Summa theologiae ad usum scholae accomodata tomus primus septimus, complectens tractatum De attributis divinis. Auctore Nicolao L'Herminier .. Tomus septimus, qui tres complectitur tractatus. 1. De fide. 2. De spe. 3. De charitate. Auctore Nicolao L'

발행: 1761년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

TRACTATUS

delicet obiectum fidei t rae reddunt

denter credibile, est enim, uti iam oste dimus, ab omni ratione alienum , ut credatur quod prius non suit cognitum uteredibile; quod tamen intelligerulum est de actibus ndei prout exercentur ordinarie , nam . fieri nonnunquam posset ut eliceretur actus fidei circa obiectum fidei propositum ante ullam cognitionem motivorum eredibilitatis. 3. Et actui fidei praerequiritur actus v luntatis , emo nimirum voluntas pia motione afficia intellectum determinat ad

assentiendum revelationi , hoc est obj cto fidei revelator quibus praemissis actibus eandem intellectus noster suum praebet assensum , in quo quidem assensu Brmaliter & praecise consistit Actos fidei , de quo quaeritur an si entitative

supernaturalis.

CONCLUSIO

Actus fidei est supernaturalis. Primo , quia Actiis censentur esse in eodem ordine in quo sunt eorum habitus a quibus nempe procedunt : sed habitus fidei , ut modo ollensum eli , est supernaturalis & ex natura sua infusus qui peractuum repetitionem acquiri non potest : igitur & actus . . Secundo , ille actus est supernaturalis qui sine gratia Dei & cum solis iacultatibus ab homine exerceri non potest rsed talis est fidei , ut ex proseta docuimus in Tractatu nostro de Gratia pag. I 2I. dicente nimirum Apostolo a. ad c omne. cap. 3. Non quod sincienter smus cogitare aliquid a nobis ouas ex

nobis, sed lineientia nosna ex Deo es. Et ad Ephes. cap. 2. Gratia salisti esis per fidem , o Me non ex vobis , Dei

enim donum est . Ergo . Tertio , quia ille actus est entitative supernaturalis qui per se & ex natura sua ordinatur ad vitam aeternam, qui ad Deum tendit anquam autorem gloriae iexillo snim ordine iudicatur potissimum actus supernaturalitas ; quo fit ut actus dicantur naturales per quos inus attingitur velut autor naturae r sed actus fidei per se & ex natura sua tendit in Deum tanquam autorem gloriae; per fidem enim quae urima est gratia & salutis nostraesundamentum , cognoscimus Deum 5e ipsi adhaerescimus prout est remunerator noster in altera vita r igitur actus fidei est supernaturalis. obiicios : Sic loquitur Concilium Tridentinum , seis. o. cap. 3. ut manifeste supponat hominem credere posse sine gratia . Docet enim hominem sine Dei gratia non posse credere sicut oportet , quemadmodum nec potest sperare & diligere, quas dixerit Concilium hominem gratia destitutum non posse credere actu meritorio , quod supponit illum posse

credere aliter , adeoque omnem fidei actum non esse supernaturalem.

Di t. ant. Manifeste supponit hominem credere posse sine gratia, actu fidei naturalis . C. actu fidei supernaturalis , N. Cum itaque Patres Trad cntini su ponunt hominem credere post e sine Dei gratia, ad summum id intelligitur de fide naturali & humana, quae non est vera fides Catholica ; sed minime supponunt dari fidem divinam & Theologicam , cuius actus exerceantur sine gratia, & quae non sit entitative supernaturalis .

Iam vero licet arus fidei praecise iasor maliter spectatus, consistat in assensumentis , non in actu voluntatis impera tis , ut supra ostensiam est, cum de su λε o fidei disseruimus, certum est tamen eiusmodi actum voluntatis, assensum intellectui praecipientis ad actum fidei m xime pertinere ; est enim causa ejus proxima, proxime applicans & determinans intellectum ad assentiendum. Quod si quaeratur utrum illa volitio si

supernaturalis. Fespondeo amrmative. Si quidem omnis bona voluntas ad actum supernatu ratem & meritomum ordinata , merito censetur supernaturalis et sed ejusmodi actus vuluntatis actum fidei imperantis , est bona voluntas quae ad athim superna

tura

132쪽

luralem & meritorium , Irata ad actum fidei ordinatur. igitur & ipsa est supe naturalis . Unde S. Augustinus lib. de

praedestinat. Sanctorum cap. 3. haec habet, Credere vel non credere es in arbitrio voluntatis humanae , sed praeparatur voluntas a Domino. Et Concit. Αraus canum II. can. s. Si quis scut argumentum, ita etiam initiam Mei, ipsumque credulitatis afectum quo tu eum credimus qui jus eat impium, non per gratia δε- num , sed naturaliter nobis inest. dicit, Apostolicis dogmatιbus adversarius opprobatur beato Paulo dicente .' Confidimus, quia qui coepit in υobis bonum opus ,

perficiet usque in diem Domini nosti Jesu Christ. An iudicium maecedens actum Fidei

sit supernaturale.

