장음표시 사용
191쪽
DE REG LARIIPS , SED RELIGIOSIS .
eonstat In dubie, & sine improprietate, cum interno, di iplem et professus debet hoc potius prauumeres cum non
debeat putare se fuisse mendacem, illusorem, sacrilegum, & injustum occupatorem bonorum Religionis , & privilegiorum,quae dederunt Ecclesia, de Princ ipes,seu etiam Deus; Hoc ipsum
dicendum est de quocunque vovente ssi vovens sit certus de actu externo
voti , & solum dubitet de intentione .
Idem dicendum est ex quocunque capite dubium proveniat, nam cum Re
ligio, S: Ecclesia sit certa de professione sua , ex dubio professi non debet expoliari possessione quam habet , ex jure quaesito, sicut Canones, & Theologi dicunt de dubitante de valore Matrimonii per respectum ad non dubitantem ; & de dubitante de justitia belli, di honestate facti praecepti respective ad Principem , bellum a se putatum justum, indicentem, & respeciive ad Superiorem jurisdictionem
suam possidentem , & demandantem quod vult . Ratio est quia ex dubio alicujus , non debet alius expoliari certa sua possessione,& inlustitia contra Ipsum comitteretur , secus faciendo . Preterea jus ipsum ex delatione habitus Religiosi communis per annum, vel habitus proprii professorum, vel ex immixtione in accibus propriis professorum , praesumit professionem, sed inducit professionem tacitam. Vide Armillam Φerb. IV critius nu. 7. ει seqq. Immo ad professionem praesumendam sufficit pr mus actus, vel ex presse professionis,vel tacite, unde ad huiusmodi professum pectinet probare nullitatem professionis intra quinquennium, si vult exire,coram Superiore suo,& ordinario ex Conc.Trid. sus as . de Regul. cap. I9. quod certe non probabit si lit dubius: Immo aliquando debet intra quin qu cnnium fa-Cere hanc probationem coram Sacra
Congregatione Concilii, ut quando professio est nulla , ex eo quod non emisia in conventibus designatis, ut
i 87 patet ex decreto UrbanI VIII. Abdie Ganuarii I 636. Ad occurrendum
motibus , per extensum relato a Passerinci tom. 3. de sci. qu. IS9. sim. I
inflec. 9. n. 444. G seqs. Pote si igitur solum pros sius stante tali dubio protestari coram Iudicibus ad ei e tum, ut s contingat ipsum certificari de nullitate professionis , non cogatur ante
quinquennium remanere in Religione , probatione tamen nullitatis judiciali , ut supra conclusa . Post quinquennium vero id multo magis est verum , cum ex eodem Concilio , devia ordinaria professus nulliter ne queat audiri, se a tenetur in Religione perseverare, ut Civis Religionis, omnibus ejus privilegiis si uens, & ex
praecepto saltem ad omnem regularem observantia in adstrictus, stante prae
scriptione quinque nati. Videatur quae
de Reguler. G in cap. Feriatum n. 39.
de ijs, quae zi, Ge. se alibi pluries. 2 mcr. 3. An Religiosus possit unquam valide confiteri cum Consessario a proprio Pralato non designato s.& an detur aliqua justa causa no con .stendi cum illo, & an valide confiteri valeat cum Poenitentiariis Papae
Rev. Confessio Religiosorum sacta alteri Consessario non des gnat pro illis a proprio Pralato invalida, est , α nulla, & hoc est certissimum apud omnes scribentes; Nam nullus Confessarius potest absolvere poenitentem , nisi in eu habeat Ordinariam, aut saltem delegatam jurisdictionem , unde poenitens debet esse Confessarii ovis propria , aut eidcm comm Issa a proprio Pastore,alias ex desectu juri se dictionis in Confessario nulla prorsus erit confessio , & invalida absolutio.
192쪽
sententIa,ut dixi In hoc tit. de Regularseii RelIgiosis, ad Inter. I II, , Verum est tamen,qtiod aliquando quis valide potest confiteri cum Confessario non proprio, vel ei a proprio Praelato minime designato,& hoc contingere potest ex culpa proprii Consessarii , ut mox ostendam, & in tali quidem casu oenitens, licet Religiosus,justam haeret cau sam cofitendi cum alio: Tune Igitur dicitur adesse culpa ex parte Confessa ii, quando est valde ignarus,
di confitens lupplere no potest, tamen vide, quae dica in tit. 226. de val. Confesad Int. .Item si poenitens non posite cuproprio Confessario consessionem instruere sine salutis spiritualis periculo Ex. G. quia probabiliter timet ex Confestione suarum turpitudinu Confessarium fore eum sollicitaturum tnnc valide quidem potest alteri com iteri, cum non debeat se,& Consessa rium periculis spiritualibus animae ex- Ponere ς Quod etiam militat, quandosiae periculo infamiae nequeat cum eo Confiteri, vel quia prudenter timet fractionem sigilli Confessionis, vel aliquod grave damnum sibi eventurus sve apud alios infamiam, vel hujus modi, nam in hIs, & fimilibus casibus dicitur adesse culpa ex parte Conse se sarii. Vide Sylvest: perb. Confisor n. 6.
res. 79. Bulemb. ubi supra num. . No tandum est tamen, quod sola poen Irentis verecundia, vel quia proprius Confessarius non habebit bonam opin Ione de eo, non est iusta, de suisic Iens causa confitendi alteri, & non proprio , aut designato ab illo , ut docet GosFred. sSylv., Armilla , & Tolet. Iocis suprac.
