Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tare oppido depictam Lololae imaginem, quae postquam fuerat Omnipotenti Numini instrumen tum ad mirificam moribundi sanationem, novo deinceps portento pallorem in Se susceperat, aliaque funesta indicta , quae nuntiarant in aegroti vultu propinquum interitum. Ad propagandam etiam alios inter mortales Loiolae amorem , suis ipse sumptibus ejusdem Divi multiplicavit imagines. Eluxit in eo maxime Divina Charitas; quam probat affatim, quod ad aetatis annos fere quadraginta quatuor nunquam sit visus Dei legem vel in m mimo violare . Judicabat propterea vox publica, cum se sisteret Antonius ad Christum Judicem, ast iturum indutum nuptiali Divinae gratiae veste, qua fuerat in Sacro fonte decoratus . Deu S e Iat suorum omnium operum primus motor; nihil aut facere, aut cogitare videbatur, quod ad Deum non referret; nihil propemodum , nisi de Deo , loquebatur ; quod si

quem alium Sermonem admitteret, in secreto cordis Deum Certe respiciebat . . Haec Divina Charitas erat in causa, cur tantopere doleret, quod peccarent homines; cur etiam vehementi arderet desiderio, Deum cognosci, Deum adorari, Deum nostri amantem vicissima mari. Judex ad poenitentiae tribunal, Orator e suggestu, Magister, cum traderet, pueris, et indoincti; Fidei sacrae rudimenta, id profecto quaerebat unum, Dei gloriam promovere. Cum in domo Professorum moraretur gravibus, ut alibi demonstravimus, Occupationibus onustus; ultro

sibi

62쪽

sibi etiam imposuit, noctu domus famulos doctrina Christiana pascere; meridieque impetrata a Superioribus venia, quam plurimis ad ejusdem domus ianuam quotidie confluentibus, qui stipem rogabant, cum alimento corporis utiliorem Divini Verbi panem distribuebat. Cum res agebatur de Collegio pro Sociis aed ficando Corduinhae , patrimonium suum destinarat huic operi, quod saluti animorum profuturum existimabat; qua tamen frustrata piorum hominum mente, bona illa sua inservire constituit Sacerdotibus

alendis, qui per Angelo politanam dioecesim

verbum Dei disseminarent; hoc uno Pacto, ut frequentarent Cordubam: ratus videlicet, quod aequum erat, principem charitatis locum deberi oppido Gentis, et Familiae, ubi altus ipse

a tenellis, atque educatus, ubi gentiles opes , fundique, atque ingenua nobilitas. Incredibiliter

gaudebat, si quem audiret magno animorum fructu insudantem, aut peculiari quodam fervore concionantem , aut toto ingenii conatu quaelibet alia Societatis ministeria exercentem . Dicebat palams, perquam magna se laetitia susceptuium imperium , si renuntiaretur a Superioribus perpetuus Ludi magister: quoniam fructum se posse colligere speraret inter pueros id aetatis. Haec in Deum charitas, quae Antonium ornabat, dotes eas habuit omnes, quas ad Sininceram dignoscendam praefirit Paulus Apostolus. Patiens erat adeo, ut ne tempore quidem aegritudinis , nec oblatis dissidendi occasionibus, quae occurrunt necessario degentibus inter plures,

63쪽

unquam a tolerantia defecerit. Tot inter Socios ; qui ad plures annos cum Antonio vixerunt, nemo fuit ullus, qui expostulantem illum audiret: ut iniuriis, cavillation bus; conviciis impune lacessi posse crederetur. Patientiam impetebant interdum sublabentis irae motus, quos tamen reprimebat, ac fraenabat ita, ut videretur innata mansuetudo, quae victoria erat ingenti studio comparata. Neque vero quod saepius in ejusmodi se vicisset, idcirco minus erat cautus in posterum; sed angue peius occasionem fugiebat, quoties vel remotum periculum vereretur. Erat etiam benigna illius charitas, maxime Cum aegrotis, atque iis, qui ad se in poenitentiae tribunali accedebant: primos assiduus visitabat, solabatur, omni ministerio iuvabat , occasioneque data, muneribus recreabat; alteros tractabat suaviter, nec unquam

