Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

gna, et urbana charitate liberaliter habuit, ut hominis memoriam in suis animis aeternum insculpserint Μ exicani: nam praeter hospitalitatis obsequia, quae privatis quibusdam ossiciosissime praestitit; Socios omnes peregrinantis Dionysii comites, quorum nullum vel facie noverat, magnifice in caupona excipi suis expensis imperavit ; ipsisque rhedas impendio etiam suo paxavit , quibus. ad Forum Gallorum transvehe

rentur .

Ab hoc Foro paucis horis cauponam attigerunt, in Bononiae suburbanis positam, unde post. brevem intercapedinem ab eo, qui Prois vinciae tum praeerat, missus est in Castrum Di vi Petri Dionysius, qui pro magno Sociorum numero diversoria designaret. Nihil praetermisit Minister, ut exquisita sedulitate commisso muneri satisfaceret; neque vero in illo pago reperire potuit amplas domos, quas instar Colis

legiorum concinnatas ad consuetae disciplinae usus incolerent: proindeque caeteris distributis, ut pro tempore licuit, non modicam Iuventu tis partem domus excepit paulo capacior, et

hanc regendam Dionysio attribuit Bellidus, qui Socios in eo Castro degentes gubernabat. Dum his intererat Dionysius, et peregrinam morum

elegantiam cum spectata probitate coniunctam apud exteros explicabat; magnum Virtutum sua Ium aestimatorem habuit hominem, in eo Ca-

stello primum id temporis, quem Consulem vocant oppidani. Rem domesticam constituit, etiam in illis rerum angustiis, quam potuit pro-

362쪽

piorem usibus Mexicanae Provinciae, ac Societatis legibus magis consentaneam: ab hoc enim tempore fere nunquam non studebat Ignatiano Instituto, ad cujus normam supremis illis vitae annis gubernationem suam omnem aptare conRhatur . Maxime autem Di nysio cordi erat domum aliam conducere , tum ampliorem , quae totam caperet Me x,canam pubem; tum ab externorum strepitu remotiorem . .Tantae molis

negotium , cui non leves dissicultates occurrerunt, ipse Confecit; ut credimus, ipSum fuisse, qui primus conceperit. Primo fere ab urbe milliario, qua parte Bononia spectat inter meridiem, et orientem Solem, in pervenusto co te, qui leniter acclivis assurgit, suburbanum est Herculanorum, patritiae gentis eiusdem urbis inter principes: quod suburbanum, pro Striis ardoribus iucundissimum , in Mexicanae pubis 'habitationem tres totos annos conductum fuit. Utinam animadvertisset Dionysius, et cum eo, qui rerum clavum tenebant, qualis in eo loco quem in alto positum , et nullo circummunitum aedificio , frigidissimi venti flagellant; qualis , inquam , iactura imminebat venientibus e Mexicano coelo , ubi in perpetui ferme veris temperie suerant alti, atque educati l Plures quidem immoderati frigoris insueti, morbosam

valetudinem contraxerunt, et longos annos miseri contabuerunt; nonnulli etiam quo in numero Dionysium ipsum deflevimus in phthisim incidentes, maturrime interierunt. Sed quidquid de eventu fuerit, animus erat Dionysio, Subum

363쪽

banum illud ab omni externorum . commercio Segregatum , omnino ad Collegiorum similitudinem insor mare ; ut et curricula studiorum , et severior ad leges disciplina, et consuetae religiones instaurarentur. Et pro translatae illuc iuventutis emolumento plura suppeditavit . beneficus Minister, quemadmodum facere coeperat

in Castro Divi Petri ; libris etiam , qui usui essent ad Theologicas cognitiones, et morum scientiam , comparatis. In his enim, aliisque nihil dissimilibus charitatis operibus, quae mo videbimus, omnia impendebat, quae a Thoma Patre suo munifica largitate mittebantur ; qui Thomas, ultra sexdecim unciale 3 argenteos a Dionysio singulis mensibus usque ad mortem exactos, mandavit per id temporis, Praesenti pecunia mille alteros ipsi numerari.

