De probatis sanctorum historiis, partim ex tomis Aloysii Lipomani, ... partim etiam ex egregiis manuscriptis codicibus, quarum permultae antehàc nunquàm in lucem prodiêre, optima fide collectis, & nunc recèns recognitis, atque aliquot vitarum accessi

발행: 1579년

분량: 1028페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

qui te 1 Reg. 7.

2o, M A I V s. dabat: Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum,qui cognitus es a sanctis viris

praecepta tua obseruantibus: . qui sancto illi viro Petro Roma qui & aduersarium tuum Simonem illum magum per eundem Petrum Aposto Tredarguisti qui magno David adiumentos Goliath aduersarium si pedibus concule isti. Tu venerandus & purissimus Deus exaudi me, & esto simul crurianeilla tua eamque eripe a prauiusmQP side- . . Cum tres dies praeterijsaent,dixit Deses Praetori,Vt annulum ipsius capere ' M o cerem si illo muniret,in quo maga illa foemina seruabatur: sic enim ea vocabat. PT

tor i itur abiit,& in carcerem ingressus, Glyceriam ipsam inuenit diligenter culto:-s laeuu tam, & Deum laudantem. Sigillo igitur claustris impresso, iussit&exteriorac comiti re carem loca custodiri.Cum autem illa intus esset,& Deum laudaret, Angeli cibuni ei amo xj p i i barit. Praeses verb cum post aliquot dies in Wbem Heracleam proicinarus esset, carcinrem viser voluit, et si uiuam Glyceria inuenissiet, eam post seduci iuberet. Cum autem ad carcerem venisset, licet ianuam sigillo munitam,ut iusserat,videret, neque ad eam quenquam ingressium fuisse certo sciret: patefactis tame foribus,cam vinculis solut vidit o lancem ipsi appositam, in qua erant panis, atq; lac,& aqua in cratere. Itaque pore affectus illam eduxit,non intelligens,Deum csse,qui ea nutriebat. Illa vero sic*um precabatur: Domine Deus,qui veritatis cognitione nos doces : qui populit tuum

prouidentia maxima prosequeris,qui Danieli per Angelu cibos praebuisti,& ad sanctu illum vitu Eliam in fluuio Iordane prandiu ac coenam misisti,qui errantes conuertis caecos illuminas: tu,inquam, Deus recordatus es ta mei humilis ancillae tuae, re ex illis tuis thesauris,qui diripi non possunt,beneficentiam depromens,nae humilem ancim Iam tuam audiuisti. Haec chim dixisset,abij t in Urbem Heracleam, Dei gloriam laudans. H- thae a Clim verb P ses ipse illic esset,in templo Iouis immolabat. Christiani autem, qui nis erant in illa urbe, audiuerunt de mulier quae propter Christi consessionem tam λα-h ' iri e ter certauerat omnes: uni cum venerando Episcopo Domctio ei obui1m venerunt Ur ni illiaribus longe ab urbe. Tunc Episcopus ipse oratione hanc ad Deum misit: Christe lux quae nunquam extingueris,sol iustitiae, lux eortim, qui sunt in tenebris, e

tantium d x,qui Moysem duxisti,& Pharaone in mare praecipitasti, tu, qtiaeso esto dux& seruae tuae Glyceriae in consessione nominis tui. Haec cum dixisset Episcopus, sancta Christi martyr Glyceria in Wbem ingrcssia est. Postero autem die iussi Praeses sanctam' mulierem ad se duci,& si dijs sacrificare noluimet, igne coburi Ducta igitur illa est. Cui sies dixit: Num, Glyceri certum aliquid deliberasti Z Tum illa: In lege scriptum est: Non tentabis Dominu Deum tuum: &, Sit Vester seria'O,Non,Non.Dixi enim tibi me Deo meo adiunctam esse,& diabolo, cui tu seruis,renunciasse. Qu'modo igitur Chri sto adiuncta, possum aliquando ab co segregari,S pro vita mortem eligere Fac igitur quicquid lubet: ego enim parata sum breuia ista & caduca desipicere, ut bona illa cae lestia consequar.Tunc Praeses cam in fornacem ignis coiiij ci iussit. Accensa igitur ibi , e nace, sancta mulier Crucis signo seipsam muniuit, ac dixit: Domine Deus omnipo e I. inu . tens benedico tibi,& nominis tui gloriam celebro, quoniam praesentem diem atque

horam hanc mihi ancillae tuae in ultationem aeternam concessisti.Scripsi,&pronun claui consessionem tuam coram Angelis & hominibus. Exple animet mes desiderium,dciniquo atque impio Praesidi ostende, qubd sis adiutor meus. Haec cum dixisset,& in sornacem coniecta esset, repente ros e caelo demissus, ignis Do- η i' sse, iiiixit &sancta mulier in sornace ipsa, velut pura quaedam agna, stetit c ea tam . nens verba haec: Sanctus es Deus, qui diuinitate tua ad humilem ancillam tuam Gl nitus xin ceriam de caelo auxiliu misisti,ut omnia tibi & voluntati tuae subiccta te cognoscerent. g. - flammae radij, horribilia iussa tua non serentes,aufugerunt,& nunc iniqui atque improbi Praesidis mentem comburunt. Haec cum dixisset, exij te fornace sine laesione aliqua. Tunc Iudex: Cuiusnam, inquit,auxilio confica, dijs non facii sicas 3 Respondit Glyceria: Deo meo,& Christo ipsius obediens Tum Praeses: Ne verbis artificiosis an plius utaris,& omnes decipias. Cui Glyceria: Non Verbis, inquit, artificiosis, sed operibbus bonis ac sermonibus fidem omnibus facio. Tum sies iussit capitis eius pellem a vertice vique ad frontem detrahi. Itaque satellites clim manibus ac pedibus muli rem vincta tenerent,secerunt id,quod a Praeside iussi filerat. Sancta vero Glyceria, dum P hi M' secaretur ita Deu orabat: Domine Deus, qui effulgentem lucem emittis,& tu es duis '' stitiam facis emorescere, per hanc pellis meae detractionem, scelesto Praesidi Sabino

illud ostende, qubd quicunque spem suam in te collocarunt, student per maximas quasque

Mattius.

