Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 7. In quo plura traduntur, quæ ad confirmationis, eucharistiæ, & psnitentiæ pertinent sacramenta

발행: 1743년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

a 3 De Τheolo cIs Disciplinis

ducere ad supplicium, ct necare quem iudex damnasset, indicebat OS

eii ratio, non prohibebat aequitas religionis. Ipsi Iudaeorum Rabbini docent tam in sabbato, qu1m in festivitatibus aliis sep lienda cadavera i R quamvis Maimonides apud Casa ubonum asserat in sabbato reum occidi non posse οῦ hoc tamen nec ipse negat de prima die azymorum. In hac praesertim posse mortuum sepeliri, atque exerceri quicquid ad funus pertinet, emi ac parari sindones, haberi curationem cadaveris , & pollincturam , Omniaque ad ossicia pietatis licite emi & vendi, scribit Rab. Iacob Ben Iudae in libro 'uae Agur , num. 6si. ubi prolixe docet quae fieri soleant , ac pos. sint, rimaeva U a, Sejom tou riscios, in die primo solemnis seni. Tobiam tu die fem Domini sustulisse doe pIatea unum ex filiis Inrael iugulatum , ibique jacentem , ut illum in silentio proximae noctis tepeliret, legimus cap. I l. 4. s. sacri libri nomine ejusdem Tobiae inscripti Appensum in patibulo sepeliendum eodem die, praecipieDeuteronomii caput xxt. 23 . Atque hia proposita sex argumenta pe

nitus resutantur vi

Accedit septimum, quod Scaliger lib. V. de Emendatia temporum putat insolubilem , petitum ex sesto Pentecostes L Celebrari enim debebat sestum istud post quinquaginta dies enumeratos a secunda die azymorum, sive a decima sexta mensis Nisan , ut constat ex Levitia xxcir. i s. Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulam primitiarum septem hebdomadas plenat, usque ad alteram dieis

explationis hebdomadae septima, idest, quinquaginta dies: ct sis seretis saerificium novum Domino . Atque alteram illam diem statutam pro ritu manipuli, fuisse decimam sextam mensis primi, tradit quoquo josephus in mi. Antiq. Io. pagia I - τῆ δε ἰωάμ δπ α in ἡμέρα,. ἐκτη δ' ἰς- αὐτῆ ψ ri , serusia ver3 avmorum dis , 6t autem l la deeima sexta. Hisce quinquaginta diebus enumeratis, si Christῖ emortualis sui: azymorum prinux, ct quintusdecimus Nisan, neceG. sim est, ut anno illo Pentecostes , sive dies quinquagesimus inciderio in sabbatum L At repugnat id vetustae traditioni , juxta quam Pentecoste tunc incidit in Dominicam, & in Dominica circa horam ter tiam Spiritus sanctus in Apostolos illapsuqest. Ilio igitur anno se cunda arymorum dies fuit Dominica . ct consequenter prima die&azymorum , Sc Iudaicum Pascha, non sexta fuit serta, sed sabbatum Hule argumento duae solent adhiberi probabiles responsiones ia ima anno Passionis Christi Penteeostem revera in sabbatum incidi set, eodemque die Spiritum sanctum illapsum super Apostolosia Placet hae rL sponsio recentiorum compluriuus, illamque inconcussam demonstrare nititur Iacobus Hyacinthus Serry Exercit. 62. Ubi verbilli opponitur contraria traditio; respondet hane est fictitiam, αὶχEt pro hac adstruenda Iaudentur Clementis Constitutiones , sermo S. Aut Diuitias O

