De probatis sanctorum historiis, partim ex tomis Aloysii Lipomani, ... partim etiam ex egregiis manuscriptis codicibus, quarum permultae antehàc nunquàm in lucem prodiêre, optima fide collectis, & nunc recèns recognitis, atque aliquot vitarum accessi

발행: 1579년

분량: 1028페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

801쪽

Mense nio steria egregi Editauit: Laubias vero regijs auxit muneribus ,& villarum aiqi se

mom st in uorum inarena copia extulit.Qujcquid enim superiorum regum liberalitate oc muni. scentia passim per Francorum regna obtinuerat, Laubici si camobio contulit, ut v neranda fratrum illic Deo seruientium congregatio non e ret ijs rebus. quae montachis congruere seruntur.Constructum autem idem monasterium ab ipsis iundameli. tis lab iuniore Clodoueo tanto florebat augustius,quanto erat regijs opibus & muni ficentia copiosius locuplctatum.

His ita gestis,locisq; supradictis honorifice extructis,fratribusque illic Christo mi

litantibus.rebus ad victum necessari, affatim instructis, Dei omnipotentis, ut credis mus, instinctu de prouidentia ad alium commigrauit locum,qui est iuxta Hon fluuio.. Α-lta cui adiacet sylva, Ambidgis dicta: ibi cum supra memoratis duobus disicipulis exiit

in pare coepit virgulta,& parare locum construendo monasterio. Cum essent autem in hoc opus intenti,posuissentque cucullossiuos ad truncum arboris, dominus illius lo. ci superuenit.Qui ut vidit eos extirpare sylvam suam, cucullos eorum tulit, & absces.sit. Sed inuocata a seruis Christi clementia praepotentis Dei, mox adfuit. hominem illum in membris omnibus cruciauit, ita ut mortuo similis videretur, disceretque ex poenis sitis, non recte se gessime erga famulos Dei. Provolutus ergo pedibus eoruniari gat sibi veniam dari, cucullosque suos ut recipiant,magnis vocibus postula stimulque mediam sylvae partem se per manus sancti viri Deo oblaturum pollicetur, ii pius DoeSanathonii minus culpam temere admissam, ipsi condonaret. Orante autem B. Landelino, vst 43vi Ri' nitro modo repente curatus est,& beati viri pra&licatione institutus cum pace ad sua reuersus cst. Vir autem Domini gratias agens, quod ubique diuina ipsi adesset misciricordia, oratorium illic construxit in honorem sacra issimae Virginis Maria ubi taduobus discipulis suis hymnisocorationibus vacans, diuinae pietatis vi sicci a quotidia. implorabat. rQuodam autem die omnia circuncirca perlustrans, comperit ibi sontem non ha beri,unde fratres suis usibus aquam necessariam haurirent. Fusis igitur ad Deum pre l Fontemt xς cibus, scipione suo semel percussit terram statimque fons mire altus & dulcis erupit, t i imp undis crispantibus largiter manans. 'ae res nome loco dedit, viro sancto illum Cri spinium appellatc.Iam verb a beato Martino Romano Pontifice ordinatus, diuina i spiniae praedicationis vomere Crispinium excolebat. Itaque nonnulli, eius audita sanctitate, ic diuersis partibus ad eum confluxere adunataq; est hominum non parita multitudo in eodem loco. At vir Deo plenus multitudini admisceri nolens, sblitudinem l om nibus mundi rebus anteponens,ne multorum ad ipsium accessitis mentis cius aciem hebetaret dc a statu rectitudinis detorqvcret,haud ita procul ab eo loco recedens. solita

mi Gli rium sibi delegit habitaculum In illo itaque loco, ubi sons Crispinii in flumen inqui

isti . in honorem S. Petri Apostolorum principis condens ecclesiam, inter ipsos, ut ita di cam, nuper nos Angelorum choros, etsi necdum corpore, mentis tamen contempla tione versabatur in ut possiet ipse quoque dicere cum Apostolo: Nostra autem , Philip uersatio in caeli sis.

Visum autem est ope precium beato viro ut discipulos sitos Adesinum& Domi tianum a se ad separata, se inuicem loca ablegaret, ut ipsi quoque ministerio verbi Dei Domino animas lucrifacerent,& ad se inuitarent quotidie porro ipse diuitas plii Iosophiae auidissimus,caelestium contemplationi liberius vacaret. itaque S. Adclinum a suo monasterio ad unum milliare prope fluuium Hon, Domitianum vero ad duo plus minus milliaria iuxta fluuium Hagna una manere voluit. His ita peractis, sancti & immaculata Christo hostia, multiplici contusione 5c ignis examinatione instar holocausti praeparatus, Deo dignus sacerdos Lan delinus, ipsi iam caelestiarae propinqua

bat Cium enim omnipotens Deus pro laboribus,qtios pro nomine eius quotidie petiferebat,iam remunerari illum vellet mcmbra senilia diuturno labore consecta enis quaedam febricula corripuit. Tum ille accersitis undique fratribus indicat se e corpo risergastulo abiturum. Mox statres omnes lugubri voce dicunt: Sod domine pateterit nobis deinceps auxilium, si tu pastor oues Christo acquisitas, lupi tartarei denti hus lacerandas relinquis3 His auditis vir Dei lachrymabundus dicit: Ne quaeso vos charissimi fratre decessus meus moerore alliciat Planὰ non deerit vobis pastor aeteris a L . nus,Dominus omnium lesiis Christus, si eius amori inhaerere studueritis. Seruite etigo ei intimore,&exultate ei cum tremore. Nulla vobis nocere poterit aduersitas, D nulla domineturiniquitas. His atque eius generis alijs sermonibus adhortatus ista.

