De probatis sanctorum historiis, partim ex tomis Aloysii Lipomani, ... partim etiam ex egregiis manuscriptis codicibus, quarum permultae antehàc nunquàm in lucem prodiêre, optima fide collectis, & nunc recèns recognitis, atque aliquot vitarum accessi

발행: 1579년

분량: 1028페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ASC Domitilla habuit Plareum ' Achillelamennuchos

cubicularios. quos beatis limus Petrus Apostolus Christo lucratus merat. Cum viderent autetia illi dominam sitam gemmis ornari,& purpureis atque auro textis vestibus ii

dui,dixerat ei: Si id studii & operae, quod ponis in ornaim

do corpore, ut filium constitis Aurelianum mari iunx ac cipias, ad animae ornatum transferres, immortalem Dei filium regem omnium seculorum posses sponsiim S ma ritum liabere, qui te quoque efficeret immortalem, dc neque tibi,neque ornamentis tuis quicquam unquam de perpetuitate decedere pateretur. Respondit Domitilla: qua vero nominis potest esse maior charitas, quam complecti matrimonium, sit scipere liberos, per quos dulcissima posteritas propagetur, & tam generis dignibias, quam nominis memoria conseruetur 3 Contra autem, quam asperum & in manc cst, descetationes contemnere, vita suauitate non perfrui, & perinde quasi non

sis editus in hanc lucem, quae corpori iucunda & plausibilia sunt, fistidiret Nereus di

xit: Tu quidem momentaneas delectationes vides: quae vero postea sequuntur, di in Virgidi δ' tiirna pericula non vides. Primo enim, cum integritatem,cum qua nata c tibi eripi, crin i, amissis nomine virginis mulicr vocaris: & quae tauquam ingenuitati tuae ne in nil ineom. quide parcntes dominari passa es, corporis tui dominii patieris honurum extraneu, mi qui te ceu villi limo mancipio abutatur, nec aequo serat animo ullius re cobloquio perfrui, ne ipsbs quidem notos, nonastines, non nutrices, non vernaculos t

cum nutritos, tibi sinat cise affabiles. Periclitabitur visus, itemque auditus, ct qui quid etiam simplici & candido animo seceris, suspicioni erit obnoxium. Respondit Domitilla: Scio matrem meam habuisse patrem meum virum Zelori pum, dcliis iam iuriis longo tempore esse exagitatam. Sed num ego pwpterea quoque talem sum habit ira maritum Achilleus dixit: Sponsi plerique omnes ante nuptias modestos ecperquam humanos se simulant: at postea totos sese produnt :& si sint libidinosi, ancillas amant, easque etiam tum, cum dominas sitas contemnunt dc ducunt pro nihilo, superba dc iracunda contentione destiadunt,dc non verbis duntaxat,sed etiam verberibus ulciscuntur: cumque iniurius sermo, etiam a pia parente dictus,vix aequubiliter toleretur, horum Ec pugnos durissimos dc truces calcium ictus serre oportet. 'Cap. i. sed esto,neque libidinibus deditus,neque zelotypus sit sponsiis, sed blandus etiam dc commodus: verum etiam tum, quae sint coniugi expectanda incommoda, vibd eamus. Conceptum uteri pondus die noctuque ginabit inuita: quo pondere fit, ut sit meticulosa, aegra, pallida, vix suis pedibus Valens ingredi, cibosqqe salubres fio stidiens, noxiis dele et ur. Iam si sinus ipse interior aut calore immodico, aut nimio frigore, siue etiam macie aut pinguedine plus aequo affectus sit, inde tot morbi existunt, cum quibus solent multi edi in hanc lucem, quales sunt incurui, claudi, strabi, muti, ulcerosi, daemoniaci, quibus plerunque prius adhibendus sit exorcista, quina nutrix: ut nihil dicamus de partubus illis, qui suas matres necdum editi perimunt: ubi non solum obstetricibus, sed etiam viris ignotis, puta medici rhfrimi, saepe. elusinodi naturae siccreta incommoda, cum multa verecundia detegi necesse Linctae vir- est. His ab Achilleo dictis, Nereus subiunxit: O quam beata est sancta virginita g i harum calamitatum expers, amabilis Deo, chara spiritibus angelicis: quam M. obtinet, similis Deo est: ea autem destitutus, hactenus Dei perdidit similitudinent quatenus integritatem perdidit, & corruptioni obnoxius est. Et potest quidem mulier, si corrupta sit, culpam poenitentia abolere, integritatem vero recupera re nunquam potest. Quantae igitur amentiae est, alienae velle subdi libidini: quis tae imprudentiae, qui possit cum gaudio, angeloruinque & hominum applausit e pectare integritatis praemia & coronam sempiternam, cum per lamenta poetu tentiae postea eo conniti debere, ut possit pollutionis obtinere veniam i Et quidem sanctitas omnis, si vel voluntate vel necessitate aliqua amissa sit, ad statum suum ocpristinam gloriam per poenitentiam reuocari potest: ibi a virginitas, si semel prodita sit, manet irreparabilis. Culpa eius amissae, lachlymis poenitentiae potest Euhipsa vero in pristinum gradum restitui non potest. Denique perdita omnia recupe- rare licet: virginitas, ilrrostituta sit, nullam admittit instaurationem. Nam etiam si mulier corrupta, per poenitentiam potest ast culpae indulgentiam peruenire, nul .i . ia ta

262쪽

tamen ratione consequi id potest,ut virgo sit, sicut creata est semel amissa in t nitate, in qua nata fuit. Est autem certe sancta Virginitas grata inprimis & familiaris vitiis ta Deo patri &filio, &'Spiritui sancto. Vt enim regina, omnium nobilium dc illustrium Deogratis-