242쪽

DE ss. GLYCERIA ET LAODICIO. zos

quasque aerumnas consessionis coronam a te percipere.Quamobrem gratias tibi ago, quod per huius meae carnis pellem detractam, omnia, quae in me simi,detexisti, ut lumine tuo illustrata,possim illud dicere :Reuela oculos meos,& considerabo mirabilia Psu.us. de lege tua. Cum cius mulieris constantiam non serret Praeses, putabat enim sibi iniuriam ab in πιπω ea fieri) iussit eam in carcerem duci, ut usque ad crastinum diem manibus dc pedibus vincta seruaretur,& super acutos lapides prosterneretur, quo super illos agitata, aerumnose ac pellime interiret. Fecerunt ministri, quod iussi fuerant, & ita eam disposuerunt. Media vero nocte Angelus Domini venit, & 1 vinculis Glyceriam dissoluit, & il-sam ficiei speciem, propter pellem detractam inhonestiorem factam, ita curauit, ut talis esset facies ipsa, qualem Deus effecerat.Postridie vero manE Praeses, cum progressus esset iussit ad se duci sanctam mulierem Glyceriam.Itaque custos carceris,nomine Laodicius, cum, patefactis soribus, eam solutam vidisset, neque agnouisset, in desperationem venit,& seipsum interficere voluit.Illa vero: Cave, inquit, istud facias, sed tibi ipsi parcas: ego enim sum illa,quam tu quaeris. Tum custos trcmens, disit: Miserere,

quaeso mei, nemoriar. Credo in Deum ilium,qui tibi opem tulit. At illa: Sequere igitur Christum,qui salutem affert. Tunc Laodicius Glyceriam eduxit, & cius vinculis ipse illigatus eam sequebatur. Id ciun Praeses vidisset: Quidnam, inquit, istud est,quod Chiisium. iecisti Laodici Z Vbi est mulier illa,quae deuincta tibi commissa filii Z Tum Laodicius: ni tribunali amistit,quae proxima nocte diuino lumine illustrata, insignem ac splendidam ficiei speciem per manum Angeli a Deo milli recepit, & ab eodem vinculis exoluta filii Eius autem vincula, cum Dei miracula perspexerim,ipse accepi. Credo igitur id, quod ipsa credit,& eiusdem mortis volo fieri particeps. Tum P esses: Feriatiir,inquit,iste,& capite priuetur.Sine,videamus, an illi Christus

opem ferat.Ille vero cum securi feriendus cx. haec verba protulit 'Tii Christianorum Deus, connumera me,quaeso, cum serua tua Glyceria.Itaque illa sic Deum orauit: P

ter Domini nostri Iesu Christi,qui mortis dolorem dissio luisti,& captiuos liberasti: tu, quaeso, libera seruum tutam Laodicium,& da, ut in Christitui consessione perficiatur, di illum in pace ad te collige. His auditis,Laodicius addidit, Amen. Cumque hoc di- Capite pie. Miset, securi percussus est, & cius corpus a Christianis sublatum fuit. Tum Praeses ad Glyceriam conuersiis,cam ita affatus est: Scis Glyceria,te patre natam,qui Romae ter Consulatum gestit,& matre quae nihilo minus, quam pater, &ipsa nobilis est. Dic igitur: Quisnam est iste,qui tibi opem affert t Christus, inquit Glyceria,mundi saluator,&Deus totius consistationis,qui milii prandium misit in carcerem, & a vinculis me liberauit & ficiei meae honestam speciem restituit: is,inquam,est adiutor meus. Haec cum audimet Praeses, iussit ipsam feris obi j ei,& cum eis pugnare. Illa vero ad seras, quasi ad iucundissimas aliquas epulas, accessit.

Sedente igitur Praeside, ingressia est Glyceria composito incessu, & hilari vultu, &stetit in medio stadio,Christum adiutorem suum expectans. Cumque illa sic stetisset,

rarum praesectiis repagula sit stulit, & leaena ingenti corpore fremens exiit, quae ad Leaena ni Glyceriam accurrit,dc ad eius pedes reuoluta est. Tunc illa cum oculos suos ad c lii in erexisset: Gratias,inquit, tibi ago Deus omnipotens,Deus patrum,Deus misericordiarum qui agrestes seras mansuetiores effecisti ad diuinitatis tuae potentiam comprobandam : qui aspera & di issicilia,mihi lenia & plana reddidisti: qui arida loca aquarum multitudine compleuisti. Exaudi me Deus, & redde maligno Praesidi consilijs ipsius

congruentia. Da, quael b, mihi,ut quae tibi grata sunt,ea faciam,& mandata tua obseruem,quo venerandam coronam cum sanctis patribus assiequar. Haec cum dixisset,vox e caelo demissa est, quae dixit: Exaudivi orationem tuam: veni cum pace: patefactae sint tibi seres regni caelorum.Tunc alia quaedam te na in Glyceriam immissa fuit: quaecum egressa esset, ipsam momordit, neque morsus vestigium aliquod reliquit. Itaqu e cta illa bellatrix Glyceria, in veritatis consessione persecta,obi jt,l nae illius moriri g, ε uitam. Tunc serarum praesectus atque educator repagulum fiastulit, & ferae illae tristes in e kita. stabulum fuit in redierunt. Praeses vero illaipsa hora hydropicus effectus, & in platea, omnibus rebus indigens,&alijs exemplo propositus mortuus est. Cum verb beata Glyceria, beati martyrii confessione persecta, obijsset, eius co 'piis Donaetius episcopus accepit,& in loco quodam venerando prope urbem repositi. Cuius memoriam pie ac religiose agimus decimo dic mensis Maij, Deum precanto, et eius soci j Mecum gloria mercamur. Martyrium autem obi jt S. Glyceria una-

243쪽

cum Laodicio, Antonino Imperatore & Sabino Praeside: in nobis autem regnante Domino nostro Ieiu Christo: cui gloria una cum patre & spiritus ancto in secula secu

lorum, en.

HISTORIA DE OBITU VENERABILIS BEDAE

PRESBYTERI, AB EIVS QVODAM DISCIPULO, VIRO docto G pio, docte r pie o fideliter conscripta. Habetur in peruetusto Mycodice.

