장음표시 사용
341쪽
extimuerat, nihilo tamen mInus obtemperavit alacriter. Plausere Socii iuvenes, qui Theologiam ibidem attingebant; cum ad se venire suavissimae indolis Ministrum inaudierunt: nam tametsi intelligerent, hominem esse spectatissimae probitatis, et cui chara inprimis domestica disciplina ; nihil vero dubitabant, hanc illum
leniter, et prudentissime exacturum . Nec sane
decepit eos, quae praecesserat de novi Ministri virtutibus fama ; nisi quod has longe praestantiores, quam tulerat vox publica, in muneris exercitio suspexerunt. Iam a Ministerii exordiis eminuere propalam essicacissima eius vigilantia, cautissima prudentia , eximiaque, ac pene dicam, incredibilis charitas. Quam liberalis in iis conis cedendis , a quibus nulla veniret domesticae dusciplinae iactura; tam tenax erat in iis negandis , a quibus vel remote metueret periculum Ignatianis institutis, et moribus. Magistratum ejusdem Collegii gerebat tunc temporis vir quidam optimo animo, et castigatissima vita ; sed qui observantiae studio, fortasse nimium ardenti , praereptus, ipse per se volebat omnia gubernare ; proptereaque angustissimos terminos auctoritati Ministri definierat. Inde accidit non semel, ut unus aliquis e Sociis, quas a Ministro facultates obtinere non poterat, easdem a Rectore impetraret. Id enimvero nullum unquam extorquere potuit internae molestiae indicium a temperantissimo Dionysio; qui solebat in similibus dicere pacifico, et subridenti vultur Nec Luna lucem bal et, nisi ab Sole e nee e o 'Υ a m-
342쪽
elaritatem, nisi a Moderatore . a quo quidem non mihi est facultatum amplitaedo , quae soleι altis AD- aristris. Nudus Omnino a singulari urga hunc, aut illum benevolentia, in eos quodammodo ferri peculiariter videbatur, qui virtutibus ex. cellebant. Non ira commotus, aut alio din tus incomposito aliaetu imperabat; quod sane ma. misenum fecit interdum , eum non nullus sui sumus homines a male acciperet eius imperia :tunc enim ille pari constantia, et mansuetudine respondebat: Quod faciendum praecepi, non gemere esι ab arbitrio meo; sed ab Lbolae insti-xutir, ab Societatis legibus , a pervetusta conme rudine, quam Μajores nostri probaverunt. Socio cuidam iuveni designato, ut in externo templo solemnibus interesset, cum alter, minus ipsi acceptus, daretur in comitem ; extemplo Mini. strum convenit, et pluribus precatur, alium sibi. comitem destinari. Audiit patienter Dionysius, et quam suavissime inquit: Eeo vero crimretineris mei partes omnino implere debeam , bune certe non elegi temere, sed, servatis rerum vicibus, designavi; si tibi placuerit alter, Collegii
Magistratum conveni I sane vellem tuo desaderis satisfacere; neque tamen possum aνbitratu me.