matronartini personis anteiertur: ita virginitas caeteras virtutes antecellit, proximum-quei martyrio locum obtinet. Blanditur ei fides,amplectitur eam spes,osculatur charitas: patientia, mundi contemptus, perseuerantia vigilantia, constantia, hospitalitas, inisericordia, pia Glicitudo,scientia,probitas ei obseqiiuntur: quae sint paradisi flores 'immarcescibiles & in angelicis pratis atq; memoribus sanctos spirant odores,Vbi Vita v ii ita merita naribus hauritur ubi aer ipse tantam ex se dissundit odoris suauitatem, ut quis in eis,.quis eum naribus attraxerit,deinceps non possit moerore inici, non morbo ullo corripi, sed Laetus semifer sit, de vitae immortalitate securus. Cum haec essent a Nereo dicta, Achilleus ait: Q Pe frater meus iam commemora-cip., uit perexigua sunt, tanquam si quis ex immenso flumine sextarium unum hauriat,qui potest quidem copiosillimi fluminis esse quaedam delibatio, sed nullo pacto aquarum eius copiam omnem compraehendere potest. Ita etiam vitae illius infinita gaudia dc v Iuptates sermo nullus explicat,nulla capit cogitatio, nulla disputatio complectitur. At verb neque in hoc ieculo virginitas perdit decus dc ingenuitatem suam. Non timet viri instituis non est subdita homini corruptori, qui munda contaminat, resignat obsigna- . iam, violat integram,liberam redigit in seruitutem, dc quae a Deo condita est ingenua, eidemquedc sanctis omnibus chara est, eam violenter cogit esse suae libidinis ancillam: plς- deinde intra domesticos parietes, haud aliter atque in priuata custodia, seruat inci sana, non p. atitur ab alijs salutari, nec parentibus eam inuisendi facit copiam: nutrit coniugis. res nutrices, alii nes velut hostes quosdamab eius cons blatione dc colloquio excludit, di ne ipsis quidem infantibus liberam facit cum ea loquendi potestatem, veritus ne illi parentibias eius prodalir,quibus ea ab ipsb asticiatur iniurijs,qui cum adhuc esset sponsis virgini lallacissim d blandiri consueuerat. identior, si non haec ita acciderint, dc non minora etiam a me dicta sint quam sbleat exercere in coniuges maritorum superbia, agente pa rtim angelo Dei sancio,virginitatis patrono, quod hanc prostituere voluerit, atq-; e cito excludere praedio cam,quae una cum ipsa nata fuit, in eiusque.locum suo cedere permiserit inimicam corruptionem, quae ad id usque temporis nunqu1m ibi lo

cum habuit. Faciatuis autem angelu ni Dei ita eam compellaritem: Dic mihi mulier, in quo te ipse pst virginitas,ut illam a te eijcias, dc eius inimicam corruptionem admittas i Cum e m tris utero prodires,tecum perpetuo permansit, tecum lactata est tecum inter infantiae vagitus inter blandimenta dc nutrimenta, inter taedia dc molestias perseuerauit. Cum rotares, Cum vigilares,dormires,siurgeres, assideres,vestireris, Omareris,esurires, epulareris semper tibi praesib filii. Non deseruit operam litetis dantem, non catechumenam non baptismate ablutam, non Christi sanguine consecratam. Tecum venit ad nuptias Christi dc Ecclesiae,ubi thalamus eius gemmis virtutum instructus, mundarum Nupilae . mentium ornamentis quotidie decoratur. Eic quibus maptiis quotidie nascuntur imnumeri patre Christo, matre Ecclesia: nec tamen amouetur thalamus, quandoqui- idem Christus pater nunquam desinit sponsus esse, nunquam mater Ecclesia sponsa. semper enim Christus dc pater δc sponsus est : semper Ecclesia dc mater dc sponsa , est nec parere cessans, nec immaculatae virginitatis vlla sentiens dispendia. Ex Chri sti enim castissimis amplexibus integritas non minuitur, sed augetur: dc Ecclesia pariens, augmenta potius capit, litam ulla detrimenta virginitatis: cuius ornamenta vario gemmarum splendore coruscant: ex cuius ore mellita diuinae legis eloquia manantin perpetua profluunt virginibus blandimenta. O felix dc sancta virginitas, quae etiarii in terris degens inter homines peccatores, magnis flueris gaudijs: quibus raim virginum dein potieris inter an los in caelist qua te illi complectentur beneuolentia 3 suis it lic erit decor tuus gemmas vincens omnes quantiis preciosissimas 3 Semper illic adea .rit tibi iuuenis speciosissinus, Christus rex, regis omnipotentis filius, splendidiis,auri conius, diadematus, 1blis radios suo sulgore obscurans, tibi perpetuo blandiens, de

gaudia sempiterna concilians. Elige nunc igitur Domitilla, quem velis: vel hunc aete num perpetuas adserentem delicias & bona sempiterna: vel hominem mortalem, cum quo cius pariter deliciae sint in teriturae

I e dc id genus alia multa prosequentibiis Nereo dc Achilleo, Domitilla virgo prudentilliina dixit: Vtinam iam olim diuina haec scientia mihi obtigisset: certe nunquam. T sponsae

263쪽

Pinit illi

mater S.Cap. 6.

lesui.

sponis nomen suscepissem.& sine labore mihi hunc titulum sumerem: & sicut bapti

Eata idolorum cultui valefectata hac ratione instructa, carnale hoc commerciunire spuissem. At nunc quando Deus sermone oris vestri voluit lucrari animam meam. non dubito quin etiam rationem vobis indicaturus sit,qua possit per vos enici id mi odpro eius amore optamus. Deinde Nercus & Achilleus abierunt ad S. Clementem Episcopum eique dixerunt: Licet gloria tua sit omnis in Domino Iesu Christo, nec hviniana dignitate glorieris,at tamen non ignoramus, Clementem Consulem, panis tui germanum fratrem fuisse. Cuius soror Plautillanos infantulos emit: & quando iri tro Apostolo verbum vitae audiens credidit& baptigata est, nos una cum filia sua D PQ i ii η init illa sacro baptismate vpluit initiari. Eodem aut citi anno Petrus Apostolus pumartyrium migrauit ad Christum, dc Plautilla quoque diem suum obi j t. Porro I mitilla filia eius, cum Aurelianum illustrem haberet sponsium, a nostra paruitate di dicit sermonem, quem nos ab ore Apostoli accepimus, quod virgo, Christi amore iavirginitate perseverans,ipsium habeat sponsium, & cum illo delicijs de gaudijs stimuit sempiternis. His itaque de eius generis aliis a nobis acceptis, cupit virginitatis furax, tum manus tuae velamento sacrari. Respondit Clemens Pontifex: Tempus adest uvideo,quo & mea,& vestra,& illius vocatio ad martyrii palmam pertingat. Sed quia

Matth. io. praeceptum Domini cst, ne timeamus eos, qui corpus occidunt: contemnamus ita.

minem mortalem, dc principi vitae sempiternae modis omnibus parere nitamur. Es dictis, abijt ad Domitillam, eamque consecrauit. At quia longum est ordine coni. memorare, quae mala passa sit a sponsi, Aureliano surijs exagitato, ad huius historias nori; ii calcem ea rei j cimus. Impetrauit autem a Domitiano principe,ut si sacrificare nolle lae exiliunti in Pontiam insulam relegaretur,sperans se illo in exilio animum virginis a perso

'Pontiata rantiae proposito deducturum.