Vnusculum quod misisti, multum libenter accepi, multumque gratanter literas tuae deuotae eruditionis legi, in quibus quod maxime desiderabam, Misas videlicet ocorationes sacros inctas pro dilecto patre ac magistro B da 1 vobis diligenter celebrari reperi. Vnde delectat gis pro eius charitate, quam fretus ingenio, paucis sermonibus dicere,quo ordine migrarit 1 seculo, cum etiam h te desiderasse & poposcisse intellexi. Grauatus equidem infirmitate,& maximε creberrimi anhelitus, ct tamen pene sine dolore aliquo, ante diem autem resurrectionisDominicae,id est,sere duabus hebd madibus, & sic postea laetus & gaudens, gratiasque agens omnipotenti Deo omni die& nocte, immo horis omnibus usque ad diem asceivionis Dominicae, id est,VII.Idus Maij vitam ducebat, dc nobis suis discipulis quotidie Iectiones dabat: &quicquid ronitie Eon liquum fuit diei,in psalmorum cantu, prout potuit, se occupabat: tota vero noctem xi possunt laetus in orationibus&gratiarumactione Deo ducere studebat, nisi tantum modicus ctiam sep Qmnus impediret.Iterumque autem euigilans, statim consueta scripturarum modi Ata'. es lati aruiminabali tensiique manibus, Deo gratias agere non est oblitus. Vere Di tia. or, quia neminem unquam alium oculis meis vidi, nec auribus audiui tam diligenter gratias Deo uiuo referre. O vere beatus vir. Canebat autem sententiam sancti Pauli HG - Apostoli dicentis, Horrendum estincidere in manus Dei viventis: & multa alia de lamcta scriptura, in quibus nos a somno animae exurgere praecogitando ultimam horam admonebat. Et in nostra quoque lingua,ut erat doctus in nostiis carminibus, dicebat de terribili exitu animarum e corpore. Cantabat etiam antiphonas ob nostram comsolationem dc suam,quarum una est : O rex gloriae, Domine virtutum, qui triumpha tot hodiE super omnes caelos ascendisti,ne derelinquas nos Orphanos, usique, veritatis alleluia. Cum venisset autem ad illud verbum, Ne derelinquas nos orphanos, prorupit in lachrymas, dc multum stebat.Et post horam coepit repetere quae inchoaverat: & sic tota die faciebat. Et nos quidem audientes hae luximus cum illo & fleuimus. Altera vice legimus,altera plorauimus,lmmd cum fletulegimus.

. In tali laetitia nquagesimales dies xique ad diem praefatum deduximus, ct ille

' Multum gavisius est,&Dco gratias reserebat,qui sic meruisset infirmari: ω pd dicet, Prouer.3. Hagellat Deus omnem filium quem recipit: & sententia Ambrosii: Non sic vixi in Hel, in. vos, ut me pudeat Vivere: sed nec mori timeo, quia bonum Dominum habemus. In Apoc; istis autem diebus duo opuscula memoriae digna, exceptis lectionibus, quas quotidii accepimus ab eo,& cantum psalmorum, facere studuit: Id est, A capite Euangella sancti Ioannis usque ad eum locum, in quo dicitur Sed haec quid sunt inter tantos t in ii AH stram linguam ad utilitatem Ecclesiae Dei conuertit: dc delibris Isidori Episcopi exceptiones quaidam, dicens: Nolo ut pueri mei mendacium legant, & in hoc post obiutum meum sine i uctu laborent. Clim veni siet autem tertia seria ante ascensionem Domini, coepit vehementius aegrotare in anhelitu, & modicus tumor in suis pedibus apparuit: totum tamen illain diem docebat,& hilariter dictabat,& nonnunquam it, ter alia dixit: Discite cum festinatione,qui nescio quandiu subsistam, & si post modi cum tollat me factor meus.Nobis tamen videbatur, ne sorte exitum situm beni sciret. Et sic noctem in gratiarumactione peruigil duxit, & manc illucescente, id est, quarta , MK- seria praecepit diligenter scribi quae coeperamus. Et hoc fecimus usque ad tertiam hir: . ram A tertia autem hora ambulauimus cum reliqui js Sanctorum, ut consiletudo illi eurisii Eriai us dici poscebat: & Vnus erat ex nobis cum illo,qui dixit illi: Adhuc capitulum unum ueras mi- de libro,quem clictasti, dein, dc videtur in ii tibi dissicile esse te plus interronare. At ille

244쪽

DE S. BEDA PRESBYTERO. 2o

ille inquit: Facile est: accipe tuum calamum & tempera, stilianterque scribe. & ille hoc secit. A Nona hora dixit mihi: Quaedam pretiosa in mea capsella habeo,id est, piper, ora-.ria & incensa. Sed curre velociter,& adduc presbyteros nostri monasteri j ad me, ut ego munuscula, qualia mihi Deus donauit, illis distribuam. dc hoc cum tremore seci: dc praesentibus illis, locutus est ad eos, unumquenque monens & obsecrans pro eo Mi L .;

sta & orationes diligenter facere. &illi Libenter, responderunt.Lugebant autem & sane iis pro fiebant Omnes, maxime autem in verbo quod dixerat, quia aestimaret quod facie eius amplius non multum in hoc seculo essent visuri. Gaudebant autem de eo, quod dixit, Tempus est, si sic factori meo videtur, ut ad cum modo absolutus ex carne veniam, qui me quando non eram ex nihilo sormauit. Multum tempus vixi, beneq; mihi pius iudex vita mea praevidit.Tcmpus absblutionis meae prope est: etenim anima mea desiderat regem meum Christum in decore suo videre. Sic & alia multa utilitatis causa ad aedificationem nostram locutus,in lectica diem ultimum usque ad vesperum duxit. Et praefatus puer Vuilbertii adhuc dixit : Magister dilecte, restat adhuc unat non descripta. At ille, Bene, inquit consummatum est: veritatem dixisti. Accipe meum ca- te pastina, rutin manus tuas,quia multu me delectat sedere exaduerso loco sancto meo, in quo orare ibiebam,ut & ego sedens patre meum inuocare possim. Et sic in pauimento suae casisae decantans, Gloria patri&silio&spiritui sancto dcc. 'ltimue corpore exhalavit Migrat 1 spiritum atq; ut sitne dubio credendum est, quod pro eo quia hic semper deuotiisimus in Dei laudibus laborauerat,ad gaudia desiderioru caelestiit anima eius ab angelis potataretur. Omnes aut, qui audire vel videre obitu Bedae patris nostri valebant nunqu1m se vidisse alium in tam magna deuotione atq; tranquillitate vita si iam finisse dicebant: quia sicut audisti,quousque anima eius in corpore fuit, Gloria patri,& alia quaedam ad gloriam Dei cecinit,& expansiis manibus Deo gratias agere non cessabat. Scire autem debes,quia adhuc multa narrari & scribi possiant de eo, sed nunc breuitatem sermonis ineruditio meae linguae facit. At tamen cogito, Deo adiuuante,ex tempore plenius de eo scribere, quae oculis vidi,& auribus audiui.

EIUSDEM BEATI VIRI VITA, AUT HORE IOA

NE TRIT THEMIO ABBATE SPANHEMENSI, LIB. III. De viri, illustribus indivis S Benedisti, cap. III.