AGitur de illo mentis iudicio quo nimirum iudicatur obiectum fidei e sese certo eredibile , antequam re ipsa credatur. Tale iudicium ei se admittendum ex eo maxime colligitur , quod voluntas non potest legitime imperare intellectui ut alicui veritati assentiatur, nisi praecesserit rectum iudicium de illius credibilitate , quoa quidem iudicium, ut jam diximus , Armatur propter evidentia credibilitatis motiva & argumenta . Quaeritur autem utrum illud iudicium sit naturalis vel supernaturalis ordinis. Qua in re

in duas sententias plane oppositas iverunt Theologi .

Judietum de obiecti fidereredibilitate est

mere naturale.

1. Pata illud iudicium est naturale , cujus objectum est mere naturale & alium

de per medium pure naturale sermatur:

sed istud iudicium de quo quaestio est , &habet obiectum naturale & per viam mere naturalem formatur ; habet quidem objechum naturale puta evidentiam credibilitatis quae resultat ex motivis credibilita- Tom. m.

tis', quae quidem evidentia naturalis es ordinis, ut per se patet, deinde illud i

dicium sermatur per viam naturalem , nimirum examinando motiva credibilitatis, quae totidem sunt argumenta e penu rationis deprompta, ut ex singulorum en

me ratione colligere est : igitur iudicium praecedens actum fidei quo judicatur o lectum fidei et se eerto credibile, est naturalis ordinis. a. Si actus ille iudicii esset supernaturalis, fides non esset prima gratia , non esset initium & sundamentum salutis ;non esset enim primus actus supernaturalis & insusus t absurdum consequens quia haec est communis S S. Patrum &Theolmorum doctrina , fidem esse primum , ut ita dicam , supernaturalitatis gradum , ab fide initium sumere vitam supernaturalem: igitur. obiicies: Licet propositis motivis credibilitatis possit intellectus solis naturae viribus elicere iudicium de eredibilitate articulorum fidei, tamen non aestimat illa motiva digne , & , sicut oportet , nisi gratia divina adjuvetur, consentanee ad illa S. Pauli verba r. Corint. 3. Non quedis ientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed susscientia nosra ex Deo es . Unde Concit. Tridentin . ses. 6.can. 3. definit, Neminem posse credere sicut oportet sine praeveniente Spiritus lancti gratia : igitur iudicium de credibilitate objecti fidei divinae est supernat

rate.

Nego ant. Si enim propositis semel motivis credibilitatis potest intellectas noster solis naturae viribus elicere iudicium de credibilitate articulorum fidei , certe& sine gratia sibique isti relictus, aesti- .mare poterit illa eadem motiva digne &scut oportet ; ham enim ambo plane unum idemque sunt, ut satis intelligatur ex intelligentia terminorum. Revera licet pmpositis motivis possit intellectus solis naturae viribus iudicare mysteria fidei nostrae esse certo credibilia , idcirco tamen non potest ea credere actu fidei 'divinae , neque etiam velle credere sine R gra

133쪽

TRACTATUS

gratiae divinae bene seio, sed iudicare potest illa esse certo credibilia . Unde in eo peccant infideles quod spretis motivis credibilitatis propter quae iudicant, iudicio scilicet humano & naturali, fidei nostrae objecta esse credibilia , ea tamen non credant. Nam fatentibus adversariis sufficit ad peccatum infidelitatis, quod inmdeles a Mnt contra iudicium naturale de credibilitate proposita. Nee moror Dod obiicitur ex S. Paulo & Concilio Tridentino, hae enim sententiae intelligi debent de fide ipsa, hoe est, de assenlii quo eredimus, & de voluntate credendi quae eum ipso fidei aD sensu coniungitur, non autem de iudicio

quo aestimantur motiva credibilitatis antequam eliciatur fidei actus. Certe si naturaliter acciperemur haec S. Pauli verba, sequeretur & supernaturalem esse primamae simplicem mysteriorum perceptionem quae reperitur etiam in infidelibus, harmenim simplex cognitio est cogitatio, quod

tamen nec pertendunt adversarii.

Instabis: Iudicium illud dirigit actum

volendi credere qui entitative supernaturalis est, ut supra dictum est r igitur necesse est ut sit in substantia sepernaturale , sicut ipse voluntatis actus. Nego conseq. Argumentum enim istud nimis probat , scilicet probat omnes actus intellectus qui praecedunt actum fidei, eia se supernaturales, his enim actibus quos Theologi appellant praeambula fidei, dirurigitur & sundatur fidei actus, quales sunt

v. g. cognitio existentiae Dei, ejus veracitatis , perlaasio de revelatione a tao facta , pereeptio obiectorum fidei , quae quidem rations naturali nobis innotescunt antequam primus eliciatur fidei divinae a. Eius, & cuiusmodi etiam debet esse iudicium quo fidei obiecta iudicantur certo ,

credibilia.

Utrum Actus Fidei si discursvus . P Artem affirmantem tenent nonnulli Theologi non infimae notae , Gabriel Biel in a. dist. 23. quaest. 2. art. a. Almainus ibidem quaest. 3. tum &Uasquea I. parte disput.. I. cap. R. ta

metsi pro parte opposita stet major The losorum numerus , si nimirum actus fidei per se formaliter & praecise consideretur. CONCLUSIO.