Clim igitur in ea insula exularet, adessentque ei Nereus& Achilleus, erant illic eisam duo malefici,Simonis Magi discipuli: Furius & Priscus, propter artes magicas eo re legati. Hi magicis praestigijs pene omnes insulae incolas eo adduxerant, ut Simonem Magum ceu Dei filium colerent, Petrum autem Apostolum praeter meritum inimicuin illum animo fuisse sentirent. Opponebant autem se illis Nereus & Achilleus, eae runtque hominibus in insula illa degentibus: Marcellum nostis, Marci praesem Vrbis filium 3 Responderunt illi: Ecquis vero illum ignoreti Nereo rursus & Achilleo dicen tibus, Admittitis ne huius de Simone & Petro testimonium t aiebant: Nimis ille delirat, qui tanto viro fidem adhibere non vult. Nereus & Achilleus dixerunt: Date ergo hoc saluti vestrae, ut donec illi nos scribamus, & ille nobis respondea ab horum vos doctrina subducatis. Vbi autem nos scripserimus, cligatis virum ex vobis, qui epistolam nostram ad eum perferat, quam nos quidem vobis prae sim tibiis cupimus recitari, sicut & illius responsunt. Nerei autem dc Achillei epistola haec est:

Nereus dc Achilleus serui Christi Iesu, fratri dc condiscipulo Marcello aeternam salutem. In Pontiae insulae ergastulum relegati propter nomen Domini nostri itiis A sῖε .a Christi, gaudemus quidem, sed gaudium nostrum perturbant Furius & Priscus, di s

Marcessu puli Simonis, qui propter artes magicas huc in exilium deportati sunt. Aiunt illii culpa alienum fuisse Simonem, porro Apostolum Petrum sine causa cum execratum esse. Cumque diceremus nos insulae habitatoribus, ne commodarent eis fidem,m morauimus illustrem dc idoneam personam tuam, quae pol sit scriptis ipfbs efiicere cestiores, cuiusmodi fuerit Simonis Magi vita, & quemadmodum, cum eius fueris dis ipulus,res eius omnes bene cognitas oc explorata, habeas: quas oramus ut perscribere

ne graueris,ut homines innoxij ab horum fraudibus oc impost is liberentur. Gratia Domini nostri Iesu Christi tecum. Marcellus seruus Christi, sanctis conse ribus Nereo dc Achilleo : Lectis lite ris vestris, gaudio sium repletus, quod ii telligerem vos in fide constantes esse, dc pro veritate certare viriliter. Et quia scribitis obiectam vobis Simonis innocentiam, . retexam partim vitam illius, ut ex paucis caetcra colligantur. Ego quidem, cum sirioisi, disciplinam tradidissem, posteaquam animaduerti hominem esie mali. gnum, dc infantium trucidatorem, itemque maleficum dc perfractorem, discelli abii breuis. illo, de me ad dominum meum S. Petrum Apostolum adiunxi: quem cum Simon magum diceret,& populum Romanum eius odio inflammaret, derepentE eo loco, ubi Petrum Simon insimulabat, vidua transi jt cum multa populi frequentia, filium uni-

Epistola

Nelei αMareelli responsum. Simonis

264쪽

efferens tristissima. Id vividit S. Petrus, ait ad populum Simoni credentem: De': ponatis e seretro destinctum hominem,& qui cum excitarit, eius veram esse fidem sentiatis. Cum populus ita secisset, Simon dixit: Si ego hunc vitae reddidero, num vos di trum interficietis 3 Respondit omnis tuu a: Vivum cum concrcn imus. Mox Sid: on daemonum opera id effecit,ut nonnihil moueretur cadaver. Eo viso, sublatis vocibus populus Simonem praedicat, Petro exitium minatur. At Petrus vix impetrato silentio, ait: Si vivit loquatur,ambulet,cibum capiat,reuertatur ad aedes suas. Si id noni diceri non dubitetis fallacem esse Simonem .. Tum una voce clamauit populus: Nisi 'id essecerit Simon, poenam, qua voluit astici Petrum, ipse luat. Simon vero iram simulans sugere voluit: sed populus cum multa exprobratione eum detinuit. Porro Ap stolus Petrus ad caelum manus tollens, ait: Domine Iesu Christe, qui nobis dixisti: In Misissi. m. nomine meo daemonia ei j cite, infirmos curate, mortuos suscitate: excita puerum hunc, ut omnis haec turba cognoscat te esse Deum, nec alium p ter te: qui cum Patrevi Spiritu sancto Quis ocregnas in secula seculorum. Mox puer exurgens,& ad Petri

Apostoli pedes se abij ciens ait: Vidi Dominum Iesum Christum iubentem angelis, ut

propter preces tuas me orphanum restituerent Viduae matri meae. Tunc populus e clamans, Vnus,inqui est Deus, quem Petrus p dicat. Simon autem per praestigias caput canis sibi fingens,lagam capessebat, sed eum reicium cum populus vellet flammis comburere Petrus ita dixit: Praeceptor noster docuit nos pro malis bona reddere: es xitiis , fecitque, ut Simon dimitteretur. Is vero ut ad me Venit,putans me quid actiam esset ne scire, canem ingentem ligauit ad aditum domus meae, diccns: Videamus, num sit pro more ad te ingressit rus Petrus .Post horam unam Veniens Petrus, signo crucis edito sol uit canem iiiiiitque eum dicere Simoni,Vt cessaret d. aemonum opera fallere populum, pro quo Christus sanguinem suum sudisset. His ego visis, accurri ad Petrum,eumque reuerenter excepi in domum meam: porro Simonem cum cane expuli. Et canis quibdem omnibus se blandii exhibens,ibium Simonem persequebatur: cumque eum prostrauisset, Petrus in Christi nomine praecepit ei, ne ullum corpori eius morsum inferret. Et corpus quidem non attigit, sed vestes adeo lacerauit, ut nulla pars corporis tecta simis, Mi. maneret. Populus vero, & inprimis pueri una cum cane cum insectant , extra urbis gusta ia- moenia ceu lupum expulerunt: quam ille ignominiam non serens, toto anno delituit. Post Neroni commendatus est,qui eum in suam amicitiam admisit, homo improbus stipibnequiorem. Apparuit autem in visione Dominus Petro Apostolo, dicens: Si mon &Nero, pleni malo daemone,aduersum te cogitant: sed ne timeas: ego tecuintii in adiungamque tibi Paulum Apostolum, cras urbem ingrcssurum, pariterque post menses septem cum Simone confligetis,eoque superato & in tartarum detrus b, simul ad me victores peruenietis. Altera die venit Paulus Romam: quo autem pacto cum Simone congressi sint, cum vosiipsit coram sitis intuiti, superstud mihi visus sum apud vos veste resecre: maxime cum S. Linus ad Orientis Ecclesias omnem passionis eorum seriem Graece perscripserit. De Petronilla verb, filia Petri Apostoli donami mei, quando solicite perquiritis, quis eius vitae finis fuerit,paucis annotabo. Petronillam itaque bene nostis voluntate Petri Apostoli clinicam sactam. Memini ci=... enim interim iste vos, ctim permulti eius discipuli apud illum ederemus, & Titus dice-s. Petroniuret ad eum: Quando Onanes a te curantur, cur Petronillam pateris ex paralysii decum hi xi I eZ Cui tum Petrus respondit: Sic enim ei expedit. Ne quis tamen putet me his verbis indicare voluisse, fieri non posse ut sanetur, volo ut surgat dc ministret nobis. Et mox illa surrexit incolumis: expleto autem ministerio, iussit eam Apostolus redire ad lectum situm. Postquam autem in Dei timore coepit esse persecta, non modo ipsa curata est sed etiam permultis alijs suis precibus obtinuit sanitatem. Cum autem esciet piustanti torma corporis, Flaccus Comes venit ad eam cum militibus sitis sibi eam coniugem assciturus. Dixit vero illi Petu nilla: Iisne ad puellam inErmem cum aramato milite venist Si me vis habere coniugem, da operam, ut matronae & virgines: Ita honestae post triduum ad me veniant,ut ego cum illis pariter accedam ad aedes tuas. coniugem. Trium itaque dierum sipatio impetrato, lancta virgo ieiunijs & orationibus vacavit,ribens apud se sanctam virginem Feliculam in Dei timore persectam. Tertio inde die venit ad eam S. Nicomedes presbyter, Christique mysteria celebrauit: cumque irgo sacratissima Christi Sacramentum accepisset, reclinans se in lectulum, emisith intum. Matrons autem & virgines, quas Flaccus ad eam miserat, exequias iunctis eius . celebrarunt.