Dicin ieci uc in cinere & cilicio iacens, adstantibus,quos undequaque ad Christum adduxerat, charis

802쪽

Hiarissimis filiis, animam bonorum operum floribus redimitam Christo reddidit, villato red. beatis angelorum spiritibus sociandam. Discipuli autem venerabile corpus eius h

norifice in eodem monasterio condiderunt, ubi eius meritis ocintercessione multa

ac stupenda fiunt miracula: Praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor At tibiastas in secula seculorum, Amen.

v ITA SANCTI ABRA A AE ABBATIS, AUT HO,

RES. GREGORIO TVRONENSI EPISCOPO, LIB. patrum, cap. 3-

VLLi catholicorum esse occultum reor, quod Dominus ait in Evangelio: Amen dico vobis, si habueritisdem integram,& non haesitaveritis, si dixeritishuic monti, Transferte: transscret sic : & omnia quaecunque petieritis in nomine meo, credite quia accipietis,& venient

vobis. Ergo non est dubium,quin sancti obtinere possint , a Domino, quod petierint: quia in eis fides, sundamine

posito millis haesitationum fluctibus vacillat. Pro qua fi de non solum intra patriae terminum propriae, dum caelestem vitam agere cupiunt exules facti sunt: sed etiam transmarina ac peregrina petierunt loca, vici, cui sede uouerant, plus placerent: sicut nunc beatus Abraham Abbas, qui post multas tenta tiones secuti,fines est territorij ingressus Aruerni qui non imita erito Abrahae illi comi paratur seni pro magnitudine fidei,cui quondam dixerat Deus: Exi de terra tua,& de cis. ii. cognatione tua,&vade in terram,quam monstrauero tibi: Reliquit autem hic non solum terram propriam,sed etiam illam veteris hominis actionem,&induit nouum his hominem,qui secundum Deum formatus est iustitia, sanctitate & veritate. Ideo que cum se perfectum in Dei opere cerneret non fuit dubius in fide petere , quod pet. vitam sanctam confisiis est obtinere. Per quem opifex caeli,naaris ac terrae, parua qui dem numero sed admiranda miracula operari dignatus est. Igitur Abraham iste super Euphratis fluuii litus exortus est: ubi in Dei opere pro oην sciens ad visitandos eremitas adire Aegypti solitudines concupivit. Eo autem dum tenderet a paganis compraehensus, re multis pro Christi nominc affectus verberibus, uti iant. in vincula coni j citur in quibus per quinque annos exultans, tandem Angelo milien te laxatur Occidentalem quoque plagam visitare cupiens, Arvernos aduenit, ibique ad basilicam sancti , Cirici monasterium collocauit. Erat autem mirae virtutis, fuga. tor daemonum, illuminatorque caecorum, aliorum quoque morborum potentissi t mus curator. Igitur cum festiuitas supradictae basilicae aduenisset, Praepositum vocat, ut vasa vino plena ad reficiendum populum,quisolennitati aderat, in atrio ex more componeret. Causatur monachus, dicens: Ecce Episcopum cum duce & ciuibus inutatasti, dc vix nobis supersi iniquatuorvini amphorae.Vnde omnia ista complebist Atille: Aperite, inquit, mihi penum. Quo aperto , ingressus est, A. fundens orationem, qua sit nouus Elias eleuatis ad caelum manibus,ac infusis fletu luminibus, ait: Ne des ' ciat, quaeso, Domine, de hoc vasculo vinum,donec cunctis ministretur in abundan

tia. Et irruente in se Spiritu sancto, ait: Haec dicit Dominus: Non deficiet vinum devas sed omnibus petentibus affatim tribuetur, & abundabit. Quo dicto, vinum ad verbum & hilaritatem dispensationis illius cuncto populo in abundantia ministra. R in tum est,& superfuit.Sed quia strenuitas Pr positi prius mensurauerat vasculum quinquagenarium,& repererat quatuor palmorum mensuram, cernens quae acta fuerat, in crastino iterum mensurans tantum reperiit in vase,quantum in eo praecedente re

liquerat die. Ex hoc sancti virtus in populis declarata est. In ipso vero monasterio plenus dierum obi jt, ibique cum honore sepultus est. Erat autem eo tempore sana vita. ctus Sidonius Episcopus,& Victo rius Dux, qui super septem ciuitato principatum, richo Gotthorum Rege indulgente, susceperat. Huius vero sancti Epitaphium

beatus Sidonius scripsit in quo aliqua de his, quae locutus sum, est praefatus. Ad huius

803쪽

autem beatae Abrahae sepulcrum plerumve frigoritici decubantes, medisnae cestistis praesidio subleuantur.

MARTYRUM DIRICI ET IVLITTAE, AUT HORE SIMEO ne Metaphraset nec est piod mi suspice r hanc eam esse Gela Pontifex inter apoc as numerat.

v EMADMODUM non est necesse Domino saluudare Iudaeo aut Greco seruo aut libero, in his enim om. nibus fides 3c mores animae, non autem genus propri . ratem tribuit, ut ex ea re salutem quis vel interitum se rat sic neque masculo aut foeminae, neque ei, qui cotiporis statura est perscctus, aut impersectus, qui vocanusit ad perfectionem sanctificationis. Rectum autem ese corde, & habere bonum animum , dc ad imitationem Des accommodatum, omnino necesse est eum, qui se

rurus est dignus vera salute. Non enim naturae, aut sanctitas neris, aut fortunae consequentia sanctis acquiritur sua ctificatio, sed conciliatur Dei spiritus operatione: neque Virtute corporis confirma

si mesui. tur,sed in Dei virtute perficitur dc stabiliturino in quibuslibet, sed in ijs, qui sunt reali