182쪽

Libet Trigesimus tertius. Cap. II. I s

S. Augustini is . de Tempore, & S. Leo sermone de Pentecoste ἰConstitutiones tamen Clementi attributas ab eruditis omnibus reii. ci, tanquam plaudepigrahas ἰ sermonem quoque praecitatum in castigatissima Benedictinorum editione x ejectum in appendicem supposi torum, ideoque solum superesse Leonem Magnum, qui ut eadente quinto saeuis vixit, Traditionem ille unus usu Deit. Addit Carolus vitasse pag. a. sanctum Leonem striptorem ese haud ita seeuratum. Responsio altera est, quinquaginta dies enumerandos fuisse a secunda die azymorum , si haec non incidisset in sabbatum; nam si in sabbatum incidisset , ut contigit anno Passionis Domini , erant supputandi a seria prima, idest, a Dominicae quod in-nuunt Versones aliquae supra produEtie, quae Levitici xx . I s.

habent post diem festivitatis, seu, a crastino eestationis. Atque haec

responsio tradita ab Eminentissimis viris, Bellarmino , ct Baronio , est inter Theologos valde communis; nec multum quatitur testimonio Iosephi, utpote quod potest accipi de ordinaria communique ratione temporum, non de peculiari, cum stilicet Pasthae inhaesisset sexta seria. Has duas tantum responsiones censeo probabiles; nam qui reponunt sestum Pentecostes continuatum fuisse in septiduum , nec apparere ex Act. 2. i. de quo die aecipiendus sit sanctus Lucas, aperint istimὴ refutantur tum ex Graeco textu, in quo dies extat singulari

numero, ' ν τω συμπλοῦθα τυ ημέραν τώ minin me, inesse eo letum diem Penteeostes; tu in ex numeri complemento ἰ tum ex Peπteco-ses vocabulo simpliciter posito . Qui etiam excludunt a numero quinquaginta dierum secundum arymorum , viam ineunt commentitiam & insolitam r & demum qui censent in Actibus Apostolorutria non commemorari Pentecostem Iudaicam, facise revincuntur ex Aet.

Uerlim quaenam duarum illarum responponum est praeserenda γDe priori subscribendum BENEDICTO XIV. de Feso Penteeosternum. 496. falsissimam esse ; quoniam non est verisimile S. Leonem Magnum, tametsi floruerit quinto saeculo, stripsisse Pentecostea incidisse in Dominicum diem , nisi id pervuIgatum fuisset in traditionibus Romanae Ecclesiae , quas hac in parte etiam Novatores sequuntur , sicuti demonstrat ex Usserio, & Pearsonio sapientissimus & eraditissimus Pontifex. His addo supposititias quidem esse Constitutioncs Cle

mentis, necnon apocryphum serm. Is4. de Tempore ἰ ex Apocry phis tamen seriptis erui traditionem temporum, quibus eadem stri-Pta prodiere : eumque Constitutiones Apostolieae laudentur ab Euse-dio H. E. lib. I. cap. as. ab Athanasio in Epistola Festali, & ab Epi-

Phanio Η. XLV. num. s. &Η. Lxx. num. Io. qui longe praecesserunt S. Leonis aetatem , consequitur hunc non suisse illius traditionis au

QQrem primum , sed illam accepisse a majoribus . Quod insuper d*ἶ a Prax-

183쪽

Pears Io & Usserio ait Benedictus , confirmatur ex scaligero laeo

paullo supra citato , ex Light oto in H. H. ad cap. 2. Act. ex Samum te Basnagio ad an. xxxi I. num. so. ex Ioanne Frisichmuth praecit. dinser. n. 2I. qui etiam laudat Bochartu in , aliosque Protestantium, hae in re criticis nostris aequiores . Tandem ubinam sententiae illius νeniaditores legcrunt Spiritum sanctum in die sabbati descendisse Est tamen in hac sententia aliquid veri paullo post detegendum. Altera responsio supra a nobis probabilis dicta est, ac talis cenia letur eo loci a BENEDICTO XIV. num. sop. opponunt quidem adversarii testimonia Rabbinorum asserentium manipulum primitiarum demessum die quoque sabbati : sed haec traditio universalis non est .