Actus fidei per se & preei se spectatus

non est discursvus. Probatur , quia actus fidei per se &praecise spectatus . nihil est aliud quam assensus datus propositioni a Deo revelatae r sed ejusmodi actus non est disse ursivus , non est discursus sed merum iudicium quo mens nostra propositioni revelatae adhaeret, non propter bonitatem alicujus illationis &consequentiae, sed propter veritatem ipsius propositionis cognitae: igitur assensus fidei non est discursi-vus. Quamobrem in eo assensum The logicum ab assensu fidei distinguere solent Theolrei, quod ille vel ex una vel ex duabus praemissis de fide necessario& essentialiter eliciatur discurrendo, hic vero immediate & citra ullum discursum

versetur circa propositionem aliquam a Deo revelatam. Unde etiam contingit,

ut vera fides admittatur in rusticis , in quibus nullum est ratiocinium , nullus syllogismus, cuius quidem veritatis ratio est quia non credunt nisi impetu & inspiratione divina. Objiei est Actus fidei divinae generatur per discursum proxime & immediate deinductum ex Dei testimonio in hunc modum : .aiequid Deus dixit verum est ;sed Deus dixit se esse trinum p ergo Deus est trinus: igitur actus fidei est discursi-

Dist. ant. Generatur per discursum , ita ut eiusmodi discursus praesupponantur, ut aiunt, praeparatorie ad fidei assem sum , C. ita ut pertineant ad ipsum fidei assensum praeei se consideratum, quomodo hic sumi debet , N. Maiori e plicatione non indiget responsio.

Instabis: In omni syllcetismo discursi-

134쪽

vo idem etiam occurrit , nimirum prae- non est unum per aliud eognoscere qui- 'missas quae influunt in conclusiones se ha- litercunque , aliter quando res aliqua si-bere Blum ut quasdam proposkiones prae- gnificata per suum fgnum cognosceretur . suppositas ad ipsam conclusonem, nec ad quod fit plerumque per simplicem appro

illam praecise spectatam pertinere, in hoc nensionem , aut saltem per judicium , enim v. g. syllogismo: Omnis homo est ibi esset discursus , quod tamen salsum animal, sed Petrus est homo, ergo P est, nisi id intelligatur Me discursu virtuali itus est animal ; duae praemisiae praesup- & implicito. ponuntur solum ad conclusionem, & aD objicies : Assensus fidei humanae est sensus qui praebetur conclusioni, versatur discursivus ; ergo & assenses fidei di Vi-

solum circa ipsam conclusionem non cir- nae, par enim utrobique ratio esse debet

ea praemissas : atqui tamen assensus ille utriusque fidei hac in parte. qui praebetur conclusioni est discursivus: Nego ant. & dieo assensum fidei hu- ergo licet discursus praesupponantur tan- manae per se etiam & praecise spectatum, tum veluti praeparatorie ad assensum fi- non esse discursvum propter rationes mox dei, tamen assensus fidei est discursivus. adductas. Nego ant. & dico in syllogismo di se objicies et Haebreorum II. cap. fides

eursvo non modo premissas se habere ut dicitur argumentum non apparentium .

propositiones praesuppositas & praeparato- Argumentum autem vel est discursus rias ad assensum , sed & vere pertinere vel saltem ad discursum pertinet r igitur ad ipsum assensum qui praebetur conclu- assensus fidei est dilarsi.us. soni , quia tunc intellectus assentitur Respqndeo argumentum eo loci signifie conclusioni vi bonae illationis tanquam re convictionem , certam persuasionem, motivi & objecti formalis, in quo prae- quia re ipsa per fidem eon.icti firmiter ei se consistit discursus quatenus diseursus adhaeremus veritatibus obscure cognitis , est. Uetum assensus fidei per se & prae- qualia sunt mysteria quae vitam alteram cise est assensus tantum enuntiativus , spectant. quo iudicatur simpliciter rem ita esste , v. g. Deum esse trinum . Revera per Utrum assensus Fidei sit liber

actum fidei creditur Deum esse trinum, meritorius. quia Deus revelavit; unde revelatio Dei

est obiectum sormale & motivum assen- U o continentur sub isto titulo , tiendi , sed ille modus assentiendi non primum an actus fidei si liber , eli propterea discursvus; quia non habet secundum an sit meritorius. pro motivo dc ratione Armali bonitatem Dico primo actum fidei esse liberum; formae syllogisticae , in quo consistit dis- nam ille actus est liber , videlicet tan. cursus sermalis & artificiosus, de quo hic quam actus imperatus, qui a propria s

quaestio est. cultate exercitur voluntate ipsum impe-

Instabis: Discurrere est inferre unum rante ; sed assensus fidei ab intellecta ex alior sed in assensu fidei unum inser- exercetur voluntate ipsum imperante , tur ex alio: nam v. g. iudicatur Deum ut enim supra dictum est , omnem ei se trinum in personis , quia id revela- fidei actum praecedit pius credulitatis af- tum est in Scripturis; igitur assensus fi- sectus , pia voluntatis motio per quam dei est distursvus. determinatur intellectus ad assentiendum. Dist. mai. Inserre unum ex alio per Illa autem voluntatis motio est maxime regulas artis syllogisticae , & ita ut illa. libera, quia propos iis motivis credibilitio bona sit ratio motiva determinans talis quibus objectum fidei redditur cedi ad praebendum assensum , C. inferre unum to credibile , liberum est & indifferens

ex alio praecise , N. Nimirum discurrere voluntati applicare intellectum ad creden-R a dum