gubernare. Ita quidem apprime iustum , pacifi-gum, et numeris omnibus moderatum gessit Ministerium , quod nullis utebatur potestatis admi nistris, nisi lege, ratione, consilio. Haec autem lenissima gubernatio non de. flectebat in solutam, ac remissam ; quin imo
Q. , noctuque intentus, invigilans , efficacissi
343쪽
mi et erat, ut disciplina constaret. In noxios animadvertebat; singulari tamen prudentia, quae ad iustitiae trutinam verba dispensabat. Conis nivehat in erratis, quae magis a misera natura, quam ab animi improbitate sunt: etenim probe intelligebat, a frequentibus eiusmodi animadvergionibus hominem saepius exasperari, raro emendari. Nunquam vero praetermittebat ecfeorrigere, qui aut identidem labebantur, aut dome ticam pacem turbabant, aut charitatis unitatem scindebant, aut bonum Societatis nomen degeneri quovis facto maeulabant. Geneis ratim in subditis corrigendis, urbanissimam suavitatem primum adhibebat; cui suavitati, cum inutilis fuisset. surrogabat auctoritatem , atque
auctoritati tempestivam severitatem; quae vero severitas non prorumpebat in contumeliosa verisba , quae praeseferrent corrigentis iraeundiam; sed in ea, quae peccantis emendationem procurarent . Et certe quod postmodum intellectum est ah ore nonnullorum , in quos interdum irruit eiusmodi severitas) asperiora id generis medieamenta nunquam non condiebat Dionygius oleo charitatis, ut suaviori agerent efficacia . Sed potissimum exemplo iuventutem sibi subditam ad Societatis leges, et mores obseris vandos instimulabat. Nulli unquam obiecit domesticarum legum violationem, euius reum invicem posset aliquis Ministrum arguere. Ac profecto , quanquam positus in fastigio , totus pateret omnibus; et plures fuissent, qui attente, curioseque verba eius, et sacta investigarent,
344쪽
ac pene cogitata intrAspicere conarentur; nubius omnino fuit, qui delinquere Dionysium con spexerit , nisi sorte , idque raro , in minimis illis , quae vitare omnia non potest infirma mΟΙ- talitas. Nonnullos etiam, quos ingenio vegeto, et sagaci pollentes cognoverat, enixe oravit, ut, quoties ipsum in aliquo peccantem animadverterent, continuo admonerent: quam admonitionem magni futuram momenti aiebat tum ad privatam animi sui persectionem, tum ad publicum munus maiori gerendum utilitate . Quorum Sociorum unus ut sincere fatetur, se ma ximopere curiosum in Ministri vitam observandam intendisse; ita etiam testatur, vix aliquando reperire in illo potuisse levissimum erratum in Societatis praescriptiones: caeteri autem aperte dixere postmodum, se quidem, cum maxime adlaborassent in eius rimandis moribus; omnino iudicavisse, Dionysium esse hominem ad Ignatii leges quasi natura Conformatum. Haec agentem occupavit exilii lex, quam
eiusdem Collegii Sociis promulgavit Iosephus Galueetius, cui Legati ab Rege potestas' erat in
Mexicanis. Hic Legatus cum Ministri suavissimam indolem actutum novisset, ac miram in re subita serenitatem suspexisset; suam illi benevolentiam impertivit, ipsumque omnino vo luit sibi comitem in toto Collegio perlustrando , in excipiendis rei universae rationibus, in profectione Sociorum adornanda . Haec Legati benevolentia , quam sincera, et religiosa affabilitas Dionysio comparavit, ansam ipsi praebuit,
345쪽
ut panni voIumen non modicum, et plura es ossicinis, medicamentaria, lintearia, culinaria..que in exulum emolumentum a GalueZio post laret , atque obtineret quae sane diuturnum fuere monumentum industriae solicitudinis, quam Dionysius in suorum subsidium , illo etiam repentinae calamitatis tempore, demonstravit. Ut
erat Collegium illud numerosum inprimis, negfacile haberi poterant pro tot hominibus rhedae vectoriae; tripartito egressi sunt, postremum agmen regente Dionysio. Hic exivit Mexico Kalendis Quintilibus; atque ejusdem charitas ab eo praesertim tempore, tanquam fluvius extra ripas effluens, mirifice in Sociorum bonum influxit multiformis beneficentiae alluvionibus; a quibus non cessavit totum quinquennium , donec suo concessit. Iucundissima vultus hilaritas comitabatur hominem in priino illo itinere terrestri; omnesque tum verbis, tum operibus cohortabatur, ut ingruentibus malis patientiam opponerent, ut Domino in laetitia servirent,