Si alii communiter,uude caveant con infitentes ne decipiant se ipsos dicendo, habebit me suspectum, non habebithonam opinionem de me, dic. quia haec non es et causa sufficiens alterum
adeundi. Si vero quaeras quo jurisi dictionem accipiat Confessarius noudesignatus,ut possit non subdItum, nee sibi a proprio Praelato commissum,a
solvere ξ Ite spondetur eam accipere a Superiore Praelato poenitentis, ac etIaab ipso met Papa, qui est supremus
Praelatus omnium Religionum , cum
in dicto casu sum ciat etiam licentia tacita, & rationabiliter praesumpta ejusdem Superioris , praesertim qua do non potest adiri. Vide cap. Sacerdos de paenit. dis'. 6. & Medinam de Confesq. 3 i. in sine.Tandem dico posse quem libet valide confiteri Summi Pontificis Poenitentia His,quῖa sunt quasi ΜΠ nistri, de Vicarii Papae , ipsumque re praesentant in foro Poenitent Iali; U de cum sint designati a Papa , qui est Pastor universalis,ac Generalis supremus Religionum,utique possunt vali
de omnium etiam Religiosorum Confestiones excipere . Ita Peyrinus to. I. privit. minim. in const.2Julii II. n. 62.
α ex eo Leaana ubi suprd prope sinem, re hoc ego quoque innui in hoc tu. ad
Inter. m. Iupro eis. in sine, di tenet etiam Tolet. tibi Iurὼ num. 7. in fur, Sc videtur etiam innuere Reverendissimus P. Franciscus inria Campi onus Ioco mox ad rendo n. 38. prope finem. In articulo autem, vel periculo mortis, si non adsit proprius Sacerdos, aut alius approbatus , quilibet Sacer
dos est confellarius pro tali casu , quia diei potest habere jurisdictionem aure
concessam aliquo modo , & patet ex Triden. sest. Iq. east. T. Vide ergo quae dixi in tit. i 6. de Morabundis, ta momti noxamis, ad Inter. II. & praesertim Rituale Romanum in rectricis de Sacram. Famit. nam vult, quod quando adest approbatus, nequeat ablolvere simplex Sacerdos , ut optime quidum observat idem P. Campionus in sua nunquam satis laudata Instruct . pro ordinandis eap. ψo. min. s. Vide etiam Bonac. de Jac. disp. I. T. punct. I. o
Suaer. q. Au Confessarius Regularis possit absolvere ab excommunicatione contracta ob percussionem Cle-
193쪽
DE REGOLARIBOS, SED RELIGIOSIS.ClericI levem λ Et quid dicendum sit
de Consessariis in hac alma Urbe existentibuspResp. Afirmativam sententia amplexi sunt Lezana tom. I. veta. Cleris. n. IS. Naidus in Dinm. vera. Clericus B. 39.&alii. Verum oppositam sententiam in praxi tenendam esse puto , quia obstant Decr. Clem. Papae VIII. edito anno I 6o I. G Ioo a. uno alterius declarativo, in quibus Papa sibi reservat excommunicationem Clerici ju-Σta canonem, Si quis IT. qu. q. der
gando quibuscumque privilegiis , &litteris Apostolicis; Quare cum illa
decreta sint contra Confessarios Regulares,qui praetextu suorum privilegi rum absolvebant ab omnibus reserva tis personas saeculares , ideo non posisunt amplius illa facultate uti, alias
incurrunt excomunicationem contra
inobedientes impositam: Levis autem percussio Clerici, solum Episcopo est delegata, aut commissa, juxta iuris dispositionem in eap. pervenit de senten. excom. Ergo si Confessarius Regularis non habet facultatem circa casus Episcopo reservatos, Ae circa censuras, ut dixi in tit. q. de Prasolatione d Censuris, ad Inter. I. Se docet etiam Sylvest. vera. Absolatio ψ.Jub num. I. , minime absolvere potest personas saeculares, quae percusserunt Clericum levi perincussione, di ita docet Leo de Censu. Iect. S. v. 33O. apud Dianam part. 9.rract. q. res. 33. Immo idem Diana in fine dictae resolutionis testatur audivisse Sac. Congregationem Epist. de Regul. die r8.PHii 1642. quandam declarationem circa hoc evulgasse , de illam consulendam esse putat. Conctu dendum est igitur non posse Confessa rios Regulares in vim 1uorum privilegiorum, indultorum , aut facultatum absolvere suos poenItentes seculares ab excommunicatione contracta obi nectionem v Iolentarum manuum in Clericos, etiamsi levis fuerit percus- fici , in Italia ,& Insul Is adjacentibus,
sed solum in Urbe , & in aliis Regi a Sy
nibus extra Italiam , quIa In decretis Clementis VIII. aductis, declaratur squod per universam Italiam extra orbem non possint uti dictis privilegiis, ut rectὸ advertit Idem Lerana
tom. I. par. I. cap. I9. n. I S. est I6. ce
rom. I. zerb. Confessarius Regularis n. . ubi quoque refert declarationem Sac. Congreg. Epist. & Regul. sub die I Augusti I 6 3. Immo an verse. Clericus .. I S. etiam ipse testatur audivisse exintare declarationem quadam Sac.Congregationis Episc. de Regul. de anno 1662. die I 8.Pulii. Circa tale dubium: Unde non esse recedendum ab haci nostra negativa sententia , certo puto, cum tales absolutiones invalidae esse possint ob revocationem privilegio rum, & Sac. Congregationis declara tionem. Vide Angelum a Lantuscala Theat. Regularium vera. cas reserv. I. G 7.
