De probatis sanctorum historiis, partim ex tomis Aloysii Lipomani, ... partim etiam ex egregiis manuscriptis codicibus, quarum permultae antehàc nunquàm in lucem prodiêre, optima fide collectis, & nunc recèns recognitis, atque aliquot vitarum accessi

발행: 1579년

분량: 1028페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

761쪽

&yrmnanis obnoxius. Non sum fateor insensibilis ad poenas,mortem horio ni mi& meorum. Meus Gerardus erat,meus plane An non meus, qui frater sanguine luit

professione filius solicitudine pater,consors spiritu, intimus at sectu 3 se recessit a me sentio laesus sum.& grauit cr. 0, i , Ignoscite fili j: immo si iiiij, vicem dolete paterna. Miseremini mei misereminimc saltem vos amici mei qui certe cosideratis: quam grauia pro peccatis recepi de manu Domini. In virga indignationis suae percussit me, digne pro meritis, dure pro viri biis. An leue quis dixerit,uiuere me absq; Gerardo, nisi qui ignorat quid mihi cu Gerardo Nec tamen cotradico sermonibus sancti: Nec reprςhendo iudiciu quo recepit quis icoronasin quo dignus est: ille coronam quam meruit,ego quam debui poenam. Nunquid quia o ' sentio poenam reor hendo sententiam 3 Humanum estillud, hoc impium. Human inquam, dc necesse assici erga charos, siue delectabiliter cum praesto stant, siue, ni absunt moleste. Non erit ociosa socialis coiiuersatio, praesertim inter amicos: χquid effecerit mutuus amor in sibi praesentibus, horror indicat separationis, & dolor de inuicem inseparatis. Doleo super te,Gcratae charissime, non quia dolendus ses' quia ablatus. Et ideo ibria si is dolendum mihi potius super me, qui bibo calicem amritudinis. Et solus dolendus quia solus bibo. Non enim & tu . Solus ego patior, quod solent pariter pati qui sic diligunt,cum se amittunt. Vtinam non te amiserim sed pra. miserim Vtinarii vcl tarde aliquando sequar te, quocunque ieris. vi Ccta d, Non enim dubium, quin ad illos ieris quos circa medium extremae noctis tuae inui sub n Q x tabas ad laudem cum in vultu dc vocccxultationis subito erupi li in illud Dauidici bi ..,' stupentibus quia i sistebant: Laudate Dominum de caelis, laudate cum incxcelsis. lam 'V tibi. frater mi nocte adhuc media diescebat, &nox sicut dies illuminabatur Ptorsis illa nox illuminatio tua in deliciis tuis. Accatus sum ego ad id miraculi, videre erus tantem in morte hominem,& insultantem morti. Vbi est mors victoria tuai uti est mors stimulus tuus 3 Iam non stimulus sed iubilus. In cantando moritur homo, &moriendo cantat. Vsurparis ad latitiam, mater moeroris: vsiurparis ad floriari, gloriae inimica: usurparis ad introitum regni, porta inferi,&fouea perditionis ad in uentionem salutis, idque ab homine heccatore. Iuste nimirum, quia tu iniquEla hominem innocentem & iustum potestatem temeraria usurpasti. Mortua es o mori, Osiae. u. & persorata hamo quem incauta glutijsti, cuius illa vox est in Propheta: O mors, ui ' cro mors tua: morsus tuus ero inserne. Illo, inquam, hamo perforata, transeunti l hus per medium tuis delibus, latum laetumque exitum pandis ad vitam . Gerardus te Inon formidat larualis ciligies.Gerardus per medias fauces tuas transit ad patriam, O 'modo securus, sed & laetabundus dc laudans.

Cum ergo superuenissem, Sexti cma iam psalmi, me audiente, clara voce com ysii 3 cpi Esset,suspiciens in caelum ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et repetens eundem sermonem, ac Dcquenter ingeminans, Pater pater, conuersus ad . , me, exhilarata quidem facie: Quanta inquit, dignatio Dei, patrem hominum esse:

b-2i quanta hominum gloria Dei filios esse & haeredest Nam si filii di haerede , Sic canta.

enim. bat quem nos lugemus. In quo & meum s fateor) luctum pene in cantum conum tit, dum intentu oriae eius propriae sere miseriae obliuiscor. Sed reuocat me ad me pungens dolor,iacileque a sereno illo intuitu tanquam 1 leui excitat sotrino perstringens anxietas.

Plangam igitur, sed super me, quia super illum iam vetat ratio. puto enim. si Luc. 3. portunitas daretur, modo diceret nobis: Nolite flere super me sed si per vos psos fe R te Planx: tmerito David super parricida filio, cui perpetuo sciret obstructum exit a , Reg.i. de ventre mortis mole criminis. Merito super Saul&super Ionatham: quibus aequi absorptis semel, emersio iam non sperabatur. Et quidem resurgent, sed no ad vitam. Immo ad vitam, ut vivi in morte infelicius moriantur. Quanquam de Ionatha pos . sit non immerito haerere sententia. At mihi etsi non illa suppetit plangendi ram, non tamen nulla. Plango primum super mea ipsius plaga, atque huius iactura do 2 ἴ'y mus. Plango deinde super pauperum necessitatibus, quorum Gerardus pater erat. diis ' Plango certe & super uniuerso statu nostri ordinis, nostrae professionis, qui de ii Praeclara Gerarde Zelo, consilio oc exemplo robur non mediocre capiebat. Plango polluta 'ς i , mo etsi non super te, propter te tamen. Hinc prorsus, hinc assicior frauiter, quuvehementer amo. Et nemo mihi molestus sit, dicens non debere sicam ci: cum beabi. Ret. s. gnus Samuel super reprobo rme, & pius David super parricida filio satisfecerini affectioni, dchonad iniuriam rusei, non insuperni sugillationem iudieii, Absalo filii ni

762쪽

inii ait sui bis Dauid fili mi Absalon: Et ecce plus quesia Abato hic. saluator quo

que viciens ciuitate Hierusalem, & praeuidens ruitura, neuit super eam .Et ego proprL LM. i,. quae in praesenti est des blationem non sentiam3Plagam meam recentem,& gra in non doleam ille fleuit compatiendo, dc o patiendo non audeamὶ Et certe ad tumulum Laetari nee flentes a it, necassem prohibuitiinsuper& fleuit cum flentiabus. Et lacti matus est, inqui Iesus. Fuerunt lachrymae illς testes profecto naturς,nsii indices dii fidentiae. Deniqi & prodi jt mox ad vocem eius. oui erat mortu ne conti