135쪽

13 dum vel ad non credendum I unde eo tinfit quandoque , ut iisdem propositis

rationibus ad credendum, homo credat, ' quandoque vero ut non credat: igitur assensus fidei est voluntarius & liber. Dico secundo actum fidei esse merit torium , id enim non semel insinuant Scripturae, S. Paulus Hebraeorum cap. II. loquens de antiquis Patriarchis, Samson ,

Iephte, David , Samuel, &e. se habet,

μι per Mem mcerunt. regna operari sunt justitiam , adepti sunt repromit innes , quod aperte probat fidem esse meritoriam . Et ratio est quia est actus voluntarius , liber & honestus, actus virtutis est meritorius : sed assensus fidei est liber & honestus etiam honestate supernaturali, quia . praecipitur a voluntate in ordine ad viatam aeternam , & ex motivo supernaturali agente beneficio gratiae divinae: igitur alius fidei eil meritorius. Quaeres utrum actus fidei sit meritoxius de congruo tantum vel de condi

Respandeo r. duplicem esse fidem , aliam insormem quae seiuncta est a ch ritate , aliam esse formatam quae conis iuncta est cum charitate. Item meritum duplex est , aliud de congruo , aliud de condigno. Reypondeo a. actum fidei formatae me-xitorium esse de condigno, siquidem actus virtutis qui exercetur ab homine iusto , meritorius est de condigno , Scripturae enim pollicentur futurum ut Deum dilitentibus omnia cooperentur in bonum, sed actus fidei formatae est actus virtutis qui exercetur ab homine iusto , ut per se patet: igitur. Deinde actus fidei in sermis meritorius non est de condigno , uti docet Conculium Tridentinum sess. 6. cap. 8. his veris his: Cum vero Apsorus dicit justifcari hominem per fidem Er gratis , ea verba in eo sensu intelligenda sunt quem perpetuus Ecelesae Catholicae conferius renuit eri

prust, ut scilicet per fidem ideo jussi

eari dicamur , quia fides es humanae δε- iuris initium , fundamentum oe radix

es placere Deo ad filiorum ejus rere fortium perisnire , gratis autem iussi' ri ideo dicamur , quia nihil eorum quae

iustificationem praecedunt , sis fora foevera ipsam iustificationis mariam prom retur. γω & aperte significaverat Ap

stolus r. Corint. II. his verbis: Sichaiaritatem. non tabuero nihilsum, nihil mia

hi prodes.

Actus tamen fidei non formatae per charitatem meritorius est de congruo , quatenus congruum est ut Deus homi ni credenti, & per gratiae auxilium eo-nanti statiam uberiorem conserat per

quam iustificetur: Si quis dixerit inquit

S. Αlagustinus Epist. I 86. cap. 3. quod gratiam lene operandi fides mereatur, v gare non pusumus , imo vero hratissme constemur . Hanc enim fidem volumus habeam qua impetrent charitatem quae δε-

la υere bene operatur.

Utrum Actus Fidei si tertior qualibet scientia naturali.

TR iplex vulgo distinguitur certi tuado , uti iam explicuimus in prole-gomenis Theologiae , nimirum certitudo objecti, motivi seu medii, & subjecti . Certitudo objecti est necessitas rei quae

aliter & aliter ess e non potest. Certitudo medii seu motivi eis vis rationum& momentorum quae assumuntur ad rem aliquam asserendam . Certitudo subiecti est firma adhaesio mentis circa aliquam propositionem. Quae quidem eertitudo sola vere & proprie loquendo hoc nomi- e donari debet . Quia certitudo objecti non tam tertitudo est quam ne cessitas rei, obiectum minus bene dici-aur certum , sed melius dicitur necessarium & immutabile . Quemadmodum nec certitudinis nomen proprie tribui debet mediis seu rationibus quae usurpantur

ad aliquid probandum , quia generatim loquendo 'lus dicitur proprie certus qui certo aliquid cognoscit , ita ut certitudo se teneat ex parte cognoscentis. Uerum quia

136쪽

quia Ioquendum ut multi, hane adhibe.mus divisionem in praesenti quaestione .

