Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

animum, modestum , ingenuum, obstrictum n. mulatui Numinis; talem ibi Servare posse , procedente aetate, atque ingruentibus innocentiae periculis. Nemo erit ullus, qui nesciat, ubi

plures convenerint, aetate pares adolescentes,

plures quidem reperiri bonae indolis, et pietatis religionibus deditos; nonnu los tamen esse, qui et verbis, et factis alios ad praeci uitium invitant, cohortantur, impellunt. Dionysius mira

erat iam ab illis exordiis perspicac; in iis fugiendis, quorum contagio posset mores eius inintaminatos corrumpere ut in optanda illorum familiaritate , quorum modest* indoles, et Christiano dignus pudor, pietatis esset incitamentum . Frequens erat Rd Sacram Poeniten iam, in qua expiabat animum a labeculis illis, quibus omnino soluta mortalitas nunquam est; frequens etiam ad se reficiendum Eucharistico edulio . Quibus profecto adiumentis eo erat eme datissimae vitae fastigio, ut lucqlentum habeamus testimonium Sacerdotis, apud quem errata sua deferebat: Eqtiidem, aiebat ille , toto triennio , quo philosophiae navavit operam, audivi Dionysium Peretium in arcanis Poenitentiae, quo nia mirum tempore periculis refertos aetatis annos aequintodecimo ad duodevicesimum ille numerabat rneque vero dubito, quin toto illo triennio immunis fuerit ab omni vel umbra criminis, nedum gravis , verum et DPis, quod perfecta mali cognitione admiserit. Et sane , quod admirabili puritate , atque innocentia transegerit annos illos, cum perioula pullulant, quocunque te verteris; aris

322쪽

gumentum mihi est, nec ante illos annos eonsetemtiam maculasse Dionysium noxa gravi, nec certe in subsequenlibus ἰ quibus liquido conrtat, qtianta nobis dederit praecelsae sanctimoniae documenta.

Clauso philosophiae cursu, confestim auspia Catus est religiosum stadium , Societatis tironiis hus annumeratus in TepotZotianensi Collegio pridie Idus Majas, anno I 49. aetatis suae duodevicesimo. Affabilem, modestum, facile, ac Iubenter de Divinis loquentem , studio macera tionis deditum, comparandis virtutibus intentum , quae fervidum tironem constituunt, sibi

vacantem , nec unquam allenae vitae Arista

chum, describunt nobis Peregium, qui cum il- Io Novitii fuerunt; et praeterea testantur , quod

Iaudis est non vulgaris: in ' illa pietati consecrata domo habitum fere fuisse in singulare, atque omnibus mirabile pietatis exemplar; et perpetuis incrementis ad biennii terminum processisse . Idibus Maiis emittere vota debuisset, quae simplicia vocabantur; cum autem postridie Idus, Divi Joannis Nepomuceni solemnia in illis locis celebrarentur, suam Numini per

vota consecrationem in hunc diem transferri, a Superiore postulavit, et obtinuit. Erat enim iam ab ea aetate suavissimo in Nepomucenum amore ; cui nimirum commendaverat tum boni sui nominis tutelam, tum etiam linguae suae gubernationem; ne fortasse in Syrtes, quae plurimae Iatent in humana consuetudine , imprudens offenderet. Emissis ergo votis, ad studia

humanitatis transivit in eodem Collegio i atque

323쪽

inde , post sesqui annum fere, ad repetendam philosophiam in Angelo politano Divi Ildephonsi. Datis ibi ad annum alterum , praematuri judicii,

aliarumque plurium virtutum non levibus indi. ciis; grammaticae Magister ad Guanas ualenses appellatur. Plura quidem hoc munus comita bantur pericula, tum a florida Magistrorum aetate, tum ab ingenti vitae mutatione: nam ab arctissima disciplina transibant ad Magisterii theatrum ; ubi et novis rebus intenti , mente distrahebantur in profana ; et ratione officii e gebantur ad frequentiorem cum externis, et viris, et foeminis, verborum consuetudinem. Ρraeis novit Dionysius ejusmodi periculorum magnitu dinem, atque iis propterea se praemunivit arismis , quibus facile posset sibi polliceri victoriam:

etenim mane statim a lecto , nunquam non impendebat horam in Divinis meditationibus; bis

quotidie facta sua , Verba , et cogitata , rigidus in semet Censor dispiciebat; praestitutum in Societate quotidianae de sacris rebus lectioni tem-Pus nunquam praeteribat; ter in hebdomadetergebat animum poenitentia, quem Eucharistica dape subinde roborabat. Atque is demum erat in rebus omnibus pietatis, quo toto tem-POre .grammaticam tradidit, ut pene videretur Magisterium illi suisse alterum tirocinium. Cum externis eatenus agebat, quoad res exigeret; in eoque commercio, mirabili iamtum dexteritate visus est, ut sermones quoslibet sensim detorqueret in animorum emolumentum . Ut erat humanitate inprimis ornatus, non recusabat

324쪽

Socios comitari, qui vellent externos in ipsinum

aedibus convenire : hos etiam ipse suamet sponte conveniebat; cum identidem , id omittens, timeret inurbanus videri. Et certe apud Omnes, potissimum vero apud foeminas, eam in colloquendo affabilitatem castae, ac circumspectae gravitati miscebat; ut qua benevolentiam, qua venerationem sibi ab omnibus conciliaret. Ludo litterario intererat fidelissimus, et bonam suorum alumnorum institutionem totis conatibus procurabat . Indesessa sedulitate adlaborabat pro latinis elementis ad illius aetatis captum enucleanis dis; maxime vero pro consormandis puerorum animis ad Christianos mores: pro quo sane adhibebat sacras in schola lectiones serventissimas cohortationes, atque illibatissimae suae vitae quotidianum exemplum. Is nimirum praecipuus illi erat scopus, ut iniiceret, quantum prosundissime valeret, teneris illis mentibus castum Dei timorem; qui profecto timor unus esse potest verae sapientiae fundamentum. Ita demum uberrimos tantae defatisationis fructus obtinuit; cum plures habuerit auditores, qui floruere postmodum litteris, et pietate . Necnon sibi promeruit hoc eodem tempore ut a

Guanasualensibus omnibus ingentem venerati nem , ita etiam a domesticis nomen optimi iuvenis , quem supra aetatem merita exornabant.

Qua sane ductus opinione Socius quidam, Dionysio contubernalis, cum alterius urbis Magistro colloquens, haec asseruit: Dion sius Pere-vtur praematuro judicio est, atque eximiis virmis

325쪽

tibus ς nec eerte dubito , quin olim maximi honονε sit Μexicanae Provinciae, atque expectationi satisfaciat , quocunque in munere collocetur. Tanti

quidem aestimabatur Dionysius, cum vix illucescebat illa excellentium virtutum universitas; quam, procedentibus annis, cum stupore' dem, rabamur lA Magisterii biennio Mexicum contendit, Theologiae condiscendae daturus operam in Diavorum Petri, et Pauli Collegio . Et hic existimavit omnino sibi necessarium, ut magiS, magisque intenderet pietati conservandae, quo eo dem tempore mentem distrahebat ad litteras aquarum studium ne sibi esset in pietatis perniciem , finem studendi sibi proposuit, nofi ut genio, aut innatae sciendi libidini satisfaceret; sed ut Ignatianis legibus obediret, ut voluntatem Dei assequeretur, ut mentem suam formaret ad desudandum olim in Divinam gloriam , ut aliquando paratus inveniretur ad universa munera in animorum salutem. Ita elevata sempet

in Deum mente, ac Divina respiciens dum litteris vacabat; nihil toto illo tempore ab egregiis virtutibus in tirocinio comparatis; nihil etiam a fidelissima praescriptionum observantia defecit . Socius quidam primi nominis et doctrina, et virtutibus, et gravitate, qui fere ad ipsum triennium in Theologicis rebus Dionysium habuit auditorem, haec postmodum asseverabat: Nunquam non suspexi in hoc adolescente verum, et germanum Ignatii Ilium, qui ea comparebar

redulitate in domenica disciplina , et Ferietatis M.