moribus, dc quos constat esse bonos. Dirigam us emo cor nostrum ad eum, qui est rectus. Bonam reddamus mentem iacum, qui est bonus.Omnem obliquamdc peruersam cogitationem, omne vitium i- nostris animis auferamus&abiiciamus: ut sanctus Dei spiritus, qui est bonus testudi principalis,in bono nostro principali dc recto tan' si mile simili collocatus,dc renouatus,eu sua sanctitate dc diuinitate repleat. Et lices simus statura corporis i inbecilli cor rectum dc bonum adepti, nihilominus operabitur in nobis virtus spiritus: ut m quidem in ipso beneficio afficiamur, dum perficimur dc diuini reddimur: glorifice. Iur autem dc extollatur Christias in nobis. Sic multi corpore infantes & i persecti maxima virtute restiterunt impiis, dictai eos mentis rectitudine evertissent per Christi potentiam, digni sunt habiti, qui petifectissimo praeconio renunciarentur victores. Sic ctiam mulieres anima rectae dc La. neste,cum manus conseruissent cus is Tyrannis, dc quorum tolerari non poterat potentia aduersus eos praeclarissimum in Christo erexEretrophaeum.Sic Quincussit tus Deo, acerquedc pulcherrimus puer: sic Iuliua quoque, quae ipsum pulchrὰ a. cepit dc peperit, di ablactauit, cum statim donum quampulcherrimum dc gratissima Deo dedic,sset ile quidem in admodum humili dc infantili corpore, haec autem in Reminina dc imbecilla natura,cum principe tenebrarii huius seculi de cum cius via. dis congressi defensoribus per mentis rectitudinem dc fidei si perarunt, α tandem ciuerterunt, dc prostrauerit ni suum aduersarium. Sed quoniam Quirici dc Iulittae meminimus pulchrum fuerit ab initio eoruni re petita historia, diuinum amorem, dc proChristo martyrium dc persectionem illo. rum laudare pro viribus: dc perca gloriam,honorem dc laudem ei sacrificare, qui in horum vicit imbecillitate: dc eorum,qui sunt martyrum amatores, animos pascei dc ad Christum aedificare. Hi orti quidem esse dicuntur ex Lycaonia,ciuitate autem isti geniis Icon i genere vero non obscuri, nec plebei, nec ignobil es: sed nobiles Sc magni nominis: si quis velit vocare nobilitatem ortum esse ex sanguine regio, autgenus resesi read Reges:quae quidem qui parua intuentur, iudicant tanquam maxima. sicut etiam terrenas facultates, felicitatem nominauerunt Ecdiuitias: verissimam quae est ex vititute nobilitatem,& veras diuitias, eas,quae sunt ex donis spiritus, fortasse ignorant

dc rebus fluentibus tanquam stabilibus adhaerentes. Sed hi in terra quide clari, ut dictum est,apud superos autem longe clariores, ut qui vitae suum institutum in caelis reponeret, ubi etiam eorum nomina per magnam praescientiam omnia compraehendentem, dc iustissimam dignorum praedestinatio. nem, vere digito Dei prius scripta sunt.Consequenterantem terrenis facultatibin, atque

804쪽

atque aded multo magis fide in Dominum nostriini Iesum Christum de pietatis fi

rebant commodis,quibus antecellebant. Oportebat enim fortasse eos, qui in Deo α runt euasuri postea clarissimi, humanis quoque,& quae ad corpus pertinciat, commoditatibus superare vulgus ab initio,& spiritalem his,tanquam umbris,prius describere ψlendorem & claritatem. Atque Iulitta quidem beatissima de honestistima meminarum, cli mei maritus ina trimonio fuisset paruo tempore coniunctus ostendit se firma ac stabili fide in Domi. num nostrum Iesum Christum, dein eum dilectione. Totum enim animi am rem abducens a corporibus, dc pi E ac rei igiose traducens ad spiritu na,in vita,in quam G. non cadebat repraehensio.pura ue erat, immaculata oc moderata, Domino serui bat. In unigenito autem filio sancto Lirico honestissima mulier spem collocans, clim eum quidem lacte secundum naturam suis aleret uberibus, ad sacrum autem dc diuinum baptismum produxisset oceum patri luminum mirandum in modum con ciliasset.&Christo per sanctum spiritum consecrasset, sic ipsa in intemerata, dc quae

reprehendi non poterat,viduitate, pulcherrime, ut leges iubent, filium alens, vitaim transigebat, omnium quidem, dc quae studio sunt gentilibus, mysteriorum dc morumi actionem dc participationem auersans, tanquam re execrandam:quaecunq; sunt a tem apud Christianos veneranda dc Apostolica mandata dc traditiones, ut aequum est, amplectens,dc in ea re orationibus confirmata. Postquam autem impium illud dc daemoniacum ab eo, qui tunc Tyrannidem ex C p. ercebat, prodiit edictum,non oportere Christum colere,aut mortis impendere stimplicium c Praeerat autem tunc Diocletianus imperio Romanorum quo tempore qui decretum cum potestate ab eo acceperant, alij alibi per omnem regionem dc ciui talem excurrentes, dc id in mediis soris proponentes, dc eos qui Imperatorio non parebant edicto,suppliciis,quae dici non possunt, subijcientes, ita acerbe praesciati vita privabant: dc quo Domitianus illa Comes Lycaoniae propterea missus a Tyranno, vir crudelissimus&inhumantissimus.ipsum Iconium dc omnem finitimam populans Mobsidens regionem,omnes,qui ibi compraehendebantur, Christianos grauissimis af sciebat suppliciis: tunc hanc sacram Dei foeminam, simul quidem mandatum diuini

Regis implentem, quod iubet non audacter insilire in tentationes, sed caute vitare: si nuit aulcm etiam humanam reuerentem infirmitatem, simul hunc quoque venerandum infantem, qui ubera adhuc sugebat tenentem,& de eius salute,ut quae filium valdEamaret,admodum anxiam fugere oportuit.

Atque relinquis quidem, o mulier sanctissima, Iconium, relinquis Sc omnes tuas possessiones de facultates: procul autem a tuis consanguineis dc cognatis peregre proiecta,fugies venis Seleucia,omnibus opibus dc carnis tamentis,omniq; mundanae sc- leueitia. licitati di deliciis, propter Christum peregrinationem, mendicitatemque dc amictionem lubenter praeserens. Sed neque Seleuciae diu erat habitatura. Nam cum Alexa desivir admodum improbus dc malignus, sortitus esset administrationem illius pro uinciae,& receler ad eam accellislet,omnes quidem viri dc omnes mulieres cum e rum liberis,quicunque asscntiebantur Christi consessioni, post plurima genera sumplicioriim,occidebantur immisericorditer. Haec videns Iulitia dc illarum pestium verita crudelitatem, vinis tollens dilectum situm, Erat autem tunc triennis Quiricus cum duabus ancillis fugiens Scleucia, et iis. αTarsum peruenit. Non licuit autem nec in ea quidem diu latere. Quomodo enim magnum vas aureum, aut etiam argenteum iacens in medijs silicibus, aut in aliqua alia vili materia, non potest facile latere eos, qui adspiciunt, cum visus dirigatur ad id, quod est splendidius: ita fidelissimi homines Iesu, versantes in medio impiorum, non pollunt occultari virtute dc diuina vi vcndi ratione reddente cos euidentes &ma nifestos omnibus. Est autem utique Patris quoque voluntas, qui est in canis, ut quomodo cognita uniuscuiusque mente, praedestinauit persectionem: ita in tempore vocet scilicet, de iustificet,dc glorificet. mobrem illi quidem id quod est humanum, agentes aut patientcs,studebant fugcrc persecutores. boniam Vero non erat aequum, ut in terrae aggere foderentur caelestes margaritae,neque ut similiter ac filii hominum subirent pro-rundum obliuionis,propterea beatos illos fugitiuos saeuus ille Alexander pone sequi tur.Tanqua enim diuino quodam iussu impulsus, relicta protinus Seleucia, venit Tata sunt,quae nod longo ab ea distat interuallo.

