D. Io. Georgii Rosenmülleri Scholia in Novum Testamentum. Tomus 1. 5. .. Tomus 3. continens Acta Apostolorum et Epistolam Pauli ad Romanos post auctoris obitum curavit et praefatus est d. Ern. Frid. Car. Rosenmullerus, litterar. oo. in univers. Lips.

발행: 1829년

분량: 806페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

IN ACTA APOSTOLORUΜ. CAP. XII. 26et

rixis priυatis, et τις ἀδικεῖν Aet. VII, 26. opponitur, et εἰρηνην qui quiete et tranquille Uiυune. Aet. IX, 31. διὰ τὸ - βασιλικῆρ J So. χωραe. Quia regio

eorum ex regia territoriis alebatur.

dus ludorum, pro salute imperatoris Romani celebrari Caesareae solitorum, de quo losephus A. NiX, 8, 2. omnino hic conserendus. Reges Iudaeorum hoc dederunt adulationi , ut Caesareae, quae splendide erat aedificata, ludos scenicos in honorem Caesaris agerent, atque in eo mores Paganorum imitarentur. Hoc fieri Hierosolymis, ubi veri Dei templum erat, non Potuit. ἐνδυσαμε- νος ἐσθῆrα βασιλικηνὰ Ex argento rara arte textam, quae, solis radiis in eam incidentibus, splendorem dose edebat admirabilem, teste eod. Ioseph. l. c. καθίσας ἐπι του βῆματος aedenε in edito loco. Per β,ῆμα h. l. intelligendus est suggestus, in theatro Caesareensi ab Herode M. exstructus, unde et spectaret Iudos, et, si Iuberet, concionaretur; quod intelligitur ex Iosepho I. o. παρῆλθεν ε4 το θέατρον, proceSSit in theratrum. ἐξημηγόρει προρ αυτουe COricionem iaci eOε habuit. Iosephus i. c. tradit, Iudos ab Herode esse celebratos. Sed nulla hic pugna est, quum utrumque sit factum. Videtur nempe haec Herodis oratio spectasse ad compositi nem pacis cum Tyriis Sinodiisque saetae. Fuit autem hoc in Graecorum institutis, ut, quas res in quamPI ximorum notitiam volebant pervenire, eas in celebritate Iudorum proponerent. 22. 'O ὀὲ δῆuος - ανθρώHrου Dei oratio est haec, non hominis. Iosephus I. o. huius acclamationis caus-

272쪽

SCHOLIA

sam ab admiratione vestimentorum magnificorum Uerodis repetere videtur, Lucas ab admiratione orationis ab eo habitae. Sed utrumque esse potest, et illa verba; στολὴν βx τιλ κῆν, nullam aliam ob caussam adiecta videntur, quam ut indicaret Lucas, vestis illius regias magnificentiam in clamore illo aduIatorio commovendo, valuisse. Adulatores, Iosephus inquit, Deum oppellabant Herodem, dicebantque, prOyitiυε nobis eSto, et, licet hactenus te veluti hominem reυeriti sumus, in poSterum mortaIi 1Orte maiorem habebimus. 23. meραχρημια δὲ ἐπαταξεν αυτον αγγελοe Κυρίου Vox ἐmaerae es indicat poenam a Deo repente, et immediate immissam. Iosephus in eadem re l. c. tradit haec rPaullo poli autem, Oculis in altum dubiatu, εupra caput bubonem funiculo cuidam trigidentem conspexit Herodes et statim hunc maiorum Nuncium esse intellexit. Nempe funibus, si non Super Omne theatrum, tamen super gradus et ospita spectatorum, vela

tendebantur, ut ii, nudis capitibus in theatris saepe per maximam diei partem sedentes, a solis ardore desen. derentur. Vid. Lucret. IV, 77. Plin. Hist. Nat. XIX, 1. Addit Iosephus, Herodem subito fuisse ventris cruciatibus correptum, et auferri se iussisse. Iosephus igitur ea, quae in sensus Oculosque hominum ceciderunt prodidit, Lucas autem loquendi et cogitandi rationem Iudaeorum secutus est. Saepe enim immediatae operationes divinae, vel etiam ex caussis naturalibus ortae, min,

sterio Angelorum adscribuntnr. Cf. Io. V, 4. ἀνθ' αν Θιωγ Iosephus: Rex neque illos adulatores) obiurgaυit, neque imyiam eorum adulationem reiecit.

