Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

quae navigii eius vectores identidem amigebant: quippe hi vectores in cavo medio sup r sarcinas erant; Sed turgescente mari, ne, fluctibus ouruerentur , occludebatur eiusdem cavi porta, in alto posita ; qua reserata , diem intuebantur; obserata vero, quasi in concubia nocte eaecutiebant . Dionysius illis diebus diuturnae noctiquamsi milibus Divina meditabatur fere non imterrupte, audiebaturque magna cum fiducia Deum alloqui, et Davidica illa ingeminare : Tibi

derelictus eri pavpeν; Orpbans tu eri ad utor. Illarum etiam tenebrarum tempore auctor erat S cais, ut, qua possent, Congregarentur . pre ces illas, quae Sanctorum Litaniae nuncupantur, alterne dicturi; salutatione Angelica sexagies repetita , Deiparam precaturi; aliorumque coelestium patrocinium nominatim imploraturi: Cur enim, aiebat, baec pauca , quae sereno coelo facimus, tristiori rempure omitramur Pro designata

sibi lectione de Divinis rebus, ut etiam pro Sacerdotum precinus quotidianis; hine, atque hinc

offendens, conabatur in excelsum navis ascendere, ac sub dio parumper esse ; nihil profecto exterritus ad irati maris faciem , dum habere quoquo modo posset hoc animi assuetum aliis mentum . Postridie quam Gades attigit, cum toto eo mitatu transvectus fuit in proximum Mnestei portum , positusque in ampla domo , quae fuerat olim Sociorum diversorium . Ampla, inquam , domus erat; sed ubilibet pervenirent exules, nulla designabatur amplitudo, quam tot convenientium numerus angustam non faceret.

352쪽

teret. Obtigit Dionysio cubiculum, in quo

tres duntaxat lectuli, non omnino incommode , sterni poterant; nihilo tamen minus, tres elegit sibi contubernales, quorum unus ante annos aliqvht membris captus, et lecto semper affxus, nullo non egebat auxilio ; alter autem prae senio pene repuerascebat. His, tertioque ut commodius potuit, collocatis ; ipse quartus Eubili suo destinavit angulum ita portae proximum , ut hanc aperire non posses, quin Dionysio afferres non leve incommodum . Ingenti fuit subsidio contubernalis Minister binis illis infirmis, quos diu, noctuque verbis, atque operibus recreare , fovere , consolari, unum Suae Curae munus commissum videbatur. Nec int

rea destitit a praestandis ossiciis Mexicanae iuventuti : nam ut primum intelligeret, aliquem aegrotare, aut inopia laborare; suppeditabat ille pro impensis ad medicamenta , vel alia quaevis necessaria coemenda: ut nullo fallendi periculo affrmare possimus, maximam pecuniae Partem, quam suus ipsi Pater larga , et benefica manu erogabat; in adiuvandis Mexicanae pubis inopibus Dionysium impendisse . Haec autem charitatis ossicia nihil impedierunt, quominus constitueret sibi quotidianam horarum distributionem , quae nihil differebat ab arctissimae disciplinae tirocinio. Quicunque Dionysium exquireret, illum nullibi reperiebat, nisi aut in suo cubiculo legentem , Divina meditantem, praedictis binis infiimis inservientem; aut in sacrario domestico genuflexum, ubi magnam diei

353쪽

partem ante Numen Eucharisticum consumebat. Octo etiam dies ad iucundiorem secessit solitudinem, sacris meditationibus transigendos: ad quam piam operam sacramento Se obstrinxerat, ut alii Socii complures, postremae navigationis tempore; cum a mari tumido, ventis adversis, et male regente gubernaculo, navis cursu prohibita, lentissime, ac semper oblique progrederetur; indeque periti rei nauticae peiora ominarentur . Tot exemplis illibatissimae sanctimoniae , non vulgari admiratione defixit Socios aliquos, dignitate, doctrina, et probitate claros, qui e diversis orbis regionibus ad exilium properantes , inibi loci diversabantur. Tres menses ibidem conquieverat Dionysius, cum ad Corsos navigare imperatur: qua in navigatione id improsperum, et maximopere infaustum eius animo religiosissimo contigit, quod Socii prohibiti sunt, ne Sacram Victimam immolarent . Quam vehementer doluit, tam Patienter tulit, hoc sibi, et suis negari solatium, quod unum esse, aiebat, in rebus calamitoSis. Ille vero, quoties externus homo, qui navis erat Sacerdos, ad Aram faciebat; coelesti edulio reficiebatur. Caetera , nihil defecit a mirabili pietate, ac magnanimo corde, quod in