265쪽

septem absque cibo. Dicebant autem ei nores custodiun: Cur vis mala morte petite Accipe ritum hunc nobilem,diuitem, mrmosium, florente aetate,Imperatoris amicum& Comitem. At Felicula nihil ijs respondit,nisi hoc ibium: Virgo Christi sum,& pia ter eum nullum alium accipio. Post dies septem ducta est ad Vestae virgines, ubi rursui totius hebdomadae inedia se affecit. Nulla enim ratione eb potuit adduci,ut ex illarum

manibus cibum caperet. Deinde sublata in eculeum,dicebat alta voce: Iam coepi odere Christum amatorem meum, in quem totus amor meus defixus est. Cumque di rent ei tum alij omnes,tum etiam tortores eius: Nega te Christianam, dc dimitteris: la clamabat: Ego amatorem meum non nego,qui mea causa sel edit, acetum gustaui

spinis coronatus & cruci assixus est. Post haec ab eculeo deposita, & in cloacam proluecta est. Sanctus autem Nicomedes presbyter in spclunca degens, clam abstulit cor eius, noctii in biroto vehens illud ad casulam suam septimo milliario ab urbe Romula Ardeatina,ibique eam sepeliuit: quo in loco fructificant orationes cius Qq; in lib. LNicome, diernum diem. Peruenit autem ad Flaccum, quid egisset Nicomedes presbyter, iussit - eum comprehensum duci ad sacrificandum. Sed dicente illo, Ego non sacrifica nisi Deo omnipotenti, qui regnat in caelis: non istis sociis dijs, qui in templis quasi in

carceribus custodiuntur: plumbatis diutissime caesus,migrauit ad Dominum. Corpus iautem eius in Tyberim demersum est, quod quidam eius clericus,re & nomine Iustus, collegit,birotoque impossitum, transtulit ad hortulum suum iuxta muros via Nume, tana,atque illic humo condidit: ubi Dominum Orantes, ea, quae petunt, assequuntiueius marri rij interuentu. Cδp Eutyches,Victorinus & Maro, servi Domini nostri Iesu Christi, Marcello: do venerunt Elcrae tuae, ad canctos Nereum & Achilleum scriptae, illi iam ante 2 neee N triginta peruenerant ad coronam. Cum enim Flauia Domitilla, virgo illustriis , xςi Λςhil unnit, Christianissima,ab ipsis eius eunuchis docta virginitatem suam Christo com seruare, Aurelianum sponsum suum contemneret, is propter Christi professionem in hanc insulam fecit eam relegari, atque etiam huc veniens, Nerei & Achillei animos coepit muneribus pertentare. At illi dona eius execrantes, Domitillaretiae fidem ni ius magisclue in Domino confirmantes, grauissimis verberibus sunt attrectati,&T C ςi in , racinam iniis, Memmio Rum consulari traditi fiunt: qui ctim eos eculeo & flammis ta

Capua

et ' ,, immolandum idolis compelleret, responderunt se a beato Petro baptiZatos, nullara Nelei α tione posse idolis immolare: sicque capite caesi sunt. Eorum autem corpura rapuit Auspicius discipulus eorum,nutritor sanctae virginis Domitillae,& in crypta arenatia is peliuitria Ardeatina, milliario uno & dimidio ab Vrbis muro, iuxta a nonumentum, quo condita fuerat Pettonilla, Apostoli Petri filia, quemadmodum Auspicius ipse to bis retulit. Erit igitur charitatis tuae, solicite curam nostri gerere, & eius inodi aliqum ad nos mittere,qui&tua&nostra sospitate nos exhilaret. Dies natalis inartyrum γrum est . Idus Maias. I sis literis acceptis, Marcellus misit germanum suum ad insulam, qui cum his Cnisti conlataribus egit illic annum unum: ac deinde reuersus ad Marcellum, haec es rauit: Cum Aurelianus, caesis Nereo & Achilleo, Domitillam ad sibi consenticii dum inducere moliretur, dictum est illi a quodam, maiorem ci intercedere amicitiari cum Eutyche, Victorino & Marone, quam cum Nereo & Achilleo intercellisset. Ita que a Nerua principe impetrauit eos sibi donari,si sacrificare nollent. Sedillis vii liter agentibus, & minas Aureliani contemnentibus, ex insula amotos, tanquam seruo sitos per sua praedia diuisiit, Eutychem decim & sexto milliario ab Urbe via Numen tana, Victorini in milliario sexagesimo via Salaria , Maronem centesimotricesimo eadem Salaria ria: iussitque eos tota die terram fodere,& cantabrum edere ad vesp ram. Sic enim habet historia: quid autem cantabrum vocet, ignoro, nisi sorte intabricam herbam velit accipi, cuius meminit Plinius lib. 23. cap.8.3 Sed Deus onam potens secit illos grati olbs in locis peregrinis. Eutyches enim filiam conductoris loci illius a daemone liberauit: Uictorinus loci vicedominum, triennio ex paralysi decuni bentem,precibus sanauit: Maro hydrope vexatum curauit. Loquebantur interes pulis, multosque ad Christi religionem traduxere, ornatique presbyteri credentium