Hoe Lucas his verbis expressit: Non exhibuit Deo Disiligo ny Corale

273쪽

1N ACTA APOSTOLORUM. CAP. Xll. 269

honorem, non prosessus est, nihil ad se pertinere talia, quae proprie uni Deo conveniunt. Peccat ergo et blasphemiae reus est non solum ille, qui talia verba impia proseri, qualia Protulerant assentatores, sed et is, qui ea accipit, nec βλασφηulαν inhibet. Ex theocratia Iudaeorum istae opiniones deducendae. γενομενος σκωληκόβρωτος Quum eroderetur ia υermibu3. IOS

phuε l. o. scripsit, τῶ τῆο γαστρος ἀλγ ααm illum consectum , quinto die esse mortuum Ex hac igitur Lucae

narratione patet, h9ius cruciatus caussam dedisse rodentes alvum vermes. Putredinis vermicularis vi plures homines, etiam dum viverent, vexatos, et deinde consumtos esse, docet Richardus Mead in tractatu de morbis biblicis, in vernaculam verso, Lips. 1787. Μorbus Herodis forsan suit idem, qui a Graecis foediori

nomine φθειρία me appellatur, quo et Antiochus succubuit, 2 Macc. IX, 9 ; Pherecydes, Aelian. var. hist. I 28. V, 2; Maximinus, Lactant. de mori. Persec. c. II. ἐμψυξεν Hoc non eo valet, ut Herodes statim in ipso theatro post has hominum neclamationes mortuus esse dicatur; sed ii Io tempore coepit dolores sentire, et domum deportatus paucis diebus post intest magnos cruciatus diem obiit supremum. Tanta est brevitas Lucae in narranda hac historia, ut multa de modo quo res

accidit, vix intelligi possent, nisi Iosephus eandem historiam tradidisset. 24. 'Ο 'a λογος - ἐσληθυ,ετο Multa hominum se ge. Doctrina enim Evangelica germini comparatur. Ergo sensus est: Doctrina diυinα religio christiana indies Zatius proρagata eSt.

274쪽

2ro SCHOLIA

Ιερουσαληα, M. εἰς 'Aντιοχειαν, al. ἐε 'Iερουσαλ μ εἰς 'A Gόχειαν. Et ex Hierosolymis reversos esse Antiochiam, verum est. Verbum υπεστρεψαν sortassis in Plusquam- persecto est exponendum, ut dicere velit Lucas, haeo quae modo de Herrode narrata sunt, ante quam Barna- has et Paulus Hierosolymis Antiochiam reversi fuissent, evenisse. πληρωσαντες τὴν διακονίαν) Confecto rim tio, quum subvenissent pauperibus Iudaeae, ex pecunia Antiochiae collecta. Supra c. XI, 29. 50.

Incipit tertia huius historiae Apostolicae epocha, usque ad finem libri pertinens, quae historiam de Pauli Apostoli meritis et itineribus comprehendit.

1. 2 Aσαν - Σαυλού) in magnis urbibus, qualis Antiochia, sicut multae erant Iudaeorum synagogae, quia omnes in unum locum coire non poterant, tantis spatiis divisi, ita plures Christianorum conventus. Singulis suus magister, qui et κατ' ἐεο ν dictus: ο ἐπωκοπος. In rebus magnis magistri ex omnibus urbis regionibus eoibant, ut hic. Triplex erat doctorum christ. gradus, 13 Apostoli; 23 Prophetae, qui non quidem a Iesu ipso creati. sed tamen diviniore πνευακτος αγίου vi agitabantur. Neutri tamen uno degebant Ioco, sed huc illud ad colligendas confirmandasque ecclesias profiscebantur, id quod de Apostolis est notissimum, de Prophetis autem patet ex XI, 27. coli. XXI, 10. IJ Doctorea Vulgareε, διδασκαλοι, qui certo quodam Ioco commorabantur, Apo-