Cum quaerimus autem utrum actus fi .

dei certior sit qualibet scientia naturali, agitur non solum de scientiis integris , quales sunt v. g. Physica , Metaphysica , Mathematica , M. sed de quolibet actu cognitionis naturalis , & de iis etiam

per quos cognoscuntur res evidentissimae ut

existentia Dei & prima ac clarissima Metaphysicae principia ἔ communis est enim Tneoscetorum opinio haec omnia tametsi indubitata , certissima , evidentissima ,

minus certo cognosci , adeoque minus certa quam quae per fidem divinam su-.ematuralem cognoscuntur. His postis,aec statuimus circa triplicem illam certitudinem.

Dico primum assensum fidei non esse certiorem quolibet alio scientiae naturalis assensu, si sermo sit de certitudine objectiva , quia fides & scientia plerumque idem ha ni obiectum, adeoque eandem objecti certitudinem . Nam Philosophia

qua parte tractat de rebus metaphysicis,

habet pro objecta existentiam Dei & immortalitatem animae rationalis, quae quidem ambo Iunt utrobique certa in ie ,

hoc est necelsaria & immutabilia cum a Philosopho demonstrative cognoscuntur , R. cum a Christiano fide divina creduntur: igitur actus fidei non est certior actu cientiae naturalis, si agatur de certitudine obiecti. Dico r. actum sdei divinae esse certiorem certitudine medii actu cujuslibet scientiae naturalis . Siquidem certitudo medii petitur ex rationibus & momentis quae determinant intellectum ad assent tendum veritatibus propositis : sed momenta quae determinant. intellectum ad

assentiendum proposito nibit fidei sorti

Ia sunt quam ea quae Herminant ad

assentiendum ueritatibus philosophicis :nam momenta fidei divinae sunt revelatio immediata Dei, eius veritas Mautoritas Ecclesiae te ilificantis illas fidei propositiones suisse reipsa a Deo revelatas : sed eiusmodi momenta Iunt ad persuadendum sortiora quam evidentia ipsa ,

quae ratio est motiva & determinans ad assentiendum veritatibus & objectis scientiarum naturalium ; uti enim saepissime docet experientia, falluntur homines in iis afferendis propositionibus quae apparent evidentissimae; quod uni videtur evidens , alteri videtur obscurum & inevidens r igitur si sermo sit de certitudine motivi & medii, actus fidei divinae certior est actu quolibet scientiae naturalis, hoc est vis motivi propter quod assentimur propositionibus divinae fidei , ejus. modi est, ut minor sit ratio de illis dubitandi , quam de aliis quibuscunqtie

naturali lumine cognoscendis.

Di eo tertio', si quaestio instituatur decet titudine subiecti , hoe est de actualimentis adhaesione , actum fidei divinaequandoque minus certum esse quam actum scientiae naturalis , per accidens tamen& desectu ipsius subiecti. Siquidem non

raro contingit ut cum aliqua dubitati ne & mentis haesitatione saltem quae praecedat assensum , eliciantur actus fidei, nimirum propter obscuritatem vel suis blimitatem mysteriorum quae credenda

proponuntur , vel propter dissicultatem expendendi motiva credibilitatis quae obiectum fidei reddunt prudenter credibile , unde fit ut dubitationem saltem involuntariam admittat assensus fidei divinae rsed nulla omnino dubitatio nequidem involuntaria comit tur aut praecedit assensum qui praebetur veritatibus scientia ruri naturalium praesertim si agatur ste primis illis propositionibus quae evid satius mae sunt & a nemine unquam revo catae sunt in dubium ; quis enim unquam haesitavit, cum ipsi propositum est credere , Totum essie maius sua parte s

Deum ecce veracem, e c.

Addidi id se trahere per accidens &desectit ipsus subiecti , hoe est hominis

credentis, quod assensus fidei sit quandoque minus certus quam astensus qui prae-hetur veritatibus naturaliter cognitis ; o

lectum enim fidei, habu us fidei, gratia divina & aliae eiusmodi causae quae influunt in assensum fidei , de se & ex

137쪽

natura is postulant ut actus fidei sit ce tissimus , nec patiuntur ut fidelis ullam in credendo experiatur difficultatem &dubitationem . Dico quarto assensem fidei certiorem esse quolibet assensu scientiae naturalis etiam certitudine labiecti, quatenus homo certius ac firmius per fidem adhaeret huic propositionL, Deus es trinus in personis , quam isti per ratiocinium , Totum est majus sim parte; quando scilicet vera &Catholica fide credit: nam de illa certitudine iudicandum est ex causis quae in illum influunt, & ex eflectibus quos producit i sed habita ratione causarum a qui. hus oritur assensi is fidei & effectuum quos producit, certe illius certitudo maior censeri debet quam certitudo cujuspiam actus cognitionis naturalis. Ac primo si sumatur ex parte cauis; fquidem assensus fidei elicitur circa o, helum tale necessario quale proponitur iuxta testimonium Dei qui nee fallere potest nee falli ; elicitur perpensis antea motivis credibilitatis ad persuadendum & pondere & numero validissimis ; elicitur denique ope & impulsu Spiritus 1anm intellectum illuminantis & voluntatem determinantis ad illum eorroborandum , ut stilicet fi imiter adhaereat veritatibus a Deo revelatis , quae quidem Non occurrunt in cognitionibus naturalium scientiarum r igitur assensus fidei , si sumatur ex parte causae , certior est quolibet actu cognitionis naturalis . Secundo certior est, si ratio habeatur effectuum quos producit: videmus enim fideles divina fide semel imbutos tam fi mater veritatibus a Deo revelatis adhaerere , ut vel altissma & obscurisssima religionis nostrae mysteria , qualia sunt v. g. Trinitas & Incarnatio , credant& profiteantur evidentiae ipsi quam maxime derogantes . Praeterea docet experientia homines propter fidem saevissima supplicia vel etiam mortem amplecti , nunquam vero propter ullam cognitionem naturalem; igitur assensus fidei certior est qu cunque alia cognitione scientiarum