Ad eum autem ingredientem ciuitatem, statim desertur Iulitia, dc eius filius Gracricus.

805쪽

-ricus.Il le verb in delatos leoninum quendam edens rugitum,& praesiden in alto triatu. .r bunali,iubet eos quam primum sisti. Ingreditur autem non sola: non enim occulta uit unigenitum,neque tradens ancillis curauit ut fugeret. Neque enim beata illa aut vitae erat adeo cupida aut filium suum tanto habebat odio, ut aut a ratioe alienis mo ta misericordiae motibus, non possiet videre filium interfici pro veritate, aut ei absolucen.ra. tam inuiderct consummationem,aut oblationem sed ut quae esset re vera filia Abia hae dc illius imitaretur fidem dc sacrificium,unigenitum dc dilectum contendebat sti g crificare et,qui ipsum dederat: aut quomodo Anna Samuelem ablactatum, cum di ploide obtulit arae: ita etiam veneranda mater venerandum filium proprijs manibus

tradidit ad holocaustum:& quod est maius iis,quae dicta sunt, non filium solium, sed

etia seipsa tradidit praeclara mulier ad caedem, magna voce clamans se esse Christiana,& solum nosme Deum Christum Iesum.&eius patrem,aspiritu amata , glorioszcon. fitebatur: deos autem & d mones,ut qui neq; essent neq; unquam suimen abdicabat. T Imis Vi . aspernans dc nihili faciens. Et omnes quidem praesidis blanditias aut assientationesta tus eius. quam maligni escas repellebat & auersabatur omnibus autem stippliciorum minis et om niu in tormentorti eneribus se laetari assi rinabat. C p ta. Quamobrem crudelis mus ille Iudex,qui cum Deo bellum gerebat, iubet quidem sevir'. is infantem auferri ab eius ulnis, ipsam autem nudam flagellari boum neruis . Atque uic mater quidem,lictoribus in ea caedenda laborantibus, immaniter lacerabatur sep i. cijs: indignabatur vero,utcst consentaneum,&vociferabatur.& aegre ferebat filius. Quem quidem, ut qui esset elegans, & forma speciosus, venustate dclcchatus Tyran nus, viqi iidem auellit ab ulnis maternis: eum autem suis accepit manibus, cum temrans imponere genibus d sensim palmis eius caput demulcens, nec id solum, sed et iam impuris labris castrisimum impurissimus exosculari aggrediens, verbis ad perta suadendum accommodatis incantabat, ut putabat. Attende, dicens, fili mi suauissi

me,sili formosissime, attende mihi tuo patri. Audi, o scite & chare fili, α intelligc:

hanc autem veneficam & impiam,vi quae violenta sit morte peritura,& dijs inimica, expellens nobiscum suauissime viues&iucundissime. Ego autem te adoptans in filii. omnibus bonis benignissime prosequar,&omnium mearum possessionum te relin quam haeredem. p Quid vero uti iricus,qui corpore quidem erat imperfectus, perfectus autem spuritu: qui specie quidem erat infans,sencx vero intelligentia 3 qui sermone quidem αlingua balbutiebat, mente autem dc corde intelligebat in uincessit Tyranni inolen. tiae,aut puerili timore exhorruit aut osculis dc promissis est delinitus, aut victus a fitigellis,quae in matrem intentabantur,diriguit timore resolutus, aut sortiter quidem decertaui sed non prudenter3aut impertacte quidem,non autem Vt martyrem decati; ij iiii it laudabiliteri Nequaquam. Immo vero persectione utens fidei, perscinoneptu in iani illo dentiae. Erat enim seiritus Dei vere in eo persectias: dc ideo tota anima,totis viribus d pue o Qu. omnibus membris corporis una cum matre decertans, bellum pro Christo gereba ' & simul siistinebat. Nam corde quidem credidit nihilo secitis, quam infantes aut ita Mit . i. ctentes,qui Iesum prius sit sceperunt, quando sedens super pullum, Hierusalem est limgressus,cum palmis dc hymnis ab eis exceptus. Ore autem se esse Christianum prestare est consessus,dc diuinum Christi nomen vere Christianus clarissimus Quiricus,co Rom.io. uenienter suo nomini praedicabat : corde quidem ad iustitiam, consessione autem ad salutem utens,ut diuinus ait Apostolus. Ghi . His veluti ignitis telis diuisit ipsam mediam Tyranni animam. Verum nec oci Gerant delicatae manus noui athletae, neque teneri pedes poterant cessare ab ope 3nsens tyx re: sed di pedibus dc manibus resistens, dc renitens luctator admirabilis, α pro viri

L M. bus repugnans,inimici aversabatur oscula ad matrem autem toto animi studio con tendebat dc prosiliebat.Tanquam vero inretibus Jc cruditiorae serae manibus inte ceptus, aut potius ut canora avis laqueo implicatus, alas mouebat beatus puer, dc aretatun omnibus modis machinans euadere elaqueis venatoris, manibus quidem eius viii S tum laniabat dc lacerabat: pedibus autem execrando lateri insultans athlota breuic simus,ssic amorem illum daemoniacum statim conuertit ad iram caedem spirantem.