Et Bellidus quidem, eiusdem domus Moderator, palam asseverabat, religiosam disciplinam , et mirabilem pacem, quam in mutua juvenum ibi commorantium consuetudine Omnes intuebantur , magna ex parte deberi Dionysio; qui ut plurimum iuvabat maturo consilio , et suavissima prudentia , ita maxime praeibat exemplo. Tametsi ab acrimonia sanguinis, ut ipse aiebat, et forta se ab inediae voluntariae rigore, noctes assidue perduceret in Somnes ; nunquam idcirco e lectulo non surgebat hora, minimum, dimidia, priusquam caeteri excitarentur . Designatum Socium, qui reliquos expergefaceret, ipse vocabat Constituto tempore : quod si Socius ille aut parum commode se

364쪽

haberet, aut aliquando somno victus, non exuris geret e vestigio ; Dionysius vices eius agebat, lumen per cubicula de more introferebat, Socios ad destinatam Divinis meditationibus horam

excitabat. Inde lecturus argumentum ad sacram Commentationem , suum repetebat cubiculum , quod erat in remota parte vastissimi deambulacri , e regione altaris, ubi asservabatur Numen Eucharisticum : in ipso limine genua flectebat. totam horam; qua consecta, summo fervore, ac modestia compositus, ad Aram faciebat ; et rursus de genu, dum alter sacrificaret, Divini operis auctori gratias agebat. Flane abrumpebat posituram , dum coccolati potibne

quam festinanter corpus reficeret; ac rursus inis nitebatur genibus, aperto cubiculi ostio , donec rem sacram fecissent Sacerdotes omnes,

qui domi erant interdum ultra triginta : quod si forte non esset, qui Sacrificanti ministraret, extemplo Dionysius occurrebat. Quidquid diei supererat, in cubiculi solitudine tempus utiliter impendebat; nunquam ab illo pedem efferens, nisi ad ossicia Ministerii: nam aut Divinis meis

ditationibus , aut sacris precationibus v gcabat; auε lestione ad pietatem animum inflammabat, mentemve ad illorum industriam, et ossicia, qui Deo aucupantur animas, erudiebat. Horas diei omnes ad amussim in ordinem digestas habebat ; nec unqua m , nisi gravissima de causa, hunc sibi sponte injunctum ordinem immutabat: adeo quidem, ut ad plura, quam facile quis erederet, obeunda superesse Dionysio tempus

365쪽

pus videretur. Et sane in adimplendis Ministerii partibus, opus omnino habebat vacuo tem pore ad plures excipiendoε , qui ad illum , unus ex alio , adventabant; sive solatium, sive comsilium quaererent, sive facultatem aliquam flagitarent , sive dubia percontarentur. Et affligebant Dionysium nonnulla incommoda, quae morosum potuissent illum reddere in illo cum Sociis necessario commercio: nam et impetigines a praedicta sanguinis acrimonia , et tetrae. Cogitationes ab atra bili, et stomachi affectus ab

aegra concoctione, contumaciter hominem divexabant: et praeterea natura nimium ferebattv ad inanem formidinem , quod suis ipse tum

dictis, tum factis, negotium aliis facesseret. Quae sane mala nisi suffocaveris assidua de internis motibus victoria , difficili semper vultu, et perturbato animo comparebis ad humanum Contubernium. Atqui ratione muneris, tota die ad Dionysium confluebant Socii, quorum nonnulli , certe imprudentes , minutissimas nugas afferebant; neque vero ullus est, qui dixerit, in Ministri vultu animadvertisse levis imum etiam conturbatae patientiae vestigium. Quin imo sum- illa benevolentia, religiosa urbanitas, et

subridens affabilitas, qua venientes excipiebat, iustar magnetis erat omnibus: ut nonnulli postea faterentur, se interdum causatos esSe inane quidlibet, solummodo 'at hominis dulcissima suavitate fruerentur. Fuit quidam, qui diuturno tempore , saepius per diem , putidis tricis importune premebat Dionysium ; a quo etiam veniam