naturalium. Obiectiones in hane sententiam dilutas haias loco citato in Prole-

gomenis . .

Utrum Actus Fidei si meusarius,e quomodo.

Notandum primo , duplicem esse necessitatem, unam quae est medii, alteram quae est praecepti . Illud dicitur necessarium necellitate medii ad salutem, sine quo, quacumque de causa omisse , s lus nunquam haberi potest , quomodo Baptismus Chri ili in nova lege nccessarius . est in re vel in voto susceptus. Illud vero dicitur necessarium necessitate praecepti quod in vim legis latae adimplendum est , si tamen obtemperandi facultas suppetat, quomodo actualis Eucharistiae communio

necessula est.

Notandum secundo, Fidem in praesenti quaestione duplicem distingui, videlicet implicitam &explieitam. Fides implicita est ea qua ereditur articulus fidei non clare & di itincte in seipso , sed in alio

in quo videtur contentus, sic v. g. olim in veteri lige Christum& Incarnationem implicite credere censebantur Iudaei, qu tenus credebant sperabantque Venturum aliquando Mediatorem & Salvatorem .

Fides explicita est ea qua clare & distincte obicctum fidei per se ipsum immediate creditur, qualis est actus fidei, per quam nunc credimus Trinitatem & In

carnationem .

Neque vero haee diviso vanum & su- Theologorum commentum , ut insulse ipsis exprobrat Calvinus lib. 3. In siit. cap. a. sect. a. his verbis , commen tum fabricarunt implicitae mei, quo πο-

mine crassθimam ignorant am ornantes smiserae ebeculae eum magna pernicie illudunt , loccine eredere es nihil intelligere , modo sensum tuum obedienter Ecclesiae βλmittas P Non in ignoratione, θἀ m cognitione sita est Mes, at ne illa quidem

non Dei modo , sed divinae viatiniatis . Nec enim ex eo falutem conbequimur , Telgo a parati fumus amplecti quisti id G-

138쪽

D E F

elisa praescripserit Certe quid sibi velit

hae in sententia Calvinus vix intelligitur; fateatur enim necesse est nonnisi implicitam plurimorum articulorum fidem

esse in indoctis, qui proinde , iuxta Calvini principia , non naberent veram fidem , nec salutem unquam consequi pos

sent

Notandum tertio, multos Theologos duplicem admittere salutem, primam videlicet & secundam, primae salutis nomen tribuunt iustificationi consentanee ad haee S. Pauli verba Ephes. a. Gratia esis fal

nos fecit per lavaerum regenerationis.

Per secundam vero salutem intellisunt vitam aeternam, seu beatitudinem , iuxta Marci ultimo, Qui crediderit, o baptis Ratus fuerit, salvus erit. Qua posita divisione contendunt fidem quandoque necessariam esse ad secundam salutem , non ad primam. Uerum usus invaluit in schol s ut inquiratur an fides sit necessaria ad iustificationem & ad salutem, per salutem nihil aliud intelligendo quam vitam aeteris nam. Quibus positis haec veniunt in controversiam circa fidei necessitatem . I. Quaeritur utrum fides explicita in Christum sit necessaria necessitate medii ad salutem. 2. Utrum eadem fides sit nece iasaria ad iustificationem . 3. Utrum ante Christi tempora fides Incarnationis fuerit necessaria, & quomodo. q. Utrum ali rum etiam fidei articulorum fides explicita sit necessaria ad salutem . Utrum Fides explicita in Christum necessaria D necessiste medii ad salutem . QVaestio est, utrum in praesenti statu, videlicet post Incarnationem Uerbidi Vini me actum ti facta Evangelii promulgatione fides explicita in Christum Salvatorem se necessaria sit necessitate medii ad salutem, ut nemo unquam

sne tali fide salvari possit, ac proinde plane fictilium sit, quod nonnulli existimarunt Gentiles ad aeternam beatitudinem IDE. 133 pervenire posse, si per totam vitam praeiscepta legis naturalis implerim, unumque Deum autorem naturae absque ulla Christi eognitione & fide agnoscerent. Intelligitur controversa de fide explicita , non de ea quidem per quam explicite credantur omnia quae ad Christum,& singula Incarnationis mysteria, quanquam existiment multi Theologi neminem dispensari a clara & dillincta cognitione& fide Nativitatis , Palsionis, Resurrectionis , & aliorum mysteriorum quas in Symbolo commemorantur, sed de illa saltem fide, per quam expresse creditur in Christum Redemptorem & Salvatorem nostrum, quae quidem fides est supernat ratis & insula a cognitione Dei ut autoris distincta . . 2NCLUSI .