326쪽

eum eustodia, ut nunquam ab illo factum Oide-

. rim , aut verbum audierim , qued omnino non deceret religiosissimum quemque , ae dignitate gravissimum virum ζ quo certe factum est, ut ab exiamiis virtutibus praegrandem de se opinionem ex citarit in numerosa inibi consuenee juventute ; atque in aliis aetate , ac munere majoribus Penera. xionem non modicam. Pro primo Theologiae anno creatus fuit aedituus domestici Sacrarii, cui nomen a Diuo Ignatio: quod item munus pro Secundo anno perpetuatum illi fuit in Sacello altero, quod dicatum erat Immaculato Con- ceptui Mariae Virginis . Utrobique fomentum Pietati suae reperit in accurata diIigentia, qua sui muneris partes omnes implere conatus est ac validius confirmavit animum in tenerrimis ossiciis, quibus Deiparam, et Ignatium prose quebatur . Nec modice Dionysium recreabat in Ara Virginis curanda, quod sorte fortuna perhi-hebatur, neminem adhuc eiusdem Sacelli aedituum e Societate deiectum fuisse . Quam fuerit Superioribus acceptus ea Theologiae studio-Tum tempestate , plane patuit, cum anni secundi initio ad ossicium destinatus est, quod vocavhulo domestico Subministerium appellabatur. Munus id erat, quod consequebantur nonnulla in. Commoda , et a diversarum rerum adminis&atione plura in charitatis perfectionem pericularaeaque propter cum ad illud non censeretur id meus, nisi qui alias inter virtutes prudentia, et mansuetudine potissimum emineret; Dionysius Rppellatus est, atque obedienter, ut solebat,

327쪽

oficii possessionem adivit. Sed longct annorum usu abierat in consuetudinem , ut munus illud conferretur uni alicui ex iis, qui annum Theologiae tertium numerabant: quamobrem , Pen satis omnibus, ne videretur injuria fieri tertium annum agentibus, ad quos longo possessionis iure subministerium spectabat; ipse Moderator, qui Dionysium extulerat, a munere deturbandum esse constituit , atque imperavit. Sed is erat iuvenis, qui qua vultus tranquillitate ossicium assumpserat, eadem et tunc deposuit, et Post annum resqmpsit ex ejusdem Superioris imperio . Et sane in praedicta rerum administratione, nihil Dionysio comius, nihil aequius, nihil ad iustitiam tuendam, et fovendam charitatem accommodatius. Nunquam non erat solicitus, atque alacriter promptus ad ossicii sui partes: quae tametsi essent interdum ex odioso genere ; in ore vero Dionysii nunquam desiderabatur humana urbanitas. Et certe videbatur suavissimus iuvenis ita totus esse in charitate cum Sociis, ut omnino nesciret aut agere, aut

loqui, aut pene cogitare, nisi ad huius virtutis terminos prolatandos. Egregium id generis documentum per eosdem annos posteritati reliquit. Quotannis pro Christi natalitii solemnibus ad amoeniores Musas vocabantur Socii, qui Theologicis vacabant; et datis argumentis pluribus de nascente in humanis Deo, latine, atque

hispanice, variis metris iubebantur concinere. Duo insuper designabantur ex eorumdem Coe-

tu , qui post lecta publice ab unoquolibet sua X 3 carm

328쪽

tarmina, Iongiuscule dicerent de auditis auctoribus : primus, qui laudaret ex merito; alter, qui vitia poetica severe carperet. HOC POStre mum obtigit Dionysio, quod erat sane quam- difficile, ac spinosum : cum ita Simus natura Comparati mortales, ut alienum iudicium de nostrae mentis partubus aegre quidem ab Superiore, ab aequali vero fere intoleranter audiamus ; et censura, nisi omnino faveat, sem- Per videatur nobis, ut olim Iuvenali, dare ve-

rram corvis, vexare columbas. Dionysius autem

rationem excogitavit officio satisfaciendi, quin ulli displiceret: peccantia enim Carmina censΟ-aia dignitate reprehendit; auctorum tamen nominibus pepercit: sales urbanos, modestas facetias , atque arguta dicta, hinc atque hinc dis . seminavit , Mullo in homines aculeo ; et manifestum fecit, absonam fuisse illorum opinionem, qui crediderunt, leporem nescire ingeniosum

esse, nisi pupugerit. verbo quidem, is fuit Dionysius in suo scribendo iudicio, calamum

ducente charitate ; ut tum a modestia , tum a lepore posteris abierit in exemplar, primusque induxerit consuetudinem in eiusmodi censuris, hominum silendi nomina, quorum errata Carpebantur .