366쪽

uiam non semel postulavit; quod toties, atque

inconsiderate ipsius aures obtunderet, patientiam exerceret. Cui Minister blandissime res seo'-debar : Nibit graveris ad me venire, quoties tete tibi solatio f re credideris : Deus nos tolerat, . est in mortali militia commilitones nostros in Dice m t0leremus. Qua de re Socio cuidam haec dixit, profecto memoranda: Se, in hac sui muneris exercen a parte, identidem confugere ad simili- udinem mercatoris; qui lucro intentus, eo plurexultat, quo plures ad se conspexerit . emptoreseonsuere . Ab hac omnino cogitatione illa aequabilitas animi, qua Socii Dionysium reperiebant, quacunque ad ipsum liora ingrederentur: nam coelesti lucro inhians, quo plures ad suam o ficinam confugerent, eo cumulatius emolume tum in beata sibi aeternitate dimetiebatur. Cum hoc coelesti emolumento sibi etiam comparabat Soeiorum benevolentiam , ut facilius ipsorum animas Deo lucraretur. Et hu sine dubio tota eius in gubernando affabilitas collineabat; huc etiam illa eenerosa largitas, qua, tanquam esset opulentus inprilnis, universorum utilitati pecunias impendebat. Quibus diebus lautiori prandio assueverant Socii, . Provinciae rebus integris; aliquid praeter consueta obsonia Dionysius benigne suppeditabat: ipse Ca mina de more condentibus, dato argumenin , in Natalitio Domini, praemia erogabat ; The logicas theses propugnantibus, . gratulationes, et munera dispertiebat; peregrinantibus in Domum Lauretanam, si non habetent, unde con

367쪽

Ino de sumptuς facerent, abunde viaticum sufficiebat ; alias demum ultio quaerebat occasiones , ut, fluentibus e manu sua donis quotidianum opus in litteris, et pietate ferveret. Sed pauca haec omnia , si cum illis conferas, quibus assidue vacabat in aegrotorum subsidium. His ut accuratissime in Serviret, lubenter intermittebat seriem temporis, quod pietatis rebus orati naverat: ut plane auditi sint, qui propalam a firmarint, se infirmos ut recrearet, ea fuisse Dionysium sedulitate , Qua maiorem non crederent ab ipsorum Matribus adli: bendam. Siquis in gravem morbum incideret, Minister mane diluculo, breviter Numine salutato, ad aegrointiam advolabat, quem et saepius interdiu conveniebat, iis apud ipsum in verborum suavitate colloquiis usus, quae et afflictum con Solarentur, et doloribuS oppressum cum Numinis voluntate conjungerent. Nulla unquam illum occupatio impedivit, cum adventasse Medicum inaudiret; cujus imperiis omnino praestari obsequium volebat, tame est plurimi valerent praesescripta remedia . Quale, quantumque apponeretur infirmo alimentum, id erat penitus ex Medici voluntate ; sed elegantia , et mundities in condiendo praescripto edulio , munus erat,

quod sibi assumpserat misericors Dionysii charitas. Si cui venam incidissent, non ibat cubitum Minister, nisi plane suis oculis conspexisset , bene constare fasciam , nec, illam de loco dimovendam, periculum qpnarere. Ulcere Pulmonum pessime laboravit Ignatius Fanus.

illi.