EDA monachus & presbyter in monasterio sanctorum Petri &Pauli Apostolorum in Anglia, vir doctus& sanctus, per sua studia

toto notus in orbe, multa ad utilitatem Ecclesiae composuit volumina, de quibus in secundo libro iam secimus mentionem. Hic in Beda puer

extremo natus orbis angulo, cum esset puer septem annorum, sub

magisterio Benedicti Abbatis in praefato monasterio nutriendus a m 'parentibus traditur: in quo mirabiliter proficiens, Anglorum doctor clari illimus effulsit. Anno 3 itae suae I9. diaconus factus est 3o .presse ter,cx quo tempore usq; ad ultimum vitae suae docere aut scribere non destitit, & siciit ipse per se latc. tur, nihil illi dulcius erat, quam diuinas legere scdulo &exponere scripturas.Huius doctrina tanto pretio digna habita est,ut Sergius Papa ab urbe Roma Ceolstido Abbati Quinium eius scripserit in Angliana, petens eum & exhortans, ut sine omni cotradictione famu- et iis itium Dei Bedam ad limina destinaret Apostolorum, eo qubd eius praesentia in arduis η' causis fidei Ecclesiae Dei valdE utilis esset & necessaria. Iam enim fama eius sie longe latra: per orbe disperserat.Ita iam celebre erat nomen eius Vt in quaestionibus enodandis indigeret eo sublimitas Romana. Et tantis plane condigna laus studijs, quippe qui ex eo tempore,quo legere poterat,a sacra lectione & studio minime cessabat. Semper mens deuota studiis occupabatur salutaribus,quibus legit, scripssit vel docuit. Erat ei mos ex lectione vehementer accendi & compungi, ita ut saepe inter legen- optimii, dum Ecdocendum lachrymas calidas effunderct.Vnde post lectione vel studiu ad ora- ibidenditiones sanctas doctor deuotus se cotulit sciens magis Dei gratia quam proprijs viribus ad scientiam perueniri scripturarsi. Ovirii cunctis veneranduseculis,qui dementis habitacula orationibus de Ecclesii a doctrinis illustrauit.Nullus viast nonnum Bedam vidit otiosum.Vchementissime amore studij sacri aestuabat, ita ut ne ad monactum quidem potuerit esse otiosus. Cum enim ad monasteri u puer intrasset,intantum studendo pro- S fecit,

245쪽

Multos lia. biiit insignes disci pulos. Eius humilitasti man

suetu. o.

Laborat E

stomacho depectore. Sacrametis semunit.

a diabolo

arreptus, expirat.

cit,ut non solum in sacris scripti iris, sed etiam in id cularibus literis vltra omnes Almoliae doctores perit illimus euaserit.Scripsit de Onanibus artibus, quas liberato vocant, tractatus plures atq pulcherrimos. In extremo inudi, ut ita dica, possitus Graeca lingua magna ex parte didicit, dc nec Hebraice penitus indulsiit. Habuit multos egregios discipulos, quos suo studio Sexeplo ad amore scripturarii inestimabili seruore prouoc bat Nec solum studiis led quod iis amplius est, religione &samitare quos docuit secit insignes .Fuit aut vir pcr omnia magnificus,scictia & morti honestate venerabilis. Cli ritate studem refulsit geminata sublimis deuotioe pcipuus, castimonia vite gloriosius. Erat aut decentis statur ,incessu grauis,voce sublimis,ore tacudus, nil tu decorus, Aquaedam mixta iucunditati seueritas.Unde bonis & deuotis erat affabilis, superbis aut& negligetioribus terribilis.Se ita mansiuetu & humile cunctis exhibuit,ut in toto in nasterio vix haberet squale. cild aut studendo dcmedit ado de scripturis potuit preliedere sine inuidia comunicabat ijs,quos idoneos viderat,dc in amore scientiae, Iutaris flagrantes. De tota Anglia Viri cofluebant ad cii, cupientes sub eius inagisterio& morti & scietiae scripturaru incremeta siuscipere.Na eius csiuersatio, intuetibus no ma totius religiois erat & honesti .Et qd multis nitar sermonibus t talis ac latus erat vir iste sacratus, ut omnis laus eius virtutibus sit , prsus inserior. O utina taleia studiu ama rent monachi: il lalix esset status religionis. Amator verae scietis erat is, de quo loqmur: qui non bathologia,sed virtute in studio quaerebat.Na incuriosi fuit,sed dulcis eloquii. Tande post multos labores,quos scribedo & docedo impederasianimo toto suspiras ad patria, debilitate incidit, continuisq; scpte hebdomadibus ante morte stomachi indignatione cibos nauseatis laboras,& angusto spiritu halitu produces, studiu tamen literam nequau obmisit, sed totis iis diebus praeter debitu Psalmodiae pensum illi in tendebat, Euangeliumq: Ioannis ijs diebus Anglica lingua interpretatus est.Dilcipulis aut discendi amore ingeres, dicebat: Discite filioli, quamdiu vobiscusum.Feria autem tertia ante ascensione Domini modicus tumor in pedibus apparuit: tunc accita comgregatione,comunicatus& inuistus cst,osculoq; cunctis libato, futura sui memoriam a singulis implorauit.Nonnullis etiam ob familiare amicitia xeniola, quae in secretisti bebat,iargitus est. Die asces ionis Domini cotra oratoriu quo orare cosiueuerat,subiecto cilicio decubens,illibato sensu dchilari vultu dicebat: O rex glorie Domine virtutii,& cςtcra usq; in fine antiphonae Qua finita spiritu emauit.Mox ta suauissimus odor subsecutus est,ut oes qui aderant, in paradisio se esse putarent. Huius Epitaphium est tala: Prest,yter hic Beda requiescit carne sepultus. Dona Christe animam in caelis gaudere per aeuum, Daquc sophiae illum debriarimnte,cui iam Suspirauit ouans intento semper amore. Fuit primo sepultus in coenobio sito, ac poste, cum sancto Cut liberto in Duneli in translatus dicitur. Obiit anno Domini 733.aetatis vero suae 72 sub Leone Imperatore. cuius natale 7.Calendas Iunij colitur.

GESTA ANTHIMI PRESBYTERI, SIS INNII DIA,

CONLET ALIORUM SANCTORVM MARTYRUM, UT IN AN liquis ML Codicibus habentur, quibus etiam adstipulantur vetulit miri Maro Asia. Senno Petri Damian quem huic hisor subluuximus.Stylus hinc inde nou nihil calidiatus estper F. Laurentium Surium, omisiis quibusdam, quae parum ad historiamfacere videbantur.