Nam cum delicatum eius pedem appraehendiiset vir ad caedem propensi istimus, crudeli autem animo, de spirante parricidium, dc quid aliud, nisi digno anima diabolir, --ἡἡό sit blime sustuli met ex alto tribunali manu sua iaciens in subiectos gradus lapide initaui, Os,Vna cum sacro capite totum quoque athletae corpusculum aduersis petrarum acu. deis contriuito constegit. Sac

806쪽

fleeorporis confracta compage, victrix eius anima liberata est tanquam passer mi, s a, venatore: manibus autem sanctorum Angelorum stat iiii ad magnum adducta imtificem, tanquam sacrificium maxime odoriserum oblata est Domino. Sic paruus ille ricus cum magnus euasisset decertatione, terram quidem sanctificauit per sani minem qui in ipsa est effusus: aerem vero per sanctum spiritu na, qui ad ipsum perua sit &caelum quidem impleuit exultatione quae non potest verbis exprimi. Cum ma toris autem & diuinioris Dei gloriae fuisset occasio, omnibus Christi Eccles ijs fiuit dicis: sti argumentum, dc spiritalis laudationis gaudi jque suppeditator vel conciliator. Sic insignis martyr mater Deo prius peregit sacrificium. & ciam tanquam turtur formosissima&castissima, quasi pulcherrimum &speciosissimum pullum Christo ad sacrificium filium praemitiiset, cum gaudio dc voce exultationis orabat, ut ipsa quoque citius liberarem ra carne dc nuda, coeni vestibus,nuda de syncera mente, super caelesti sponso Christo&dilecto filio contendebat coniungi. Quamobrem magnis quidem gratiarum actionibus & laudationibus masnili

cabat eum,qui eius su sceperat oblationem, dc ut ipsa qliamcelerrime ilueretur a cori pote de ad desiderarum Christum assumeretur, supplicabat: validis autem verborum imuici insultibusTyrannum sauciabat: Noli putare dicens, me esse adeo timidi dc pusilliani tutatae mi, ut vincar 1 tuis suppliciis. Non enim me terrebit carnis laniatio, nequc me mem brorum conturbabit ruptura sed neque qui deorsium sertur, torrens sanguinis, non nemorum sectiones non ossium fractiones.non ignis minς, nec mortis denique, quς ea consequitur me si parabita charitate Christi. Nullius mi ut semel dicam tormen tirationem duco,o acerbe Tyranne. Sunt autem omnia mihi quam iucundit sima,t quae vos ad me torquendum minitamini dc tanto magis,quant5 videntur violentio ra. His enim spero me citius esse peruenturam ad meum charissimum, dc cum coco. ronam iustitiae a Christi dextera consecuturam.

l . His verbis Iudex magis tritatus, dc iurore percitus, in ligno quidem iussit suspendi i 7 ..

megiam victricem,cius autem carnes valde laniari ac discerpi serreis pectinibuS: de- eo stu, iaci inde picem ex lebete hauriri bullientem, dc effundi in membra lacerata dec ertantis. Ea autem strenue dc sortiter resistente omnibus tormentis, dc deos quidem ac daemo nes auersante dc aspernante Christianam vero seipsam confitente, di solum Deum

nosse Christum,dc eius patrem, dc sanctum spiritum alii rimante condemnatur postic Il

Ino. ut ense moriatur.

Hoc est certamen Quiricidi Iulittae. Haec est verorum pietatis athletarum Victo-cip. in ' iis publica declaratio.Sie salua fuit mater per sacram liberorum procreationem.Sic

fili accepit utilitate ex materna educatione. Et talibus vii ribus longe honestissima mulier suum infantem nutrijt, dc talibus alimentis remuneratus est parentem veneat randus illius: adeo ut hic quidem fieret,& vocaretur Dei illiu illa autem lilia calcitis Hierusale dc ambo Dei filii dc insignes Christi martyres, Sc vasa sancta dc electa dc pre ciosa diuini illius spiritus. Nuncci; licet videre iis quibus datu in est contemplari, matre propter filium in caelis exultantem conuenienter diuinis eloquiis matrem longe bea tissimam valde beato filio mirandum in modum coniunctam, dc simul exultantem: Cum prophetis quidem, ut qui sint si milem assiecuti gratiam spirinis dc virtutis.Cum Apostolisautem, ut qui fuerint i bcij parium pro pietate certaminum dc laborv.Cuni athletis vero dc martyribus, ut qui aeque atque illi aut etiam validius susceperint ceta tamen consessionis,dccursum peregerint,dc fidem seruauerint dc martyrii legis nihil omiserint.Quamobrem,quae nunquani marcescent, iustitiae coronis cum ijs,qui sunt uniuersorum sanctorum persectissimi,a dextera Christi sunt redimiti. Quorum imtercessionibus nostri quoque memento o Deus. qui in sanctis tuis glorificaris,dc magnificas cos, qui te magnis cant, &sanctificant sancti itamum nomen patris, A filii, respiritus sancti: Quem decet

omnis gloria, honor dc potentia insecuta seculorum, Amen.

807쪽

eu ..i, NIS, AUT HOREF. THOMA CANTI PRATENSI DOM isti

Aunoia 2 cano. Etsi autem necduin mihi constat de Virmis huius carum aridiust, ut voca ut amen vi u es vitam eius huc a cris eres

ominae reuerenda: & in Christo plurimum diligendae Hanuis diuina benignitate Abbatissae Aquirianae, sanctoq; eius Collegio.

frater ossicio Supprior, statrum Praedicatori minimus, salvitem dicit. Vestra me duntaxat, immo erga monasteria omnia charitas amorque erga personam, de qua dicturus sum, singularita, me incitauit, ut v itam piae Lutgardis Vtcunque describerem, in tres libros opus omne distinguens, conuenienter triplici illi statui secunda animam, quem dicere solemus incipientium,proncientium, & perfectorum. Plan autem mihi persuadeo, multis retro annis a nemine vitam alicuius conscriptam ede quae tot virtutum insignia complectatur. Oratos autem velim pios lectores, quibus Deus adspirauerit gratiam amorisfui,ut sidem alii beant dictis meis . Quod si qua dam minus literate vel erudite a me dicta erunt, serant quaeis a Muo animo, quando nὸ nisa i quidem non nisi Vera dicetur. Bonorum enim ingeniorum, ut ait beatus Augustinus. hi Chiist. insignis est indoles,ita verbis verum amare,nsi verba. Neq; auria miniis preciosi est lib. Gp quod e terra tollatur:neq; miniis sapit vinum,quod e vili ligno nascatur. Cupioa ut non modo vestrum collegium, sed etiam omnes monasteriorum Brabantiae vii nei coetus vitam piae Lutgardisse sicipiant, ut quam fama virtutum verissima apudαmnes diuulgauit,ea breuis libelli insinuatione plenius omnibus innotescat.

Cap. .

Paula Lutasaidis.