275쪽

1N ACTA APOSTOLORUΜ. CAP. XIII. 271

stolisque et prophetis inferiores habebantur, vid. 1 Cor. XII, 28. Eph. IV, 11. Ceterum non argutius quaerendum, quinam ex viris h. l. nominatis ad prophetas, quinam ad doctores vulgariores pertinuerint. Simeon, cognomine Niger, et Lucius homines sunt ulterius nobis non cogniti. 'Hρωθου - συντροφος Una educatuε cum Itirode tetrarcha, eius sodalis. Herodem Antipam hic inteIligendum esse, multis probavit D. Erri. Driman. malchius, qui totum hunc locum illustravit binis dissertati. una cie συντροφο ις Veterum, altera de συντροφω Herodis clen. 1758. q. Hunc Herodem Antipam cum fratre Archelao Romae a privato quodam educatum esse, Iosephus tradit de B. Iud. Lib. l. o. 28. q. Menachemus autem, quisque ille fuerit, cum Herode Antipa unam nutricem habuisse, ac simul Herodis filiorum socius in puerili aetate, eorumdemque convictor, condiscipulus ac collusor fuisse videtur, usque dum eos Pater Romam, ut thi educarentur, misit. Primeipum filii suos habebant sodales, s. huiusmodi pueros, qui cum ipsis educarentur; qui mos etiam apud gentia Ies obtinuit. Varia exempla attulit Raphelius in Notis Polyhian. ad h. I. Ν2. Λειτουργουνταν δὲ αυτων τῶ Κυρει Quum autem

illi ministrarent Domino, i. e. munere Buo fungere tur, et preces sunderent ad Deum. De verbo λειτουργεῖν vide Schol. ad Luc. I, 23. Quoniam additur eos eodem die ieiunium egisse, verisimile est, fuisse illum diem solemnem, inter Sacra communia et preces ab omnibus Christianis Antiochenis celebratum; profecto enim ieiunium non egerunt quotidie. Dum igitur huno diem celebrant, ελε - προσκέλκημαι αυτους, SPiritiaS

276쪽

sanetus dicit: Seiungite mihi Barnabam et Saulum ad negotium, ad quod ego EOS Uocaυi. DirituS Sanctus dixit, nimirum Per aliquem istorum virorum, qui ad publica sacra facienda congregati erant. Πνευμα εἶπε Pro: ανΘρ υπος εἶ ε πνεύαατι φερόμενος. Contigit igitur uni ex iis revelatio, quod saepius iactum esse, spparet ex 1 Cor. XIV, 26. Paullo aliter Nuinoelius hunc locum interpretatur, e cuius sententia doctores ecclesiae praecipui convenerunt, ut ex ipsorum numero eligerent, qui ad gentes prosiscerentur, easque edocerent. DNec ,α inquit, Duerba λει r. α. κ. νησα nos cogitare cogunt de integro christianorum coetu die sesto congregato. Etenim verbum λειτουργεῖν, quod omnino de cultu Dei

adhibetur, quum h. I. addatur ieiunium, rectius de precibus intelligitur, do quibus illud etiam Syrus et Arabs intellexerunt, quum sitas quoque ieiunia precibus iungantur. Vid. Matth. XVII, 21. Luc. II, 37. Ac t. X, 30. NIV, 25. Marc. IX, 29. 1 Cor. VII, 5. Quia autem Iudaei ardorem et fervorem precum ieiuniis adiuvare et adaugere studebant, hinc προσευχῆ et νηστεία ita coniunguntur, ut preces ardentissimae significentur. Sic quoque h. I. verba λειτουργουντων αυτῶν καὶ va στευο των , quum Precarentur cilque ieiunarent, si sensum spectamus, notant: quum preces ad Deum ardentissimas sacerent, eumque implorarent, vellet animos ipsorum regere, ut ad gentiles exteros edocendos eum maxime idoneos eligerent. α εἰς το εργον, o προσκέκλημ' Pro: προς o κέκλημ' αυτουe. Vel etiam a positum est

pro εἰς O. Vid. Hia in oelium ad h. l. Vocare hic est destinare. ' Εργον, negotium h. I. est praedicatio Evangelii inter gentes.. Digilia

277쪽

IN ACTA APOSTOLORUM. CAP. XIII.