Permulti enim Hebraeorum ea Verba Levit. xx i II. ab altero die sabbati, non accipiunt pro die consequente Pascha, sed consequente ordinarium sas batum. Diximus non adversari hanc interpretati

nem Hebraico textui habenti, ma n mndo , o erastino cessationis. Legit & Chaldams, Post diemfestisitatis; atque in nonnulis exemplaribus Graecis striptum est, απο πιι ἰου ειον της -- ἐν σαβατω- ,

a die postriduano primae diei sabbatorum. Nonnullos autem Hebrae rum huic sententiae adhaerere, constat, inquit Uitassius , ex libro Menachol, ex Maimonide in Tam id in cap. . Seldeno de Anno Civili, ct Calendario Iudamrum , & Light oto ad cap. 2. Ast. Apostolic rum. Defendi ergo potest Pentecostem Iudaicam anno Passionis Christi in diem incidisse Dominicum , eodemque die illapsum Spiritum P raclitum in Apostolos. Sententi, mea est in utraque responsione aliquid veri, S aliquid salsi. Verum est quod tenet prima , Iudaicam Pentecostem anno il ao incidisse in sabbatum , & falsum est in sabbato descendisse Spiritum

Domini: & verum est, quod tenet secunda , Spiritum sanctum d Icendisse die Dominico, falsium autem descendisse in sello Pentecostes Iudaicae ς quod cum breviter explicavero , solutum erit argumentum , a vindicata simul Romanae Ecclesiae, de die adventus Spiritus sancti, Traditio. Ac primum de die Iudaicae Pentecostes constat ex dictis superiori cap. prop. s. ubi diximus sabbato non fuisse vetitam manipuli messionem. Confirmatur ex Iosepho, qui asserit demessum manipulum die XVI. Nisan, nullo temporum producto discrimine . Idem patet ex Graxis versionibus nuper laudatis: quarum planior sensus

est, eis postridie primi festi, ides, Pssebatis; non a postridie se sti

ecundi, hoc est, sabbati; non enim inquiunt, o die postri avo sabbatorum, sed, die poskiduano primae diei sabbatorum . Sequitur

omnino idem ex doctrina eorum , ad quos pag. 4. Witassivis proVO-cat; nam in Menaerit sol. 6s. opinio eorum, qui censebant manipulum non esse metendum sabbato, tribuitur quibusdam baithu is

Sadducaeis stilicet a & consevi Doctorum omnium cicernitur me

184쪽

Liber TrIgesimus tertius. Cap. II. 282

tendum esse . Vide Biblioth. Rabbinicam lom. r. pag. 62. Maimoniindes in libro , quem inscripsit, y an 'Na Porta Mosis, pag. 264. edit. Oxoniae docet oblationes coetus nunquam disserendas esse, & sequenti pagina ait diem agitationis manipuli fixum S invariabilem esse diem ein morum Reuπdum . Idem pag. 2 8. se auctorem dicit Tractatus Menaebot, in quo refellitur, ut dixi, opinio Baithuscorum . Ioannes Light olus in Ast. Ap. pag. 69 a. edit. Roterodami citato li-hro Menaebot concludit, Hoc igituν anno, in qno jam versamur, illo seisieet, quo ciri ius ascendit, ct Spiritus Iansius descendit, oblatio manipuli era fabbato : quod etiam probat ex Rah. Ismaele , alii Gque in Ministerio Tempsi cap. X i v. sest. 2. pag. 42. Seldenus denique citato libro cap. 7. pag. edit. Londini II. concludit receptissima apud Hebraecis Glossii ad Levit. XYI II. Ir. P mrino mn nr rina rima n A erasinosabbati, ides, a erasino diei festi primi Passehatis. Quae si dictis supra addantur; videtur nobis proba-hilius Pentecostem Iudaicam incidisse anno, de quo loquimur, in diem sabbati; quamvis sententia opposita non sit praesidio penitus destituta . Nec multum habent roboris Versiones , quae Hebraica verba reddiderunt, A erasino cessationis, sive, diei festi; quoniam sabbatum , quo vocabulo significatur cessatio, aut requies , usurpatur apud Hebraeos ad significandum quodcumque fistum : & reverata A erastino sabbati nihil aliud demonstrat, nisi septem hebdomadas computationem suam incipere a die, quo elevabatur manipulus ,

idest, a die seeunda comorum , ct decima sexta mensis Nisan , ut inquit praelaudatus Maimonides in Tract. Tamidis, & Mosaphin cap. . 4 ip aa nacio civ nns bes )ais zv, seeunda die Pascharis, quae essexta deeima mensis Nisan . Vide Iosephum de Uoisin lib.

