Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

diebus, cum Joannis cubiculum ingrederetur quidam eius familiaris , invenit ipSum lacrimarum

pelago immersum, ut aegre posset salutem diacenti respondere. Interrogavit a mi us: quae tanti fletus causa esset Silebat propemodum obstinate Joannes; fortasse, ne inconsulte ab humanis expeteret solatium, quod ab uno Deo sperandum in calamitatibus iudicabat. Sed cum alterum. miseratio , et charitas urgerent, atque iterum tertioque precaretur, ut ingentis doloris causam aperiret; haec tandem ab a filicto verba

potuit extorquere: Equidem animo vehementer crucior, quoniam praeter alia mea crimina, uterrima me subiit cogitatio, totam meam vitam fuisse hactenus fucatam virtutis imaginem, simulatam pietatem: angor nimium quant*m, atque intrinsecus torqueor, quod propterea me virum probum , falsa delusi specie , nonnulli existimaverint; a que inde in funestissimam veni sti picionem, mestire merito aeternis fammis a Deo, Iusto Judice , detrudendum . Exhorruit familiaris ille, cum ejusmodi audiret ab ore viri immaculati; ac datis, quaqua potuit, solatii verbis, admiratione attonitus recessit, secum ipse cogitationem evolis Vens , quo posset pacto , Se tam acriter calum ianiari, qui vitam semper duxerat, quae non consati ex humana carne , sed fere Angeli vide

batur . . -

Hanc animi demissionem consequitur Indis vidua Comes paupertas, in cuius cultu , atque amore plura nobis , eaque miranda reliquit Joannes documenta. Demonstravimus alibi, hanc λ Pue

292쪽

a puero charissimam illi fuisse virtutem, fratrique natu uniori, suo tractandam arbitrio pecuniam , quam undecunque Ioannes ipse acquireret, permisiSse. Deinceps voto paupertatis in Societate devinctus, pauperrimam egit vitam, pauperrimus ab illa excessit: nec certe rem ut

iam pretiosam 3 a qua Joannem divelleret, mors invenit; qui, nisi quasdam Sanctorum imagines, easque papyraceas, libros aliquot de coelestibus agentes, et macerationis instrumenta, nihil eo tempore possidebat. Quidquid ultro sibi a he. nevolis offerretur, nunquam recepit, nisi habito. Superioris consensu. Cum Pataquari grammati-.Cam edoceret, assidue ad ipsum deferebantur munuscula: ibi enim gentium in delitiis habent puerorum Parentes, animi grati nomine, pluris. hus id generis Magistrum demereri. Ioannm vero quaecunque reciperet, praemisso Superio ris assensu, aut in domus penuaria cella repo nebat, aut discipulis ipsis, aliisve indigentibus distribuebat . . Siquando aliquid pro suo usu P teret, quanquam abunde suppeditaretur, id tam tummodo sibi sumebat, quo praesenti necessit ii satisfaceret. Hanc animi temperantiam non solum servavit, re Societatis in hispanis ditionibus integra, cum pro necessariis ad vitam rem Iigiose tuendam habebant Socii communes pro ventus verum idem caducorum omnium des in Ctus , paupertatisque studium in illo viguit pos inversa omnia, cum in solo alieno suae debellet indigentiae unusquisque coasulere . Me ic discedens, pro immenso itinere secum detulit

293쪽

duo, triavst indusia, totidem subligacula, et

paucos libros coelestia tractantes, quibus otium per viam depelleret, atque animum inflamma-xet. In exilium eum devenisset, ubicunque diversatus est, ad alienum semper vixit arbitrium,unnm aliquem e sibi familiaribuo quaerens , cuiaua committeret Omnia, traderetque custodiendam et annuam sibi ab Rege datam pecuniam, et siquid alias charitatis nomine donaretur. Pe cuniam pro Missae sacrificio recipere nunquam voluit; nisi hostiam ille offerret, ut habitis inde nummis necessitati alienae subveniret. Quadam die ad aras cum fecisset, ut amici absentis vices impleret, obstinatissimo fuit animo in pecunia, pro sacrificio oblata, seiicienda ; donec manifeste declaratum illi est, eatenus id sibi dari, nost quod Missam alterius loco cele-hrasset, sed quod alter ipsi, tanquam pauperistipem, beneficus largiretur. Unum illi dunt xat in cubili erat linteum, et nullo operimento cervical; aullum praeterea stragulum, quod debile , atque affectum corpus ab hiemis asperitate defenderet. Hanc hominis indigentiam tunc Primum novere Socii, cum ille Bononiae febri hus laboraret: cui penuriae cum illico generosa