I. Tora - πρψευγμενοι Postquam illud ieiunium egerant, et preces fecerant, i. e. postquam dies ille solemnis, quo congregati fuerant, prAeterlapsus erat. ἐπιθεντεο χειρας αυτοῖς Invocantes Dei opem ad impositum ipsis ministerium. απέλυσανὰ i. e. Vale illis dixerunt. Solemniter ergo inafigurati Barnabas et Paulus iter ingrediuntur, prosequentibus ardentissimis suo. Tum votis precibusque. Primum hoc iter Pauli ad gentes incidit in an. Chr. 43. vel 44. q. Obrοι - του αγίου A Spiritu sancto missi esse dieuntur Barnabas et Saulus, quia monente et revelante Spiritu missi erant. εἰς τὴν Σελευκε δεν Seleucia. ex nonnullorum sententia urbs Ciliciae, nomen habuit a novo conditore Seleueo, uno ex iis, qui imperium in

orbis terrarum diversis Partibus OccupRverunt, mortuo

Alexandro Magno. Alii rectius intelligunt Seleuciam Syriae ad Orontem fluvium. Strabo Lib. XlU. CL die bibl. Alterthumali. Vol. I. P. II. P. 251. Κυτρον Bamnabae patriam, in mari Cilicio. Magna in nobilissima hac insula Iudaeorum multitudo degebat quibus iam XI, 19. traditum evangelium fuisse legimus.

5. Σαλααιωι Salamis, urbs Cypri in regione orientiat. εἰχον δε- Ιωαννην ὐπηρέτην Ioannem, Marcum cognomine, habebant ministrum, go. obeuntem munera minora, ut in ecclesia Diaconi. Huno Ioannem Marcum suisse Marcum Evangelistam, iam notatum est ad XII, 12. DMarco quidem numquam tribuitur nomen Ioannis a scriptoribus ecclesiasticis, sed observandum, multos homines cognomine frequentius appellatos fuisse, quam

nomine ipso, veluti Barnabas IV, 36o Quod autem mus III. 18

278쪽

SCHOLIA

narrantibus patribus Petri comes suit Maro. Evang., non refragatur; neque enim Io. Marc. perpetuus fuit Pauli comes, imo mox eum reliquit, et ad Apostolos Hierosolymitanos se recepit, ubi et adsuerat o. XII, 12. Petroque se exhibuerat amicissimum, qui, quo temPOro primam Epist. scripsit, eum secum habebat circa annum 58. I Petr. V, 13. Tum demum, quum in eaptivitato Romana detineretur Paulus, et Petrus sorte iam obierat, eundem Marcum per Timotheum ad se revocat g Tim. IV, 11., sociumque secum habet Coloss. IV, 10.

PhiIem. 24. , elogio illo 2 Tim. IV, 11. diluens ea, quae olim de eo dixerat, Act. AIT 38.α Haec Hein richsius ad h. I., quocum consentit Hugius Elia. in d. N. T. Vol. II. h. II. s. Τήν νῆσον Addunt ολην Codd. Verss. et Patres nonnulli, quiae ab Oriente ad Occidentem usque venerant. 'Aχρι Παφου) Paphus, urbs occidentalis, sacra olim Veneri; unde Venus Paphia; regina Paphi. Tινα

μαγον Hesyebius: τον ἀπατεῶνα, impoεtorem, magiacas artes exercentem. CL ad VIII, s. Vocatur etiam Magus ille . i. e. fraudator. Etenim in N. T. Pseudoprophetast non semper sunt ii, qui salsos res praedicunt, aut salsam doctrinam tradunt, sed omnino fraudatores, in quacunque demum re fuerit fraus, e. o. Pseudo Messiae. Βαρι οῖο Filius Iesu sive Iosuae alicuius. Talia nomina sunt Barnabae, Barionae, Basetholomaei, BItaque facta πατρωνυμικῶς.