ut afflictos animos ad aeternam patriam converterent . In diversoriis etficacia, et sedulitate
incredibili adlaborabat, ne deessent unicuilibete suis commoditates illae, quas religiosi homines habere pro loci, et temporis natura poterant ; intereaque suimet nihil curans, quae sibi deberi ex munere videbantur, aliis facile eonis cedebat . Xalapam cum attigisset exulum turisba , indeque propter praerupta itinera cessare a
rhedis deberent; eius oppidi Parochus, qui Dionysio necessarius erat, gradariam, ac decenter
346쪽
ephippiatam mulam illi mandavit. Laetus quidi tu, et multis grati animi sirnificationibus beneficium Minister accepit; id autem, quo viam ali r commodius ageret: nam ipse sibi succu, satorem equum ex delatis meritoriis elegit. Quinto dedimo fere milliario ante Veramcruce in parvus est pagus, Prisca veracrux appellata ; quae fit ruerat olim commercio, et opibus, ante novam illam conditam, et nomen ipsi eum oppidanis concessum. Ibi opperiebatur Dionysium Sebastianus, eius frater natu minimus, ut ipsum , atque eius comitatum opipare tractaret. Gratias e it effusissimo, et sincerissimo animo Dionysius , qui et nihil non tentavit, ut suis omnibus perquainutilis esset urbana Sebastiani charitas,
a quo precibus obtinebat, quidquid religiose
inopum solatio consentaneum arbitrabatur m re nimirum amantissimae Matris, quae filium in ad oersis rebus ut consoletur, nulla non adhibet tum verborum Officia, tum factorum ob insequia. Plane intelligebant omnes, prae semet cordi Ministro esse calamitosorum agmen , quos in ea peregrinatione gubernabat. Trimestre spatium, ac dies aliquot Veramcrucem tenuis, cum sociis, qui sacrae scientiae dabant operam, aliis-
qae pliaribus additis, in domo quadam collocatus , ampla illa quidem, sed quae tantam multitudinem capere satis non poterat. Dionysius angustissimum binas inter portaε cubiculi cuiusdam angulum suo lectulo delegit; quo certe angulo magis incommodum alium aegre in tota domo reperistes. 'Equidem ignoro, num pro suis
347쪽
suis usibus aliquid a Patre, fratreue , toto illo tempore postulaverit; liquido autem constabat, quod assiduus efflagitaret pro recreandis infirmis , pro inopibus adiuvandis. Quin imo Patrem , et fratrem praempnuerat, aut nulla unquam cibaria immitti sibi, aut ea esse, quae sufficerent pluribus invitandis: nihil enim solibenter manducare, nisi e Sociis complures haberet convivas. Quo quidem in genere, familiae Peregiorum innumera resere accepta, quae tune ibi erat pubes Mexicana. In illis etiam habitaculi angustiis, et turbatissimis undique rebus, non cessabat a pietatis institutionibus, et religiosae disciplinae studio promovendo. Magnopere dolebat tanquam de supremo infortunio , quod Sociis in ea domo conclusis non ad Aram facere, non interesse Divino sacrificio liceret: eaque propter, quanquam res erat plena difficultatibus, nullum non movit lapidem , ut domesticum Sacrarium eri-eeret , atque Aram geminam , et sacram supel- Iectilem, sui Patris auxilio, et ostera, compararet. Nec animo concidit ad auditum post dies paucos imperium , ne Socii Sacrum facerent, nisi in oecluso loco, cui tamen fores essent in viam publieam . Dionysius enim viribus omnibus enisus est, ut sutrina illi concederetur in proximo posita, in quam duplex erat aditus, alter ab atrio domus, quam Socii inhabitabant, alter a via publica: quo postremo semper obserato , erectus est locus ille in sacellum , cui omnia ex praescripta conveniebasit. Hac supe-
348쪽
rata dissicultate, ad legum custodiam , et rei
