D. Io. Georgii Rosenmülleri Scholia in Novum Testamentum. Tomus 1. 5. .. Tomus 3. continens Acta Apostolorum et Epistolam Pauli ad Romanos post auctoris obitum curavit et praefatus est d. Ern. Frid. Car. Rosenmullerus, litterar. oo. in univers. Lips.

발행: 1829년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

narum rerum meditatione. Sensus igitur est: Assidui erimus tum in meditando res divinas, tum in populo instituendo: quod sic tamen intelligendum est, ut inspec-lionem in Diaconos Apostoli a se non abdicaverint. Neo ministerium illu, ut humile quid aut molestum resu-giehant, sed his, ut magis necessariis officiis attentius incumbere volebant. 5. Φαιαπον - Νικολαον) Nicolaus non fuit Iudaeus natus, sed ad sacra eorum accessit. Genere suit Antiochenus, ut statim additur. Inde tamen non sequitur, omnes hos diaconos fuisse proselytos, distinguitur potius ab iis hoc nomine Ricolaus, ut appareat, reliquos suisse Iudaeos natos. Errorem illum, quasi ab hoc Nicolao secta Nicolaitarum originem traxisset, refutarunt iam patres, Clem. Alex. , Theodoretus, Ignatius. - Quum vero omnia illorum diaconorum nominRgraeca Sint, concedendum. est, Hellenistas tantum esse electos seorum enim opinioncm, qui putarent, quo dam inter istos viros fuisse Iudaeos, quorum nomina

Lucas graece extulerit, plurimi interpp. recte improbarunt). Sic vero, inquiunt Interprr. , incertissimum remedium Apostoli malo, quod tollere volebant, opposuissent. Fieri enim potuit, ut ab HelIenistis Iudaeo. orum pauperes negligerentur. Quare Moohemius, Michaelis, Morus. Hein richsius e riuinoelius aliique statuunt, hos viros non omnibus pauperibus christianis, sed tantummodo viduis et pauperibus Hellenistarum praesectos suisse, haud a munero remotis iis, qui antea rem pauperum administraverant; aut praeter septem

illos Hellenistas alios quoque ex indigenis Iudaeis esso

electos, nominaque eorum reticuisse auctorem, et quae

142쪽

IN ACTA APOSTOLORUM. CAΡ. VI. 1ar

sunt simiIia. Cui sententiae Iubentissime subscribereis mus , si certa huius rei indicia in ipsa Lucae narratione possent inveniri. Plura autem isti coniecturae repugnant. Hellenistarum pauperes neglectos esse, InterPP. putant, quod Christiani e Iudaeis conversi ius sibi quoddam et praestantiam arrogaverint in eos, qui ex Heu lenistis Christum sequuti erant. Sane Christiani ex Iudaeis conversi, quantopere se postea supra Christiano ex gentibus collectos extulerint, ex Ep. ad Rom. notum est. Verum eiusmodi rixas iam in primo Christianorum coetu , qui superioribus Capp. ob summum animorum ConSenSum, summumque mutui amoris studium tantopere celebratur, et quid iam tunc temporis e8se subortas, vix nobis persuadere possumus. Deinde e verbis VS. 2.: ουκ αρεστον εστιν κ. τ. λ. BPParet, ipsos

Apostolos usque ad hoc praecipuam pauperum curam gessisse. Ipsi igitur fallia tamen, quorum ministerio forsan utebantur, non exclusis) quasdam Hellenistarum viduas neglexerant, quia, uti par est credere, indigenarum angustiae facilius innotescere potuerunt, quam peregrinorum. Audita vero Hellenistarum querela, quum Apostoli viderent, se duplici muneri rite administrando impares esse, id incommodum . instutulo Diaconorum collegio corrigebant. Accedit, quod non Apostoli, sed tota ecclesia septem illos pauperum patronos elegit. Munus igitur illorum Septemvirorum, quamvis Hellentinstarum, sed hominum spectatissimao fidei, ad totam ec-elesiam Hieros. pertinuisse, prosecto non eam ob cansam in dubium revocandum est, quod, quomodo Pro spectum suerit, ne uni aut alteri parti iniuria fieret. nesciamus. Cf. et not. ad Vs. 1. 2. 6. Oἴς ἔστησαν - Hos constituerunt