Suaer. s. A quo si absolvendus Religiosus, qui percussit Rel iosiam
alterius Ord Inis, aut alterius Monaste
rii, & quid si percusserit Clericula saecularem suae, vel alterius Dioecesis Resp. Si Religiosus percussit Religiosum alterius Religionis , vel Monasterii percussione levi,vel mediocri, absolvendus est non solum a suci Si periore , sed etiam a Superiore Religiosi percussi , quamvis unus Superior
possit vices suas alteri committere . Ita Sylvester uera Absolatio S. num. s. Toletus lib. I .cap. 32. Jubn. 2. Bonac. tρm. 3. disp. a. quaest. I. pun. 6. Icct. s. sub num. 9. Lerana tom. I. verb. Curi cus Iub num. Ia. 8e Diana par. 9. tru q. re1. 3 o. qui iuse, ac luculenter hanc
quaestione in resolvit, & quia Praelato percussi satisfaciendum est de injuria illata suo subdito , ideo Ipsum percus
1 Ore verberabit,de Praelatus illius, qui iniuriam percutiendo alteri intulit, tu Tamentum recipere debet a suo subdito perculsores iuramentum inquam de parendo mandatis Ecclesiae, Rilicetne postea faciat id , ob quod erat ex communicatus ν licet hoc non sit ne
194쪽
muniter Doctores & saltem semel linsum percutiendo absolvere valeat ;Semper enim absolutio, Impositio, &excusatio poenae Praelato offendentis , utpote vero illius Superiori competit. Verum si piae fati superiores discorda verint in satisfactione imponenda,quia Praelatus offensi acerbiorem exigit ea, quam offendentis Praelatus designat, tunc eligendus est tertius arbiter, qui
cum ipsis judicium fetat. Vide Palautom. 6. disp. 3. pun. 23. g. I. numer. 9.Layman lib. I. tr. s. par. I. cap. S.cir ea finem , Sayrum de censu. lib. . cap. 28ssum. II. & alios, quos refert , & sequitur idem Diana tibi supra . Si auteunus Religiosus percusserit alium Religiosum ejusdem suae Religionis , sed alterius Monasterii , aut Conventus sidem prorsus dicendum est , ut supra dictum fuit, quando absolutio datura Superiore locali , secus vero si absolutio tribuatur a Provinciali, vel Generali, quia cum sint ambo subditi ipsorum , non est necessarius consensus inferioris Praelati ejusdem Religionis, nisi sine diversarum Provinciarum , &non sit Generalis, qui illum absolvit, sed Provincialis . Vide Bordonum in
confit. ReguI. rom. I. res. 23. num. 67. Qui num. so. ait hoc etiam esse Verum
de percussione gravi, quae est Papae reservatas propter privilegia Regularibus a diversis Summis Pontificibus concessa , quod docent etiam Palatis sN Boisius , quibus subscribit Diana Ioco supracit. Tandem si aliquis Regularis percuteret aliquem Clericum saecularem suae, vel alterius Dioecesis, dico cum Sylvestro, Booac. N Diana ubi supra res. 39. b. notandum est tam tu,
Absolvendum esse a proprio Praelato Regulari, dummodo percus, o non sit enormis , maxime attentis Regulariuprivilegiis quoad exemptionem a jurisdictione Episcopi, sed satisfacienda est Episcopo Clerici pereuis de inj ria illata sibi subdito , eodem modo , quo supra explicatum fuit de Religi se percutiente alter us ordInis Relbgiosum, est enim eadem ratio in uir que casu; Hoc quoque docet L eZana
tibi suprὼ ; sed vide ipsum Leganam
in uerbo exemptio d num. & nota hanc doctrinam locum habere etiam si Regularis percutiat Regularem ; vel Regulares se mutuo percutiant extrδCla ultra , nam absolvi pollunt per stium Praelatum, ut inter alios docet ido Sylvester loco cit. num. S. circa finem , quod etiam militat de Religioso percutiente Clericum saecularem eae traclaustra , cum Episcopus solum Instare possit, ut puniatur a proprio Praelato , ut dixi in hoc tit. ad Inter. 79. Vide etiam, quae dixi ibidem ad Int. 48. quae quidem ad intentum concludunt Concludendum est igitur, quod non requiratur uterque Praelatus absolvens circa alios casus praemissos, sed sufficit proprius Praelatus a ut merito
sustinet Passer. de elect.eon. cap. 26. n. 6 ex privilegiis renovantibus cap. Moxa inibi a. de Sent. eMom.
