장음표시 사용
311쪽
alia quavis causa sibi coniunctum : cuius euria extremam inopiam probe nosceret, ac duas insuper defuncti filias omni humano destitutas auis xilio ; illico , urgente viscera charitate, operae pretium duxit, tum eadaver terrae mandare , tum de miseris puellis aliquo pacto alendis providere . Ac primum quidem ingentem consecuintus victoriam de indito sibi a natura pudore , per Coenobitarum aliquot familias, perque op lentos viros cursitans; quantum satis suit aclmediocris pompae funus, argentum emendicavit. Inde nulli parcens diligentiae, nee infimis etiam precibus, tenellas eas virgines ita honeste collocare adeptus est; ut in re tum christiana , tum civili optimam institutionem habuerint . Nihil dissimilibus, aut etiam malaribus dissicultatibus interritam frontem opposuit, ut suis geminis opem serret sororibus; quae Parentibus orbae, atque in magna egestate, ac periculo derelictae; hinc, atque hinc tentante Joanne , ad Sanctimonialium tandem coenobium Mexici confugere. In istiusmodi facinoribus, quae suapte natura dissicilia , incredibiliter ardua erant pro iuvenis verecunda cunctatione; ita suit tamen ingenio promptus, in cogitando industrius , in exequendo facilis, ut longa edoctus experientia in iis tractandis videretur. Ille nimirum hominum amor mirifica suppeditabat ejus menti lumina, vigorem , prudentiam, quae dotes erant aetati suae superiores omnino. Idem amor, et solicitum studium conserendi operam suam ad animorum salutem, quantum sui status
312쪽
eonditio patiebatur ; eo servoris Roterietum comispulit, ut quamsaepissime offerret se Socium Michaeli Castillo , qui praeclara pietate notus Me-xici Orator, feriatis omnibus diebus Verbum Dei per urbis compita dispensabat. Et tunc Ioannes in quadriviis, plateisve, prout locus destinabatur , nulla valetudinis habita ratione , circumis stantem populi multitudinem in rebus christianis erudiebat tanto orationis impetu , eaque tum in gestu, tum in sententiis pietate, ut pluries in lacrimas, atque ingentia suspiria ruerent, qui rigidi ad audiendum convenerant. Tam egregiis instructus Virtutibus adversus humani generis hostem in tota mortali peregrinatione pugnaverat, cum ad diem tandem venit tertium Kalendas Martias, dolorum quidem, et exilii postremum ; primum, ut credimus, de-hitae sibi coronae in beata aeternitate. Illa Fidei , spei, charitatis, obedientiae , aliarumque virtutum exempla, quae quinque potissimum aegritudinis mensibus creberrima dedit; supremis illis horis ad gradum sublimiorem increscere visa sunt. Ante duos menses Cum, ut alias deis monstratum est, sacramenti religione se obstringeret in Divi Xaverit honorem repentinus timor illum invasit, ne mortalis vitae amor id sibi agenti subrepsisset: propterea Xaverium eundem oravit, ut si mori tunc expediret, id sibi a Numine impetraret, ac febres aliquas , aut tale quidpiam , tanquam gratiae comparatae si gnum , praemitteret. Confestim supervenere febres ; atque inde Ioannes cum mortem sibi cre4deret
313쪽