143쪽

138 ' . , SCHOLIA

coram Apostolis, qui precimus factis manus illis imposuerunt. Constituerunt electos coram Apostolia sp-

probandos. Electis Apostoli imponebant manus. Impositio manuum iis temporibus apud Iudaeos in usu fuit, et usurpata esse ab iis videtur ad exemplum illius, quod Moses, Deo iubente, Iosuae manus suaS im νοε uerit, eumque hoc Symbolo coram Israelitis omniuhus palam in gravissimo munere regiminis et iudicii COUrma Derit. Num. XXVII, 18. coli. ibid. Vill, 10.et Deu t. XXXIV. 9 , e quibus locis apparet manuum impositionem fuisse ritum inaugurationis ad novum ossicium. Hunc morem secuti Apostoli Presbyteris et Diaconis manus imposuerunt, quo ritu, tanquam externo

Symbolo designata est tum collatio Pote4ttitis actu exercendae, tum aytitudo, quae ad exercitium illius muneris requirebatur. Vid. Vitringa de Synag. Vet. p. 853. sqq. Precibus igitur manuum impositio accedebat, more Iudaeorum, non quod ea vim aliquam hahere crederetur, nam quis sibi serio persuadeat, hominem homini manu imponenda dotes, aut aliud quid tribuere posse 2 dioluisse Apostolos illis viris novas tri-huere dotes, abunde apparet ex eo, quod Vs. I. eligendos praeceperunt ;νδρας πλ. ρειο πν. ἁγ. καὶ σοφίας.

Et Vs. 5. Lucas Stephanum appellat άνδρα πλ, ρη πIστ. καὶ πν. ἀγ Manus igitur electis Apostoli imposuerunt,

ut demonstrarent de κτικω:, Pro quibus Prec'rentur, quibus bona opprecarentur. Hinc fluxit illa ritus, quem Graeci χειροτονίαν, Latini ordinationem vocarunt. Quod

enim hic fecero Apostoli, idem episcopi postea, tum in Presbyteris, tum in Diaconis ordinandis. r. Καὶ ὀ λογαο - τεν πίστει ὰ Sic doctrina diDina incrementa cepit, et numerus discipυlorum Hier

144쪽

IN ACTA APOSTOLORUM. CAP. VI. 139

εOlymis υalda auctus e4t; etiam magna multitudo 1acerdotum Sincepit religionem. Obedire sdei, su cipere religionem christianam. Nam h πωτιο saepe est religio christiana. Nunc, quoniam is, qui suscipit religionem, obedit Deo, volenti ut illa doctrina suscipiatur, hinc orta est phrasis υπακουειν τν πιστει, CLROm. I, 5. πολυς τε ιχλος των Δρέων, i. e. multi ex sa- milia et comitatu sacerdotum. ἴχιμος nihil nonnunauam PrBeter eos, qui in numero, aut turba, designat, ut

apud Valer. Flacc. Argon. I, 101. Acilis Uectataque fama turba ducum. Sic et Luc. VI, 17. dicitur ora λος μαθητῶν, et πληθορ πολυ του λχου. Haud parum profuit rebus Christianorum, quod sacerdotes iam iis

se adiunxerunt.

divina seollens, miracula insignia edebat in populo. Pro etris τεως legendum esse videtur χι ριτος, ob Codd. , Verss. et loca Patrum. Xαρις, fa Dor di Dinias ut o. VIII. 27.); ornatus erat favore divino, adeoque in structus vi divina. δ ζαμο h. l. significat vires diυinitus concessas ad res mirandas efficiendas, ut Macili. XIV, 2. et aliis locis. 9. Synagogae. in omnibus nobilioribus urbibus, uhi Iudaei degebant, erant exstruetae. Multas Hierosolymis quoque fuisse.Synagogas, ita ut etiam Iudaei huius illiusve nationis aut patriae propriis schia. S uterentur, non est dubium. Sed omnem sere fidem exsuperare nonnullis videntur, quae de 480 vel secundum alios 450 aut 394 synagogis Hierosolymitanis Iudaei narrant. Λιβερτῖνος est vox latina, qua proprie significatur, vel, qui parente liberto ortus, vel qui Serυus NatuS, aut