. Deniq; & prodi jt mox ad vocem eius, qui erat mortuus, ne conti inuo putes fidei praeiudicium dolentis assectum. l Sic nec fletus utique noster infidelitatis est signum, sed conditionis indicium. Nec quia percussus plor arguo serientem sed prouoco pietatem, severitatem flectere satago. de dc verba mea dolore sint plena, non tamen & murmure. Nunquid non plenum iustitiae protuli, quod unius sententiae complemento & punitus est qui debuit, dc coronatus qui meruitZEt adhuc dico: Bene utrunque fecit dulcis & rectus Domi ilus. Misericordiam & iudicium cantabo tibi Domine. Cantet tibi misericordia quam Nili.ει fecisti cum seruo tuo Gerardo, cantet ociudicium quodnos portamus. In altero bo- iras in altero iustus laudaberis. An solius laus bonitatis Est & iustitiae. Iussus es Do ri l. iis. mine,& rectum iudicium tuum. Gerardum tu dedisti, Gerardii in tu abstulisti: etsi dolemus ablatum, non tamen obliuiscimur quod datus fuit, oc gratias agimus quod habere illum meruimus quo carere intantum non volumus, inquamum non expedit. Recordor Domine pacti mei,dc miserationis tu ut magis iustificeris in sermonibus tuis dc vincas clim iudicaris. Clim pro causa Ecclesiae no praeterito Viterbii essem iis, aegrotauit ille: dc inuale scente lana 'ore chmiam proxima videretur vocatio, ego aegerrime feres comitemer rinationi idcillum comitem in terra relinquere aliena,nec resignare his, qui mi lii eum commiserant, quoniam amabatur ab omnibus,scut erat amabilis valde: conauersus adorationem cum fletu dc gemitu, Expecta, inquam, Domine usque ad redi tum. Restitutum amicis, tolle lain eum si vis, oc non causabor. Exaudisti me Deus: conualuit, opus persecimus, quod inluxeras, redivimus cum exultatione reportantes manipulos pacis. Porro ego oblitus pene sum meae conuentionis, sed non tu . Pudet singultuum horum,qui praeuaricationis me arguunt.Quid pluraὶ Repetiisti commendatum, repetiisti tuum. Finem verborum indicunt Iachrymae. Tu illis, Domine, mnem modumque indixeris.

FESSIONE FRANCISCANI, DEM VULGO A.Ρ A D VA'reantscripta a quodam Patre Francistanor aviter C fideliter. Dimο-nem dici Q. Surius ingratiam Lectoris mutauit, isiis puri pretur, im adhistoriam facientibus, trique tamen historiae detrimento.

is T in Lusitaniae regno ad plagam occidentalem, in ex- Iuniit 1 tremis orbis finibus urbs quaedam, quam incolae Visissim iram vocant, quod ab Vlysse,ut aiunt ,ene sit condixa in i- ea templum mirae magnitudinis extructum est in hono- rem matris Dei de perpetuae virginis Mariae. in quo beati. Vincentii martyris sacrum cornus honorifice assem htur.Ad eius templi partem occiduam felices beati Anto- Α' o. i. iiii patentes honestum habuere domicilium,ipsis templi, foribus valde propinquum. Ex illis in ipso iuuentutis sol re procreatus beatus Antonius, cum sacri baptistitatis in In -- tutaribus expiareturvndis,pernandi nomen accepit.Qui deinde abi pia prope incunabilis multa fuit morum probitate dc integritate, nec sicut 'I'i' . aera puerorum solet aetas,mundi lasciuiam dc vanitatem complexus est, sed bono rumparentum sedulus imitator, ecclesiarum dc monasteriorum crebro terebat limina, manus j, suas libenter extendebat ad pauperes, ut illorum inopiam subleuaret, ut posset inlisumquoq; competere, quod de se beatissimus Iob ait: Minsuatia mea α4μ. ii. - Pp p a uit me.

763쪽

e aripit eniti e uit ribbi in miserat pater eius vir nobilis fuit miles Alpsons rem iiiiiiiiii,

mine. Mater eius Milia non insimo generemit. Caria, Chio autem pueresset rationis capax,1 parentibus in ea,quam diximus beatis sunt matris Dei ecclesia lituris traditus est imbuendus, smul & educandus , miniitiis Christi cuius crat praeco futurus. Ita pueritiae aetatem instar patriarchae Iacob domi sim pliciter exegit.Cum autem accedentibus annis sentiret improbos corporis motus dii carnis corruptione nascentes, nequaquam cessit petulantis ancillae prauis cupiditae

' tibiis nec fraena libidini laxauit: sed strinxit habenas coripusq; inseruitute spirinis redi gere nitebatur. Vi lescebatei in dies m undus iste & ne pii luis terren felicitatis pedibus

adhaereret animoq; in via Domini currenti offendiculosore retroit eos, ciuin nec dum tortos illos in ipso mundi primo aditu posuisset. Est autem extra urbis Vlysto. i. naenturos monasterium Augustinianorsi, in quo viri spedatae religionis di ut, quos e tegula Canonicos regulares vocant. Ad quos vir Dei spretis mundi oblectamentis, se coniux i lit, & illorum habitum induit humiliter ac deuote . Sed cum biennio illo. quo apud cios mansit, amicorum crebra vilitatione quaeiblet piis mentibus non partim impo tui avide i interpellatus misset ut omnes eiusmodi occasiones sibi pinideret, nata 'ia solum deserere decreuit,ut apud exteros Domino tranquillius dc liberitis vacalapos Ict.Impetrata igitur,sed aegre recedendi copia a stiperiori non vitae institutum,sed locum mutauit,ad monasterium S.Crucis de Colimbria feruenti spiritu commigras idq: gelo seuerioris disciplinae & studio maioris quietis. iam autem ille non locum sed morum mutationem &expetiisset& secisset,s LEpiitola s. iis declarabar vita eius solito seria entior. Et quonia rix, teste D. Hieronymo, non Hie Hy-- 3'μ rosolymis suisse,sed Hierosolymis bene vixit se laudandum cst talem se moribus ex hibuit, ut omnibus perspicuum esset loci opportunitatem maiorem idcirco illum

Aliud mo

nasterium retit.

petiisse ut ad vitae perfectionena facilius possiet pertingere. Neq; vero mediocri semper excolebat ingenium,nec diebus nec noctibus pro temporis ratione 1 lectione

quiae

diuina cessans animumq; sanctis cogitationibus & meditationibus exercen . Solebat autem legendo historicae veritatis textum, allegorica conina ratione confirmare L dem,Stursus ipsis scripturae verbis coformare mores &airectum inflaminare. Scrii tabatur religiosa curiossitate profunda sermonum Dei, & comia errorum soli diuinae scripturae sciatentiis intellectum communiebat: simul etiam sanctorum pi triam monumenta sedula lectione euoluens. Denique lecta tenaci memoria complis ctens, prater omnium expectationem, magnam scripturae diuinae est cognitionem