numerum

266쪽

numerum egregi Pauxerunt. Id non serens satan,Aureliani animum ira inflammavit, isque multos eo missiqui multiplici poenarum genere illos interficerent:& Eutyclaena quidem media via caedi iussitidonec exhalaret spiritum: cuius corpus Christiani cum Caedrara . multo honore spelierunt,d super illud basilica in Christi nomine extruxeriit. Victoribrium autem apud Costilias, ubi putentes dc sulphureae emanant aquae, in ipsas aquas ca--Vipite deorsum verso trium horarum spatio deprimi mandauit teriunq; sustolli. Quod abius .ciun triduo vir cinctus pro Christi nomine pertulisset,inigrauit ad Dominum. Etsi autem Aurelianus vetuerit, nequis illud terra conderet,at tamen postridie venerui Amiternenses, raptumque in suum territorium transtulere, mandaruntque sepulturae. Denique Maronem voluit ab amico suo Turgio ingenti saxo opprimi. Itaque in eius hu- Ire Ma. meros imposita est petra immanissima,quam homines septuaginta aegre possent tro- chlea adducere. Eam autem vir sanctus tanquam leues paleas ad duo milliaria porta uitillaesus, coque loci eam reposuit ubi solitus erat Domino preces osterre: cuius sane facti admiratione eius prouinciae populus adductus est ad fidem Christi macro baptismate expiariis. Porro Consularis,acceptis ab Aureliano muneribus, S. Maronem occidit. Populus vero in ea petra, quam humeris sitis gestarat, excidit sepulcrum ibique eum condidit,dc in eius nomine Christo ecclesiam tabricauit, in qua praestantur beneficia Domini usque in praesens in sui nominis gloriam. Postquam igitur sanctos omnes,qui S. Domitillae erant solatio,e medio sustulit Aim capi,aelianus, dixit ad Sulpiti tim & Seruilianum illustres iuuenes: Scio collactaneas Domititillae Euphrosynam&Theodoram vos habere sponsas,rirgines sapientissimas. Vbi ergo Domitillam ego ex insita in Campaniam reuocauero, illae inuisendi gratia ad eam accedant,vi sua persuasione inducant cana ad obsequendum mihi. Itaque Domitilla cx Pontia insula Taracinas perducta, Euphrosyna & Theodora venerunt ad eam, pari- s. Domitil. terque magno sunt gaudio alleche. Cum autem ventum esset ad epulas,illis prandenti. ac bus, Domitilla ieiuni j s& precibus dabat operam. Dixerunt aut cin et Euphrosyna Theodora: Dum prandemus nos & viris nubimus,non possumus colere Deum trium3 Respondit Domitilla: Vos quidem sponsos habetis, viros nobiles. Quod si vero alij ignobiles & humili loco nati, ab illis auocare vos vestent,sibique matrimonio iungere, num vos illis pareretis 3 Euphrosyna dc Theodora dixerui: Auertat hoc Deus a mentibus nostris. Tum Domitilla, Auertat,inquit,& a mente mea. Magnum enim ego spon- iiiiii habeo filium Dei, qui de caelo descendens promisit se illarum fore sponsium, quae urginitaten, ament, silique amore in virginitate permanentibus daturum se vitam a ternaria,& e corpore abeuntes ducturum in caelos, in thalamum suum sempiternum, ubi cum angelis exultent,& inter flores aromatum in medio paradisii vitam vivantiucundissimam,&sine fine splendidistimEepulentur. Cum autem ille haec promitteret, dictis eius fides non haberetur, caecis visium reformauit, leprosos curauit, morbos omnes depulit, mortuos excitauit. Atque hunc in modum verum se Dei filium deci rauit,& multi in cum crediderunt. Ait autem ad illam Theodora: Fratrem habeo iuuenem, Herodem, iam annum cap i .serim oculorum lumine orbatum. Si ergo vera loqueris,sana ilium in Dei tui nomine. Ait veris etiam Eupli rosima: Tu quidem Romae habes stat rem caecum: ego autem hic habeo filiolam nutricis meae, quae ex morbo loquendi beneficium perdidit. Auditus quidem integer est, sed lingua voces dc verba formare non potest. Et haec dicens, cura- Dit puellam eo acciri. Domitilla igitur prosternens se in orationem, fleuit diutissime. Deinde surgens,&manus expandens in caelum,diacit: Domine Iesu Christe qui dixisti, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad conflammationem seculi: ostende Matth. a. me verum tibi dixisse testimonium. His dictis signum Crucis in os mutae expressit,& ait: In nomine Domini mei Iesu Christi loquere. Mox puella in has erupit voces: Verulo ης est Deus tuus Domitilla,& vera sunt omnia, quae tuo ore deprompsisti. Tum ambae se 'abiecerunt ad pedes Domitillae, & credentes, mysterijs Christi initiatae sunt. Fratereti alii Theodorae caecus eo adductus Domitillae precibus & mentis dc corporis lumen Neu, ι obtinuit. Porro omnes utriusque sexus homines,tum serui, tum ingenui,qui ex urbe eb det. aduenera n visis his signis in Christum crediderunt,& baptizati sunt: domusque illa, in qua manebant,instar ecclesiae cuiusdam erat. His ita gestis, Aurelianus cum duobus sponsis, quos diximus, venit, adducens se- p. s.cimi tres,qiii organis cancrent,ranquam Vno die triplices nuptias celebraturus. Suli pus autem dc Θruilianus ut viderunt mutam loqui, & Herodem Theodorae si trem

267쪽

seruilianus credunt in

Christam. Aurelianii intuitu

sulpitii S: Seruiliani

caede

trem visum recuperasse, cognitis etiam omnibus, quae dicta factaque fuerant, credide runt cumdue Aurelianus multa instantia hortaretur eos, ut uno die nuptias celebra. rent illi ut homines sapientissimi,dixerunt ei: Da honorem Deo, cuius virtute&indita loquitur,&caecus videt. At ille neglectis ijs, quae ab eis dicebantur, per vim iussit includi Domitillam intra cubiculum, ut posset securus facere, quod ei libitum esset: positisque organis, coena coepit laetus saltare inter eos, ut est motas in nuptiis. Por-rb caeteris saltando delatigatis, ille sine intermissione duos dies & noctes totidem saltauit, donec corruens expiraret. Ea re perterriti omnes, in Dominum crediderunt Frater autem Aureliani Luxurius peti jt ab Imperatore Traiano,ut liceret ipsi omnes hos ad sacrificandum compellere, nolentesque quibus vellet poenis assiectos interimere. Itaque Sulpitium & Seruilianum Praesecto obis Aniano tradidit, qui non ii morans eos nuper Christiana religione initiatos, clim nullo pacto vellent deinceps idolis immolare,eos decollari prscepit: quorum corpora Christiani posuerunt in pi pdio eorum via Latina milliario secundo: quo in loco exuberat virtus martyro eorum iniue in praesentem diem. Post haec Luxurius abiit Taracinas ad virgines Christi, & ut evidit prorsius eas ad sacrificandum induci non posse,ablatis omnibus, quae habebanon eo cubiculo, in quo pariter morabantur,eas inclusit,igneque suppositio combi t. tero die sanctus Caesarius diaconus eb veniens, iactarum virginum corpora nihili reperit. In facies enim suas prostratae,orantes Dominum decesserunt. Ea igitur nouo sarcophago condens,in humo altius e sta sepeliuit.