factuε, sed libertate donatus erat. Unde plurimi am

145쪽

spicati sunt, libertinos, quorum hio sit mentio, fuisse

aut servos manumissos, Romanae quidem originis, sed religioni Iudaicae addictos, qui Synagogam Hierosolymis exstrui curaverint, aut Posteros Iudaeorum, a Pompeio, aut Ptolomaeo I. bello captorum et a Romanis in servitutem redactorum, sed deinde in Iibertatem vindicatorum, qui Apostolorum tempore propriam synsgogam Hierosolymis habuerint. Proprie haec synagoga dici debuisset συναγ: 'pωμαῖων. Philo Legat. ad Caium)reseri, plures ex Iudaeis fuisse Pωμαίους απελευθερωθέντας, Romanos libertatem admios . et addit:

βιασθέντες, nani belli iure in potestatem redacti, ab heris suis manumissi fusrant, nec quicquam PatriOrum rituum mutare coacti. Vid. Vitringa de Synag. Vet. Lib I. P. I. p. 254. Quia tamen libertini .h. I. iunguntur Alexandrinorum, Aaianorum, Cyrenaeorum CiIicum scholis et coetibus, alii intelligunt Iudaeos incolas et cives Liborti, oppidi, sire regionis Africae propriae, sive Carthaginiensis, quae et proco sularis dicitur. Vid. Sehleusneri Lex. sub voo λιβερτῖνού. Verum haec Synagoga non in mediis populorum nominibus occurrit, sed primo loco ponitur, et additum Iegitur σῆς λεγο αε, ς, unde satis apparet, Λιβερτειναν non e8Se nomen regionis. Ex quo simul intelligitur, Supervacaneam esse quorumdam coniecturam . qui pro A βερτίνων legendum putarent Αιβυστίνων, Dontra omnium Codd. et Verss. antiqv. auctoritatem. Nonnulli unam eandemque Synagogam intelligendam esse statuunt,

qua Libertini, Cyrenaei, et qui sequuntur, simul usi essent, negantque Libertinos habuisse Synagogam sibi

146쪽

IN ACTA APOSTOLORUM. CAP. VI. 141

propriam, quum non Iegatur ἐκ των συναγωγουν, sed ἐκ τῆς συναγωγD. Vid. D. Chr. Henr. Krausius in Commentar. in historiam atque orationem Stephani Protomartyris, Act VI. et VII. Goettingae 1780. Quae

tamen ratio recte monente Nuinoelio) vel eo potest vanitatis convinci, quod plane improbabile est, tot Iudaeorum milIia, qui ex regionibus h. l. memoratis quot- annis ad sesta celebranda Hierosolyma convenirent, una eademque synagoga usos fuisse. Praeterea tralatilium

est, saepius ex antegressis verbum aut nomen esse repetendum. Κυρηναῖοι hic sunt Iudaei, urbes proυinciae Cyrenaicae incolentes. Auctor est Iosephus, I daeos in omnibus Cyrenaicae urbibus habitasse, et eodem , quo inquilini civitatis iure snisse usos. Locus est Antiqq. Iud. Lib. XIV, 7. 2. Cum reliquis autem iu- quilinis ibidem Iudaeos habuisse ἰσονομίαν, s. idem ius ciuitatis, idem testatur, XVI, 6, 1. 'Aλεξανδρεῖς sunt Iudaei urbem Alexandrinam inhabitantes. Ioseph. XIX, 5. 2. Ingens autem multitudo Alexandriae consederat, auctore Philone an Flaco. decies centena millia; adeo, ut ex quinque illis regionibus, in quas ea urbs descripta erat, duas tenerent, et sparsim per reliquas sua sibi domicilia haberent. Quid P quod iis ius civitatis pari cum Macedonibus conditione datum erat, au toro Iosepho, XlI, 1, 1. et XIX, 5, 2. Hieros. Megi Ia, L et 3. 4. historia narratur de Ellegere, filio Tadolii, qui accepit Scholam Alexandrinam, quae erat Hier solymis, eamque convertit in u8us suos - Alexandrini exstruxerant synagogam illam propriis sumtibus. 'Aσίαοθscit. Asine minoris. Haec enim Asiae pars in N. T.