Euaer. 6. An Parochi Regulares subiiciantur poenis ab Episcopo impositis conir .i inobedientes in iis, quae
pertinent ad curam animarum λResp. Non obstantibus privilegiis, dicendum est dictos Parochos Regulares immediate subesse jurisdictioni,
examini, Visitationi, & correctioni Episcopi, in cujus Dioecesi curam animarum exercent, in iis omnibus, quae
pertinent ad curam animarum ,&Sacramentorum adminis rationem, nam
ita resolutum , Sc determinatum fuisse a Greg. XV. N a Sacr. Cardinalium Congregatione plures tellantur Auctores , quos refert, Se sequitur Diana par. II. tr. Σ. res Iq. vers. Sed os marivae sextentiae , qui etiam teitatur de communi. Itaque dicti Parochi Regulares omnino subiiciuntur poenis ab Episcopo impositis , easque incurrunt sicut coeteri Parochi non parentes , &non exequentes decreta in visitatione facta, etenim Epis opus potest contrasos procedere, simulque cogere ad
195쪽
DE REGULARIBUS SED RELIGIOSIS.
de Fense. Pervi. num. 9. γ' to. s. vera, Farochus, G Farochia vum. s. Se Dia na loco eis. a quibus plura haberi possunt in confirmationem hujus respon sonis. Tandem videatur Lantusca in Theat. Regul. sera. Regularis num. I Σωubi refert aliud Sac. Congregationis
Decretum, & Lerana tom. I. cap. II
num. 7. G 9. Ergo ab hac sententia non videtur posse cum fundamentoediscedi. Σαφ. 7. An Regulares absque Apollolica dispensatione pollini ab Episcopo ordinari extra tempora λRev. Quamvis de jure communi nullus possit ordinari, nisi In Sabbato quatuor temporum , & In Sabbato anto Dominicam Passionis , de in Sabbato ante Pascha Resurrectionis , ut hamhetur ex Conc. Tridem ses 23. cap. 8.& ex aliis juribus; Tamen Regulares omnes ex ordine Mendicantium , &qni cum eis communicant in privilegiis, licite ordinari possunt extra tempora in qualibet die Dominica, vel festo Occurrente absque alia Summi Pidit ilicis dispensatione , quia hoc Privi Ie gium fuit olim concessum Mendicaribus, S: postea a Clemente VIII. ab- ' te limitatione confirmatum : Tale Privilegium concesserunc Alex. VI.&Lugen. IV. Monae his S. Hieronymi , di S. Benediati , nec huiusmodi privilegia revocata fuerunt per Conc. Trid. nuc per alias Summorum Pontificum Conlii tutiones, aut Bullas, ideo licite a ac tute practicari possunt; Et pro hac sententia sunt Rodrique e tomi Τροκσω. 9. 33. art. IT. G ram. , . q' Σ3.crt. s. Vilialobos prιma par.sum .ir. I Idissic. I 3. num. 5. Ioannes desta Crux reflaco Reti Wo lib. a. cap. S. Ob. I. I92Homobonus D exam. Eccles tom. r. tr. 2. eap. I. quaest. 3. Portellus Oera. Ordines jacri num.q. Hieronymus Rodericus in compend. qq. RU. res 7.II. 7. Eusebius Iordanus apud pacem Ior
Aversa de Sare. Ordinis quaest. 3. feci. 9.f. Iui ser3 aIι quem, ubi asserit hanc sententiam esse tutam in praxi, M te statur se vidisse illam practicatam in pluribus Doecesibus, & in Romana ipsa Urbe, quibus subscribit ipse Dia
& novissime hanc sententiam docet etiam Doctiis mus P. Rosignotius in tride ordis. Melas. par. I. q. 2. gr. S. Scalii multi; Quidquid in contrariusn dicant , Suater, Vasque 2 s Miranda , Peyrinus , & Lerana apud D Ianam par. 34m a. ref 3I. Vide LeZanam stom. I. cap. Iq. num. I9. est rom. 2. verse. Ordines Sacri numero, I9. Pro ne
gativa sententia , ac tandem Au tore Cautelae Confess. lib. 3. cap. 26. n. 9.
