fefellit novi Msderatoris amor; a quo tandem exoravit, ut pridie Idus Septembres , anno millesimo septingentesimo sexagesimo TepotZotianense tirocinium ingrederetur. In illa. sacra solitudine caepit confestim eminere, Societatis praeceptionum, vel quae minime habebantur, fidelissimus venerator. Nunquam non inter primos mane sacellum adibat, Jesum in aris latentem adoraturus. Intendebat precationi Semper genibus nixis, etiam cum ob adversam ibi contractam valetudinem oppido destitutis erat viribus, atque omnino cadaver inambulans videbatur. In eadem precatione ita durabat serenus, immotus, ad modestiam com Positus , atque a Contagione corporis vel ut abstractus , ut et facile coniiceretur, quanta flamma ureret ipsius praecordia Divinus amor; et stupore attoniti essent propinqui tirones, qui tam compositum vultum a piciebant. Porro asinseverant nonnulli, solummodo si Ioannis precantis faciem intuerentur, viam sibi securam esse, ne omnino possent ad inanes cogitationes
279쪽
intenta Illa toto die sensuum custodia , innocensque vita sibi semper constans, quam nullum ex otio verbum, nullum incompositum factum maculabat. Videbatur illi a natura ingenitum gaudium, et voluptas quaedam in rebus omnibus ad pietatis cultum allicientibus. Ita familiarium sermonum materies persaepe illi erat de imminentibus corporis castigationibus, 'aliisque pietatis operibus, quibus tirones patrocinium Superum sibi comparaturi, novendialibus ante plura solemnia exercebantur. Huiusmodi impulsus voluptate, ultxa constituta illa tempora , quibus bis quotannis ad sacras meditationes per dies octo secedebant tirones, pro aliis octo ante Gonaagae diem festum enixe Superiorem Togavit: cui desiderio indulgendum, prudenter duxit Iosephus Utrera, ea tempestate tironum Magister; cum plane nosceret, quo Spiritu Joannes ageretur, et quantum iuvet extraordinaria irrigatio agrum fertilem, suaque natura Sese in fructus effundentem. Prono semper animo erat ad viliora munera obeunda ; quaecunque
tamen illi Superior credidisset, aequali agebat omnia solaeitudine, nihil interea distractus ab interiori Numinis cultu: qui sane cultus, quid
uid ageret, quidquid diceret, norma Operumli erat, norma verborum . Ita crescente in dies animi fervore, cum tironum Praefectus ab Utrera designaretur, non vulgari prudentiae laude muneri satisfecit: et post biennium exactum, votis iam religiosis, ut ardenter optaverat, Deo
consecratus, ad humaniores litteras addiscendas transivit. Et
280쪽
Et quidem eum solicitudo illa serventissima, qua rerum piarum exercitationibus intendebat, non ex loci natura esset, aut temporis, aut Sociorum, sea quod utique res Divinas ma-ini didicerat aestimare; neque studiorum defatigatio , neque ipsorum diversa natura, tum cum amoenioribus rhetoricae, ac poesi daret operam, tum cum abstrusas philosophiae subtilitates persequeretur ; causa illi fuerunt, ut in arrepta virtutum semita,ntepesceret. Et ipso studiorum tempore resplenduit potissimum eius religiosa sedulitas, adauxitque alacria vota in pietate proficiencii :, auis nimirum, ut primum inter Socios litteris vacantem se vidit , debere sibi morum exemolar proponerqAngelicum iuvenem Aloysium . Huius prosecto vitam quoties vel casu apud unum all- quem familiarem invenisset, avidissima legebat iucunditate curabatque solicitus, quas mane virtutes legeret, regulam sibi ad diem totum
et operum, et verborum praefigere. Praeter destinatam sacris commentationibus horam, cui quotidie vigilantissimus intererat; moris etiam it Ii fuit semel in mense tanquam receptui Cane re, diemque integrum coelestium rerum meditationibus consecrare. Hoc nihil immutato vitae religiosae tenore, vacavit annum totum litteris humanioribus, alterum philosophiae repetendae, tertium studendo Theologiae: quo postremo exacto, renuntiatus est Magister, qui Patetquarenses pueros grammaticam edoceret. In eo