Asia appellatur, via. II, 9. XVI, 6. 1 Cor. XVI, 19. 1 Petri I, 1. Apoc. Ι, 4. 11. Cf. E. F. C. Rogelimvelleri

147쪽

mndb. u. bibl. AIferthumsk. T. I. P. II. p. 134. Ceterum Synagogae istae non tam precibus faciendis, quae in Synagogis proprie fieri solebant, quam literis excolendis, praesertim Iegendis explicandisque libris sacris destinatae fuisse videntur, cuiusmodi scholam Iudaei alias proprie it 'van I pa , sicut Synagogam Proprie sic dictam IVI appellare consueverunt. Qui enim eum Stephano disputarunt, cos constat fuisse Scholares, qui ex disciplina huius vel illius Academiae prodierunt, spud ipsos M. Dpud Graecos μα- Θηr,2. dicti. Vid. iterum Vitringa de Synag. Vet. Prole g. c. IV. Pag, 28. . συζητουνrες τω Στεφανω) Disputantes cum Steyhario. riam συοτεῖν τινι est cum alia uo disputare secundum artis regulas, quae vis vel ex sἰgnificatu vocis συζητῆτεως apparet, obviae apud Philonem Libr. de mundi Opis p. 1 l. D. ἐκ δὲ τὴς του- των συOrησεως το φιλοσοφίαο συνέστη γένος, ex huiusmodi autem disquisitionibus philogophia nata est. 10. Και οὐκ - ἐλαλει θ Et non potuerunt resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur, non potuerunt eum resutare, ob religionis peritiam qua erat instructus et vim sermonis, quo utebatur. Πνεῖαα h. I. est divina illa vis, sermonem eius dirigens, Apostolis pro- . missa, Μatth. X, 20. vel animi sortitudo, Muth. αντιστῆναι, Ss ορροnere, resistere alicui, ita ut superior discedas.

11. Τοτε υτ βαλον ανδρας θ πποβάλλsιν Graecis est, quod Latinis subornare. Nostri dicunt, einenhelmlich tinstellen. Eodem sensu fere est υπόβλητος apud Iosephum. Ant. VII, 8. q. et de B. I. V, 10. q.

148쪽

ρ ματα βλασφηααῖ Contumeliosa, impia υerba. Ela Μωυσῆν κώὶ τὸν Θειν. Qui enim doctrinam Iesu Christi Iegi Mosis praeserebat, is Mosis auctoritati derogare, adeoque Deum ipsum contumelia afficere videbatur. Ita saltem iudicabant superstitiosi Iudaei. 12. 'Κπώσταντες συνηρπασαν αυτον Inopinato im- 'etu in eum facto corripuerunt eum. Vis repentina sacta significatur. ἐπισταντερ, inopinato ad eum comprehendendum concurrentes. Vid. ad IV, 1.

13. Mαρτυρας ψευδειή Vera salsis miscentes, ut ii, qui in Christum dixerunt; volebant enim credi, ea, quae dixerat Stephanus, dicta ob eo cum abominatione lem. pli et Iegis. Vel vocantur μαρτ. ψευξ. , quod Stephani

verba pervertissent et auxissent. Aliorum sententias vid. apud Nuinoelium. Κατα του τοπου - ην μου I το-πού denotat templum; in Da XXI, 28. XXV, 8. simili argumento ιερον et νομορ iunguntur. Solebat praeterea Synedrium considere in templo, os Mi. XXVII, 3. sqq. 14. Καταλυσεο Destruet. Quaelibet calumnia aris ripit aliquid ex vero. Stephanus innuerat fortasse aliquid de iis, quae eventura erant, et quae Iesus de satis reipublicae Iudaicae praedixerat, Vid. Luc. XIX, 41. sqq. Hoc autem ita interpretantur adversarii, quasi Stephanus declarasset, Iesum esse templum destructurum. τοι ἔθη) h. l. sunt Legea cerimonialeS, more3, ruuS-que Iudaeorum, quo sensu est aqud Ioseph. Ant. III, 6. 12. XI, 13, 23, et saepius apud Philonem. Omnino Stephanus meliora rectioraque placita de vero culturiuminis, nullis templis inclusi, protulisse videtur, e o.