Et licet aliqui dicant dicta privilegia
fuisse revocata per Concilium Tridentinum , tamen dato, & non concessi, id esse verum, negari non potest Clem. VIII. post Tridentinum concessisse ta- Ie privilegium Patribus Congr. S. Io: Evangelistae in Plartu gallia , de ante Clementem VIII. Greg. XIII. am concesserat Patribus Societatis Iesu, teste Leandro Deo proxime cit. & Barbosa in Tridem . sess. 23. de resor. cap. 8.
num- o. eν 7. ac proinde per communicationem previlegiorum s eodem nunc fluuntur aliae Religiones stu in aquia privilegiorum Societatis Iesua etiamsi
196쪽
et Iasi Ipsi dumtaxat concessa sint , pos-hint aliae Religiones mendicantes co munieatione gaudere, ut asserit ex Societate Iesu, idem Allora ubi sord rh. Religiosi sect. I. num. 3 p. & Diana mox adducendus: Et dato etiam
quod Privilegium , de quo in praesenti fit sermo, fuerit concessiim P P. Societatis Iesu elausula, ne aliae Religiones uti possint, tamen si Doctoribus fidem praestare libet,Clem. VIII. Pan tias V. M Urbanus VII Lomnia Societatis Privilegia communia fecerunt, ut praefati DD. uno ore testantur. Quod autem omnes Mendicantes communicent omnia privilegia P P Societatis Iesu concessa cum limitatione , ne aliae Religiones communicent, ex ampliatione , & eXtensione eorumdem privilegiorum facta per Pontifices successores, testatur ipse Diana par. I. tr. a. res. 8 I. est par. . tr. II. res. 66. G in Sum. vera. ReguI. prati I. num. II.& de facto fere omnes Religiones, praecipue mendicantes s habent Inter se communicatione pri vilegiorum, ut docent Armilla verba
Suspensis sub n. et q. prope finem, Moro
nus re p. oo. num. 7. Pelli Erarius in Man. Re I. rem. a. or. 8. cap. I. sese. I. aum. 4 I. Bassaeus in furis. TMOL verse. Prizilegium s. num. 6. Lerana tom. I. cap. 3. num. I7. & alii communiter steste eodem Diana par. Io. tr. 9. res
ciuica de dispen. g. Verum in fine, dummodo tamen, addo ego , & ex aliqua magna ponderis ratione, aut speciali motivo non constet de In communicabilitate, dcc. hoc autem non constat in casu praesenti, ergo S c. Videatur quaeso Passerinus de Statiθ. tom. 3. in specl. 1 O. ρα. 839. num. 73 o. cst segi qui plurimorum authoritate huic nomiirae sententiae favet, licet in fine dicat, tutius esse si dispensatio a Summo Po-tifice impetretur, & hoc nullus negat; Attamen ex dietis sequitur haec probabilis conclusio, ergo virtute praeia torum privilegiorum possunt Regulare S e St a tempora a qui bii vis ordia i nibus initiari, ut terum pluribus rectatIs firmat idem Diana par. II. tr. q. res 7. Nescio igitur quare non erit tu ea in praxi haec tot Doctorum opinio,
contra oppositum asserentes s Sc prae sertim Peyrinum tom. I rivia. misimΘia Const. 2. Sixti In b. II. num. 39. Nam licet ipse Pyrinus to. a. de rae lato quaest. φ. cap. 7. num. II. IOIuens
de eo privilegio concesso P P. Cong. S. Io, Evang. in Portu gallia , dicae semper se habitisse suspecta Privilegia
Ultra montana , tamen immerito hoc
dicit,dum illud privilegium dictis P P.
concessit Clem. VIII. die M. Noetembis anno Is 96.teste Portello in dubiis Remeerb. Ordines sacrinum. q. qui fatetur
illud vidisse in Copendio Illius Coningregat. & praeterea tenet illa Privilegia Alex. VI. & EugenII IV. concessa Religionibus D. Hieronymi, & D. Benedicti revocata haud esse a TrIde tino , hocque probat ex Rodriquea,& Villat cibos in Sum.LIM. I I.dum.12. num. 8.-dissic. II. usis. 6. Ideoque non bene loquitur Ipse Peyrinus cum aliis ab eo citatis , quia contra omnes
loquitur , & facie iniuriam Pontifici, de respective Episcopis , & Religionibus dictis privilegiis utentibus.
Dicendum est igitur cum communiori sententia, per communicatione Privilegiorum,omnes Regulares,prae sertim ex ordine MendicantIum, de cum eis communIcantes in Privilegiis,
frui posse dictis Privilegiis In casu nomstro , & de facto hanc sententiam In praxi amplexi sunt plures Episcopi Doctissim I, atque pii, etiam Cardina Ies , ut a pluribus fide dignis accepi .
nec non ipsemet tres Episcopos cum nostris Religῖosis, me consulente,nullam , aut fere nullam dissicultatem ei
praeticandi habuisse vidi. Nec hu Iete sponsioni obstat si dicatur, privilegia esse stricte interpetranda,& eo maia ei, si fuerint concessa cum clausula a sue aliae Religiones illa communicent, ut est illud a Greg. XIII. PP. Societa
tis Iesu coasquuta . nam quidquid sit,
197쪽
DE REGUIARIBUS, SEU RELIGIOSIs.