Cum latem reliquias sanctorum martyrum quinq; fratrum btilinis AnmFi, uisci alominus Petrus infans,serenissimi Lusitaniae regis illius primme itu , , Mamri ista I chio addini mei,& se illorum meritis a in gnis periculis liberatum per olim

nolunt. niae prouincias diuulsasset Christi seruus Femandus audiens mira, quae per illosite. bant multo coepit flagrare desiderio instar illorum pro Christo hauriendi martyni calicem factusq; seipso robustior humano calcato timore, diuinae gratiae validissimo protectus c t ypeo dicebat apud se: Vtinam coronae maxiy rumsuoru in pa rticipem me . facere dignetur Deus. Vtina liceat pro Christi nomine flexo poplite carnificis ictum excipere. interim nocte ac die rogabat attentissime Dominum, ut menti ipsus ad pi 'raret, quod& illitisvoluntati gratius & sitae saluti conducibilius, dc proximo ium xii ' litati atque aedilicationi opportunius esset. Erat per id tempus haud procul a Colimbria eo in loco, qui S. Antonius dicitur, bi fratres erant instituto&pro sessione Franciscant his eras quidem nescientes,seduim iatque virtutem lite vita& virtutibus exprimentes: tui ex praescripto regulae dc pr . . Diliolus suae eleemosynam petituri ad monasterium viti Dei sae e venire soletantii Ad quos pro suo more die quodam visitandi gratia clam accedens, inter caetera ait ad illos: Ordinis vestri habitum fratres charissimi ardenti animo cupio accipere mota id mihi polliceri velitis, simulatque illum induero missuros me vos ad regiones Sat cenorum, ut cum sanctis martyribus merear ego quoque sanguinem sundere, & esse coibrim iliorum particeps. Illi his auditis, non mediocriter tanti viri sermonibus .hilaluti,diem crasti mina eius explendo desiderio designant. Mox beatus Antonius Abbatem suum pro obtinenda abeundi iacultare precibus pulsat, eaque vix extorta, fratres Franci cani non immemores pollicitationis suae, mane riaeunt, habitum iuxstahia. pios onis illiaradunt. Quo cum ille indutus esset quidam ex Canonicis monasteii

764쪽

sus humili voce dixit: Cum me in sanctos relatum audieris profecto Deum laudabis.

Pol sumus ex liis colligere, quam gratus ille fratribus suis fuerit, cui nec Praelatus nisi admodum dii ficulter discedendi voluit facere potestatem nec fratres hac in re suo αumibuere consilio, nec ille quem diximus,frater eius absentiam aequo potuit animo perferre. Puto equidem non absque multo dolore&lachrymis talem 1 se virum il- ios dimisisse quem sui monasterii idoneum sese praesemina breui habituros speraret. Porro autem fratres Franciscant cum nouo socio suo domum properant, cumque αmanter accipiunt.Sed quia formidabat vir Dei, ne parentes aliquam ipsi molestiam osacesserent,ut ipsum inquirentium curam eluderet, mutato nomine, Antonium se um . . . . dici voluit. Paulatim autem crescebat in eo sitis marty rii & zelus fidei magis ac magis eum ex- cap. 4.timulabax nec eum quiescere patiebatur.Itaque quemadmodum se facturos recepe rant, fratres Franciscant secerunt ei copiam ad Saracenos proficiscendi. Nec ille sibi moras nectendas putans, celeriter abijt.Sed praepotens Deus hac in re illius propositu inis iis, plane retardavi totius hyemis spatio graui eum morbo amigens. Qua re compulsus Chrisso. Mille ad natale solum ob corporis curandam valetudinem se recepit sed cum nauigan Pς do ad Hisbaniae littora nautas appulsuros speraret ad Siciliam ventorum impulsu de latum se sensiit. Habuit ergo pro Christo moriendi & desiderium & conatum vitoni nium ore merito celebrandus sed diuina prouidelia, ut post ipsa res docuit, plurim nim saluti eum seruauit,quos ille in diuersiis regionibus d 'cibus peccatorum reuoca uit ad salutares poenitentiae fructus. Non longe tum aberat dies,in quem indictus erat fratrum conuentus apud Assisium, Cap. r. quem Capitulum generale vocant. ld ubi Messanae ex fratribus vir Dei resciuit, seipsuconfirmans eo licet debilis & affecta valetudine, prosectus est. Eo autem conuentu soluto cum ille,que Ministru vocant comi illas ipsi fratres ad sua loca remitteret, solus Antonius a nemine expetebatur quippe quivi ignotus, ita parti utilis aut idoneus ex L 'stimaretur atqlitas bius in Ministri generalis manibus relictus est. Accito autem fratre Gratiano,qui tum in Aemilia siue Romandiola fratrum Minister erat, secreto eurogauit seruus Dei ut 1 Ministro generali ipsum acceptum in Aemiliam perduceret, disciplinis regularibus illic erudiendum. Nullam vero literaturae mentionem faci ens, nihil ccclesiasticam exercitationem iactitans sed intellectum & scientiam omne captiuans in obsequium Christi,illum solum crucifixum se sitire, se nosse, se comple G velle proclamabat. Frater autem Gratianus miram eius deuotionem exosculans, votis eius assensit secumq; in Aemiliam abduxit: ubi venia impetrata, ad eremum Desti irii, Montis Pauli secessit,quietem animi & conscientiae captare volens.Cum autem in ca co Dolitario eremo aliquandiu moraretur,frater quidam cellulam precationi aptam in quadam crypta sibi condidit, ut illic liberius Deo vacaret. Eam ut vidit vir beatus, a fratre illo sibi eius copiam fieri precibus contendit. Non negauit ille,& vir Dei persoluto quoti die nocturnarum precum ossicio, ad eam cellam secedebat,sumptaque secum exigua panis particula & in vase aqua, cogebat carnem parere spiritui, solitariamque illic, quantiam licuit,vitam ducens fanliis cogitationibus & meditationibus spiritum ad uersiis tcntationes com muniebat,& diuino amore se confirmabat. Perstabat illic so lus nocturnis horis in precibus totumque se diuinae modefationi permittens dc com mendans,in caelestibus spei suae ancoram solidissime defigebat. Nec deerant illi cre brae infestationes daemonum,uolentium cum in sanctae orationis sudio perturbare. Tanta autem se incdia macerauit, ut quemadmodum testantur ij, qui id viderunt, fio. ra resectionis ad fratres rediturus,nutante prae nimia imbecillitate gressu, seipsum in 'terdum sustentare non posset.Sic igitur vir ille plenus sapientia, non breui tempore simplex vixit apud simplices,& omnem arrogantiam humili corde deuitans, sub in docti persona gratiae lumen abscondit. Sed non est passus Deus semper latere eum,voluit: aliquando illum innotescere Cap.r. sin plicibus fratribus.Cum enim multum iam temporis fluxisset,fratres pro cacrisac cipiendis Ordinibus ad forum I iiiij quae est Aemiliae ciuitas, confluxerunt: inter quosaa fuit etiam Antonius S quidam fratres S. Dominici. Instante autem collationis hora, fratribus ex more congregatis, Minister loci illius fratres Dominicanos rogauit, ut sitientibus verbum salutis proponerent Illis recusantibus,qubanihil se praeparassent, instigante eum sortiter spiritu Dei, Minister ad Antonium, de cuius eruditione nihil coperti habebat, se conuertens iubet,ut apud fratres dicat quicquid ipsi suggereret spiritus Dei. Non putabat cum quicquam scire de scripturis diuinis aut legisse aliquid.