MARTYRIVM S. PANCRATII, EX PERVET V

sTO M s. CODICE DESCRIPTUM: CUI SUFFRA gantur antiquisiima Martyrologia. Solum nonnunc uin

modice elimavimus. EMPORIBVS illis immanis suit persecutio Christi,norum,quos diis thura ponere volebant Diocletianus MMaximianus sceleratissimi Imperatores. Fuit tum apud prouinciam Phrygiam Cledonius quidam, vir nobilissi mus. Is habuit filium nomine Pancratium ex amissa coimiuge. Vocauit autem ad se fratrem suum Dionysium, commetidauitque ei filium pancratium, di iis: Coni ro te, stater charissime, per omnipotentem Deum & permagnam virtutem eius, ut omne patrimonium meum, quod siue hic, siue in urbe Roma videor habere, nepoti tuo Pancratio fideliter & accurate conserues. Ita mortuo Cledonio,Dionysius erga Pancrati iam pijismum semper animum declarauit,adcoque eum dilexit, ut in nullo cum offendere videretur. Post triennii autem tempus Romam cum Pancratio prosectus, in monte Caelio cum omni familia & cum dijs suis mansit. Propter nimiam verbi ersecutionem, Ponti sex Roma nus in vico Dionysij&Pancratij latitabat: cuius egregias virtutes cum Dionysius co . mouisset &vt omnem populum 1 cultu idolorum reuocaret,& ad viam rectam aeter namque ritam perduceret,cum Pancratio nepote ad eius notitiam studuit peruenire. Itanue quadam die venerunt ad ostium Pontificis, & sciscitante fusebio ostiatio, titius sanctitatis viro, quidnam vellent, illi eius genibus aduoluti roerunt, et ad Ponti ficis conspectrum adduci mererentur. Eusebius nunclauit hoc Pontifici, ita dicens: Do mine pater quidam clarissimi viri pro foribus stant, orantes ut tuae beatitudini praesen tari mereantur. Ijs auditis, sanctus Pontifex, magno affectus gaudio, in orationem se prosternens,dixit: Domine Iesu Christe,rex regum & Domine dominantium, qui mi, hi ultimo seruoraim tuorum aduentum eorum reuelare dignatus es, confirma in eis opus imae misericordiae. Deinde iussit eos quam primum ad se introduci. Illi verb misi

runt se ad pedes sancti Pontificis,rogantes, ut Christum ipsis indicaret,quem hacten ς', At senistus Pontifex eos complexans, declarauit eis caelestem diuinitatem: porro post dies viginti baptietauit eos. Facti igitur Christiani, adeo coepere feruentes esse in i 'timore Dei ut etiam ultro persecutoribus sese offerrent. Non post multos dies mira est ad Don ium Dionysiius cum praemijs caelestibus,charus & dignus Deo.

268쪽

temnimi esset paganorum in Christianos furor & insania, debacchantes vocifer, bantur: Inuictis lami & pijssimi Imperatores, tollite ex hac urbe magos & crudeles Christianos per quos uniuerso mundo,& omni regno vestro imponitur. Tunc ira timcensus Diocletianus Imperator legem tulit, ut si quis huius sectie cultor inueniretur, etiam inauditus subderetur poenis.Inter alios ergo comprςhensias mox est Pancratius: in cumque didicissent persecutores, qui eum tenebant, magnis esse natalibus ortum, nunciarunt Diocletiano Augusto,qui iussit eum cum omni celeritate duci ad palatium suum: vique vidit faciem Pancratij, obstupuit ad tantam pulchritudinem, & qubdin tantilla aetate modis omnibus paratus esset mori pro Christo: aitque ad eum: Infantule, ego constulo tibi,ut omissa vanitate,qua teneris, mihi consentias, ne mala morte pereas. Video enim aetatem tuam non excedere quindecim annos. Et quia nobili ge- nere natus es ex patre Cledonio, mihi amicissimo dc charissimo, volo hoc a te exto quere, ut ab hac Christianorum insania discedas, reddasdue te natalibus tuis: dc egot honoribus&diuitijs auctum, loco filii habebo, meoque semper lateri adhaerebis. Quod si veru pietatis meae monita contena pueris, iubebo te interfici, & corpus tuum fiammis exuri, ne sorte veniant Christiani, & illud cum honore sepeliant, teque pro

martyre colant.

Beatus Pancratius respondit: Noli frustra errare, domine Imperator, ut , vides puerum annorum quatuordecim, credas mihi minus aut sensus aut scientiae suppetere. Dominus enim noster Iesus Christus eam nobis mentem & intelligetiam con-norum i . tulit, ut nullos prorsias aut principum aut iudicum terrores timeamus. Porro dii tui, quos me hortaris colere, plani & imposiores fuere, qui nec sitas pepercere paren tibus,

sp xxum suorum se stupris contaminarunt: ita ut ego satis mirari non possim, quomodo non studum dc turpe sit apud te illos colere, quorum si si miles esse scires famulos tuos, iure in eos animaduerteres. Diocletianus his auditis, iussit eum duci in viam Aureliam, atque illic capite plecti.Turpe enim ipsi videbatur,ut a puero victus,ignominia notaretur.Itaque ministri Pancratium ab eius conspectu auserentes, duxerunt cum Capite it λὶ ad locum designatum, moxque illi caput amputarunt. Octauilla autem corpus eius. sublatum noctii occultricum aromatibus & dignit Iimis linteaminibus condidit in se- pulcro nouo . Idus Maias. Eodem tempore passa est sacratissima virgo Soteris,nobili i. '. seuere orta,Diocletiani ix.&Maximiani viii. Incertum,utrum Imperij anno,vel Coimginii. sulatu) regnante Domino nostro Iesi Christo, qui cum Patre dc Spiritusancto vivit & regnat inuecula secutorii, Amen. Gregorius Turonens De gloria martyrum lib.I. cap. 30. ita scribit de hoc martyre: Ad sepulcrum Pancratii martyris si Atiusquam mens in- sana iurametum inane proserre voluerit, prius quam sepulcrum cius adeat, hoc cst, an- re quam usque ad cancellos, qui stab arcu habentur, ubi clericorum psallentium stare mos est, accedat, statim aut arripitur a daemone, aut cadens in pauimento, amittit spi- , ritum.