non cum illis erat tranquillus, et humanus; quantumvis rudes essent, aut importuni, aut ingenti copia confluentes opprimerent. Non inflabatur, sed demisse adeo de semet sentiebat, ut verbum, quod sui laudem redoleret, nunquam in eius ore auditum sit. Tam longe aberat , quod alicui se anteferri desideraret, ut ab eius verbis, et gestu satis appareret, cunctos credere sibi merito superiores . vehementer ex petebat abjectissimis vacare ministeriis, cum

praesertim , id faciens, ab aliis defatigationem

redimeret. Quotiescunque Socii omnes pro Con,

sessu publico conveniebant, nisi tempestive illi accederent, quorum erat locus inserus, Ant ni

64쪽

nius praeoccupabat. In triclinio, et culina libentissime se praebebat ad ea demissionis exercitia , quae tanti aestimabat Societat s Condi. tor . ino tempore Durangi Seminarium gubernavit, perantiquum habuit , ad constitutum in hebdomade diem prandentibus alumnis ministrare . In concertationibus litterariis, in quibus ira solet concitatior erumpere, nullus illo demissior , . nullus verbis moderatior. Cum propugnaret , non commendabat responsi sui essicaciam ; neque vim argumentationis, cum propugnantes impeteret: semper omnino alienus a

maligno quodam, ac Subridenti gestu, qui se vicisse credentes fere solet comitari. Atque eo iam facilis erat in iteranda demissione, ut, cum ter memoria falleretur in concione publica, propalam eduxerit scriptum, quod secum ferebat, et inde institerit nullo perturbationis indicio: quamquam fuere complures, qui certissimum crediderunt, id hominem ex consulto fecisse ad aucupandum sibi contemptum. Toto denique vitae tempore visa est in Antonio praecipua illa nota; quae sinceram a personata charitate discernit; videlicet, non quae sua, sed quae Je Su Christi sunt, quaerere . . Quidquid ageret, aut agendum ambigeret, nunquam consuluit, num sibi bonum; sed utrum

gloria Deo esset A pueritia bellum indixit suimet amori; suosque affectus respexit semper tanquam Divinae Voluntatis valentiores hostes. Debellavit suo erbiam demissione, iram tolerantia, odium beneficentia. Cum Seminarii Du

65쪽

rangensis praesecturam posuit, ad eiusdem Seminarii ianuam suggillatum se legit mal dicainscriptione: certo novit auctorem fuisse petuis lantem quemdam alumnum, quem et tunc muneribus liberaliter habuit, et exinde philosophiae Naeister singulari benevolentia pro SecutuS est. Austerus nimium fraenavit gulam inedia voluntaria, quam fere vocare possumus jejunium perpetuum : ab iis omnibus abstinebat, quae plus esse judicabat pro delicatioris palati gustu , quam

pro necessario corporis nucrimento : et quidquid pro se reficiendo Sumeret, nisi horis ab Superiore praestitutis, nunquam Sumebat. Perpetua sensuum custodia bellum conflavit curiositati :propterea nisi obedientia, Pietas, aut urbanacharitas traheret, extra cubiculum non erat. Jam puer videbatur cum suis oculis Convenisse, ne quid ex perituris rebus intente conspicerent: quod ita quidem, dum vixit, Custodivit, ut, quoties volumus Antonii imaginem mente conia Cipere , non aliter possimus, nisi oculis demissis illum consideremus. Nec minori diligentia silentium, quam oculorum modeStiam observavit : etenim norat optime, quam difficile sit inguam domare, a Jacobo Apostolo appellatam membrum veneno plenum , a quo in corpus universum descendunt maculae ; ignem, qui totum vitae Cursum contaminat; seminarium

iniquitatis. Amori delitiarum , quibus plus iusto

mortales indulgere solent, rigorem macerationis opposuit. A cilicio, et flagello, quae puer adhuc in eliarissimis habuit, non abstinuit, dum