765쪽

nisi sortE quae ad ecclesiasticum officium pertinerent spem tamen nonnullam es asserebatiquod audierat illum necessitate cogente idqi perraro, aliquid literate dixisse. Cel x dia Et certe cium latus ille esset ut memoria pro codicibus uteretur,dc mystici eloquii gratia mire amuerer,peritior tamen apud fratres habebatur abluendorum culinae utenti lium, quam scripturae sanctae mysteria explicandi. Praesectum enim suum, quem Guardianum dicunt.si applex rogarat, ut magni beneficii loco ipsi permittere vellet eluere' coquinae vasa,& verrere quotidie fratrum domicilia,nulli alij rei aptum & utilem se confitens, cum esset reuerti vas electum & sancti spiritus gratia multi uaria ornatum. Numilitas Mundabat ergo quotidie humili ac deuoto corde culinae res de fratru domicilia, exi. nil ui. naiae cuiusdam humilitatis Ec contemptis sui de se exempla pratiens. Non ita ag*nt pleriq; alii qui ante,quam i ni discipuli magistri esse voli int seseque in cathedia in portune ingerere non verentiar.Contra Antonius iam persectus in scripturis diuini inter idiotas ct rudes laicos haberi maluit quam sciolus aut magister videri,potius u lboribus occupari culina rijsquam magisterii cathedram occupare. Vcrum enimuero . Y licet totis viribus in id incumberet ut1 Ministro impositum munus liceret subteriis' lgere,non potuit tamen voto potiri suo Tandem ergo cedens tum illius volutati, tum a omnium precibus, cum timore Domini primo orsus est simpliciter ad eos dicere: sed Icum vellet Dominus lucernam hactenus sub modio positam, in omnium conspecta raproferri,in orationis progressu tanto verborum splendore tanta mysticarum sentem tiarum altitudinc usus est ut omnes in summam admirationem adducerentur, maxin lanc quod praeter omnium opinionem id eueniret: simul etiam eximia citas charitate lnon mediocriter aedificarentur,nec affirmare dubitarent. eiusmodi sermonem num lquam se anichac audiuisse. Ita deinceps,non minima affecti consolatione, venerabantur in illo diuinitus detectam supernae sapientiae claritatem, cum tam in ligni humili rate coniunctam. cap. ν. Non diu post ad aures Ministri generalis huius rei fama perlata, illius voluntate c5. pulsus est rupto diuturno silentio, prodire in publicum, demandataque illi concionandi prouincia, cultor eremi missus est ad praedicandum verbum Dei: dignus quid in lirali ministerio,quod ipse, licet diuina pollens sapientia, sibi impudenter non usurpis iset,sed in collegio pauperum. vere pauperem spiritu se declarasser,& non nisi voca- itus ad concionandum accessisset. Fuisse autem diuinitus vocatum .& vita illius dc obL ltus perspicue docuere:e quibus priorem nempe vitam abiectio sui voluntaria . si Vx 4 ςφη plex innocentia,&disciplinae monasticae studium commendant: postcriorem vero,

sisti' id est doctrinam cum zelo coniuncta charitasveritas ct modestia approbarunt. λη lpesseriti clim non possint omnia singulatim referri paucis dicemus. quemadmodum veritati l - , indiscriminatim omnibus an nunciarit.Fecit nimirum instar Esaiae cui dictu ei h cla. lana necesses quasi tuba exalta vocem tuam,&an nuncia populo meo scelera corum

mittentisque Dei aut horitate fretus ex eremi cultore, ubi sibi uni intenderat, Astia lpraeco Dei, non segniter fungens ossicio suo ad proximorum conciliandam salutem totum sic contulit: in concionibus suis eam adhibens iustitiae aequitatem, ut siue mugnis,sime paruis loqueretur, veritatis iaculis indifferenter omnes feriret. Arguebat im lcredulos,obsecrabat pios impios obiurgabat,ut copiosissime ita feruentissime sing . llisaccommoda&conuenientia salutaris doctrinae monita depromens. Qui enim iam ante, ut supra dictum est passionis calicem tantopere cocupierat, nullius maga rudini,etiamsi mortis impenderet discrimen pro veritate cedebat, sed mirabili ili nuitate etiam potentium tyrannidi sese opponebat. Nulla prorsus nectebatur perti sonarum acceptione nulla adulatione molliebatur, non popularis transuersum N ipiebat fauor dc opinio: sed iuxta Prophetae vocem, quasi plaustrum triturans, ha mrostra serrantia, montes comminuit, & colles quasi pulverem posuit. Videbatut EA .i. quasi alter quidam prodiisse Elias, zelo Dei seruens: in staminatusque igne Spiritu sancti ignitis sermonibus accendebat&vrchatauditorum tepida, torpentia, frigida& obscura corda. Personas quasdam sublimes repraehensione dignas, tanta nomnunquam sevcritate obiurgauit, ut plerique alii celebres concionatores illum auditates, ad intrepidam illius constantiam trepidarent, vultusque suos quodam pusi lapi mitatis rubore perfusi obtegerent. Circumibat per vicos, castra, urbo & Uro , Vitae semina ubiquet missime spargebat. Cumque ob zelum animarum passim diccurrerct,omnemque requiem tibi prorsus vellet interdictam, contigit eum mi na consutat tu Ariminum peruenire: ubi cum multos cerneret haeresi correptos, mox totius op isticui, Pidi conuocato populo, seruenti spiritu ad eos concionari coepit, versutaque haeret

licorum

766쪽

scorum dogmata luculenter consutauit. Eas autem in auditorum pectoribus es sicax sermo & doctrina salutaris fixit radices, ut prostigatis tetris erroribus,non pauci ad fidei integritatem sint reducti. In quibus etiam Boni uillium haeresiarcham, 'uem

triginta annis errorum tenebrae occaecauerant ad sinitatem reuocauit, effecitque ut conuertit.