aleret imminere; nihil cunctatus ab amico supplex efflagitavit, ut erecta voce vellet legere, quae Antonius Natalis in aureo suo libro, cui titulus De coelesti conversatione, pro moribundorum auxilio praelis commisit. Ac tum patuit, quam illi frequens esset eiusmodi lectionis exercitium, quod alii lugubre nimis arbitrantur, su-gi untque instar toxici mortem maturaturi: nam cum amicus inter legendum vacillaret interdum, summa cum fide Ioannes corrigebat, quasi reapse subjectum oculis librum haberet. Accurata intentione audiebat quotidie Socium Divina legentem ; quod siquando hic aliis distineretur occupationibus , ferventissima de coelestibus colis loquia substituebat Ioannes cum illis, qui aegrum se visitaturi confluebant. Quidquid diei supererat, satis occupabatur precationibus plurimis, nullo unquam casu intermissis; quas inter praecipuum habebat locum salutatio Angelica cem tum quinquagies numerata. Die ante mortis per vigilium cum , increscente languore , pene con fici videretur, imperatum illi fuit a valetudinis administro , ut ab his precibus abstineret; cum que post paucum tempus ipsis vacantem illum Socius ipse reperiret, blandeque argueret de violato imperio : Ast ego, inquit, credideram, quotidianam precationem inibi vetitam , cujus tertiam
duntaxat partem numerare animus modo erat: hane
etiam abrumpam , si jusseris. Iussit ille, continuoque infirmus obedivit. Postero tamen die, ne tale quippiarn contingeret, matutino tempore
Praevertit, pio illi exercitio intendere. Tertio
314쪽
demum Kalendas Martias, vix diluculo, administratae illi sunt consuetae pro efflantibus animam religiones ; ipso intereR sui compote, singularique constantia , et mira pietate ad Ecclesiae preces respondente. Inde, intermittente proxiirritate periculi, cum de sibi deferendo aeternitatis viatico moneretur, enixe precatus est, ut ad horae dimidium, nullo prorsus arbitro , solus relinqueretur, quo se ad tanti hospitis adventum compararet. Hoc suscepto, Jesu
cruci affxi postulavit simulacrum ; quod pectori
prius appositum , ad os interdum admovebat, et suavissima voluptate deosculabatur. Tota subinde die non cessavit a ferventissimo amore , nunc in Deum, nunc in Iesum Christum, nune in Virginum Reginam conversus: ingeminabat opera Fidei, et christianae fiduciae , gratiarum actiones pro tot sibi collatis beneficiis, vota moriendi, et se tandem aliquando cum Numine copulandi: ad quae quidem omnia eo vegetam vocem extollebat, ut qui solummodo audiret, a proxime morituro emissam non crederet . Audiebat oppido attentus, quae propinqui suggerebant Sacerdotes; eaque nonnunquam , erumpentibus ab aestuante corde ignitis affecti is hus , amplificaturus interpellabat. Mariae Uirginis imaginem , quam longe a cervicali nunquam passus est, dulcissima pietate suaviabatur. Cum familiari colloquens, praevenit ea verba , quiabus roborari praeoptaret, iamiam animam emi surus; quae profecto cum sibi fuissent in vitae angustiis usitata, in postremo agone suavitate in aliam
315쪽
allatura merito sperabat. Talla erant: P tu , Domine, voluntas tua ς Qui salvandos sal Das graris , salva me, fur Petatis ς idque generis alia Dei misericordiam implorantia. Suo dimidiam
vesperam accessio morbi supervenit, a qua paululum recreatuS, flagrantia vota significavit Jesum in Eucharistia suscipiendi. Cui desiderio cum satisfieri non posset, quoniam mane idem Numen pro viatico sumpsisset; suasit Sacerdos lecto proximus, ut votis exciperet hospitem,
quem praesentem corpore habere non poterat.