Fides explieita Christi Domini Salvatoris est necessaria necessitate medii ad salutem. Probatur I. ex Scripturis quae ad hanc veritatem astruendam innumera & disertissima testimonia nobis suppeditant. Ac I. extant multa in quibus fidei in Cristum promittitur salus &vita aeterna, Ioan . q. cap. haec ex presse leguntur: Sιcut Mones exaltavit Ierpentem in δε- ferro , ita exaltari oportet fitium iam nis , ut omnis qui eredit in ipsum non pereat , sed habeat vitam aeternam . Et paulo post e S e Deus dilexit mundum at unigenitum filium suum daret, ut quia

cunque credit in eum non pereat, sed habeat vitam aternam. Ioan. Io. Christus

ale ; Ego sum ostium . Per me s quis

introierit , salvabitur, o ingredietur σegredietur e ' pascua inveniet . ostium j liud non cognoverunt Ethnici, adeoque ipsis iure applicatur suod pronunciat ibi dem Christus versu primo, Qui non intrat per Uium in ovile ουium , sed afranius aliunde, ille fur es er latro. In quem sensum ait , Ioan . t . Ego sum

via , veritas vita. Item Marci I 6. cap. Praedicate Evangelium omni creatu-

139쪽

ear Qui erediderit m baptizatus fuerit. , salvus erit . Ubi fidem exigit peraeque ac Baptismum . , Iora. 6. Qui credit in

me , habet υιtam aeternam . Cap. II.

Omnis qui υlvit m eredit in me , non morietur in aeternum. Idem sexcenties docet Apostolus, Roman. I. Non erubesco Evangellium. Virtus enim Dei est in salutem omni eredenti . Eiusdem Epistol.

cap. 3. Justriam Dei per fidem Jesu Chri-

si in Omnes eri fure omnes qui credunt in eum . Non enim est disinctis, Omnes enim peccaverunt o egent gloria Dei ,

iustificati Draiis per gratiam ipsus per Redemptionem quae es in ChrisO Jesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad osensionem jusitiae suae it iocans eum qui est ex se Jesu Chrisι . Ubi Apostolus fgnificat

hanc fidem in Christum omnibus sine distinctione necessariam . Quibus adde quod legitur Actorum II. cap. Deus , inquit S. Petrus , resimonium perhibuit dans illis , gentibus , Spiritum sanctum stat o nobis , m nihil discreυit inter nos Er illos fide purificans eorda illorum rFide nimirum in Iesum Christum crvi

ei fixum . a. Et proferri possunt innumera Scripturae loca in quibus aperte negatur neminem aliter salvari posse quam per fidem Evangelicam , per fidem Christi , Alaret I 6. cap. Qui non crediderit tandem

nalitur. Ioan. I. Quotquot aurem recep

runt eum , dedit eis potestatem filios Dei feri his qui credant in nomine ejus. Et cap. 3. Qui eredit in eum , Christum , non judicatur, qui autem non credit jam judicatus es. I. Corint. 3. in sapiens Architectus fundamentum posui praedicam do Christum , fundamentum aliud nemo potes ponere prater id quod positum es quod es Chrisus Iesus. Galat. a. Scien- res quod non justifcatur homo ex operibus

legis nis per sdem Iesu Chrisi, s

in ChriM Jesu credimus, ut jugii fremur ex fide Chrisι. Cap. s. Nam in Corso Iesu , neque Circumcisio aliquid υalet' que praeputiam, Ita fides qua per cha

ritatem operatur. I. Timoth. 2. Unus es

enim Deus Mediator Dei hominum timo Christus Deus . Quod & expresse habetur Actor. 4. Non es aliud nomen subearis datum hominibus in quo oporteat nos

salvos feri . Qui quidem locus , si vel

unicus extaret in Scripturis, rem nostram abunde conficeret.

3. Quaedam alia adiungimus quae docent fidem in Christum Dominum peraeque necessariam ad salutem ac fidem in Deum, Joan. I . Crediris in Deum ρο in me credite . Et cap. 17. Haec es autem vita aterna, ut cognostant te solum

Deum verum , o quem missi Iesum Chrisum. Ex quibus revincuntur adve sarii qui putant fidem in Deum sine ulla Christi Redemptoris cognitione & G

de sufficere ad salutem. Probatur a. ex SS. Patribus quorum una est super isto dogmate constans doctrina . In re tanti momenti molestum non erit quaedam eorum selectiora testi.

monia exscribere.