usque ad mortem Ecclesiae mandatis deuotus steterit. Postea vero priuato quodam negocio urgente, a Ministro Ordinis Romam misi' ' sus est: ubi tantam principum Ecclesiae erga se beneuolentiam expertus est, ut dc ab Lpso Pontifice Maximo dc caeteris omnibus concio illius incredibili studio ac deuotione ait scultata sit.Tamen im sublimiter facundo ore scripturae my steria depromebat, ut Ponti sex maximus singulari quadam praerogatiua eum arcam Testamenti appel- menti vocat. iret. Habebat hoc vir Dei, ut sermo eius.pro rerum diuersa ratione, sum per in gratia tur, Ponti sale discretionis esset conditusmoueratque pariter & placidum dc seuerum se exhibere qua re fiebat,ut sermo eius dc amore & timore assiceret auditores . Mirabantur in illo viriliterati tantum ingenij acumen, tantamque cloquentiam, mirabantur il Ἐim erga omnes miro quodam prudentiae dc discretionis pondere sita verba librantem. Maiores non sine admiratione attendebant spiritualibus spiritualia comparantem: minores stupebant vitiorum causas Sc occasiones sapienter resecantem,& virtutes ac bonos mores cum multa cautione inserentem. Denique omnes omnium

aetatum,Ordinum conditionum mortales accommodatas sibi doctrinas dc institutio nes ex illo se suscipere laetabantiir. Nec immerito illi tributum fuit a Pontifice, viata catestamenti diceretur. Ita enim utriusque instrumenti paginas memoriae plane assi-xas habebat, ut instar Esdrae potuerit,si sic res postulasset,omnes scripturas diuinas in se triuiis integrum de sua memoria.etiam codicibus omnibus prorsus abolitis re stituere. Testantur hoc qui eius quotidiano conuictu de familiari cosuetudine dili usi suere. Nec ei desui stet facultas, si res poposcisset, omnia scripta diuina luculenter & multiplici ratione exponendi & interpretandi. Multa vero insignia ordinis sui monasteria praelegendo. disputando, concionan- Cap.itido illustrauit&ot nauit, idque tum zelo fidei dc seruore Christo animas adducendi, tum studio fratres instituendi, tum quoque desiderio cohonestandi institutum siue ordinem situm, qui per id tempus propter imperitiam apud plerosqtie in contemptu crat. Et certesiit primus ille praelector in Ordine siue instituto suo cossentiet ebea P im pistissimo patre Francisco institii tus Bononiae, ut pnaeesset suis in theologica iacultate. Incismontana enim regione tum temporis potissimum florebant studia literarum, ivit. placuitque fratribus Antonium tanquam prae caeteris magis idoneum, illic pr. lectorem constituere. idem aut ipse otia in Aemiliae prouincia permultis annis fratrum Minister cum laude suit. Eili vero doctrina dc verbo in Italia vix quenquam parem ha beret at nihilominus in sua praefectura vel Ministri functione mire commodum dc humanum sic praebebat. Cum autem in ciuitate Podiensi Guardiani ministerio sungeretur,crat illic notarius quidam omnino lubricus carni dc mundo totus addictus. ει Lubiteoli. iam quoties praeteriret vir Dei nudato capite coram illo genu flectebat. Ille vero exi stimans id in sui irrisonem dc contumeliam fieri. animo perturbabatur,dabat: modis omnibus operam ne illum unquam obuium haberct.Sed cum dic quodam ab inia sinitio uiat sperato eum transiici vir sanctus.&ita ut diximus erga illum se gereret, ea cerbatus I

homo, dixit: Nili timerem Dei iram gladio te percuterem, quod ita me ridiculum ficis. id sibi vult isthuc quod coram me poplitem flectis3 Respondit vir beatus: Ggo melibes Deo martyrem obtulissem, sed illi non placuit. De te autem ille mihi re

uelauit, praeclarum te martyrem fore. Oro itaque, ut ubi ad marty rij agonem perueneris, mei memor esse velis. Hoc ille audiens risit. At non multo post tempore Epiccopus Podiensis cum multis alijs prosectus est Hierosolymam,ut Saracenis Christum praedicaret. Et ecce diuinitiis permotus notarius ille. venditis suis rebus omnibus cum illo iter ingressus est. Cum autem peruenissent ad Saracenos. dc Epistopus sic satis frigide haberet conciones ieinet quidem dc iterum dc tertio notarius dissimulauit. At tandem instar beati Vituerarii increpat antistitem quod ita frigide fide Christi deprae ' dicet dc propugneti diuinoque asiatus spiritu, cum multo seruore coepit docere Saracenos Christum esse verum Deum de Dei filium, Mahometem autem filium esse sa tanae & perditionis. Q iod illi non ferentes rapiunt hominem,& per triduum diris eum suppliciis excriiciant.Cumque iam ad mortem duceretur,exposuit Dytrib An- piophetia.

tonium id prsdixisse,quod ipse martyr futurus esset. Fuit cares popWo occasio,multa deinceps reuerentia beatum Antonium prosequendi.

767쪽

Absoluitur

ab omni latru pra sectura.

Mus an malum ingens.

Trequentissmis habet

auditoti dum coci

Fratribus quandoque In Prouincia ad Capitulum congregatis , vir sanctus dei tu so Crucis&dulcissimi Saluatoris passione praeclaram habuit concionem. Eo autem concionante sanctissimus pater Franciscus, qui tum procul aberat in alia regione, si ijs suis in aere mirabili quodam modo apparuit. Visius enim est uni ex illis, tali quam brach ijs ad crucem extensis, velut approbando sermonem Antεnii, indicare quid fratres imitandum suscipere deberent, illisque benedicens, Crucis super eos synum exprimere.