cujusdam charitas occurrisset; Ioannes, ut con valuit, restituere tentavit, quod tempore infirmitatis acceperat. Ac sane restituisset, nisi qui dederat, torvum aspectum opponeret, suaque resumere dona obfirmate recusaret. Hic idem

beneficus nihil moνere illum precibus alias potuit, ut nonnulla, quibus egebat, ab se reciperet.

294쪽

ret. Ipse ille Socius, cui sua commiserat, via gilanti sedulitate rimari opus habebat, siquid

gortasse illi deficeret: nam vel sua petere, ut plurimum abhorrebat. Coemit olim nescio quid, sibi necessarium , et pro decem assibus, quibus

fuerat res vendita, Convenit pecuniae suae Custodem : qui custos cum assem tantummodo tra .didisset, inde intellecturus, num monetarum pretium Rotericius cognosceret; festinabat iste debitum solvere, nihil plane dubitans, nummum sibi traditum decem assibus constare. Beatam dixerim ignorantiam 3 ut beatum virum, qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniae thesaurist Haec sane ignoratio a generoso con temptu , vel etiam taedio rerum Omnium cadu carum , trahebat originem ζ et certe pecuniam , tertio quoque mense Sociis exulibus ab Reee assignatam, ut chartula involutam aeceperat, suo illi rerum custodi confestim tradebat; quin, vel ipsam recensere, vel saltem aspicere dignaretur. Nummos, etiam alienos, nunquam pro

pe se patiebatur; quod manifestum fecit, cum precanti Socio , ut, ipso iacente infirmo, paucae monetae sub cervicali ad breve tempus de ponerentur, id admittere negavit omnino. Neque vero hunc paupertatis amorem in pecunia solum contemnenda demonstravit; verum etiam eua omnia , quibus utebatur, ita erat affectus

animo , ut nihil gauderet, ea possidens; nihil,

amittens ipsa, tristaretur. In postrema aegritudine Superiori tradidit testudineam pyxidem, qua pro custodiendo tabaeeo usus olim saerat; T a st

295쪽

remet aem ans, quod fortasse illam voluptate quadam possideret, ultra quam inopiae voluntariae persectio pateretur. Ac ne quid timendum esset de ineuntis morbi eontagione, prointereaque secum retinere pyxidem iuberet Superior I serio testatus est, infirmum se nunquam illam contrect Sse. Quod ad castimoniam attinet, satis est di- fiere , neminem ullo unquam tempore fuisse, qui aut verbum ab eo audierit, aut factum monspexerit, quod angelicam hanc virtutem vel ominimum macularet. Dum per vires licuit si-himet in necessariis quibuscunque ministrare, nullatenus permisit ab alio tangi, vel prostrastus iam , et mirum in modum debilis; nec visus unquam est, etiam innocentis ioci causa, manu aliquem contrectare. Omnino Ferecundus , et pudicus, qualis intus erat, exterius ain parebat ea constantia maxime in vultus modestia , ut ingenita sibi a natura virtus iIla pul-gherrima videretur. Neque tamen haec illi gloria sine acri certamine: nam stimulis aliquanda tentatus, de re inhorrescens, victor statim sui, triumpho felix, dulcissima serenitate fruebatur; nullis inde morsibus, qui meticulosas turbare solent, agitatus. Toto vitae suae religiosae tempore singularis fuit in obedientiae virtute, quam tanti se-git Ignatius, ut potissimam esse tesseram familiae suae desideraret . Nee animo duntaxat

promptissimo quodlibet Superiorum imperium Oxe debλtur verum et cum voluntate iudicium' 'us'