Traditur monasterio

UT GARDIS pia virgo ex illa quondam Tungroniti

celeberrima ciuitate, patre cive, matre nobili, traxit originem. Pater autem tenerrime illam diligens, & secundum seculi fastum cupies eam sorere & prosperos habere sic. cessus cuida mercatori,dum adhuc iuuencula esset vigia tim arcas argenti dedit, ut ex ijs, donec ea adoles erat, multiplicatis copiis lucrisque paratis, dos nupturae filia augeretur Interim crescens puella, &quid eius causa sciret,animaduertens, quantum illa aetas patiebatur ad ra ptias inhiabat. Sed pius Dominus,futurorum praes in , qvocat ea,quq non sint,tanquam eaque sunt: stir strato parris eius contilio de Lutgarde sibi potius despotanda, aliter disponebat. Ille enim, qui Lutgardi destinatam pecuniam negociationibus augmentandam susceperat crὰ oin Britanniam traij ciens & per multos aduersbs casias dissiliens,ad unam marcam te. degit viginti, alijs plane dissipatis.Sed neq; sic tamen aut patris propositum, aut em tem filiae impudentiam ea res retardasset, nisi matris instantia metem filiae modo mi nis mod5 blandimetis emollijilet ita illi dicentis:Si Christo nubere volueris , moa sterium tibi quodcunque voles, honestissimum conciliabo:Sin autem mortalem si sum malueris,non nisi bubulcum habebis. His atqi huiuscemodi verbis aliis &mariuvotum,& filiae voluntatem ad salii brius propositum inclinauit. Etsi autem Luigati dis delectaretur ornatu vestium , at tamen sugiebat prorsus amatorias confabulati nes & ineptias puellares:& licet necdum cognosceret Dominum, in corde tamen, a sola esset, intus nescio quid diuinum sentiebat. Vbi igitur annos duodecim exccssit, in monasterio S.Catharinae, quod est pro pe oppidum S. Trudonis in Hasbania, inter Deo sacratas virgines ordinis S. Benedi chi, diuino seruitio mancipatur. Cumque iuuenis quidam genere dc opibus praestam illam procare animum illius interdum verbis nihil permovere coepit: obsitavis

808쪽

tempus&locum clὶm nocte quadam domum, in qua virgo iacebat, adire tentauit:

sed clim accessisset, repentino timore correptus aufugit. Instititvero miris modis dia bolus,ut ad consensum animum puellae inclinaret: sed non permittente Deo,cius coanatus irriti suere.Sedente autem quandoq; simplice puella,& cum iuuene illo collo quente apparuit ei Christus ea sorma, qua olim inter homines versatus suerat, pecto 1iq; vestem suam detrahens qua tectus videbatur, vulnus lateris ei ostendit quasi recens cruentatum dixit ilici Blanditias inepti amoris posthac vide ne requiras: hic ivi visione migiter contemplare,quid diligas,& quamobrem diligas.hic ego totius puritatis delici as tibi pol l iceor obtinendas. Hac illa visione & oraculo pauefacta, statim oculis cor si . .

dis inhaesit illi,quem viderat.& ut eum acciperet meditabatur ut columba: moxque su lud:tu .

perno illustrata splendore totius vanitatis a se sentit abstersam caliginem. Cumque eam vidisset die quodam matrona nobilis Sc deuora,spiritu prophetico dixit:Tu.ut video bona es Agnes.&reueri altera Agnes eris.Subito vero adest iuuenis supradictus, in &coepit suos replicare sermones. Cui illa vi quondam Agnes beatissima, hianti ore respondit: Discede a me pabulum mortis,nutrimentum facinoris quia iam ab alio αmatore prae menta fiam.

Alius quoque iuuenis,armis miles.eam iam Deo syncerius inhaerentem,nihilo mi Cap. 1. nlis adamavit: & cum multis annis renitetem animo procaret,illa primum modest: postea vero seueriter eum a se auertit.Cernens autem eum in strat titia pertinacem,eta pio: ita, iam contumeliosis sermonibus eum a se repulit. Ille vero contem pila in se dolens, co sitat quidnam faciendum sibi sit. Et ecce Lutgardis accita 1 sorore sita, iter arripit. ld ubi resciuit iuuenis obuiam illi proficiscitur cum turba satellitum,rapere illam volens Sed puella ab equo desiliens, ex illius manibus multa vi sic extorsit totaque nocte fugiens, per sylvarum deuia,angelo ductore,ad domum nutricis suae mane peruenit. Eam autem ut nutrix vidit,suspicata raptum,dixit ei: Num te hac nocte iuuenis ille vi oppressiti Respondit illa: Nequaquam.Cum autem iuuenis ab equo descederet eam

rapturus quidam eius satelles equum freno tenens,suam ei ad eam rem operam nauauit. Clamauit ergo virgo Lutgardis ad illum: Hac manu, qua nunc frenum tenes e

qui militis me in sinantis,tale quippiam breui designabis, quod tibi ignominiae perpe

tuam in hoc seculo notam inuret. Et ecce ubi ille domum fuit reuersus, mox ea ipsa manu propriam suam uxorem interfecit. Ea causa expulsus e patria, rebus omnibus priuatus est. Postquam autem Lutgardis ad monasterium reuersa est, ab omni sere hominum cap. .: colloquio & consolatione se subducens , tota rebus caelestibus inhiabat. Quibus Tu t. dam autem aemulis arctiorem eius vitam,quam imitari non possent, carpentibus,ataque dicentibus: Sinite eam dum seruor in motu est: ubi ille tepuerit,non absim rubore redibit ad ea,quae nunc stulta contemnit: Lutgardis id audiens, cum multa humilita te sibijpsi timere coepit,&pauida formidare,ne sorte quandoque acciderent, quae αtate prouectiores de ipsa dicebant. Apparuit autem ei beat imma Christi mater vultu gratulabundo,&ait: Non sic erit, charissima filia, ut tu times. Non recides in peccata: sed mea te mlicitudine protegente, firmaberis in salutem: nec minuetur in te gratia α virtus,sed cumulabitur Fuit ea nimirum pr clara & amplectenda promissio. Qitando in oratione Domino siuauiter iungebatur,& cam aliquod ingens negocium foras euocabat quasi amico familiariter ei dicere solebat cum magna cordis iampli citate & puritate: Ex pecta me hic Domine Iesu: ubi me expediero, celeriter ad te

uertar. Mira prosecto virginis simplicitas, mira Saluatoris humanitas erga illam. Cri .s... Paratum enim illum in omni loco dominationis sua paratum in quovis negocio ex perta est.