EERGIVS Terentianus illustris vir,secundb Vrbis Praese ctus Protina nepte Galieni Augusti, natam ex Galla filia

eius, accepit uxorem, quae peperit Claudium, Pompeia- . num & Lucinam,quam voluit nubere Fulconi Piniano. Is . vero Pinianus,cum Lucinam duxisset uxorem, missus est, I acceptis a Diocletiano & Maximiano Augustis codicillis, ut ageret Asilae proconi talem. Habuit vero a consilijs Che remonem quendam, hominem mente sacrilega & valdEiperuersum: qui cum multi uarijs tormentorum generibus interimeret Christianos, a malo daemone arreptus, de cari ruca publice corruens, per multa horarum spatia vexatur est

246쪽

arta ate

DE S. MARTYRIB. ANTHIMO, SIS INNIO, &c. rorest a nequam spiritu, dc tan em sanctos inuocans,quos interfecerat,expirauit.Quod vet idit Pinianus nimio terrore correptus, in morbum incidit, quem medici diceret nul- pinsenus in iam prorsius admittere curationem. Cernens autem Lucina prudentissima matrona hunc ei morbum accidisse, quod Christianorum caedibus esset pollutus, dc aditum in se patciecisset inimico perquisiuit Consest res Christi, qui tenebantur in vinculis, cim rauitquccos ad se ciam adduci: in quibus erant S. Anthimus presbyter & Suinnius diaconus, alij que religiosi viri, Maximus,Bassius,Fabius, Diocletius dc Florentius: iisque dixit Lucina: Detis operam, ut maritus meus liberetur hac aegritudine, Sego vobis amplissimo munere honoratis, libere hinc abscededi faciam potcstatem. Ait ad eam , Anthimus: Si vis irum tuum saluum & incolumcin, hortare eum ut fiat Christianus, dc continuo sospitem videbis.llla mox ingressa ad Pinianu, dixit ei: otquot te ha tenus non sis tum medici, sed etiam archiatri viderunt, omnes uno ore testati sunt,nubia te ratione posse euadere. Ego vero quosdam inueni viros, qui se quidem nihil abs te accepturos Arment, sed hoc tantum asserant, si velis fieri Cluistianus, ilico te posse Optata gaudere salute.Pinianus his auditis: Oportet,inquit, valde illum desipere, qui non credat cum verum esse Deum, qui potest desperatam reddere salutem,& ad v, tam illos reuocare quibus iam sepultura parata est Lucina itaq; egresta, introduxit Anthimum presbyterum & Sisinnium diaconum, hortabaturque eos sedere in cubiculo,ubi iam semianimis decumbebat Pinianus. At illi dixere Piniano: Non huc sedendi causa ingressi sumus, sed aliquid faciendi, de . . cureris. Ait Pinianus : Dctis crgo operam, ut possim his febrium doloribus liberari. Anthimus presbyter dixit : Facellant hinc artes medicorum, ubi ibi a Christi virtus operabitur. Pinianus ait: Succurrat ille mihi per vos, ut possim credere, cum ibi ucsse omnipotentem Deum. Anthimus dixit: Praepara pectus tuum t credas ea mundicimtus sium tibi: oc ubi credideris,saluus eris. Pinianus ait: Ego si non toto corde credidis seni, non vos ad me ingredi pastus essem. Anthimus dixit: Audi ergo,quid credere de

be .la, quem nos colimus, unus Deus cst qui fecit caelum& terram, & omnia quae in Christianae. cis sunt. Et hic Deus, Verbum ex ore suo protulit virtute plenum,quo verbo caeli si malisunt, sicut Spiritu oris citis omnis virtus eorum: a quo congrcgatae sunt sicut in utre aquae maris,&post quasi in thesauris abyssi. Cum sit autem trinus Deus in quem oportet credere, tamen unus est: Pater,qui eructauit ex corde Vcrbum bonum: Fili- Puta. i. iis, qui est Verbum quod eructauit, per quem facta sunt omnia: sanctus quoque Spitius, a quo uniuersa animantur. Ex omnibus autem creaturis Deus hominem creauit adsimilitudinem sitam, cui etiam legem praefixit,quam si seruaret, vita fruerctur1-piterna Sed inuidus daemon pestifera suasione cffecit, ut legem illam transraederctui: Gen. quinercs mortem ei attulit. Itaque Verbum Dei,per quod tacta sunt omnia, id est, filius Dei dignatus est humanam naturam suscipere, & nasci ex virgine: & cum esset ci paror ino cum patre potestas & 'irtus, omnes diaboli tentationcs vicit; & tandem ad Crucis que lignum perduci & in illud suffigi se passus cit, ut lignum praeuaricationis ligno palmionis excluderet, & vitam, quam homo peccando amiserat, pro peccator, bus moriendo repararet. Surrexit autem tertia die a mortuis,& discipulis suis per dies quadraginta apparens,dedit cis potestatem in ipsius nomine pellendi daemonia, rismanuum impositione reformandi salutem, dolorcs dc morbos omnes curandi, mor-- tuos quoque ad vitam reuocandi. Ad extremum cum illos ad montem perduxisset s. 'dentibus illis viscendit in caelum.Stupentibus autem eis,apparuere angeli, qui & diuo Actor.tirunt: Quid statis adspicientes in caelum Z Hic Iesiis, qui assumptus est a vobis in caelum sic veniet,quemadmodum vidistis cum eunte in caelum. In eius crgo nomine manum tibi imponimus, edentes completurum cum promissa sua. Tum vero Pinianus, tendens manus sitas in caelum, ita dixit: Christe, quem hactenus ignoraui quis ei lcs,quem nunc demum cognoui ex horum sermone, qui teno. uerunt: en etiam antequam fiam Christianus, te confiteor, dc credo te mihi redditi xum finitatem, quam medici omnes asseuerat nullo pacto mihi poste restitui. Prostrauerunt autem se Anthimus presbyter & Sit innius diaconus,& unanimiter in preces in. cubuere. Atque ccce illis orantibus, subito fulgor luculentus emicuit, &dimidia serEhora illic permanens, paulatim abscellit. Surgentes autem Anthimus& Sisinnius, di

xerunt I iano: Exurge. Visitauit enim te Christus filius Dei, cui credidisti. erigens se sedit in lecto suo, & quasi pede tentans, descendit ex illo, coepitque ilans et 'im

mouere sese: cumque incolumem se sientiret, voce clariissima dixit: Verus Deus tu es eon M. S a Christe,