mim per generalem communicatione Privilegiorum intelligatur posse etiacommunicari ea privilegia, cum dicta Clausula , quod quidem multi probabiliter amrmant, cum habeant pro cer ea regula, quod indefinita locutio aequipolleat universali, praecipue ubi est eadem ratio , nec ulli praeiudicium inferatur, ut ex diversis juribus satis comprobatur: Tamen mihi videtur posse saltem ad Intentum sum cere illa alia privilegia supra relata , in quibus dicta clausula non est apposita, ac tan dem illud aliud privilegium certissimum concessum Equitibus S.Io: Hierosolymitani a Pio IV. in sua Const. nona , & confirmata a B. Pio V. in Const. Et si cuncta 77. cum clausula ,
quorum tenores, motu proprios de
Certa scientia , & a Gregorio XIII. In Const. Iuia magis fio. qui etiam illud
innovavit 6. 6. & b. Io. Constitutionem B. Pii V. confirmavit, & a Gregorio XIV. In Const. Iuanta s. anno 239 I. ex motu proprio, & ex certa scientia solum praeservante Ecclesias s& personas in his , quae ad curam ani marum pertinent: Et ab Urbano VIII. In const. Unipersalis Ecclesiae I s. dato 29. Martii 17 24 pariter ex motu pro Irio, e X certa scientia , & cum clau-ul a , quorum tenores , solum praeservando Ecclesias, ut supra : Ex quibus constat , quod in reliquis voluit illius ordinisprivilegia vim habere: Hoc au tem privilegium Religionis Hierosolymitanae , non est cum restrictione is communicabilitatis , vel florentis observantiae. Ergo Sec. Non nego ta men ess e in arbitrio Do minorum Episcoporum , an tali privilegio lato t. . favorem Regularium uti velint , cum Regulares cogere Ipsos nequeant ad utendum illo, Ita pro veritate, dcconi lentia , cIrca hanc quaestionem a pluries requisitus , respondendum du-Xi , salvo tac. vertim si aliquis scire desiderat, quare tota tantaque privile gia Regularibus concessa fuerunt , vi
deat , si Placet, in hoc tit. ad In cr.3 S.
2 7q3 FNter. I. Te uetum e Reus sub I mortali fateri veritatem Iudici legitime interroganti, si patefactaveritate damnandus sit ad mortem p Resp. Multi sustinent , Reum nota teneri contra se patefacere veritatem quando ei immineat poena capitis, vel triremium , & negando spem habeae evadendi, quia quilibet magnum ius
habet a natura conservandi vitam, suamque libertatem, ita ut nullum prae ceptum humanum polsit cum tanta rigore,& incommodo obligare; Inhumanum enim, inquiunt, videtur, ut qui convinci non potest , teneatur contra se arma praebere, quibus occidatur,aud gravem poenam , scilicet perpetui Carceris, aut Triremium subeat; Uade dicunt, quod debeat,& possit aequi-Vocando jurare , de pro hac sentent Iasunt innumeri Doctores, Lessius, Ro-driguea, Navarra, Sa, Regina idus, Fil
198쪽
iη ρraxi form. proces. ρυ. Σq. gri. I. n. Iac, S. eum seqq. qui multos concordan tes adducit. Sylvius in a. a. D.Thom.
n. 36. N aliis. Et hoc ego puto Verum,
quia eo ipso , quod quis commisit delictum, & hoc est jam semiplenὰ proba tum , publicae justitiae ratio exigit, ut Iudici interroganti, juris ordine servato, delictum fateatur, ut illud puniri
queat In commune bonum s. nam e
ipso, quod quis delictum patravit αhocque jam per semiplenam proba tionem Iudici est manifestum, jam pardidit totum illud jus , quod alias
habebat tuendi vitam propriami unde indebite eam conatur tueri contra Iu
dicem juste,de legitime perquirentem Confessionem patrati dulicii . Vide D. rho m. De. eis. & ibidem Gajet., de praesertim Passerinum, qui, ut semper solet, late, dc docte tuetur Dia I h. sententiam , & ad objceta respondet. Quamvis autem P. Cardenas in Crisi Theol. disser. 19.mHMI. est seqq. agen
do de propos. danan. num. 26. 27. 28. ab Innoc. XI.. sustituat a non. teneri
Reum fateri verItatem in casu propo sito, re doceat modum , quo possit vitari periurium,tamen, pace viri docti, videtur mihi res valde periculosa, cum in Decreto dicti Pontificis sit reproba ta amphibologia, de mentalis restrictio in jiu amento , nec Omnes sciunt respondere per verba aequivoca , sine ulla restrictione mentali, & conseque ter se exponunt manifesto periculopcrjurandi ; ideo ipsi videant. Nam
Tolet. lib. ψ. c. 2 r. m s. ait, quod istet alis teneatur jurare absq; aequivoca tione ad mentem Iudicis , licet vita privetur .. Et hanc Divi Thomae sententiam sequitur etiam Agorius par. 3. lib. I 3.c. 2 3. & Communem esse saretur, sed vide Dianam par. Io. tr. I 3. rejsi qui hanc nostram sententiam proba biliorem vocat. 7 ς Inter. 2. Estne validum matrimonium , quod contraxit Cajus damnatus ad mortem a cui Iudex promisit liberationem si propriam filiam duce
rectResp. Est validum, sive juste, sive
Injuste a Iudice erat damnatus ad mortem , quia metus non est incussias ad extorquendum matrimonium ; sed datur ei optio , an velit ut exequatur contra eum sententia mortis, aut illam evadere,ducendo Iudicis filiam,& traditur ei modus, quo se potest a morte liberare K velit mediante tali conditione . Ita Sanchez de Matrim. ιom. I. lib. q. disp. D. nu. Io. Coninch. de Sac. disp. 28.dub. I. concI. I. gtoo. apud Dianam par. I.tr. q. res 2 2 S .ver. Notandum est.Sinus in q. isti 29. q. I. Irt. 3. COVarruvias, Valentia,& alii, quos refert, de sequitur Bona c. de mair. q. 3. . S. n. 2O . qui testatur de communi;. Favet etiam huic sententiae Diana par.9.tr. 8.res 27-rs sed opinionem Sancher. Tamen nodesiuit alii, qui oppositum sentiunt a scilicet, eum, quem Iudex , Vel alius Minister iustitiae juste ad mort cm , vel aliam poenam gravem damnare debuerat, impunitate oblata inviret, ut ejus fit a m ducat in ii Xorum; tale matrimonium non valere. Vide Dociores penes Dianam Ioc. cit. G par.ytr.'