368쪽

illibatissima innocentia Socius; qui ea fiducia

diuturni morbi tempore cum Dionysio agebat, quali vix ageret decumbens parvulus cum tenerrima , et dolente Matre ad eiusdem vitae periculum . Delectabatur inprimis Ignatius Dionysii consuetudine ob ineffabiles delitias, quae ab eius ore distillabant, cum de coelestibus loqueretur. Quibus delitiis inhians infirmus, identidem Ministrum ad se vocabat; et Cum VeniS-set , aegerrime ferebat' ab se discedere: ne viis delicet careret tum solatio a viro tantae amabilitatis , tum animi emolumento ab ardentibus eiusdem colloquiis. Et Dionysius, alias ossicii sui partes impleturus, captabat occasionem aliis quam , ut abiret inobservatus; vix tamen illum abesse animadvertebat Ignatius, precatum rursus mittebat, ne ad se redire gravaretur; et Cum veniente amanter expostulabat: Ita ne mihi irasceris, ut abeas quin valedicas ρ Et tunc iucundum erat audire, in quae blandissima verba erumperet Minister, ut amicti sedaret animum . Debili iam, et pene impotenti ad naturae officia , ipse suis manibus alimentum ministrabat. et Ignatius, putans nimirum obsequium se homini praestare , saepius in animi grati significationem , orabat ministrantem, ut ex eodem Obsonio frustum exquisitius et ipse gustaret: fecrecusabat Dionysius, quanquam natura exhorrens , obfirmato tamen animo, in suum os inserere cochleare, quod ex ulceroso languentis ore nuperrime extvlprat; nihil.sane timens contacionis periculum , modo gratam rem faceret

369쪽

infirmo postulanti. Λ tot patientissimae charitatis argumentis exclamavit tandem Fanus, Dionysium alloquens : Equidem spero , coeleste la-ertim mihi fore morbum istum I cumulatius autem tibi , qtii me sustines: bene igitur tibi vertat, haeo agenti ob Dei amorem, qui liberalit impendio solvet incia, quae mihi misero , et inopi

praestas. Haud absimilem probavit Ministrum Josephus Barraganus, mellea natura iuvenis, qui post Fani interitum eodem fere morbo decubuit : familiarissime cum Dio sto agebat,

cui suos omnes animi receSsus maxima cum vo

luptate crediderat. Recuperandae valetudinis causa, cogitabat Pisaurum proficisci, comite ipso , et quamlibenter annuente, atque animum paratum ad ossicia quaelibet pollicente . Sed unum paratum animum ad operam, non operam ipsam polliceri iam . poterat Dionysius ; qui, gravissime fractis ea tempestate viribus, in Ministerii defatigatione durabat, non quia reapse posset, sed quia posse sibi videbatur. Jampridem Summo languore divexari sen-Serat , pervetustum atrae bilis malum recrude Scere , omnino vapide se habere, animo concidere , inedia confici, somno destitui; qui solent esse antecursores, cum poStrema natura

fatalitas illuces eii. Rem serio pensavit Dionysius ad severae trutinae iudicium; sed cum ipse sui esset iudex, et calumniator; accusavit suum corpus delicatuli fastidii, quod intemperanti suimet amori nimium daret: proindeque iudex in

370쪽

xii, et pietatis ossiciis. At sextili mense, anno IT 2, quotidiana febris admonuit hominem, perperam iudicasse in tribuendis tot gravissimi morbi signis delicato sui corporis amori . Extemplo Medicus ad aeris mutationem , unam desperatis rebus anchoram , confugiens, Dionysium cohortatur, ut Pisaurum immigret. Valedixit hic Sociis, obfirmate credens, postremum sibi diem imminere, nec Bononiam unquam reversurum . Plura illi remedia Pisauri praescripta sunt; incassum tamen omnia , nisi ad eius purgandam patientiam , et vires magis, ac magis extenuandas: ut, ad cadaveris pallorem , et moribundi maciem cum deveniSSet. imperaverint Medici, Ravennam transferri. Sed in mortem sestinabat, et post modicum tem ris amisit etiam vires illas, quas, ut ad alam faceret, ab animi servore corpus oppido debile accipi bat . Et hanc a eger fatalitatem maximam iudicavit ; proptereaque nullum non movit lapidem, ut coeleste alimentum quam primum sibi minia straretur in Viaticum . Fervidissima pietate paravit animum, totius anteactae vitae maculis apud Sacerdotem depositis, ut Divinus Hospes in diversorio grato conquiesceret. Cumque postularet instanter, hanc coclestem dapem sibi Saepe saepius reserri; nihil cunctatus edixit, ut Cerea lumina, et expensae omnes, quae fierent, tu Eucharistico Numine a Paroeciali Templo ad suam domum conducendo , pecunia Sua Solverentur. Quo autem animum quotidie posset

hoc salutari cibo reficerς, facultatem impetramiti

SEARCH

MENU NAVIGATION