S. Ignatius Epist. ad Philadelph. loquens de Prophetis veteris Testamenti , sie habet : Hi Ευangelium annuntia-runt , in Christim speraverunt ; in quem cum eredidissent, salviti sunt in unitate Jesu Chrisi , annumerati in communis Dei Evangelio. S. Irenaeus lib. 3. cap. 2o. Ostendiamus enim quia non tune coepit Filius Dei exisens semper apud Patrem , sed quando incarnatui es o hymo factus longam hominum expositionem in seipso recapitulavis , rn compendio nobis salutem praestans, ut quod perdideramus in Adam,

id es , secundum imaeinem ρο similitudinem esse Dei, hoc lin Christo Iesu reciperemus . Quia enim non erat possb is eum hominem , qui semel itfius fuerat elisus per inobedientiam replasma re o obtinere se iam victoriae iterum autem impossbile erat , ut salutem per Aperet qui sub peccato ereiderat , utraquσoperatur est filius verbum Dei existens , a Patre descendens incarvatus usque ad mortem docendens o di 'νδεμ

140쪽

D E p

rionem consummans Ialutis nostrae , cui eredere nos indubitate adhortans iterum diis eii e Ne dixeris in corde tuo, quis ascendet in corium quoniam s confitearis in ore tuo Dominum Jes Meredideris in eorde tuo quoniam Deus excitavit itilum a mortuis, salvus eris. Lib. q. cap. I. Non enim prohibebat eos eredere in mbum Dei sed hortabatur dicens, non aliter salvari homines ab antiqua serpentis pleta nis eredant in eum qui secundam smilitudinem earnis peccati tu ligno ma υrii exaltatur a terra. Et cap. 43. Ea propter Domιnum in ea quae sunt sub terra defeendisse eυangelifantem millis adventum suum, remis am peccatorum , existentem his qui cretant in eum .

Item Origenes in Epist. ad Rom. lib. a. cap. 3. Sed inquit, Ams imi isi er ipse vas electionis Paxius ex J tidiis o ex Circuneisone veniens amplius habebat his quos docebat ex gentibus per

omnem modum, credιta namque eis fune

eloquia Dei. Sed hoc ipsum quod diae r , quia credita sunt illis elo ia Dei ι consiliterandum eliquia non dixerit litteras esse creditas , sed eloquia Dei. Unde via nobis datur intelligendi, quod his qui legunt o non intelligunt, o qui legunter non eredunt , littera sola si credita , illa de qua dicit Apostolus , quia littera occidit. Eloquia autem Dei illis stini ex dita qui intelligentes credentes his quae

A thes scripsit credunt o Chrso , sistito Dominus dicit , qtiod se eredidissetis ipsi Mos, crederetis utique mia hi , de me enim ille scripsit. Insigne est quod scripsit S. Cyprianu Epist. 73. quae est ad jubaianum , ubi

ostendit plane inutile esse, fidem habere in Deum Patrem nisi eredatur in Filium . Ut Judaeis qui jactitant se Patrem. habere , ostenderetur quod nihil eis Pater profuturus esset , nise in filium erederent quem ille misisset. Nam qui Deum Parrem Creatorem sciebant , filium quoque Christum scire d)bebant, ne sibi blandia rectiar plauderent de solo Patre Aessii ejus agnitione qui dicebat : NOTOm. VII.

mo venit ad Patrem nis per me . Duarum aiatem cognitionem ebe quae fatura ,

idem ipse manifesat dicens, me eji υita aeterna ut cognoscant te solum v

Chrsum . S. Cytillus Ierosolymitanus Caleeh. I. remittit ad .Symbolum quia sine illa

fide iisn salvarentur homines: Cum enim, inquit , non omnes possent Scripturas Dis gere, ct alios quidem inscitia, alios vero occupatio quadam impedit a cognitione , ne ob inscitiam animam perdas, in paucis versbus universam fidei doctrinam comprehendimus , quod in ipsa leEtione me

minisse vos volo, o apud vis ipsos μι-

disse recolcre

Idem docet S. Hilarius multis in locis , lib. 3. de Trinitate sic loquitur ,

tu quo tandem aeternitas vitae es P tac εnucant re solum Deum verum o quem mihi ii Jesum Christi m .... vita es verum Deam nosse , sed nudum hoc noxa facit ad vitam .. quid ergo P Connectitur, σquem mi Vii Jesum Christim . Et similite elib. 9. Haec es autem vita aeterna at scianete solum Deum verum, quem missi Iesum Chrisum . Vitae aeternae Mem vel loqui o haeretice disce vel credere, σώ- para a Deo Christiam , si potes, a Patre

Pikm, a Deo vero super omnia Deum a solo aenum . Unus enim Dominias Ut

Iesus CL istus . Si vita aeterna vi in Deum solum verum credidisse, sed non sine Christo, separato Christo a solo Deo vero in confessi οὐ solius Dei veri vita aeterna

non evitur.

S. Athanasius vel quivis alius Symboli Athanasiani autor , fidei in Christum necessitatem praeclare commendat

his verbis : Quicunque vult salvus ese, sate omnia opias in ut tenem Catholicam fidem quam nis quisque integram ιnvio. latamque servaverit absque dubio in aetemnum peribit . Quis autem dixerit gentiles nulla fide & eognitione Christi Salvatoris imbutos, fidem tenere Catholicam atque inregram , qui videlicet Deum

cognoscunt solummodo ut autorem naturae.

SEARCH

MENU NAVIGATION