VITA SANCTI PATRIS NOSTRI EPIPHA,

NII CONSTANTIAE EPISCOPI, EXCERPTA EX voce Abannis, unius ex eius discipulis. Habetur autem iu&m ue Metaphraste.

, PIPHANIUS erat quidem genere phoenix, ex ea regi O-ne,quae est circa Eleutheropolim: distat verba ciuitate ad '

tria milliaria. Fuit autem pater eius agricola: matriS Vero lana Maris. eius studium erat, se in lino exercere. 'Ijs autem fuere duo Q Q

fit ij, Epiphanius, dc una filia Calliropes. Accidit autent ut: '

eorum pater e vita excederet: Mansit vero Epiphanius de- ρMemes.cem annos natus matristae, quado mortuus est pater eius. Cruciabatur autem animo eius mater, dum sollicita esset, quomodo Epiphanium aleret, Sc eius sororem, quand quidem erant modicae eorum iacultates. Cum unum verbiumentum haberent ad usum suum, dixit mater Epiphanio: Fili, quoniam familia nostra in ijs, quae ad corporis usum pertinent, nobis praebet angustias, Eccibo indigemus,accipe iumentum, quod est intra domum nostram, dc vade ad nundinas,oc vende: dc ita id, quod erit ad nos alendos usui, suppeditabimus. Epi

v phanius

269쪽

phantiis autem dixit matri sitae: scis iumentum nostrum adhue esse indotrutum, se que,viii cam ad id vendendum, qui circa ipsum congregati erunt, videntes eius instalentiam, inc poena asscian si dicentes: Cum malum habeas, male patieris ex lege. Dixit. ci mater: Abi, fili. Deus patrum nostrorum Abrahae, Isaac & Iacob, iumento dabit intelligentiam: ut per cius precium nos nostro usiai serviamus. Epiphanius autem Deo inuocato qui dedit Mosi gratiam,vi maxima signa sacer et coram Pharaone, prosecuta

cit,volens obedire matri suae.

Cum ad nundinas autem esset ingressus, accidit ut iumetum indomitum fieret placidum & valde mansuetum. Assiuit autem quidam Iudaeus iacgociator, nomine Iacob,

qui dixit Epiphanio: Vis, o fili, vendere hoc iumentum Z Dixit Epiphanius: Maxim . pater: ea enim de causi id adduxi Respondens autem, dixit Epiphanio: Cui uitiam es rhi, iis v. religionis 3 Dixit Epiphanius: Iud aeus. Dixit ei Iacob: Cum simus eiusdem gentis, non

ivitatis. debet inter nos peccatum intercedere: sed cium sit Deus noster iustus, constituamus iustum iumenti precium, ut neque tu iniuria asticiaris, nec ego damnum patiar: noni

ledicta postea nobis inseramus,& Deus nobis irascatur sed potius benedictiones Qv Num.1 . niam dixit: Qui benedicit, benedicetur: & qui maledicit, est maledictu . His autem auditis. Epiphanius valde timuit condemnationem Iacobi, & dixit ei: Nolo tibi an plius vendere hoc iii mentum. Iacob vero dixit Epiphanio: Quanam de causa offrEpiphanius dixit ei: Hoc iumentum, o Pater, est insbiens & indomitum: acerbis I mae

vero famis angustiae subiere domum meam Est autem mihi mater dc soror: Pater enim nactas excessit e vita humana. Mater inca iussit,ut venderem hoc iumentum,propterea quod cibo indigeremus. Nunc autem 'udiui ex te, Pater, quod malum sit damnum asterre:& Deum timui,ne sorte tu milii maledicas, dc ille me puniat propter tuam in me maledictionem. Cap. 3. Cum haec autem audijssct Iacob,miratus est resposum pueri: accepitque tres nummos,&dedit Epiphanio, simul etiam eum docens verbis huiusmodi: Fili, hanc accipe benedictionem,&vade ad matrem tuam, dc inseres panes in domum tuam: Tecum quoque accipe hoc iumentum: dc si suum quidem mutet vitium, dc mores insollantes ac protervos,maneat domi tuae: Sin autem in hac perseueret insilentia,cij cc e tuis siliabus, ne alicui ex tuis mortem ait crat. Cum haec audijstet Epiphanius, oci Iacobo tres nummos accepisset,acccpto iumento, prosectus est in vicum ad matrem suam. Priusquam autem ipse ingrederetur in vicum circiter mille passus, occurrit ei homo Christianus, nomine Cleobius,q ut ei dixit: Vis vendere iumentum,6 fili 3 Respondens dixit Epiphanius: Nolin Pater. Dixit aulcm Cleobius: Si vis cum vendere, cape eius pr cium dc ipsum mihi relinque. Cum haec autem Epiphanio diceret Cleobius, animal timsblenter irruens dc impetum faciens Epiphanium cxcussit, humitque allisit, dc abiit e tra semitam .Epiphanius autem ex iumenti insolentia grauem accepit dolorem, hiantibi eis que iacebat, flens amare,dc non valens surgere. Cleobius vero accedens ad Epiph I si . inium, dc semur eius tenens in eo loco, in quo affectus fuerat ab ins blenti bestia, climeum ter signasset,statim erexit nihil mali in se habentem. Cleobius autem dixitiumcimio: Tibi dico,iumentum plenum omni insolentia, quoniam voluisti tuum dominum i iis nomine Iesu Christi crucifixi, non amplius excedas ex hoc loco. mod - --Cleobius iumentum statim cecidit in terram mortuum. Cleobium autem interrogauit Epiphanius, dicens: Quis est, o pater, Iesiis crucifixus, quod talia sunt per eius nomen ξ Respondit Cleobius, dc dixit Epiphanio: Hic Iesus est filius Dei, quem crucifixerunt Iudaei. Epiphanius vero timuit sigilificare Cleobiose esse Iudaeuio. Cleobius autem perrexit suuna iter ingredi, dc Epiphanius in vicum venit ad matrem suam. Quem videns mater,cxcepit cum gaudio. Matri vero suae expositit Epiphanius omnia,que sibi euenerant propter insolentem dc pessimam bestiam.Aliquanto autemptist tempore dixit mater Epiphanio: Ecce, fili terra inculta nihil producit, neque rimbis ex ea est aliquid ibia iij. Erat autem eis quoddam praediolum, quod pater eius dilia gcrater colens,ex eo habebat aliquid stlatij. Dixit ergo ei mater: Vendamus praedi luna nostrum homini agricolae: & tu vade ad aliquem hominem Deum timentem, dedisce artem, qua poti s oc te alere mihique dc triae sbrori panem suppeditare. Car. . Erat autem quidam Iudaeus legi speritus in cillitate Eleutheropoli,vir admirandus Ec religiolus congrueter legi Moysis. Is habebat possesssionem in vico, in quo natus erat Epiphanius, qui iam cognoscebat eius patrem dc matrem, similiter autem Epiphani