domesticae bonum ordinem se convertit: ae primum omnium curabat otium dispellere, sane usus prudenti suavitate, nec , quasi rebus integris, obiurgans, aut operam postulans nihil intermissam ; sed industria sagacitate hunc, aut illum alloquens, ea disseminabat, quae magis, magisque ad scientiarum amorem iuvenum an iis mos inflammarent. Solebat etiam , tanquam solvi sibi dubium expeteret, quaestiones aliquas enu cleandas ultro excitare, sive de morum scientia , sive de caerimoniis in re Divina perage da , sive de saeris paginis explanandis. Promo. vii , qua potuit, essicacissimus, ut Venientes exules in Italiam, Italorum linguam condiscerent omnes: quo factum est, ut quidam, cui non omnino ignotus ille sermo, Magistri vices
ageret, pluresque ad illum quotidie Socii conis
currerent auditores, etiam ex illis, quos ad longos annos liberalium artium Magisteria dec raverant . In hac auditorum turba comparere Minister non erubuit; inec linguae Italicae ruindimenta , instar elementarii pueri, committere memoriae recusavit. Caeterum magis occupavit
hominem cogitatio perducendi ad exitum desuderia , quae diu severat, . ut Socii Omnes, priu quam se se darent maris perieulis, animos ex. colerent per dies octo Divinis meditationibus. Pia profecto cogitatio i Sed quae videbatur exeqcutioni mandari non potuisse ; cum pro tanto Sociorum numero illa esset domus angustia, ut pene vix unus aliquis loco se moveret, quin
349쪽
ad plures offenderet: proindeque summopere dissicile, atque arduum erat, illam adipisci ab
humanis imaginibus vacuitatem, atque ab omni strepitu solitudinem , quae peropportuna censetur ad audiendam Dei vocem , se se in animas insinuantem. Quod cum Dionysium non lateret , saepius auditus est in haec erumpere: F eiemur, invito malo daemone, quod pro tempore liceat; et pauea , quae nunc egerimus , pluris Mnt apud Supremum cordium Scrutatorem. Et quidem propalam omnes conspeximus, in pietatis rebus,
quas homo Deo confisus aggreditur, nihil esse tam dissicile, quod perinde habendum sit, ac si omnino fieri non possit. Suavi, ac prudenti diligentia se se ab loci dissicultate Minister exis pedivit : collatis enim consiliis cum aliquibus servore praecipuis, et potissimum cum Joanne Rotericio, cui maxime id erat in votis; non
imperio, sed precibus obtentum est, ut cubiculum mediocris amplitudinis interdiu vacuum egisset pro volentibus ad dies octo vacare sacris commentationibus. Et quanquam vetuerit Dionysius, nomen suum. apud invitandos appellari,
ne videlicet ab eius auctoritate cogi viderentur ; magna Sociorum pars ad navigationis pericula piis illis exercitationibus comparavit sese ; quibus autem praeibat Minister, omnesque ad modestiam , silentium, et mirabilem temperantiam exemplo cohortabatur. Ita resecto animo, accinxit se ad proximam navigationem; quae ut minus incommodam et Sociis, pluribus insudavit, quam debuisset
350쪽
ex munere; non modica passus est a multorum incogitantia, et nonnullorum indole impotenti; magnamque pecuniae sum nam , sibi a suo P4tre pro Suis usibus erogatam , in universorum bonum impendit. Magnanimus, atque imperterritus Patri, fratri, et natali solo valedixit; ac demum octavo Kalendas Novembres Veracruce solvens, Havanam contendit. Mensem se e totum in anctioris fuit ad Havanenses ; a qui bus postea navigans ad Hispanos, post integrum trimestre, ingentibus aerumnis, et periculis resertum , Gades appulsus est. Hoc sane dissicillimo suae vitae tractu, nihil sui dissimilis Dionysius, plura dedit omnibus et fervidae in Deum religionis , et mirificae tolerantiae documenta. Quoniam non licebat, quotidie Sacrum omnes peragere Sacerdotes, Dionysius ad Aram faciebat,
quo die suae vices erarit; caeteris vero diebus intentissima pietate dapem Eucharist ca m a Sa- orificante accipiebat. Omnibus, ut se daret occasio , vultu placido inserviebat; et silentio submississitim devorabat, quae plura suis et oculis , et auribus injucunda laepe obveniebat intueri, atque inaudire. Non semel diem tot uinexegit impransus, quoniam stomacho ejus inere. dibilem nauseam movebant immunda quaedam in appositis cibis comperta ; neque, ero tun liberum ori suo faciebat in verba erumper , nisi quae pietatem, atque unitatem cum Numine , a quo veniunt omnia, redolerent. Horrenda vero aerumna inter caeteras fuere tenebrae illae, non a natura, sed ab arte factae, quae