247쪽

Christe,qui me desperarum saluti intcgr restituisti. Acciti sinat autem etiana illi. qui in carcere adhuc crant, Maximus, Bassiis, Diocletius & Florontius: iii Dulque orantes, Pinianum 5c Lucinam coniugem eius sermone veritatis & perfectionis imbuerunt. Exactisque septuin diebus, quibus cos docuerunt mysterium Christi, baptizauerunt eos & omnes eis familiaritate coniunctos. Mansiit autem l 'inianus post recuperataim ' sanitatem in functione sua annum unum: atque interini Christianos omnes anactallis& ergastulis atque cultOdijs ad se curauit adduci eorumque ex Anthimi de Sisinni, ii sotii, ονε stitutionc pedes lauit,nianus Osculatus cit,&suppeditato sumptu atque vehiculis, ad tibiis stu. iri propria dimisit eos gratulabundos. Iam aulcm fama eius in vulgus sEue distundente nribe dicebatur: Pinianus huc secum Christianos adduxit. Et quia multi erant, dc simul uno in loco degere non poteran distribuit eis mansiones per prae dia sita & vici nam prouinciam,vbi amplis limas habebat possessiones apud Auximum oppidi lin. Et praedium quidem unum attribuit Sisinnio diacono, Diocletio & Florentio, quibus permulti alii aderant, pariter vacantes Deo,& sine ulla molestia in Christi laudibus timonio versantes. Floc autem ordine Sisinnius, Diocletius & Florentius ad palmam martyri pervcner . Erat ibi conuentus hominum eorum, qui sacrificantes semel post annos tres, dicebant sibi reddi responsa. Cum ergo illi conuenissent, & solitas impietates sceleratis offercndis sacrificijs exercerent, talia feruntur ac pise re ponsa: Nisi sacrificarent Sisinnitis, Diocletius & Florentius, non posse illos solito inore des sita oracula cdere. Itaque a populo tracti Violenter, cium sacrificare contemnerent, lapinii Diocle-dibus interfecti sitiit. dc si ibi piis monte sic, ut crant lapidibris obruti derelicti. Eum xii M H0xς--loeum post discessum malignae picbis repurgarunt Christiani, S stactos ina tyro illic condiderunt: ubi sane orationes eorum exuberant beneficijs suis usque in praesentem diem. Porro Anthimus presbyter non longe ab Urbe via Salaria latitabat apud prauia Piniani. Accidit autem, ut rusticis Sylvano sacrificantibus, is, qui crat eorum sacrisci rum author, a diabolo arreptus fit reret, Omnesque ipsi occurrentes gladio caederet. Cumque omnes sugcrent, perlatum est ad Anthimum, iam multos ab illo homine larios b peremptos & caesos clue. Anthimus itaque orans & com mcndans te Deo, o &-: In nomine Domini mei Iesu Christi ita vinctiis catenis spiritalibus,&Mihimo. abij cegladium, quem ad hominum faciendas caedes corripuisti. Ad hanc vocem stetit ille fixuλ statimque tenuit eum Anthimus presbyter, & duxit ad silium domicilium, precibusque &ieiuni js vacans, intra tres dies ita eum menti suae restituit, ut etiam Christianum ciliceret. Credidit aurem citam uxor eius dc fili j, multique alii eius opera conuersi crediderunt, adeo 't lucum illum Sylvano dicariim securibus caederensi &aras cius subuerterent, hanc ci vicem reddentes, quod daemone infestante homines innoxij suissent iugulati. At vero populus incredulus illac transeuntem Priscurri coimsularem tenuit, indicauitque ei ab Anthimo presbytero euersa esse simia lacra omnia, lucosque omnes incens bs. Iussit igitur Priscus eum comprςhensium ad I acrificandum Ambimus compelli. Sed cum importunitatem & minas eorum contemneret, ligato ad collumnaedium Tyberim eum iactauerunt. Angelus autem Domini apparuit se ab ΑΛ ei,& ruptis vinculis, reduxit cum in cellana oratorii sui. Nicro mane Hilerunt genii gelo educi. les more solito venire Christianos ad eum,illisque insultantes& illudentes, dixerunt: Ite ad Mutinuma vestrum . iacet enim mersus in profundo Tyberi. Rei pondebant Cluistiani: Nos Anthi uin Christi seruum sinum vidimus, nol isque pro more bene precatus est prorsiis incolumis Sillaesus. Dixerunt ergo ethnici illi intra se: Nos eum Misi i is ita traxi in tu, Vt membris Omnibus attritus sit, nostrisque manibus ligato ad collum . duri . faxo in Tyberim eam praecipitem egimus: quid cst igitur, quod haec liti ai firmant Z Inagressi vero ad cum, 'iderunt cum saluum dc ad populum concionantem. Eo spectacu lo attoniti plerique orianes, qui cum in Tyberim demerserant, ad genua eius sese abi j ciunt,ductique poenitentia, baptiZantur. Cum autem reuertisset Priscus consularis, delatus est apud illum Anthimus prcibyter, qudd non modo non potuerit interfici, sed etiam omnes illos, iiii eum extitiguere conati cssent, ad Christi religionem traduxerit.Iussit ergo Priscus illum sibi sisti,& cum triduo vinculis Sc minis atque terroribus Anthinins illuna pertentasset, nec ulla post et ratione co permovere, ut idolis immolaret, iussi 'int scituri capite caedi.Tulerimi autem corpus eius illi, quos conuerterat ad Dominum,&in oratorio ipsius condiderunt.

Eo vita sun io, Maximum venerari coeperui, qui Anthimi filerat amicus perquam familia.

248쪽

DE s. MARTYRIB. ANTHIMO, SIS INNIO, &c. aos

similiaris dixerimique Prisco consulari: Inimice Dei de Christi norum, ecquid indolucri nactus es. qubd Anthimu peremistit Enplures ad se inuitat Maximus, eius amicus. Misiit ergo Priscus apparitiores, qui Maximum compraehenderent. Resistente autem populo dc prohibere volente,dixit eis Maximus: Nolite filioli impedire pros ctionem meam .sicque constanter dc intrepidus abijt ad Priscum, qui hunc in modum ei locutus est: Time es ille, qui Principum caeremonias euertis, & prouinciales omnes a deorum cultu abstractos, ad tuum Deum adducis r stimulque ira commotus, iussit Maximis eum sistibus caedi di ad sacrificia compelli. Sed ut vidit eum in Dei timore fixum permanere, itidem capite damnauit. Rapuerunt autem Christiani corpus eius,& in loco, si e secti

ubi orare consueuerat, tumularunt. In eodem Vero loco Bassius permancias, hortaba- t .