Oceano trajiciendo demonstraverat: eo autem

laudabilior fuit in praesenti navigatione, quod

copiosissima se obtulit messis aerumnarum quas alibi a nobis memoratas, Iubenter hic praeter mittimus . In illis omnibus apparebat impertu

bata Dionysii tranquillitas , a quo non prodi

hanta

354쪽

.ant, nisi verba consolationis ad Soero . aut ardentes preces ad Superos, aut grati animi significationes ad Iesum, quod se particinem Crucis eius, facere dignaretur. Charissimum semper habuerat parvulum Pina montii codicem, cui titulus, Cruu facta levis ; cuius effata per eos dies ingeminabat in colloquiis ad afflictos , ut universos edoceret, quod ipse mire didicerat, nedum patientem, verum etiam laetum induere vultum ad ingruentes calamitates. Ab his tandem solutus, Bastiam attigit, urbem Corsicae; quam ut tenerent a mari venientes, necesse erat, ut in cymbulas descenderent; quoniam navigia non poterant usque ad littus pervenire . Primam cymbulam ut conspexit Dionysius, actutum expalluit, exhorruit, atque a quodams bi in familiaribus interrogatus: Quid rei esset, inquit ille, non tresti dein y Cymba illa, nobis ad trajectum parata, foeminar vebit: timeo peregrinae juventuti, quam comitem dueimur . Atque ea de re plura dixit, quae animi erant illibatissimi, et nihil non formidantis a colloquimeum foeminis vel sortuito. Ut urbem ingressus est, tametsi agendum sibi erat cum hominibus, quorum nec mores , nec fere linguam didicerat; nihilo tamen secius actuosus, et industrius incredibiliter ad laboravit, in paranda, et ad domesticos usus concinnanda domo, quam Mexi cana iuventus inhabitaret. Per totam errabat urbem, nondum sibi cognitam; nullis parcebat sudoribus, nullis etiam sumptibus, vel ex pecunia , quae sui usus erat; ut habitaculum illud ln

355쪽

Io Collegii formam redactum , omnibus abun daret , quae religiosam inopiam non dedecent; ut prandium, non quidem lautum , sed cui a sueverant Mexicani Socii, ministraretur; ut Sacrarium intra domes icos parieres excitaretur, et necessaria supellectili, ad celebrandam quotidie rem sacram, affatim instrueretur. Fuit Socius quidam inter primos doctrina, et auctoritate , qui tantam Ministri diligentiam , et solertiam demiratus, nihil dubitarit as,erere: Videri Dionysium omnino a Deo destinatum, ut Mexicanos adolescentes, tanquam Tobiam Raphael, in f difficili peregrinatione protegeret. Ac

certe Custos Angelus illis erat, tum a compluribus aliis ossiciis, tum praesertim ab assidua vigilantia, ut ab illis pericula removeret, ne ipsorum animae ad praecipitia imprudentes onfenderent. Nec defuere, qui similitudine usitatiore quidem, Sed quae satis exprimit Dionysii charitatem, ipsum comparabant gallinae suoSpullos conducenti, quae hinc , atque hinc solicita errat, alimentum actuosa quaerit, et quid quid reperit; ipsa fere abstinet, ut industriae suae fructibus pulli cibentur. Profecto iuvenes illi suavissima fiducia conveniebant Dionysium, in quo, sinminus opportunum suis petitionibus

auxilium , certe quam urbana verba , et idonea consilia reperiebant, ad gravissima eius tempe statis incommoda perserenda .