In illo generali Capitulo, quo sacratissimae beatissimi patris nostri Francisci re

liquiae ad eum locum, in quo nunc cum ea, qua par est, Veneratione asseruantur, transsatae sunt, qui filii annus proximus ante obitum eius, ab omni fratrum regi mi ne prorsiis absolutus est beatus Antonius, factaque ei est generalis potestas verbum Dei ubicunque vellet praedicandi. Clim igitur eo tenwore,quo conciones suas. quas de Tempore vocant conscripsit, Paduae moratus suisset, multamque erga se ciuium fidem dc beneuolentiam esset expertus, mira erga eos deuotione aisectus. primo lubertatis suae cursu ad eos se conserre decreuit. Cumque ob peruenisset, Ostiensis Episcopus eum hortatus est, ut conciones de sanctis quoque conficeret. Itaque illi morem gesturus, Paduae voluit in illud opus incumbere. Sed sacro inadragesimae aduentante tempore videns vir Dei adeste tempus acceptabile dc dies salutis, illud o pus intermisit, totumque se ad docendu ira pro concione populum, eius sermones mirifice sitientem,applicui si illisque quadraginta diebus quotidie concionatus cst, non sine multorum admiratione. Erat enim natura corpulentus, & ea cauta pericino laborabat incommoda valetudine: attamen prae infatigabili animarum acto, praeducando,docendo,consessiones auscultando, saepissime usque ad solis occubitum ictu

nus permanebat.

Vidit hoc&inuidit malignus daemon,perpetuus bonorum studiorum sostis,&vs Virum sanctum a suo proposito deterreret nocturnis illusionibus infestus ei fuit. Renon commentitiam resero, quam ipse vir Dei cum adhuc viveret, cuidam fratri narrauit. Nocte quadam sacrae Quadragesima in exordio earum, quas diximus Vim Dei tunc suscepisse occupationum, sessa laboribus membra somni bencficio nonnihil recreare volebat. Ecce autem impurus satan adest, & hominis Dei guttur tanta vi comprimit ut nisi diuinitiis retardatus esset, hauddubio eum praefocaturus saerit. At ille beatissimae matris Dei nomen inuocans, & fronti suae vivificae Crucis signum ii primens simulque depromens hymnum illum, O gloriosa Domina, in sugam in pulit nequiissimum spiritum,&repente se sensit liberatum. Cumq; fugientem illum Videre cuperet oculos aperiens,totam illam, in qua cubabat, cellulam superni lumi nis splendoribus persus ain conspexit.

Pergens deinde in suscepto per Quadragesimam concionandi labore ac studio,

populum habuit audiendi ipsum cupidissimum ita ut certatim cunctis ad cum co 'fluentibus opestuerit quotidianas in ecclesiis stationes indici. Sed clim in iam auditorum frequentiam ecclesiarum ambitus non caperet, compulsus cst ad patentes sese campos transferre, atque ita salutaris doctrinae pluuia de spiritus abundantiali riFare sitibundos. Coniluxit autem eo ex vicinis urbibus castris pagis,innumera pro pe hominum multitudo, salutem suam in illius doctrina spe non dubia collocati .

Surgebant intempesta nocte, dc alij alios nitebantur anteuertere, accensisque luminaribus ad locum, ubi erat facturus verbum vir Dei, summa contentione propera bant. Cernere illic erat milites, matronas nobiles medijs noctis tenebris accurrere, dc qui in multam lucem prius stertere consueuerant absque viso taedio vel molestia concionaturum vigiles expectare. Deponebant autem omnes cultiorem habitum,&quae ad ornatum spectare videbantur,utebanturque vestibus religiosis. Ipse quoque Antistes Paduanus cum Clero suo virum Dei deuote sequens, formaque gregi suo

factus ex animo,omnes suo egregiae humilitatis exemplo ad accurate auscultandum incitauit. Itaque viro Dei loquente tanto ab omnibus studio attendebatur, ut in timginta vel eo amplius hominum millibus vix murmur aliquod aut strepitus sentire. tur. Tabernas suas mercatores non volebant patere cuiquam ad emendas merce

nisi prius sancti viri concione absoluta: adeo seruebant illius audiendi desiderio. taminae ex pietate & deuotione praecidebant sorficibus particulas e tunica eius, pro reliquiis eas habiturae: dccui dabatur contingere fimbriam vestimenti eius , is beatum se arbitrwatur. Concione peracta, ab hominum irruentium videsendi vi potui nisi sortium virorum septuspraesidiis, vel sugae opportunitatem callide exploraret, ves

768쪽

vel turbis tandem recedentibus citra molestiam ipsi quoque abire liceret. r. O quot ille rum odia inexpiabilia dc implacabiles inimicitias ad pacem & con

cordiam reuocauit, quina multos diuturna captiuitate miseros libertati restituit, sinctiis eois quot ille res, per usuras dc nefariam vim aliis ereptas, restituendas curauit. Reddeban elona eius. turpignora, remittebantur debita, in varijs negocijs consilia a viro Dei expetebanatur, dc promittebant omnes se staturos arbitrio illius. Compescebantur scorta asta sitioso concubitu, fures oc insignes praedones retrahebantur a contrectatione rei alienae Atque hunc in modum dies illos quadraginta felicissime exigens, gratam Domino messem solicitus adduxit. In tanta autem undique concurrentium turba id fuit admiratione dignum , quod nullus sese comprimentium clamor audiebatur, nulla cernebatur dii lutio rinis nullus nullae voces percipiebantur, nulli infantium vagitus, quibus vel patum eius conciones interpellarentur . Stabant omnes arreactisauribus intentissimis perpetuo in virum mi oculis, sine ullo tares iocum multa deuotione eum sustinentes, perinde ac si non homo, sed angelus lapsus e summo. EO, ad illos concionaretur. Neque id mirum, quandoquidem tanta illum Dominus gratia perfuderat, ut lingua facundis lima, voce claris linia, sua verba instar tubae cuiusdam expromens,in omnibus dc audiretur de intelligeretur. Nec id admiratio. sunt ne vacat, cum in longinqua regione natus&educatus multo tempore tuisset, quod i Italico idiomate adeo polite potuit quae voluit pronunciare ac si extra Italiam nun quam suillet pedem. Tantam vero utrius ille sexus multitudinem ad confitenda iii di peccata sua remisi ut nec fratre nec alij facerdotes, qui non pauci cum comitabam vir, illis audiendis suilicerent. Dicebant autem, qui ad agendam poenitentiam ve