149쪽

1 4 SCHOLIA

a ritibus externis non pendere Dei savorem. Id vero iterum ita pervertunt adversarii, quasi contemtim Ioc tus esset de lege Mosis. Ceterum voco. βις σφημα Vs.14. et τούτου h. l. desunt a pluribus optimae notae Codd. , quare ut valde suspecta a Grieabachio, Nnaμ-pio, Scholio eiiciuntur. 16. 'Γλσοὶ προσω πον αγγέλου) Locutio proverbialis reverentiam notans, non sine tremore incussam, Gen. XXXIII, 10. et in Estheris historia, c. V, 2. in Graeco. g Sam. XlV, 17. Conscientia hona et eaussae fiducia ex vultus hilaritate elucebat. Nempe facies angeli est sacies laetissima. Tumultuantibus hostibus ex vultu Stephani elucebat mera hilaritas, et coeleste quoddam ga dium , ut si iam in coelis esset.

cap. VII. q. O δὲ σφὸ, Unde Lucas hanc Stephani orationem

habuerit, nemo sacile definire ausit. Parum autem Probabile est, a Luca eam esse inventam et conscriptam. Is enim recte motientibus interpp. si huius orationis suisset auctor, conscripsisset orationem magis elaboratam, melius dispositam, et ornatiorem. Sed haec oratio continet, quae non ad rem pertinere videntur, multa

omittit, quae ad rem facere existimare possis, quae quidem inde facile explicari possunt, quod subito Stephanus dixit. Iam vero nihil impediebat, quo minus Lucas hanc orationem, Properante Calamo exceptum, ab aliquo, quicunque tandem fuerit, accipere posset. Sine dubio historiam Stephani ex ore Pauli audiverat,

150쪽

iNACTA APOSTOLORUM. CAP. VIK

cuius ope, si quaedam corrigenda fuissent, etiam orationem illam emendare potuisset: Haud enim extra verisimilitudinem est, ipsum Paulum inter auditores fuisse. - Quum non integram orationem habeamus, .sed tantum particulam eius, et fere nihil nisi introductionem; mirum non est, magnam deprehendi opinionum diver. si talem in constituendo orationis Stephani consilio. Quum de duabus rebus accusaretur Stephanus, quod templi excidium, et quod abrogationem rituum praedixisset, ex Grotii sententia totus in eo est, ut ostendat, se non lumniandi animo haec dixisse. Quare omnem historiam veterem ad sua tempora Percurrens, insinuat κατακρυς ιν, Dei favorem nunquam adstrictum fuisse loco ulli, ne tabernaculo quidem aut templo: deinde Iudaeos, si gentis suae et sua facta bene expenderent, nihil habere, cur se alienigenis praeserrent. Verum, ut recte monuit Eehermann in theol. Bettrr. T. I. Part. 2. p. 135. , Iudaei non criminati erant Stephanum, eum d ouisse, gentiles ad Messiae signa a Deo vocatum iri, et si docere voluisset, Deum omnibus hominibus henevolum esse, exemplis ad hoc demonstrandum parum aptis usus fuisset, quum de Israelitarum tantum maioribus sermonem faceret. Praecipuas rece*tiorum Interpp. sententias examinavit Nuinoelius Vid. eius Commentar. in Acta p. 225. sqq. Edit. I. Ipsa autem de Ste. phani consilio satis probabiliter disserit hoc modorsi Postularunt de βλασφηus 3 Stephanum, quod dixisset,

Iesum templum esse destructurum, atque ordinalog a

Mose ritus aboliturum. Ad has criminationes Steph. ita respondit, ut ex historia Israelitarum ea seligeret, quae ad causam suam defendendam facerent. Atquo hoc dicendi genere usus est, ut eo attentiores audito-

SEARCH

MENU NAVIGATION