Pulsis fere post mensem Corsica Sociis, Dionysius, et alii complures impositi fuere in Gallorum myoparone; qui pro tot vectoribus

356쪽

ata erat angustus, ut, aegre constratis calcitis

perquam paucis, reliquae , nec solutis funibus, temere iactae fuerint in media . contignatione. In una ax his culcitis ita involutis recubabat noctu Dionysius, in suis vestimentis, qualis erat interdiu: nulla enim ratione , aut precibus flecti unquam potuit, ut in loco minus incommodo, et constrato cubili recumberet; quanquam id

per eos dies qui fuere ultra quindecim ) sibi a

subditis identidem, atque instanter offerretur; et sive aetate, sive dignitate, sive aliis nominibus , ipsi deberetur ; atque eo maxime , quod Praeter caeteros ossicii sui labores, non modicam diei partem in re culinaria desudans insumebat. oryzae, ac lsa litae carnis rata portio dabatur quotidie Sociis; eam vero igni coquere , Dionysii munus erat, qui novam illam, et

permolestam provinciam sibi ultro assumere ni hil dubitaverat: suis ipse manibus et OryZam ab immundis purgabat, et carnem frigida lavabat, et ignem excitabat, et excitato cibaria admovebat, et cocta Sociis distribuebat, et lan-Ces abstergebat. Quae servilia munera publice

administrare, nihil pudebat hominem , qui et

modice nimium de semet sentiebat; et Suos, quanta maxima posset cura, ut sublevaret, Obstinaverat animo iampridem , deteriora, et Uiliora quaevis ossicia sibi reservare . Plura quidem in his obeundis ab externorum aliquot . Sive incogitantia , sive improbitate, amara inaudiit; quae tamen eximie temperans toleravit, quin ab incepto charitatis ossicio dimoveretur . HaeCdum

357쪽

dum ageret, partim navigabat; partim erat in

Delphini portu, iactis anchinis: quo stationis

tempore cum imbres deciderent frequentissimi, coquinandi dissicultates increscebant; quoniam

iocus, ut in mari, sub dio erat. Dionysius autem non se deserebat: etenim focum , utcunque poterat, storea operiebat; altera vero debile tect8m conformabat, sub quo rei dabat operam , binis de more familiaribus comitatus: quod sin minus carni coquendae idoneum esset tem Pus, ova saltem elixabat, quae facile habebantur , ad lucrum discurrentibus oppidanis. Huic operi quadam die intendebat, vento pdrum validiore adspirante; cum myoparonis Magister incredibili succensus ira, multa evomuit in hominem , et nullo non audiente, eonvicia, et opprobria longus ingessit, quasi offensi patientia, et silentio provocaretur; nihil autem interturbavit Dionysii serenitatem, qui deorsum

oculos, animum sursum, Sartaginem manu te

nens , mirifica demissione descendit ad Socios,

male cocta cibaria dispensaturus, et cum Cibariis blandissima verba , et salutaria consilia, qui buscum et vultus tranquillus, et recens probata, temperantia summopere Congruebant. Cum liceret pro tempore , poma , panem , et carnes recentes coemebat, ut 'a plurium dierum inedia Socios quodammodo allevaret. Universim suis inserviebat Dionysius, plusquam famulus pecunia conductus; impendebat in illorum utilitatem instar Patris opulenti; et quasi suavissima Mater omni ope fovere ipsos, et recreare Procu Iabat . Z a A Del-

358쪽

A Delphini portu in Segestam Ti*illiorum

transductos exuleὲ aula excepit ingenti quidem capacitate, sed cui commoditas deerat pro lectulis consternendis. Pro suo Dionysius elegit angustissimum locum inter fenestrae velum , et fenestram ipsam ; more nimirum hominis, qui, quoties daretur optio ; sibi deterrimum elige. hat. Ab hoc oppido, mulis clitellariis insidentes , terrestrem viam instituerunt; et Forum Novum in Parmensibus cum attigi Ssent, repente intellexerunt, iam inde suis unumquemque sumptibus devehendum . Forte reperiebatur in comitatu. Adiutor quidam Socius Paraquarensis, qui ut erat in summa egestate, omnino nesciebat , quo pacto posset iter conficere. Rem inaudit Dionysius, hominem ad se vocat, humanis verbis alloquitur : Nihil timeas , inquit; equidemtitque ad terminum eommunis peregrinationis prore solvere impensas polliceor. Et quidem ille pudore suffusus, tanto uti beneficio verebatur: eas autem charitatis, atque animi sinceri significationes ex Dionysii tum verbis, tum operibus intellexit, ut a pudore illo in magnam fiduciam devenerit, et postmodum aperte asse Uera Uerit: Se profecto in Dionysii obsequium . peditem itu

rum liabentissime per universum Ierrarum Orbem.