tur Cliristianos,ut in Sanctorum passionibus laetarentur potius quam lugerent. Accidit inde ut multi confluerent ad mercatu, qui tum habebatur eo loco, quem Forum nouuin vocant,fierentque sacrificia Baccho. Quidam igitur Bassum apprehendentes, dixerunt ei: Sacrifica deo Libero, qui nobis dat uberes vineas,& deae Cereri, quae meDicitertiles largitur. Qinbus Bassias respondit: In caelo Deus est,qui dat pluviam matutinam&serotinam, idemquς ipse suppeditat nobis omnia, Vitae degendae necessaria. Haec autem simulacra prorsus inanima dc muta fiant,&neque sibi possunt, neque alijsopitulari. Atque haec dicens, insufflauit in illa,& mox ceciderunt & confracta sunt. Idripopulus vidit, larueriit in eum,& pugnis, calcibus, iustibus tam diu cum ceciderunt, sisseade donec exhalaret spuitum.Fabium vero tradiderunt Prisco, a quo diuturna maceratus custodia cum omnino respueret sacrificia daemoniorum, item capite punitus est. Αγ ii Eriribit. que ita omnes isti, Anthimus, Maximus, Bassias &Fabius illis locis caesii sunt, in quibus orare consileuerant via Salaria, quae mittit ad Picenum. Porro Sisinnius de Diocletius& Florentius eo in loco humati sunt, quo lapidibus obruti filere, iuxta Auximum oppidum. Eorum autem martyrio multum gratulabatur Pinianus illustrissimus & Christianissimus qui cum bona fide migrauit ad Dominum. Lucina autem coniunx eius, iam marito orbata, diu noctuque in precibus & lecti- Lucin reluone perdurans,castissimum Deo exhibuit famulatum.Et erat illa quidem elegans cor pore sed elegantior sanctitate. Cum autem supra vires se assiceret inedia, & triduanis ieiunijs maceraret, apparuit ei S.Sebastianus martyr Domini, indicauitque ei locum, in quem ipsius corpus cacrilegi abiecerant. Qu9d ubi illa ex eo loco extractum sepelibuit, reserebat se 1 S.Sebastiano admonitam,Vt iuxta Apostolicam praeceptionem vino ia smodico uteretur,& quotidiano esset contenta ieiunio, tumque cibum sumeret, quam do ad eam venientes sacerdotes Domini,qui causa persecutionis latitabant, Missas facerent,& ipsa ab eis benedictionem percepisset.Cum autem caesi essent Simplicius &Faustinus via Portuensii,soror eorum Beatrix eos sepeliuit, atque deinde se contulit advenerabilem Lucinam,mansitque cum ea mensibus septem

Interea praedium quoddam Beatricis huius dc fratrum eius Simplicii dc Faustini, vicinus quidam possessor Lucretius nomin concupivit. Curauit igitur comprehendi Matricem,& duci ad sacrificandum.Cum autem illa constanti animo recusaret, iussit sItauit eam noctu a seruis suis praefocari: eam vero S.Lucina apud fratres eius sepeliuit. Por- prae camexb Lucretius occupato illo praedio, secit in eo conuiuium amicis suis, insultans san martyribus. Ecce autem inter epulas cuiusdam foeminae infans in 'has voces erumpit: Audi Lucreti. Occidisti,& inuasisti: itaque datus es in manus inimici. Ad quet Lucreti verba expalluit Lucretius,& tremore correptus est: moxque satanas in eum ingressus in ipso conuiuio, per tres horas vexavit eum,donec impium exhalaret spiritum. Tantus autem timor in siit eos, qui illi conuiuio intererant, ut simul omnes ad Christianos confugerent, dc fierent etiam ipsi Christiani, passJmque omnibus narrarent, cidem S. Beatricis in conuiuio vindicatam. Lucina autem fligam meditante propter pcrsecutionis acerbitatem, apparuit ei S Matri hortataque est ne sugeret, dicens illoipso mense pacem Ecclesiae Dei restit tum iri. quod etiam factum est. Vixit autem S.Lucina ad annos nonagintaquinquet semper eleemosynis, precibus, ieiunijs, hymnis & canticis vacans, in fide,castit te M omni sanctitate perseverans, praestante Domino nostro Iesu

Christo,cui in honor & gloria in secula se-

. culorum, Amen.

SERMO

249쪽

SERMO P. PETRI DAMIANI IN FESTIVITATE

EIUSDEM S. ANTHIMI MARTYRIS.

Vm beati Anthimi,fiatres charissimi, triumphalia gesta recolimus, triumphata tis in eo Christi victorias celebram us.Ille siquidem in eo, pugnabat, ille superabat,qui & fidei constantiam praebebat animo, ne si applici js cederet,& verba vitae labijs suggerebat, ut infideici oc perditos ab errore veteris perfidi reuocaret. No enim, inquit, vo testis,qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis

'Stringebatur corpus loris nexuum, sed verbum Dei no erat alliga. tum .Horrebat lcnebris carcer angustus, sed mens atria supernae claritatis inhabitans beato lumine Duebatur, dicens cum Paulo: Quos resuscitauit, consedere secit secum in caelestibus .Livebant membra plagis verberum,sed aiebat : Iacet is,qui loris est,no, ster homo corrupatur,sed is qui intus est, renouatur de die in diem. Cum talibus anna

tis noster Iesiis ascendit in pnaelium, defuncto Movse,& Iordane tras hi istis, cellante voteris legis obseruatia & percepto baptismatis sacra muto.Lex enim dc Prophetae usque ad Iohanne.ut videlicet illic legi veteris testanacti finis occurrerct, de nouae grati la. uacrum profluedi ad salute hominum origine inueniret. Iesias itaq; ille Istaelitic e bis dux, nostrum verti Iesium humani generis Saluatorem,& vocabulo praesgurauit, tifacto. Mittitur ille ad perdendas gentium nationes: venit hic ad debellandas acienpotestates .Mittit ille Hierico duos exploratores: dirigit ille in hunc mundu sub eiusdem numeri sacramento suos praedicatores. Misit enim stestante Euangelio) binos 2 binos ante faciem suam in omnem ciuitatem&locum,qub crat ipse venturus. Mintabantur illi ut locorum situs iblicita curiositate perquirerent: missi sunt isti, ut venienti Iesi viam fidei in humanis cordibus praepararent. Illi in Rahab meretricis hospitio tocipiuntur: isti apud Ecclesiam Gentium, quae cum idolis fornicata etat, requiescunt. Porro Rahab coccineum funiculu, sanguinei videlicet coloris, in sencstra propriae minus appendit: ct sancta Ecclesia in tenes ira suae domus quodam odo ruborem sangui. nis ponit,dum & pallione Christi publice confitetur in voce, & signum Crucis p portat in Donte. V nde bene sponsus ad sponsam dicit inCanticis: Sicut vitta coccinea labia tua,& cloquiuum tuum dulce. naid enim labia sponsae, nisi doctores intelli imi. usis Pis Ecclesiae Z Coccus autem sanguinis habet ruborem, vel ignis speciem,quod signis cat charitatem. Labia crgo Ecclcsiae,hoccst, praedicatores sancti, coccincae vittaesus similes,quia mort cm Christi iugiter praedicant,eumque pro charitate generis humani Crucis subijste patibulum constanter astimant.Et bene per vittam coccineam,praei vittaeoe- catorum ordo signatur.Vitta siquidem capillos ligat, in unumque constringit: dc eti Doctores in vilitatem fidei praedicatione sua fidelium colligunt multitudine,atque in unum redigunt sub mutuae charitatis compage decorem. Postremo quisquis extra domum illam inuentus es gladios non vitavit: quicunque etiam ab Ecclesiae limite, qui fides est,exterior fuerit, periculium proculdubio mortis incurrit. Extra hanc domu sacrilegus ille Chqrcmon inuentus est, qui acceptis ab imperia