296쪽

quoque submittere, perantiquum illi fuit. Iaconscientiae scrupulis , aliisque internis fluctibus, quibus ob exaestuans pexsectionis desiderium perinsaepe agitabatur, confestim adibat superiorem, aut Sacerdotem sibi a confessionibus; quorum sententiae, nihil unquam dubitans, acquiesce. bat . Ea propter oppido diligenter curabat, d mi habere Sacerdotem , cui conscientiae pa deret recessus intimos, et quem in dubiis, at. que angoribus , nulla facta mora , conveniret . Nullus illi erat intolerabilior cruciatus, quam si suo daretur arbitrio, rem agere, vel non agere ; ut maxime in delitiis, quod omnino lacere iuberetur, nulla suae data voluntati electiois Re . Neque propterea in obediendo desuit ceristamini locus: quippe non semel existimavit, Superioris vocem rationi adversari; tune eni Invero non queri, non alios in suo Conspectu querentes pati, mirifice silere, imperium in meli rem partem accipere, nervos omnes intendere, ut nihil suum ab imperantis iudicio discreparet. Convenit olim familiarem quemdam, .onsili ruin suorum participem, de re quadam interrogaturus , quam sane dubitabat, num propriae voluptatis, num pietatis impulsu desideraret Quam cum alter, serio pensatis omnibus, obedientiae persectioni non prorsus consentaneam opinaretur, nihil ultra opus habuit Ioannes, ut ab se co*itationem reiiceret. Ae pari quidem studio suis Maioribus morem gerebat, Sive vo. Iuniati suae duntaxat, sive valetudini etiam adis

versari crederet, quod ab illis praecipicbatur.

297쪽

aut consilii tantum gratia pronuntiabatur. Anno Theologiae curriculi secundo cum ille Mexici vacaret, suit benevolus quidam, qui a Provin- .ciae Praeside veniam exoravit, ut, quandoquidem Joannes affectis esset, ac prostratis viribus , Angelopolim immigraret; ubi scilicet an-xe biennium saniori usus erat corporis habitii di-are. Verumtamen cum aeger odoraretur, id non probare Collegii sui Rectorem ; summi Moderatoris permissu posthabito, Mexici remanere maluit, quantumvis aerem valetudini suae perniciosum esse intelligeret. Aegritudinis extremae diebus non semel accidit, Superiorem cum illo familiariter colloquentem dicere : Juvaret te fortasse. si tali cibo, si tali medicamento utereris . vel ita suaviter proposita Maiorum voluntas , audiebatur a Ioanne propemodum instar imperii: proinde ut primum Socius, cuius curae commissus erat, ingrediebatur cubiculum , .in haec infirmus erumpebat: Videtur velle Superior, hoc me refici alimenta, . illam tentise meis dicinam. Quod utique faciebat etiam in rebus illis, quae maxime cum palato pugnarent, et quas etiam longa doctus experientia suae cor poris constitutioni minime accommodatas existimaret . Eadem mentis facilitate obtemperabat Semper Medicis, valetudinari, Praesectis, aut quilibet esset alius, qui quocunque posset pacto videri Superior . Saepe tentavit Medicus volantatem eius rimari, priusquam medicamenta praescriberet; semper tamen infirmum audivit ad omnia paratum, quaeeunque mallet iu-

298쪽

here. Fuit, qui Medici opinionem, audiente

Joanne, impugnaret; ille tamen continuo resin pondit: atqui obediendum est Medico, si Socie aris leges meminerimus. Socius ille, qui Ioanni in aesritudine ministrabat, cum somno bene dispositum quadam nocte illum videret; hortatus est, ut illico se se ad requiem capesse dam, nihil aliis intentus , compararet. At, Pius inquit aeger, quaedam sunt precationes, quibus nondum satisfeci. Et alter: Nihil hodie de istiusmodi. obtemperavit consestim Ioannes, duntaxat interrogans: Num sibi licerer, audito horologii sonitu, Deiparam de more salutare ρQuod cum licere audiisset, totus hilaris ad caintandum somnum incubuit. Plura id generis r censeri possent, tum quae vidi.egomet, tu quae a Socio audivi, viro probo, atque integra fide, qui postremae infirmitatis tempore Ioannis se dedit individuum administrum. Sed longissime procedere opus esset, si quae nobis reis liquit huius virtutis documenta, singillatim mandare posteritati vellemus. Id certum: extremis Vitae quinque mensibus, nullam unquam diem, nullam ferme horam transiisse, quae sine linea. esset eximio illi obedientiae cultori. Societatis praescriptiones vel minimas accurata diligentia observavit. Atque id in causa, cur nunquam praetermiserit, quotidianae coelestium commentationi ad praestitutam horam incumbere, librum aliquem de divinis rebus evolvere, bis in die opera sua omnia, dicta , et cogitata, ad trutinam revocare. Qui-