66쪽

per valetudinem licuit: quas quidem, et alias corporis amictationes adaugebat in esurialibus feriis, in novendialibus ante aliquot Ecclesiae solemnia, et, quod supra memoravimus, cum proxime ad populum de Sacris rebus dictura; esset. Nec eius tenuissimae valetudini medio eris erat maceratio, quod ad quatuor totas ho. ras , ut minimum, genibus flexus quotidie dura. ret. Amorem consanguineis debitum ita ad pietatem referebat, ut de domo, et genere suo nec loqueretur unquam , nec ullum cuiu ipsis omnino haberet licterarum commercium . Me-xici cum ille degeret, demortua est nobilis quaedam foemina, quacum ei fuerat cognatio proxima; verum nec interfuit pompae funebri, nec penitas verbum protulit, quo defunctam in suis esse intellIgeretur. Hac eadem de causa Mex iis cum advenerat germanus Antonii frater ; quem nunquam ille domi visitavit; satis esse credens, quod in via casu occurrentem Salutaverit. Cum Angelopoli moraretur Antonius, recuperandae valetudinis g alia migravit illac eius Mater: quam raro, nec nisi breviter, ac fixis in terram oculis, de salute quaesiturus, convenit. Avaritiam, carnis illecebras , et, verbo, vitia omnia, perversasque libidines cruci suffixerat, ut cum Paulo loquamur, accuratissime

intendens votis religiosis. Quod paupertatis est,

non modo supervacanea non habebat, verum

et saepissime deerant ipsi necessaria. Mos illi fuit nunquam interruptus, aperto capite incedere : calceis, dum Durangi vixit, usus est ex

67쪽

erassiori corio , quam docu caeteri solebant. Cum iter ageret, contectus ibat lacerna, qua nimirum eadem per urbem utebatur: nec aliud unquam habuit, quo frigora propulsaret. De interiori veste nihil Curabat, nec illam pro se tegendo indignam reputabat, utcunque obsoleta esset, ac lacera; nisi Superior a fullone monitus provideret. Siquis donum quodcunque ipsi mitteret, quantumvis flocci aestimandum , ad Superiorem ferebat, ut suo disponeret arbitrio, quid agendum: quod si ex epularibus esset, rogare solebat, ut alicui ministraretur aegroto. In castimonia videbatur ex carne non formatus: ferventissima de Divinis commentatio , perpetua motuum animi coercitio , poenitentiae, atque Eucharistiae frequentatio, singularisque in Reginam Virginum pietas, quatuor fuere arces, quas in pretiosi huius thesauri custodiam erexit a teneris. Mira efficacia, qua in contrarium vitium invehebatur e Suggestu , satis manifestat, quanto ipsum odio prosequeretur. Nunquam tangi permisit, nec ab insonti aetate parvulis, quibus nondum potuerat rationis lumen illuxisse : cumque olim trima quaedam puella invitum amplecteretur; cohorruit admodum, et rubore suffusus, ita se occuluit in lacerna, ut innocens illa , recesserit pavefacta. Equidem scio, posse id a quihusdam fastidium delicatulum reputari; verum hoc delicatissimum fastidium sapor divinus est, et rubor veluti color nativus innocentissimae, atque excellentissimae castimoniae. Tale suit exemplum in Aloysio Gorizaga, tale in

68쪽

aliis eiusdem maximopere illibatae innocentiae. In obedientiae laude totus erat in Loiolae sententiis de huiusmodi virtute observandis. Censebat Ignatius, Paulum secutus Apostolum , subditos adeo nos omni bamanae Potestati, ut ubi peccatum non appareret, tum iudicio, tum voluntate , tum opere, obediendum foret dicto citius. itaque nec iudicium, nec voluntas Corinro erat, nisi a Superiore illam derivaret: hunc in dubiis consulebat, nec ab eius mente semel cognita, vel in minoris momenti rebus, audebat un*uam recedere. Neque modo resistere visus non est; verum nec primo animi motu