270쪽

ni j: Mulier, in dare mihi filium tuum in filium 3 tuque & tua filia parabitis e domo nostra, quae erunt vobis xviiii. Mater autem Epiphani j, clim haec audi jiset 1 legis perito, vati Tirpho ad. de I tata est,& cum accepisset Epiphanium,eum legi sperito statim dedit in filium .Erat legi sperito illi nomen,Tryphon,qui habuit filiam unigenitam, volebatque eam iunge- 're Epiphanio. . Cum itaque Tryphon Epiphanium accepisset in filium, quaecunque sitiit legis, eum Cap.s. diligenter docuit, & elementa Hebraica accurate. Mortua est autem filia Tryphonis, ibi usque Epiphanius erat in domo eius, proficiens aetate & sapientia Hebraica. Accidit veto, ut Tryphon quoque decederet: omnesque facultates sitas reliquit Epiphanio. Mortua est autem mater quoque Epiphanii. Qui accepit sororem suam in domo,quae a Tryphone sibi relicta fuerat. Erantque ambo domi in magna vitae tranquillitate, conuenienter doctrinae, quam acceperant a Tryphone. Egresso autem Epiphanio in vicum, in quo natus fuerat ii quo etiam habebat possessiones relictas a Tryphone, o currit ei vir quidam Christianus, nomine Lucianus, admirandus & eruditus, qui vitam

exercebat inonasticam,& elegantis libratij artcni apprimE tenebat, eique strenue na- monach uans Operam, cx ea panem quaerebat quotidianum: & quod supererat, impartiebat egentibus.Atque Epiphanius quidem iumentum conscenderat: beatus autem Lucianus in a ambulabat,&ambo sibi inuicem occurrerunt. Accidit vero, ut pauperquidam pedes Luciani praehenderet, & ei diceret: Homo Dei, miserere mei: iam enim tres dies permaneo ieiunus, ut qui nihil habeam. Beatus autem Lucianus,cum nihil aliud posset dare pauperi, se amictu exuens, eum illi donat, dicens: Ingredere ciuit tem, se vende,& eme tibi panes. Aduertit autem Epiphanitis,qubd cum se exuisset Lucianus,& dedisset pauperi,Ve- Cap. 6.stis candida de caelo descendens eum texerat. Magno itaque timore filii affectus Epi-x' ' phanius pronusque in faciem cadens e tumento,dixit Luciano: Rogo te, o homo, dic L. Aes mihi: quis ham es 3 Beatus autem Lucianus dixit Epiphanio: Dic mihi tu, cuiusnam sis maturalem. religionis,& ego meam tibi reseram. Respondit Epiphanius,& dixit: Sum Iudaeus. N uit itaque Lucianus gratiam Dei cecidisse super Epiphanium. Nam prςscientiam quoque habebat Lucianus. Respondit ergo Lucianus,& dixit Epiphanio: Et quomodo tutam sis Iudaeus rogas Christiamina,quisnam sit 3 Abhorrent enim Christiani Iudaeos, dc udaei Christianos. Ecce audivisti me esse Christianum: Non licet tibi audire ex me aliti quid aliud. Epiphanius autem dixit Luciano: Et quid obstat, quo minus ego quoque sim Christianus 3 Respondit Lucianus, dc dixit: Id unum obstat,quod nolis: licet enim, si vclis. Luciani autem verbis compunctus Epiphanius, non perrexit amplius ad viden- dam sitam possessionem: sed accepit Lucianum,&introduxit in domum suam, quae ei relicta suerat,&ostendit ei omnia, quae domi erant,dicens: Hae sunt meae facultates, o Pater. Volo autem fieri Christianus, & vitam exigere monasticam. Est vero mihi qumque haec soror Quid de his iubes 3 Beatus autem Lucianus dixit Epiphanio: Non pO- Mota luis res o fili, si has habeas terrenas diuitias,vitam exigere monasticam: sed prius sororem esse non ν quidem tuam da nuptum,& da et,quae sunt necestaria. Deinde sic pulchre poteris esse isti R Maonachus. Dixit Epiphanius Luciano: Primum, Pater, fac me Christianum: Deinde sic faciam quaecunque tu me iusseris. Dixit autem ei Lucianus: Non licet mihi absque a piscopo lacere Christianum: sed esto in ijs, que ad Deum pertinent,& ego annunci

ho Episcopo, qui te faciet Christianum. Cumque hςc dixisset Lucianus,egressus est e domo Epiphani j & iuit ad episcopum. '

a piphanius autem non cunctatus,statim dixit sitae sorori: Volo fieri Christianus. & vi ram agere monasticam. Cui dixit soror eius: Volo quod tu vis,& faciam, ut tu facis. L. antis autem renuciauit episcopo de Epiphanio. Episcopus veris dixit Luciano: Vade, α eum catechieta, hoc est, institue. Cumque nos ingrediemur in ecclesiam, fac, ut ipse procidat benigno&misericordi Deo.Iuit Lucianus in domum Epiphanij.Eum autem videntes Epiphanius & eius soro cecideriit proni in faciem,& Luciani pedes pr henderunt,clamantes&dicentes: Rogamus te Pater, sic nos fieri Christianos.Diuinis au-phinius est

tem acceptis scripturis,Lucianus eos satis instituit. Et ipsi instabant, rogantes & dicentes: Fac nos Christianos. Cum autem Lucianus ambos simul accepisset, ivit una cum ipsis in ecclesia. Et cum ingrederetur episcopus,ceciderunt proni in faciem,& rogauerunt cos lente ut ipsi illuminarentur.Qui iussi ipsos surgere.Ingrediente vero episcopo in ecclesiam,ambulabat ipsi quoque post Lucianum, ut audirent diuinas scripturas.

Cum autem appropinquasset Epiphanius portis, quae sunt extra ecclesiani; ini ςdis Cirα V a primum

SEARCH

MENU NAVIGATION