tyrannide codicillis,dum contra Christianos vesana rabie iureret, eorumque nectincruentis dentibus esuriret, a daemonio repente correptus,de vehiculo corruit diu Vexatus, dum sanctos inuocaret,quos ipse laniaverat, expirauit. Ad hanc domum fabanus coniugiu fecit, qui mox ut per beatu Anthimum verbum salutis audiuit, credens in Christum,omnena molestiam desperati languoris,quem patiebatur, euasit.Et bene fictias transfuga dum victoris Iesii castris applicuit, peregrinus in domesticum transi j & Israeliticam dignitatem alienigena subintrauit. In ore quippe beati martyris Anthi mi, tanquam ex senestra domus, coccineus quodamodo funiculus dependebat quia trophaeum Crucis Christi omnibus notu facere non cestabat. Praeterea beatus Anthimus,cuius ia per multa certamina testabatur terra victorias ut & in alio elemento nobilis eius palma claresceret in Tyberini gurgitis fiucta demersus est Et ut artifex caria ficu rabies nihil dimitteret intentatu,saxea corda gestates, pondus alligat saxi,minii ses Anthimus dentes corporeae grauitati.Scd frustra lapidea moles aggravat, que penn meritorum

leuat.Aliena peruersitas inaniter deprimi t,que sublimia petens sanctitatis propriae vi tus extollit. Felix ille vinctus,qui dum humano solatio destituitur, ne pusillanimis fiat, Angelitiis visitatur. Felix, inquam, naufragus, qui ut de voragine pelagi adstationem hipris reportetur, non terreni remigis officio fluitur, sed cael eius nuncii vehiculo baiula-

Io R.

Iosa.

250쪽

DE S. MAMERTO EPISCOPO . ru

baiulatur. Angelus enim Domini veniens sui in ipsa pallionis eius narratur historin &vinculum siluit,& beatum martyrem ad orationis suae cellulam reuocauit. Imitemur hunc egregium virum dilectissimi, sanctu Viuendo, carnis inccntiva see- Imitati de nando, mundi gloria contemnendo. Beati nos martyro in operatione praecedant, ut suis incti Angeli nobis in tribulatione succurrant. Delicatus siquidem miles est, qui antEvult triumphare, quam arma conserere: prius triturare,quam rura proscindere. Destini nonnulla. Inter hos sane principes & c testis militis bellatores beatus Anthimus insignis enituit, quod Jccruentis impiorum manibus in persecutione non cesssit,& in pace positus, insurgentium portenta vitiorum spiritali Virtutum mucrone truncavit. Carnis suae membra tormentis expositit, interioris hominis viscera illaesa seruauit. Caput non timuit seruenti gladio subdere, ut Christo capiti mereretur inseparabiliter adhaerere.

Hie deest aliquid.

Imitemur dilectissimi, idem martyrum, perquam Vincentes regna terraria, adepti Heb. u. sint praemia promissa caelorum. Sit ergo fido nostra sislida, sit vera sit robusta, ut nunc eundo per fidem, perueniamus ad speciem: nunc videndo per aenigmatis speculum, quandoque perducamur ad ipsius summae Veritatis Obtutum, ubi nunc beatus martyr Anthimus, os ita sarcina corruptibilis carnis,stolam adeptus est Angelicς claritatis. Ecce enim inter ignitos supernae Hierusalcna lapides emicat. Ecce inter purpuratas mari rum legioncs victor&coronatus exultat. Consummato quippe gloriosi cert minis cursu cundem ipsi ini in privinio remunerationis accepit, qui factus est dc precium cum redemit, Iesiam Christum Dominum nostrum, Amen.

DE S. MAMERTO VIENNENSI EPISCOPO, EX

ADONE AEQVE VIENNEN. EPISCOPO, ET GREGORIO Turonensi. Nouest autem, quod putet kZIOr,vos hἰc iuitam eius edere, direpter Litanias illa, hiremes,qu.e ante Christi Asscensionem utri Dei Ecclesia, pauca haec ex memoratis Patribus destri mus, quae tum ad eius declarandum fauolitatem faciunt,tum etiam ad Litaniarum

harum ostendendam antiquitatem. . Amerius Viennensis episcopus insignissimus habetur. Qui

inter alia mirifica, imminente clade ante Asscensitonemo Domini ibi enes instituit litanias. Sic Ado in Chronicis Ae-xtate 6 anno 396. Idem rursus cade aetate, Anno 32. Clodocucus rex post victoriaAlemanoru ,13. anno regni sui credens ι baptizatur. Inde Burgundia sibi subegit, de Gundo baldum . atq; Gundegi silum fratre eius ad tributa coegit. Hoc tem- mpore beati stimus Mamertus Viennetis episcopus clade im-H minentem lachrymis Sc precibus suis a Viennensium urbet remouit. Siquidem incedia crebra,temdmotus assidui, no---hcturni sonitus cuida totius urbis itineri prodigiosum quissidam ac terale minantes : populosiis hominu conuentibus domestica sylveilrium ser, rum species obuersabatur: lupi, Wsii, ac ceruinaturaliter pavidi, per angusta portarum Ysque ad sori lata penetrabant. Quid multis 3 Imminente solennitate vigiliatum, qua celebrari sestum Dominicae Resurrectionis annua consuetudo poscebat, aedes publica,quam praecelso ciuitatis Viennensium vertici sublimitas in immensum fastiguata sustii lecaci flammis terribilibus conflagrare crepusculo coepit. Interpolatur nun-cijs discriminis iucunditas , sublimitatis: pleno timoribus populo, ecclesia vacuatur. Omnes nanque similem facultatibus vel domibus propriis casum de quadam praemiunentis incendii arce metuebant. Perstitit tamen coram semula altaribus inuictus antitas S. Manacrius, eccatorem fidei suae acccndens flumine lachrymarum, permissam ignibus potestatem incendio abscedente compescuit. Desperatione deposita, redimi decclesiam, in eaque vigiliarum nocte sancti Paschae concepit animo Rogati nes, atque ibi cum Deo tacitus desiniuit, quicquid hodie psalmis ac precibus mundus inclamat. Hacten s Ado, cui valde consentanea scribit Gregorius Turonensis lib. 2. Historiae Francorum, cap.3 .in haec verba:

Clodoueus rex baptiaetatur.

nensium. solennitiis

eis legenda

puto.

Litaniarum institntio.

Magnae

SEARCH

MENU NAVIGATION