ni bant diuino iussu admonitos dc ad Antonium transmitsos, id se in mandatis ha bere,ut per omnia eius consilijs parerent. Nonnulli post eius decessum e vita, quibusdam fratribus secretius dixerunt beatum Antonium ipsis dormientibus apparuille, dc nomina fratrum ad quos illos mittebat, indicisse. Die quodam sancti viri con cione adeo quidam mente compunctus fuit, vicum ad conii tendum peccata sua ex eius consilio se compararet, prae suspirijs dc singultibus nec unum posset verbum proaserrc. Cumque vir sanctus ei diceret, ut peccata sua in scripta redigeret, eaque ipsi enda osterret, fecit ille ut erat iussus.Sed cum chartulam vir Dei acciperet ita scri pluram omnem abolitam dc prorsus obliteratam inuenit, ac si prorsus nihil scriptum suisset. Coeperunt tum primum homines cateruatim sese verberando dc pia canti tuiti se pa deuote depromendo procedere. Atque ea laudabilis consuetudo, a tanto authore prosecta,deinceps suis eii aucta incrementis,ita ut in omnibus fere staliae locis accu- ratiissime hodieque obseruetur. i Fuit autem viri Dei id praecipuum semper midium de conatus perpetuus, viperi Cap. 1.niciosissimas vulpeculas, quae demoliuntur vineam Domini Sabaoth, nempe hae-- .rnicos pestilento dc falsas eorum doctrinas, pro viribus oppugnatet, funditus de strueret, ac radicitus extirparet. Haeresiarchas quosdam in publicis disputationibus Arimini, Tolosae dc Mediolani palam conuicit, dc errores eorum coram omnibus confutavit. Adesi enim instructus erat dc emcaeibus script Irae diuinae sententius, M. dis ac persi cuis rationibus, ut qui nefanda essent haeresi imbuti, coram illo con in rc aut os aperire non auderent, ita ut ad illam quoque pertinere Videretur, quod Dominus promisit discipulis suis: Ego dabo vobis os dc sapientiam, cui non Lue. isi poterunt resistere dc contradicere omnes aduersarii veritatis. Detegebat mirum in modum haereticorum fraudesdcversutias, conatus rei dabat, errores abominaim dos cum multa vituperatione traducebat. Nee ficit E quenquam ea tempestate vi piam inuenire licuisset quod ipse quoque publicE fatebatur, qui tam acriter dc perpetito illos insectaretur, ramque continuam persecutionis procellam illis excitaret.lVnde factum eis, ut passim ab omnibus indefessus haereti eorum malleus diceretur. Nec sineseu iuit labor viri Dei, plerisque haereticis cum ipsorum fautoribus ad Est militiis veritatem de obedientiam sanctae matris Ecclesiae rei terrentibus. Quod ut magis i im perspicuum fiat,praeter illuni , qtiem Arimini conuersum diximus, Bonouill uiri no- .mine, alium quendam hic commemorabimus haeresiarcham insigniter perfidiosum quem vir Dei stupendo miraculo ad sanitatem reduxit. In partibus Tolosanis quam eoque incidit in disputationem acerrimamus perfidissimo quodam haeresis archite. de salutiferos ieramento Eucharistiae. lam pene vicerat hominem,parumq; aberat, quin illeCatholicae veritati accederet cum post multa dc varia, per 'a elabi niteba

in sumeta in haec ille verba prorupit: Missa iaciam' verba,& ad res veniam=: Si tu

769쪽

miraculo testatum essicere potueris in Eucharistia verum haberi coRus C risb. o. mni perfidia abiurata mox ceruices meas Catholicae fidei iugo submittam. Res ii dit vir Dei cum multa fidutia: Confido in Christo Saluatore,me pro tui & aliorum conuersione id, quod postulas, ab eius sericordia impetraturum .d iam surgens limreticus.& manu silentium indicens ait: Ego tumetum quoddam triduana inedia in cerabo: post triduum vero producam illi id in populi conspectum, d arat escas o stendam illi: tuque stabis ex aduerso cu tuo illo, ut dicis corpore Domini: si tumetum posthabito pabulo suo properauerit ad adorandum Deum suum,Ecclesiasticae fidei totus accedam. Assensiit iis vir Dei absque mora. Iam dies praefixus aderat, & in platciam latissimam undique fiebat hominum concursus. p xv Adest etiam vir Dei Antonius, ingenti Catholicorum frementia stipatus: neca, est haereticus cum nequissima suorum caterva. prope aderat incellum,in quod vitia. ctus ingressus cum multa deuotione obtulit Missit sacrificium. 'actoi reditur ad populum,cum summa reuerentia gestans corpus Domini. Producitur e conclaui mulus bene tamelicus,congruumque illi pabulum offertur. Tum imperato silentio vir Dei cum multa fidutia bruto illi animanti ita dixit In virtute & nomine creato .ris tui, quem in manibus, licet indignus,revera teneo tibi praecipio, ut confestim iiii. militer buc accedas,& eam quam par est, illi praestes reuerentiam, ut hinc perspicuε intelligat peruersitas haereticorum omnem creaturam filo subdi creatori, quem di gnitas lacerdotalis in altari contrectat. Necdum Christi seruus dicendi finem fecera 1άρ iri; &ecce iumentum illud, neglecto pabulo,usque ad poplites submis capitc accessit lacoram illo vivifico corporis Christi sacramento genu citruauit. Mox immenso Li Mi in dio exultant catholici,nςretici dolore animi contrahuntur. Laudatut & benedicitur pran otens Deus fides catholica extollitur haeretica prauitas pudore assicitur ec γ' 'Modrio sempiterno. Hς resiarcha autem ille coram omni 'abiurata perfidia, sanctae Ecclesiae mandatis deinceps paruit. Quodam tempore Romam innumera diuersarum gentium multitudo Veiistat, condonationes siue indulgentias Paschales promeritura. Erat tum in urbe vir Dei Antonius propter negocia quaedam,voluitque summus Pontifex, ut ad peregrinos illos haberet concionem.Renouatum illic cernere licebat praeclarum illud miracul

quo olim in Pentecoste Apostolos illustrauit Christus. Nam beati viri linguam ira in . . . struxit gratia Spirita, sancti, ut singuli & aperte audirent,& plane intelligerent idio Imu 'm ma regionis suae in quo & nati & educati filerant, quemadmodum multi ex iis p pro certo assirmarunt. Eo tempore quo apud Montem Pessiilanum vir sanctus praelegebat, quodam solenni die concionabatur,omni & Clero dc populo auscultante. Sermone inchoato occurrit animo, se ossicium quoddam sibi iniunctum, alteri non demandassis. Moris illic erat, ut in praecipuis Dei solennitatibus duo insignes fratres sub summo sacrificio Alleluia canerent: quod ossicium tum incumbebat viro Dei. Itaque magno quodamoetore affectus,in pulpitum, caput cucullo operiens, sese reclinabat, de coram o nim illa auditorum frequentia sic aliquandiu permansit. Interim mirabili quodani modo illud ossicium peregit, quemadmodum olim sanctus Ambrosius legitur bea tissimi Martini sanus licet procul corpore abesset,curasse.& sanctus Franciscus, ut tapra annotauimus,fratribus suis in Arelatensi conuentu siue Capitulo apparuisse. Eo autem munere diligenter tarsunctus, ad se rediit vir Dei, dc sermonem uita tume.