T A bus

299쪽

hust rebus ne tempus fortasse deficeret, praeoc. cupabat causas avertere, quae possent in te minpore oecupationibus praefinito contingere. Prointerea diluculum praeveniebat, ut demonstratum est, saeris illico exercitationibus vacaturus; nOctuque statim a coena in cubiculum secedebat,

eum nimirum pro Superioribus liceret tum ut postridie meditanda praelegeret, tum ut lacrimaretur in solitudine , siquas in exeunte die Iabeculas admisisset. Inquisitionem illam vitii in unoquolibet dominantis, quam Divus Ienatius maxime commendabat, ita constanter, et religiose observavit; ut paucis ante mortem horis commentariolum illud, in quo suos lapsus notabat, enixe sagitaverit. In quinque illis mensibus vitae suae postremis, pluries interrogatu est: Num cupedias aliquas maxime appeteret, quibus libenter, nisi morbo impediretur . Palatum remearet Nunquam his datum ab illo responsum ; quin imo turbatus illico vultus indicium erat animi ad talem interrogationem in- sisni affecti molestia. Suus autem ille administer eum id scrutari opportunum arbitraretur, quadam die vehementer institit in eodem inquia rendo ; ut tandem a pio infirmo haec audierit supplicia verba: Equidem oppido te precor, quaecunque volueris, inibi porrige; nibit vero unquam' perconteris de mea super istiusmodi rebus voluntare. Cuius responsi cum causam alter postularet , in haec Joannes: Ouandoquidem infirmi

otiam unatiana lege tenemur, qua nobismetipsis in rebus omnibus advertari imperamur . inqua

300쪽

idcircst semet, et iterum amaras dedi lacrimas, similiter interrogatuν anteactis remporibur, meam voluntatem aperuerim. Siluit cum admiratione socius; neque tamen omnino destitit: nam aegroti fietus obedientia, Rectorem precatus est, ut Ioannem blandis verbis hortaretur ad aperte significandum , in qua potissimum dape delectationem capesseret. Id cum Rector fecisset, ac denuo Socius ille infirmum convenisset : Ecce me nimium agitatum, inquit Ioannes inter suspiria, et lacrimas, ad Superioris

praeceptum ς huius vel consilium ipsi praeceptum

erat) gravibus enim verbis bartatus est, ur proin palam dieam, quidquid appetam manducare r cuminque plura mibi occurrant, quae sane dubito, n mreapre appetam , num tantummodo is mentem veniant . utique obediendi rationem non calleo . Ad haec Socius, quo pacem turbato aegri animo restitueret, cum polliceretur, impetraturum se ab Superiore sive praecepti, sive consilii reuocationem . Id vero minime . ait Ioannes : nolo enim, xltro oblatum obedientiae meritum e geremibi e manibus ς proinde satis erit, si Saeerdotem a confessionibus ad me asseras, a quo cis audi rim , quomodo verba illa Rectoris intelligere debeam , tempestas baec intestina sedabitur. Custo

diebat sincera fidelitate legem itiam , qua Socii iubebantur adire interdum Superiorem , pro vi O- latis legibus poenam flagitaturi: quod certe agebat , non ut consuetudini satisfaceret, sed religiosa impulsus demissione, atque intimo dolore de lapsibus etiam illis, quibus nunquam non Obnoxia est humana fragilitas. Non

SEARCH

MENU NAVIGATION