Utique nova concepit desideria reficiendi se dape Eucharistica; et paulo post cum ianuam cubiculi reserari sentiret, ratus illico voti se comis potem : Ecce, inquit, ad me venit Dominus meus. Et hoc unum in diuturna infirmitate pii moribundi deliramentum . Ρost modicam inte capedinem , cum se ad interitum festinare intelligeret, candelam pro mortis hora ςacram, et morientis Iesu simulacrum admoveri ad se postulavit: quod simulacrum cum Continuo admoverent, ille, qua potuit, Vires erigens, caput detexit in Iesu reverentiam ; quod tamen denuo cooperuit, valetudinis administro imperante. Hora post meridiem sexta, gravissimo ad stoma chum dolore urgeri coepit; pro quo sedando, cum alimentum porrigeretur, egregio sumpsit vigore. Postmodum interrogatus: Num vis doloris remitteret aliquantulum Μοdo, inquit, remittet omnino. Atque ita quidem accidit: nam, cum a piis iterandis affectibus non desisteret,
post partem horae trigesimam animadversum
316쪽
est, vocem sensim intercludi faucibus; ac paulo tandem post Sociorum corona redimitus , qui et postremo luctantem religiosis verbis. muis niebant , et pro felici eius precabantur transitu; cum ea legerentur: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, suavissime quiescens, ad aeternitatis gaudia, ut credimus, advolavit; cum aetatis annum duodetrigesimum , et mensem septimum adimplesset. Fuere ex illic adstantibus, qui temperare sibi non potuerunt a cadaveris pedibus deosculandis. In sarcophago corpori admota fuit ampulla vitrea cum scripto, quod testimonio esset posteri , quanto ille vixerit apud Socios aequales in odore sanctita. tis . Eiusmodi autem erat scriptum : Ioannes Ro-rericius Societatis Iesu, Μ exicanus , omnium re gularum observantia apprime clarus et excelluit Charitate erga Deum, Paupertate, Castitate, Obe- aientia , et mira mansuetudine: obiit Bononiae
III. Kalendas Martii, anno Domini MDCCLXXI. suiescit ad Sancti Procali.
317쪽
ANimu perpetuo gratus Μexicanorum
exulum, eorum Praesertim , quos plus viginti retro annis Italia suscepit iuvenes; luget etiamnunc, et sine dubio lugebit, dum supererit vel unus, Dionysium Pe-reZium, ante septemdecim annos vita functum: cuius ut mansueta charitas ad plures annos fuerat egenorum subsidium, ita et aliae virtutes animi consummatae perfectionis exemplar. Veracrux, quam alibi demonstravimus seracem esse urbem hominum clarorum et pietate, et doctriana, patria fuit Dionysio ; qui septimo Idus Oct
bres , anno Saeculi currentis primo, et trigesimo natus est. Parentes habuit Thomam Per Eium, et Joannam Diagiam Escobariam; illum equestri, ac pervetusto exortum genere in F no Luciferi, hanc aeque nobili ad Veracrucem ses familia. Matrimonio copulati sunt Thomas, et Ioanna, fortunae quidem bonis non admodum copiosi: viro autem actuosa erat seduliistas, et mirifica honestas; ingenti maturitate iuridicium foeminam exornabat. Quibus profecto naturae dotibus cum castum Numinis timorem superadderent coniuges; divitiarum dono meruerunt abunde cumulari. Has autem cum eatenus apud se depositas ab Supremo rerum largitore
Thomas intelligeret, partim ut sibi, ac rei do-
318쪽
mesticae consuleret, partim ut religiose erogaret; benefica liberali late fluebant ab ejus manibus pecuniae, ut in ipsius Numinis, ac Mariae Virginis cultum, ita etiam in egenorum subsidium. Ac satis, quoad vixit, experimento probavit, impendio Deum reddere beneficis, quod charitatis nomine largiuntur indigentibus. Uxor interea , quae nullas unquam Cum otio faciebat induetas, tota erat in educandis liberis christiana inprimis institutione. Facilis patiebatur, ioculis id aetatis ipsos recreari; dummo. do tamen domi essent, nec alienis pueris imis
miscerentur : unde nimirum in illibatam aetatem serpere immature solet malitiae contagio. Atque ita demum consecuta eSt, ut tres mares,
ac binae foeminae, quos Thomae peperit, optimis moribus adolescerent. Angeia , foeminarum natu grandior, equestri, ac pio viro nupsit ; a quo plurium filiorum facta Mater, vidua tandem , in Angelopolitano Sanctae Monicae Coenobio Iesu se sponsam consecravit, bonoque virtutum nomine diem obiit. Altera, cui nomen Anna, iam a viridi iuventute castimoniam Deo vovit inter primas illas Virgines, quae novum Divae Theresiae Coenobium Angelopoli fundavere: superest adhuc, ad Sanctimonialesillas religiosae persectionis exemplar. Mares Joanna peperit, Thomam , Dionysium, Sebastianum; quorum postremus matrimonio coniunctus Ioachimae Calleiae, clari sanguinis Vera- crucensi, PereZiorum genus perpetua vit: duo primi Societati nomen dederunt a teneris. HO-
319쪽
rum DionySius , natu minor, an nocentissimis moribus Ang li nomen sibi a pueritia comparavit.