Is idem fuit, qui admiratione defixus ad charitatem pene supra humanam fidem , qua Dionysius in suis recreandis utebatur, atque ad alias eiusdem eximias virtutes, quarum ipse toto illo itinere testis fuit Uculatus: O vos beatos, ex-ci amλbat, Mexieani juvenes, quibus Divino be

359쪽

ne a datum est, hoc fungι Ministro spectanti mae Sanctivioniae e In hoc ipso itinere quidam repertus est, nescio cuius Provinciae Socius Ad. iutor, qui cuin a Dionysii manibus largiter manare dona conspicaretur, ab ipso Stragulum, charitatis nomine , postulavit. Unum euntaxat ille habebat, quo noctu operiebatur, ad arcenda frigora; hoc autem unum bifariam divisit, dimidium postulanti dedit, alterum Sibi reservavit ; atque ita manifestum fecit, nunquam ex hάuriri munificentiam hominis, qui magnanimus est a liberali misericordia. Pedes e Foro Novo excessit Dionysius cum toto suo comitatu, et statim viae' initio dictis alterne precibus, quas Marianas Litanias nuncupant; in suavissima colloquia incidit de rebus pietatis , et praecipue de interna laetitia in supremi Domini famulatu, et de ingeminandis, quaecunque irruerit calamitas, illis Iob bi verbis: Dominus dedit,

Dominus abstulit; sit nomen Domini benedictum . Haec autem tantis incolarum coelestium exemplis , tam festivis intra modestiae terminos leporibus, tam opportunis amoeni saporis narra tionibus condiebat; ut quanquam delassati pedestri itinere, cui nunquam assueverant, patiente 3 tamen , atque animo fortes in Divi Lazari cauponam devenerint, non longe a Parmae suburbanis . Et hic , dum reliqui Socii a praeterita defatigatione feriabantur, Dionysius adlaborabat, ut prandium omnibus pararetur, et Sua quidem impensa ; quam sane charitatem reliquo peregrinationis tempore eontinuavit. Unam si

360쪽

tum modo nancisci potuit rhetam meritoriam , quam alterne conscenderent, qui sive a morbo, sive a debili corporis constitutione nimium divexarentur. Et quanquam multis nominibus primus deberetur Ministro locus, aegerrime persuaderi potuit, ut rhedam ascenderet aliquando, idque brevissimo tempore: nam assidue caput

efferebat, suis inquisiturus oculis, hum pedes aliquis defatigationis daret indicium ; nec diu

fuit, quin alterum delassatum crederet, atque illum in suum locum sussiceret. Ter, quater ve , Sociorum precibus instanter iteratis coactus, et pene alienis manibus introlatus, rhedam conis

scendit; sed totidem eadem de causa post modicum intervallum ab illa pedem extulit. Ita demum Regium in via Aemilia pervenerunt, ubi plura cista pro suorum commoditate condueere potuit. Sed aliquando tandem inopia Dionysius laboravit; neque vero tunc passus eSt, ut Socii comitatus, quae pauca habebant, impenderent; sed ab illis commodatam pecuniam accipiens, erogare non cessavit; ac deinceps, quidquid unusquisque commodaverat, ab illo recepit. Ingens profecto limpidissimae charit tis 'documentuml Id cum intellexisset Socius quidam, qui ut sumus homines) nonnihil infensus Dionysio fuerat hactenus; ab eo iam tempore non solum veneratione , sed etiam summis laudibus, eiusdem virtutes prosecutus est. Re

gio Mutinam venit ille comitatus ; quem nihil tale sperantem Joannes Granellius, Collegii So-oiorum in eadem urbe Moderator, tam beni-r gnis ,

SEARCH

MENU NAVIGATION