y isdem modi quippiam etiam apud Lemovicenses illi contigisse serunt. Vbi climin nocte natiuitatis Christi in summa aede concionandum ei esse oc eodem tempore nona in nocturno officio lectio apud fratresin suo monasterio recitanda: cum vitaeque simul praestare non posset, rogauit Dominum ut is sua virtute sappleret, quod hu. mana ope fieri nequiret. Et ita codem tempore&lectionem illam in fratrum Cho. ro visus est legere di in primario templo concionem habuit. Alio tempore clim a praedicatione rediens,& per solitudinem iter haben popu.li applausus declinare mulier quaedam viaecompendiacaptans & virum Dei per de uia quaerens fi lium suum brachijs dc cruribus 1 primo ortu contractum ad eius pedes abiecit. cum multis lachrymis rogitan ut Crucis signum in illum exprimeret, nihil

dubith hoc facto ilico filiu sanatu iri. Sed cum vir sanctus prae multa modestia dc hi militate id recusaret illa flensi argius,& preces multiplicans, clamare coepit: Domi ne pater Antoni misereremes. Tandem vir plus α matris amictione dos hola

770쪽

hi rate perimotus, lium etiam flexus precibus socii sui fratris Lucae, eius perpenaicomitis scientia& sanctitate praeclari Crucis signum in Christi nomine in agrum puerum edidit,&ille eodem temporis puncto sanus & incolumis surrexit. Porro Vir puerum si Dei non hoc suis meritis sed mulieris fidei adscribens rogauit eam, ut dum ipse esset iii vivis nulli id propalarct.

Puel la quaedam annorum quatuor, pedum ossicio carens, insuper morbo caduco C p 33 laborans crebrb volutabatur spumans, & ad terram se miserandum in modum allidens. Contigit autem,ut pater eius Petrus nomine, cum illam gestaret in ulnis ab in sper'to obuium haberct patrem Antonium a concione reuerten rem. Itaque obnixe cum rogat,ut signum vitalis Crucis edat in puellam. ille cernens hominis synceram iidem,i capite usque ad pedes Cruce eam consignat,& derepente fit sana. Matrona quaedam nobilis virum Dei cum ingenti populi multitudine extra oppi- Cap. a dum seqtiens,ut in agro concionaturum audiret, in angusta quadam platea in dens insimum lutum decidit, nouis iisque non parui precij vestibus induta. in ipso autem casta se Deo & sancto viro commendans ex luto itasiarrexit munda, ut omnes in admirationem versii, Deum& fidelem seruum eius mirifice praedicarent. Alia quaedam pia foemina in Francia virum Dei pro habenda concione extra urbe Capas exeuntem sequi desiderans,1 marito male valente non permittebatur. Fuit hoc illi molestissimum .dccum concioni interesse non liceret, asscendit in solarium domus si x & ex senestra ad locum concioni destinatum cupida respexit, ut vel sic nonnihil suo desiderio satisfaceret. Accidit tum res adna iratione digna. Cum enim ad duo milliarii esset locus ille vocem viri Dei praedicantis audiuit. Cui is suauitate delectata, pio .ipe haesit diutius ad senestram quam vir eius ferre posset: qui etiam eo nomine Obiurg, mi iaculum viteam,sed illa se respondit patrem Antonium audire concionantem. Quod ille audien irrisit eam delirare illam existimans Illa contra asserente se optime audire est, asscendit vir ad senestram eandem,& etiam ipse viri Dei vocem meritis fidelis coniugis percepit atque ab eo die nunquia cx illitis concione abesse voluerunt. Cum beatus vir ex Tolosano Lectore dc Podiensi Guardiano factus esset Custos Cip.is. Lemovicensis, dc per regnum Franciae proficiscens concionaretur,tandem ad Bituri censem urbem peruenit Ubi cum die quodam praedicaret populo, tam frequens habuit auditorium ut nullus intra oppidum locus esset tantae multitudinis capax Cano nici igitur cum populo instituta processione in agrum latissimum exieria lat. erat aestinum tempus. Sub ipsa autem concione immanisoria tempestas,fulguribus oc tonitrais existentibus, omnes imminentem pluviam fugere compulit.,cd vir mi cernens illos fugam meditantes alta voce dixit: Sitis bono animo, nec vos loco moueatis. Ne gutta quidem plii uiae quenquam vest iam continget.Tum illi verbis eius fidentes, ni 'οῦ hil se mouerunt. Interim pluuia & grando crassissima praeceps e caelo 3roruens, om. audito snes illos prorsiisantactos reliquit,ne locum quidem in quo stabant,madefaciens, cum tamen eo undiq; instar muri ambiuisset Ad tam insigne miraculii omnes gratias ege runt Deo & virum Dei deinceps in multa reuerentia habuEre. Concionante quandoque viro Dei ad sex miliaria extra urbem Podiensem,absolu cap. 1. to serimone quidam viri fideles vinum & alia quaedam ei miserunt. dod vinum gue. stans matrona quaedam,cii in eius palato non ret festina domum abi jt, melius vi num allatura. ba in re tam fuit solicita ut vasis epiliomium apertii relinquere in a. nucii fercns vertibulum siue partem illam.qua epistomium obturatur, ad hominem Dei properaret. Ad quem ut accessit, radit in manu sua instrumetum illud sensit ii se non clausi sis epistomium: moxq; domum reuersa totum ccllarium vidit vino persuasum Considens autem meritis Lancti viri,in epistomio reposuit vertibululo,statim in

dolium adeo cist vino repletum, ut exundarit. vino.

In usurarij cuiusdam exequiis vir Dei concionanarus, thematis loco accepit illud C r.ex Euangelio: Vbi est thesaurus tuus, ibi est&cor tuum. Sub concione autem inter caetera ait: Mortuus est hic diues,& sepultus cst in inferno. Ite ad thesaurum eius, ct in illius medio inuenictis cor eius,corpore iam humato.AMirunt hominis paretes & α id λζlix mici. re cor adhuc calidum in mcdio nummorum eius iniicnerunt. Quodam solenni die vir sanctus concionabatur,& quaedam nobilis domina auidὰ ' Mausci ii tabat Cernens hoc impurus sat an, ut fructum concionis ab ea excluderet, cura .

foris speciem prae sic serens , ad eam cum literis venit, aitque filiu i eius ab hostibus: Eta captum & intersectilin. Eas maligni hostis versutias spiritu cognoscens vir Dei. nam corporeis auribus nihil huius perceperat coram omnibus dixit: Nihil timeas Do

SEARCH

MENU NAVIGATION