Post annum Theologiae tertium, Sacerdotis dignitate auctus est ab Emmanuele Roxio, designato ad Manilenses Pontifice; ac modico dierum intervallo , primam Hostiam ingenti fervore ad Aram obtulit. Per id etiam temporis, ex eorum coetu, qui quartum studiorum annum

329쪽

inchoabant, quatuor destinabantur, quorum exiscelluerat meritum , ad theses diem totum in

theatro litterario suiblice defendendas. Obtigit Dionysio praemium in Angelopolitano Divi il-dephonsi Collegio, ubi novem ipsos menses paravit se ad illum diem non tam honore et rum , quam negotio plenum, et molestum; in quo tamen certare visae sunt doctrina, et m destia, utra utram in propugnante antecelleret. Profecto ab utraque fuit laudatus, et plausibus exceptus in numeroso litteratorum conventu. Neque vero, dum sedulam operam huic studio dederat, vacuus ossinino fuerat a laborioso Conissessionum ministerio: plures enim erant, quiaares ab eo petebant, expiaturi crimina. Nulli certe se negabat; verum destinatus ad theses , non illam poterat sublevandis animis assiduit tem praestare , quam eius servor postulavisset. Tertio inde probatus de more in rebus pietatis , Mexicum revocatur ad operosam defatigationem in domo Prosessorum. Biennium ibi exegit inis defessus operarius, atque omni alia cura iam solutus, nullum ingenti suo servori modum adis hibuit in salute animorum procuranda. Demon. stravimus alibi, pene incredibiliter adlaborasse, ac desudasse Socios, illam domum incolentes, quorum erat muneris vacare tum intra domestiis eos parietes, tum per urbem amplissimam , et socris orationibus, et omnis ordinis, et sexus

confessionibus, et ri dis populi, Christianae insti. tutioni , 'et moribundorum auxilio, et in custodiis vinctorum solatio. Hic ergo ab ejusmodi

330쪽

narratione abstinebimus, quoniam novitate iam

carent; et renovata opusculum onerarent, ncchistoriae lumen afferrent. Io enimvero liquidum ex plurium testimonio: Dionysium eo biennio ingentem operam praestitisse illius domus ministeriis omnibus, a quibus erat uberrimus fructus in bonum Mexicanorum; ac pari gressa cucurrisse in animi sui perfectionem , et Spectatissimam Sanctimoniam . A quo certe labore immensi ponderis ille nunquam cessasset, nisi coactus fuisset a Summo Provinciae Moderatore , honores inire Magisterii. Desiderabatur Guanasuali, quae urbs est imeolis frequentissima, philosophiae Magister e prius enim quicunque vellent his artibus excoli sui gliberos, non levi et impendio, et incommodo, debebant illos extra patriam sustentare . MiSSus est, qui primus hanc scientiam ibi traderet, Dionysius Pererius, ante annos aliquot ibidem notu S, et civibus acceptus inprimis ob egregias dotes, quas in illo demirati sunt, quo tempo- Te praefuit grammaticae gymnasio . Sed exorie-hantur dissicultates in novum Magisterium; palam negabatur a nonnullis utilitas, qui civitatem illam minime idoneum credebant Minervae

receptaculum : quanquam enim et conferta numerosis incolis, et ornata nobilissimis familiis, et foecunda praecians ingeniis, et opulenta maxime haberetur; at aiebant, cum maxima eivium pars in argenti sodinarum laboribus, commerciisque tota sit, fere negligit pretiosiorem culturam , quae mentem, principem homi si is

parin

SEARCH

MENU NAVIGATION