tu An Reus damnatus ad mortem injuste, ted secundum allegara, & probata positi se armis defendere contra Iudicem,& ejus Ministros Reis. Dicendum cst non posse vi,& at mis se defendere a J udice , nec ab ejus Ministris; de si secus faccret, Pec
Caret mortaliter,& ratio cit,quia licet Judex sciat illum esse innoccntem,po tuir tamen licite, ia tenebatur cum condemnare L. & ejus Ministri itidem possunt,& tenentur sentetiam e equi, ac per consequens nullatenus potest dictus Reus tuta conscientia se ab eis, cum ipsorum injuria, de sendere, nam in tali casu, nec Jude X, nec esus Ministri praefato Reo ullam injuriam fac Iunt, ue pater ex Responsone, quam ego dedi ad Iηt. z. in tit. IIS. de Injustι iis Vide etiam Inter. .lit. Io .ci IIo
199쪽
sub N alii, quos sequitur Diana par. 9. tr. 9. res.ψ3. vers. Sed si aliquis; Idem docet Armilla perb. decWation. I 3. G veta Pudex n. 36. Quibus libenter adhaereo,nam alias sequerentur
scandala ,& Reipublicae perturbatio, ac boni communis, quod praeserenduest privato , praeterquam quod Iudex habet jus exequendi sententiam, quam juXta allegata , 8c probata contra illutulit, unde si Reus se defenderet, crimen laeta Majeltatis committeret. Ergo &c. Vide etiam Tolet. IV. . cap.64 n. 7. & Nava r. in Mau. cap. I S. num. S.
De Religionibus aliquibus parti
cularibus is Vide til. de raelat. Reg I. Inter. s. tit. de Val. Cons. Inter. 16. I7. IS. I9.1743 T Nier. I. Possuntne Regula- 1 res praesertim ex ordine Mendicantium absolvere virtute suorum a Privilegiorum, a casibus Epilcopo Teservatis Resp. Non possunt. & sententia assirmativa jam reprobata fuit ab eodem Alex. VII. die et q. SeptembrisI661. & est propositio I 2. reprobatas habetur etiam ex Constit. Clem. Papae X. quae incipῖt Superua , Ideo Regulares , sicut alii, debent esse approbati ab Ordinario specialiter pro re
II 46 Inter. 2. In illis Religionibus, in quibus lapsis carnis voluntarius
opere consumatus reservatur, intelligiturne reservata etiam simplex pollutio , id est sine complice cominissa pResp. Licet pollutio simplex , se limollities voluntaria sit gravissimum peccatum contra naturam , dc genera
tionis ordinem , cum prodIgatur semen a natura institutum ad prolem suscipiendam , ut docent Tolet. lib. s.
Doctores. Tamen quidam probabiliter dicunt nomine lapsus carnis opere consummati intelligi debere lapsus carnis in suo genere completos , id est
cum tertia persona , vel cum animali Intia , vel extra vas naturale, seu in naturale, & non simplicem pollutionem cum tertIa persona m nini e conis summatam ; Ita praeter alios docet Cutilius in eddit. ad Radi. 3. Iacobi Mancini in append. dub. S. Vertim conistrariam sententiam puto probabiliorem,nem pC per lapsum carnis voluntarium opere consumatum intelligendam esse etiam quacumque voluntariam pollutionem a se ipso factam sine a uinxilio socii, quia revera est lapsus caris nis In sua specie opere consummatus, licet alias in ordine ad alium actum mscilicet copulam, consumatus non sit Ita tradunt Suarer tom. q. .de Relig.