Nulla in illo apparebant malorum indicia ; in quae mala, prius etiam quam illuxerit homini boni, et mali cognitio, propendere interdum
videtur humana mortalitas. In unum, quod bonum , et honςstum est, ferebatur Dionysius nec alia voluptate capiebatur, nec in alios usus
impendere noverat, quidquid pecuniarum a Parentibus accipiebat , nisi in sacris imaginibus
coemend s, parvulisque altaribus operosa sedulitate construendis. Perquamgratum iuveni erat,
in suis arulis illas imitari caerimonias, quibus ad sacras Aedes cultum Numini Sacerdotes tri-huere animadverterat. Quo in ossicio ita erat totus intentus, atque ad modestiam consor tus, ut omnino vaticinari uideretur egregiam illam reverentiam, et mysteriorum iidem , quihus postmodum ornabat se e, quoties Dei Minister ad altaria comparebat . Et comitabatur Sebastianus in hac Sacrorum imitatione Dionysium ; nunqssam tRmen non egit hic personam Sacerdotis, ille administri. Nobilis quaedam in vultu comitas, in verbis urbana suavitas, mira in ossiciis cuicunque praestandis alacritas, modesta et gravis hilaritas, eximiae fuere dotes , quibus ut maturum aetate , sic etiam lavenem , imo et puerum Dionysium natura exor
navit,. Atque id liquido constitit, et a Pare tibus, et a domesticis, et ab iis omnibus, quibuscum vel ad paucum tempus egit, benev lantiam sibi lao vitae cursu meruisse. Hanc natu, '
320쪽
naturae amabilitatem oppido decorabat non meis diocris ingenii perspicacitas ; quae tum puerilem adaugebat leporem , tum spei locum dabat ad maxima de tantis dotibus praesagienda. Hac magna spe laeti Parentes, quamprimum decrevere, puerum in grammaticis erudiri. Et quidem quo toto tempore his navavit operam, ejus in studio sedulitati adiuncta ipsorum Parentum vigilantia, et Magistrorum industria uberrimos collegere fructus, fuitque Dionysius non mediocri adauctus laude in latinis elementis; quin a pristina innocentia , ingenuaque morum disciplina deficeret. Interea tempus advenerat, quo pro philosophicis cognitionibus a patria discederet: et quanquam aegre ferrent Parentes, dulcissimum filium ab se a Qelli, Me-xicum tamen immiserunt in percelebre Divi Il-dephonsi Seminarium . Magistrum habuit Nico- Iaum Pe Zam , quem suo loco laudabimus; cuius operosa in docendo pueros diligentia maximum fuit adiumentum pro litterario Dionysii profectu. Et iuvenis quidem diem totum insumebat in Magistri dictatis evolvendis, totumque ingenii conatum ad eorum intelligentiam adhibebat. Huius triennii philosophici tempore, his comparuit in litteraria palaestra, publice
theses propugnaturus; quibus et laudes tunc me- Tuit ; et, consecto curriculo , a Peza iudicium ferente de suorum auditorum profectu, inter eos ingenii non vulgaris Dionysius relatus est. Neque vero ingenium excolere praecipua erat