Eodem sere tempore beata Catharina Virgo dc martyr, eius loci patrona, cum in- αν. , genti gloria apparuit illi fleti pariter dc oranti. Cumq; multum pauida suppliciter ea rogaret Lutgardis, ut pro ipsa Dominum deprecaretur,illa respondit: Confide filia. semper enim gratiam suam Dominus augebit in te donec per summum vitae fastigi si, praecipuum inter virgines meritum consequaris. Godam etiam tempore eade lanactissima virgo Catharina cuidam deuotae emin apparens, dixit: Lutgardem tibi imteruentricem & matrem ad ciscas, quae ab omnipotente Deo parem mihi in calis Io cum obtinebit. In sacratissima Pentecoste monialibus in Choro cantantibus, Veni creator spiritus, ij,qui in Choro erant,perspicue viderunt Lutgardem ad duos cubi tos in aera sublatam .Felice illam quae tali miraculo meruit declarari: & corpore sub leuaria terra, quae iam anima exultans in Domino, incessi sustollebatur. Obtulit sane

Tlt seipsam

809쪽

I iunia de seipsam quotidie Domino holocaustum gratuitum,corpus assicies inedia di ieiuniis,

P ς. . dc spiritum ab oratione non relaxans. Ne autem in cordibus sororum, qua eam non

nihil a mulari videbantur, suspicionis alicuius scrupulus haereret, Christus sponsam suam eius cemodi miraculo cohonestauit.Cum illa crebro vigiliascotinuaret, quannocte super eam viderunt moniales non breui spatio quoddam luminis iubar, quod ipsum quoq; Solis splendorem vinceret. Quod quidem lumen intro dii fusum, nonsbium in illa, sed in aliis quoque,quae illud viderunt,vitae gratiam augmentauit. mp... Mouebatur vero commiserationis affectu & pietatis spiritu mirum in modum eraga aegrotos & debiles adeo ut ipsisamictis condolens, plus ipsa spiritu amigeretur. CH Contactu ca tulit ergo illi Deus ita generatim gratiam curationum, ut si quid esset viiij in oculo ves: i. f., pede, Vel caeteris corporis membris, ad contactum saliuae vel manus eius

pellit. protinus curaretur.Cumque ea causa hominum multitudine dc frequentia obruere.

tur saepiusque in oratione impcdirctur dixit ad Dominum: Quorsium mihi isth c gratia Domine, cuius causa toties distineor,ne possim vacare tibi Z Aufer cam 1 me,scdita ut meliori munere commutetur. Resipondit Dominus: d vis igitur eius loco a cipereὶTum illa: Volo inquit,ut pro maiori deuotione possim intelligere Psalterium. Praestitit hoc illi Deus. Vt enim illo temporc probatum est, Psalterium tanto perspi cacius intellexit quanto erat radiantiori luce illustrata. Sed cum postea necdum tacitum ex hac percepta gratia se proficere comperiret,quantum sperarat, Reuerentia enim velati mysterii mater est deuotionis:& res celata, auidius quaeritur,& maiori vcineratione concupiscitur dixit Domino: Quorsum vero attinet me idiotam dc ruri. cana monialem scripturae arcana noueZAt illi Dominus: Quid vis igitur 3 dc illa: Volo, inquit cor tuum. Et Dominus: Quin ego potius,ait:& cor tuum. Respondit illa:Sit ita

Domine,at sic tamen, ut cordis tui amorem cordi meo attemperes,&in te cor mea

possideam omni tempore tua protectione securum. Facta est igitur ab co die qusdam permutatio cordium,vel potius unio spiritus creati & increati pergratiae excellentii. λαώ. Deinceps enim ita Christus cordi virginis inhaesit eam commvn.ns&protegens, ut ii, assidic nec tentatio carnis,immo ne turpis quidem cogitatio mentem eius vel temporis puncto infestarit. . . Per idem fere tempus,cum adhuc & corpore & aetate esset tenerrima,nocte qua a circa tempus nocturnarum precum,quas Matutinas vocant,sudor eam vehemenso naturalis inuasit. Cum ergo a precibus nocturnis abesse vellet,ut postea ad seruienduDeo fortior est et,credens illum sudorem corpori suo salutarem esse. subito ad ea vox . facta est: Quid ita iacesὶ surgeocyus: oportet ut poenitentiam nunc agas pro peccato. ribus qui in suis sbrdibus iacent non sudori indulgeas. Tum illa exterrita surrexit, ocinchoatis iam Matutinis ad ecclesiam festinauit. In ipso autem ecclesi. ae ostio Christa obuium habuit,cruci aifixum &cruentatum,qui brachium de cruce deponens, cani. que amplexans,os eius vulneri lateris sui applicuit: unde tantam hausit suavitatem ut ex eo tempore in Dei seruitio semper de robustior& alacrior fuerit R emi erunt aut ζ qui ipsa r clante eo in tempore diu postea probauerunt, aliuam oris eius mellis dulcedinem superasse. neq; id mirum, quando cor illius&diuinitatis Chri isti mel, & hii manitatis lac intus ruminabat. Si quo cordis aut corporis incommodo esset grauata,stabat coram imagine Cruci

fixi eamque diu conicin plata, clausis oculis & dii lutis membris,non potuit pedibus .... consistere: sed prorsus languescens,rapiebatur in spiritu, videbatq; Christit ni & late

sinista siti riseius cruentum Vulnus. cui OS suum admouens, tantam inde sugebat dialcedinem,

ut nulla re posset antigi. Accidit quandoque, ut acutissima febre laborans, criticis die hiis e lecto siurgens absq; vlla dissicultate in ecclesiam cum aliis canitura intraret. Ad recordationem illius acutissimi obtutus Aquilae,nempe Iohannis Euangeli stae qui su enta Euangelii de ipso sacro Dominici pectoris fonte potauit apparuit ci in sipiritu a. uila, tanto pennarum nitore refulgens Vt totus potucrit Orbis claritatis illius radiis lustrari.Nimia igitur admiratioe stupefacta, expectabat ut Dominus pro captu infir mae aciei tantam visionis citis globriam temperaret. Quod cum factum esset, visionis . . illius modum pressius contemplans, vidit Aquilam illam ori silio rostrum appone. re, animamque suam tam incitabilis lucis splendoribus complere, ut quatenus mor. tales capere possunt,nullam ipsam diuinitatis secreta laterent. Tanto autem de tor- Praeclarum rente voluptatis illius hausit uberius, quanto in donis munificetior Aquila vas cordis eius maiori desiderio distentum reperit. Et certe testimonium ego perhibeo, licet in familiari sermone simplicissima videretur, nunqua in tamen me ex cuiusquam ore in . sccrcto

Abesse

colligitur visionis vetitas.

p. s.