lan. & Grassius , quos dat, de sequitur
Boi d. tom. 2. res q8. num. I9. Favet etiam Diana par. 3. tract. 2. res. II 8.17 7 Inter. 3. Inciditne in excommmunicationem , qui percutit Religiosum professum, vel novitium titulo correctionis, si in Religione adest statutum, ne Superiores causa correctionis percutiant Religiosos pKesp. Ad hunc Casum optime rein spondet Dian. par. 9. tract. q. res qI.& dicit, quod non incurrat, quia per hujusmodi Statutum , sive prohibitionem , non potest auferri privilegium juris, quod est posse Superiorem cor rigere discipulos, vel subditos : Sequitur ergo non incurrere excommunicationem Praelatum, Magistrum, vel Sub magistrum causa correctionis leviter percutientes suos Iuvenes pro sese sos, vel novitios, quia licet faciant co-tra consuetudinem,uel Constitutionem suae Religionis,tamen non agunt con- II b a tra
200쪽
era ius commune . Vide Avitam decens par. a. cap. s. disp. II. Sylv. sera. excom. 6. num. o. g. 8. Fc iterum Dia. Deo cit. res a I. a Zq8 Inter. q. Quando datur absoluistio generalis,& facultas eligendi confessarium illius Conventus , pro Obti
nenda absolutione etiam a reservatis; estne opus , ut apud nos eligatur unus
ex Confessariis a Priore designatis, vel sufficit , ut eligatur quivis alius Confessarius habens licentiam audiendi cofessiones a P. Vicario Generali, vel Provinciali Resp. Noster P. Eustachius quod-
beat esse unus ex Consessariis a Priore designatis,alias non possit vigore prae fatae Absolutionis generalis a peccatis reservatis absolvere: Mihi vero magis placet oppositum, nam absolutis a casibus reservatis Insertis in Decretoclem. VIII. no solum competit Prioribus, sed & Provincialibus, dc inulto magis P. Vicario Generali, ut supremo Prauato hujus nostrae Congregationis . Adest praeterea quaedam Capieuli generalis declaratio de ann. I 632. ubi habetur: In absolutione reuersu, in qua datur auctoritas eligenia Confessari illius familiae, fuit declaratum, quod intelligatur o Confessariis d Vicario Generali , vel 'Frovinciali approbatis. Se quitur ergo, quod si tunc datur facultas eligendi Confessarium illias familiae , habentem auctoritatem, quilibet possit confiteri, & ab Di etiam a re 1ervatis per confessarios approbatos tam a Vicario Generali, quam Pr vinciali , cum hi omnes procul dubio habeant auctoritatem in habitu , quae vigore Absolutionis generalis eis pro rogatur, quoad sium , & exercitiam, Praesertim attenta praefata Capituli generalis declaratione, quae quidem satis aperte loquitur . Rationes, quas pro sua tuenda opinione adlucit P. Eustachius sunt tres , prima , quia non sunt designati a Priore. Secu nda quia si in-
etiam non designatIs, superflue poneretur ly habentem auctoritatem , Cum . satis sit dicere . Do vobis auctoritatem
meam a ut unusqui ue vestrum possis ieligere Conjessarium hujus familiae : sed
adiungitur, habentem auctoritatem ,
ergo,&c. Tertia quia Declaratio dicti Capitu i generalis solum fuit facta ad includendum etiam Confessarios apis probatos a Provincialibus. Hae sunt potiores rationes, quas pro se habet P. Eustachius, sed ejus bona venia,re spondetur ad primam a quod designatio, sed consensus Prioris ex congrue tia , non ex necessitate requiritur, ut
alibi saepe dixi;ultra quod in casu praesenti supponitur licentia Superioris Praelati, qui dat omnibus Consessariis
rite approbatis facultatem absolvendi a reservatis in Religione , alias non esset privilegium in favorem animae subditorum concessum ; Quod autem Generalis Vicarius, & Provincialis possint hanc suam auctoritatem sub delegare, in dubium revocare non licet ; nam deducitur ex cap. inter caetera de ODio Ordinarii, de ex aliis j ribus notis ς ergo suppotatur illam subdelegare in dicto casu , alias esse deterioris conditionis, quam Priores, prasertim , quia presente Vicario Generalis vel Provinciali, non Prior, sed hi beneficium absolutionis generat Issubditis impertiunt, & dicunt Do zobis auctoritatem meam , cstc. Respondetur ad secundam , Ne quamquam poni su perflue ly haben: em auctoritatem , sed
ro majori cautela , quae non nocet s. ed juvat juxta commune aXioma, te ste Lerana tom. q. cons. 47. u. 62. secus sequeretur , quod etiam Constitutiones Religionis par. I.ωρ. 3. n. super flue dicant, ut nullus Sacerdos absquel centia Vicarii Generalis , de Prioris consessiones alicujus, etiam Sacerdotis nostri audire possit Cye. Dum satis eraedicere , Confessionei alicMus audire pose sit . Ad quid igitur ponunt illam particulam etiam Sacerdo. is nostri Numquid nostιi racerdotes lia oent privile gium