et. Oο εν - Παύλωὰ Qui erat apud Pronconsulem, Sergium Paulum. DupIicis generis magistratus

eo tempore in provincias mittebantur. Nonnullae enim tDisiligi

279쪽

IN ACTA APOSTOLORUM. CAP. XIII. - 275

provinciae erant Caesareae; atque in has mittebantur Propraetores, qui iis praeessent. Aliae erant provinciae Senatus, populique Romani, et in eas mittebantur Proconsules. Cyprus antea quidem fuerat provincia Camsarea, sed Augustus eam dono verat populo, unde fiebat, ut per Proconsulem administraretur. Vi4. Dio Cassius hist. Rom. L. IV, p. 523. ed. Leunci. 'Aνδρὶ συνετω Indicari videtur homo philosophorum placitis systemalibusqus heno imbutus, adeoque et Bariesu, viro docto, favens, iamque adventantibus novae alicuius doctrinae praeconibus, et hosce audiendi cupidus et curiosus. 8. 'Ελυμοιο ο Elymas non est nomen Proprium huius viri, sed aequipollet voci sequenti ο μαγος. Est idem, qui Us. 6. dictus suerat Bae Iesus. Plene ergo vocabatur Bariesus Elymas, i. e. Bariesus magus, ad indicandam eius sapientiem. In lingua arabica et Pedifica Elymota non solum sapientem, qui res divinas et

humanas scrutatur, sed etiam Magum, magicaa artes exercentem significat. Verba ου ra: - αυrου adiecit Lucas, ut Theophilo vocabulum insolentius explicaret. s. Σαυλος δὲ, o Gου Παυλος, ο καὶ Παὐλος, Pro: ο καὶ καλούμενος Πάοῦλος, i. e. qui, ex quo cum Romanis conversari coepit, hoc nomine a suo non abludente, coepit a Romanis appellari. Frequentissimum erat Iudaeis inter Graecos Romanosque versantibus, patrium nomen in terminationem peregrinis auribus blandiorem sectere. Ita graeca nomina Iason pro Iesus, Tryyho pro Tarphon, et prorsus diversa adeo nomina graeca Menelaus pro Onias, Alexander pro Iannaeus elo. Romana autem Pollio pro Hillel. aescimus pro Iahim,

280쪽

SCHOLIA

Siluanua pro Silas, et h. I. Paulus pro Saulus audiuntur. Non ergo observante Heinrichsto absimila esta vero, Apostolum, licet natione Iudaeum, at civitato tamen Romanum XXII, 280, utriusque gentis nomen

assumsisse. Sine idonea caussa nonnulli Paulum a Proconsule Sergio PauIo nomen accepisse opinantur. Mutati nominis causa inde potissimum repetenda erit, quod iam ad gentes profecturus abdicare se prorsus voluit inviso nomine, quod Iudaismum priscum perpetuo in mentem revocabat, unde et ipse Apostolus in epistolis ad gentiles missis perpetuo nomine Pauli utitur. πλ. πνείφατος ἀγίου, i. e. Drυore diυino incensus, et . auxilio diυino fretus. Ideo enim h. I. Paulus dicitur repletus suisse Spiritu sancto, tum quod angus est hominem ex comitatu Proconsulis, et quidem coram Proconsule increpare, et poena afficere religionis caussa, tum quod confidenti animo praedixit homini illi

secuturam POeoam.

10. In πλυνο παντος δολου κνι πασης ραδιουργίας O qui refertus es omni fraude et scelere. 'Tαδιουργία Atticis significat levitatem, sae litatem in agendo. Alii

tamen, ut h. I. Lucas, nomen usurparunt de ea facilitate, qua ad scelus et flagitium quodvis sine negotio impellimur; hino significat audaciam, temeritatem, εcelus. Etymol. Μsgn. ραδιουργία, i. e. η πλαστογραφία, καὶ γῆ θρασυτης, κώ η δολ οτνς. Polybius L. IV. το των ραδιουργων κλεπτων φῖλον, caterυam improborum seu sceleratorum atque furtim dixit. υιε διαβόλου Soboles diaboliea, Diaboli ingenium reserens. Vid. Io. Ulli, 44. ἐχθρὲ πασνο δικαιοσυνηe Veritatis inimicu-εime. ὀιαστρέφων-aυλίοις nne deainia Peruerters

SEARCH

MENU NAVIGATION