810쪽

DE LUT GAR DE VIRGINE.

. secreto spiritali colloquio tam syncera, tam ignita & ardentia secundumveritatis spirini in verba hausisse, id hadeo, ut ad intelligenda dicta illius planE rudem dc hebetem saepissime me existimarim. Memini etiamnum dc loci & temporis, quando ad verbo tum eius subtilitatem usq; adeo obibi pui, ut si mauis illa dc ineffabilis admiratio diu

me tenuisset aut amentem me fieri oportuerit, aut e vita excedere.

Eit Hasbania oppidum quod Lollii in vocant ad cuius ecclesiam quaedam incluti cap. Domino seruiebat pro vitae merito Lutgardi cumprimis familiaris. Apud eam man sit quandoq; Lutgaidis ad dies quindecim.Accidit autem ut in orationis contemplatione tanta dulcedine aisiccretur, ut accersita inclusa, manus suae digitos illi ostende ret, eosq; exprimens diceret: En soror mea, ut mecum agit omnipotens. Ex interiosi

, abundatia etiam digiti mei exteritis ceu oleo distillant. Atq; haec dicens, quasi ebria, &vere ebria cum gestu&tripudio mirabili per inclusae domicilium ferinatur. Inde di. 4 , , ,

summoperὰ eo adspirauit,ut ministerio consecrationis per manus Episcopi uni viro Ambiosi Christo persectius iungeretur. Obtialit aute sese opportunitas, domino Huardo Leo diensii Episcopo complures sanctimoniales conuecrare volente, quibus adiuncta est etiam Lutgardis.Vt autem earum capitibus in signum coronae aureolae pontifex se tum ex zonis consectum imposuit,atquc ad Lut sardem ordine peruenit, quidam vir sanctus&simplex qui illic adstabat, perspicue vidit Episcopum grandem coronam . auream Lutgardiscapiti imponere eamque praealijs singulari quodam honore astic re. Cumque putaret ab omnibus id videri,quaesiuit ex vicino presbytero. cur soli Luta sardi Episcopus coronam auream admoueret. irrisit autem illum presbyter, dc ait: si sunt oculi mi,ut auream coronam dicas,quam omnes lineam esse vident 3 Siluit ir beatus ocrisit,atque in Lutgarde singulare meritum animaduertit. Ab eo die spon so suo persectilis adhaerens Lutgardi' sequebatur num,quocunque iret. Si Christi csi auta enim via humilitas est, Lutgardem videas ita cum sequentem per hanc viam, Visu λ:num ut rbia nunquam intumuerit. Si de paupertatis agitur via adeo fuit paupertatis studio py ς' x se. in Lutgardis ut nec de quotidiani panis alimonia cogitare voluerit. Si Christi via est μ μ misericordia&humanitas, fateor equidem in hac vita neminem me vidi isse illa tua sis misericordem. Si via Christi crux cit Sc tribulatio adeo se ieiuni, dc multis modis amixit Lutgardis per oninem vitam suam, ut nulli nostrae aetatis neque viri,neque λα minae ci hac in parte possint aequiparari. Denique per viam incorruptionis dc virgi. . ii integritatis secuta est agnum ad gloriam,qua ille via praeccili virgineas cohortes ui habens imitatrices.Vide autem, quid Agnus ei rependerit.Aequum est enim spe- sim sponsae vicem reddere. In monasterio S.Catharinaequalibet sexta seria in Ves. pertinis precibus, quas Vesperas vocant, in beatissimae virginis Mariae honorem certo

numero deputatae responsorium cum versu cantabant Eum autem versum deuotio

nis causa Lutgardis sola cantare solebat: videbaturque ei interim dum cantaret, Christum in agni forma unum pedem suum dextro alterum sinistro ipsius humero impcnere, atque os ori applicare: sicque cantando cum ex Christi pectore fugeret, mirab lem melodiae suauitatem resonare. Noc dubitare quisquam potuit diuinum in hoc cantu adesse miraculum cum in solo versu illo vox eius stupra quam dici queat, solito gratior audiretur,& corda audientium ad deuotionem dc pietatem interim mirabili

ter permoverentur.

Et quia talem lucernam sub modio latere par non erat posita est super candelabris, C p. imi ut fulgor gratiae omnibus appareret,iactaque est Priorissa in codem beati ismae Callia . rinae monasterio,vno omnium consensu electa.Non enim habebat eius loci consue i tudo, ve Abbatissam sibi crearent. cum hac in regrauissima se aisectam iniuria ar- mu stetio bitraretur decreuit dc locum dc institutum mutare. interea accidit, ut Abbas S. Tru- donis pater scilicet spiritualis eius monasterii,a generali Lateranensi Concilio veni en cum processione a monialibus exciperetur. sa autem oratione in ecclesia, mo niales omnes ad domum capitularem euocauit,dc ut parum cauta inter simplices c6 suetudo obtinuit, singulas osculo excepit. Sed cum Lutgardis Priorissa osculari cum deberet, prorsus renuit: attamen per iocum ab omnibus retenta, passa eiu illud vi sibi extorqueri: sed benignissimus Iesus ita manum suam interposuit, ut ne primi quidem motia contagionem ex eo osculo persenserit. Fuit ea in illo monasterio annis circi ter duodecim monialis eratque eodem ten pore magister Iohannes Lyranus, Leo diensis dioecesis vir eximia sanctitate qui no ignorans persectissimum animi eius pro sinati, iuλ situm, admonuit eam ut abdicato Priori illae ossicio ad Aquirianum Cillertiensiis

ordinis monasterium se transferret. Opponente illa diuersum Gallicarum monialiu

SEARCH

MENU NAVIGATION