Superioris obsequi voluntati dubitavit; sive Socios omnes, sive peculiariter seipsum imperia respicerent . Nec minori erat obsequio in mente sua subjicienda conscientiae Moderatoris opinioni ; neque minus exactus quibuῖcunque Societatis praescriptionibus honorem praestabat. Id dicere hac de re , satis esse arbitror, quod complures primae fidei testes de ipsius interro. gati virtutibus asseverant: se ad plures annos Antonio Corro contubernales fuisse, nec vidisse illum peccantem unquam sive in aliquam sanctae Matris Ecclesiae legem, sive in Societatis praescriptionem vel minimam. Quod sa. ne unum meo id dicio , quaecunque in homine laudando dicere possimas, exaequat elogia .

69쪽

NICOLAUS CALATAIUDIUS.

SEb sti nopolis, notum ab argenti sodinis

oppidum Guadalaxarensis in Nova Hispania Dioeceseos, patria fuit Nicola o Calata judio , piis, atque honestis nato Parenti bus , anno saeculi currentis undecimo, quari decimo kalendas Iunias. Habuit inter avos Iosephum FloreZium, Guadalaxarensem , famosissimum armis, qui a vomere ad militiam felici translatus et indole, et fortuna ; Naiarit hos cum debellasset, gentem barbaram ultra quartum, et vigesimum borealis latitudinis gradum , ipsos ditioni hispanae submisit; inde ab Hispano Rege permultis decoratus honorum insignibus, quam

nascens non traxerat, Sudore, atque opere Stre

nuo , primus generi suo nobilitatem induxit. Quae res uti Nicolao decus conciliabat apud iustos rerum aestimatores, ita vel male intellecta , vel penitus ignorata; calumniae dedit locum , quae imprudenter apud quosdam obliquis rumusculis mussitata clanculum circa Nicolai genus , materies ipsi fuit exercendae mansuetudinis per modestissimum , et patientissimum sileniatium . Avunculus etiam postquam paroecias aliquot summa cum laude gubernasset, ad Ecclesiae Guadalaxarensis Canonicatum provectus est. Parentes Nicolai quam modicis fortunae muneribus, tam praeclara fuere pietate: quam sane

70쪽

palam secerunt in optima filiorum educatione , quorum tres in Christi Ministros adlecti sunt, soror in religiosas Divae Monicae Virgines, quod

severissimae disciplinae coenobium est. Natus iam tredecim annos Nicolaus, a Parentibus mi sus est, qui ad Seminarium Sancti Joannis in urbe dioeceseos praecipua erudiretur: ibi alari cris grammaticae navavit Operam , primo geminper inter condiscipulos nomine decoratus. Talis etiam fuit in philosophiae curriculo, cui vaca vit sub Praeceptore Ιgnatio Hidalgo, egregii meriti viro . Neque modicae laudis est Nicolao , quod primus ibi haberetur tot inter illustres pue-TOS , qui successu temporum tanti Magistri aeteris naverunt honorem quorum scilicet plures elegit Joannes Gom eZius Parada , memoria, et amore Guada laxarensium dignissimus Pontifex , a quibus in Tridentino puerorum Seminario, suae potestati subdito, scientiae traderentur. Nec omittendum censeo, suisse Ignatio Hidalgo dulcissimam indolem ; quam , nullus dubito , sensim irrepsisse in Nicolai animum, . qui, quantumvis natura praefervidus, nunquam quod videbimus tranquillissimo vultu non comparuit. Utinam et Magistri animadverterent omnes, in puerorum naturam id generis documenta quantum influanti Ibidem Theologiae addiscendae dedit operam; et statim sub initio cum periculum fecisset pro comparaddo sibi praemio, quod alumni complures flagitabant; universos merito anteeellens, vestiri trabea consecutus est, quam Regalem appellabant. Ad tres ipsos annos theo.

SEARCH

MENU NAVIGATION