de lege divina cap. 44. pag. 622. edit. Parisiensis . At Spiritum sanctum in Apostolos illapsum die Dominica , sive postriduano Pentecostes Iudaicae, in sero primum ex Τradition . . quam supra vindicavi adversus recentiores Criticos: neque enim aut Scriptor Constitutionum , aut Auctor sermonis Is 4. inter Augustinianos de Tempore , aut S. Leo serm. r. & 3. de Pentecoste asse ruerunt advenisse Spiritum ParacIetum quinquagesima die ab elevatione manipuli, sed quinquagesima die a resurrectione Domini: quod verissimum esse profitcmur . Deinde verba Actorum II. r. D cum complerentur dies Pentecostes, denotant diem primum Pentecostes tunc fuisse completum: reddunt quippd hunc sensium Graeca verba: M VAE τῆ συμπυρουθα ἡμέρω ς π τυωςd, tu esse eo letum diem Pentecostis: quod tam bene dicitur ubi praesens advenisse monstratur, quam ubi praeteritum praeterlapsum est; sicut apud Lucam IX. s r. similis phrasis significat tempus non nimis remotum a termino , RGen. Axv, 34. tempus perscctum jam, A completum. Hoc auten desi.

185쪽

18α De Theologicis Di Isinis

designari AE . a. agnoverunt Syrus , &Arabs interpretes, quI tom .HPolyglol. p; g. Sao. reddidere , Cum igitur impletas esset dies Pente hostes. Ad haec Christus in adimplendis figuris antiqui testamenti, ut ostenderet transitum de umbra ad veritatem , quod praefigurabatur typo, complevit in die sequenti. Ita agnus mactabatur die xiv. &Christus immolatus est die xν .ac manipulus Ar χῆς, primitiarum, ORferebatur die xvi. & Dominus factus in resurreetione , ut ait Apost. I. ad Corinth. XU. Eo. Hae καωια-νωνοῦ primitia dormientium, resurrexit die xvii. Nilan . Sabbatum quoque Christianum non . fuit institutum sabbato Iudaico, sed dic Dominico. Quid ergo mirirum , si consecrare voluit ad νentus Spiritus sui, non Pentecostem. Iudaicam, sed diem insequentem, qui deinceps futurus erat Penteis coste Christianorum ξ Postremb , quando descendit Spiritus sanctus, Mon erant Apostoli in templo , sicuti fortassis erant cum Iudaeorum. coetu trantacta die, horis praesertim matutinis iugi sacrificio destinatis et sed omnes pariter sedebant domi, celebrantes diem prius re surrectione Domini, & tunc adventu spiritus sancti consacratam δquorum nos exemplo atque instituto Pascha, Sc Pentecosten colimus , alia die a Paschate , S a Pentecoste Iudaeorum .

Demonsbatur Dominum Iesum in seuprema earna obfer passe praecipuas legalis Paschatis ceremonias.

Vae nuper diximus de abrogatione ae translatione sistorum Iu-- daicorum, ostendunt quam ineptδ ratiocinentur, qui ex conditione typi inserunt eadem die mactatum mysticum agnum , & Dominum crucifixum . Sanε id sentientes resutantur ex quo Dominus in veterum impletione signorum non semel statutum diem transmutarit in proximum : si tamen ad diuersam diem prrtinero dicenda sunt institutio Eucharistiae, S crucis cruentum sacrificium e quorum utrumque evenit intra limites eiusdem legalis festi. Cum etiam iaagno typico coena subsequeretur immolationem : Christus postridie passurus immolationi praemisit coenam , si immolatio accipiatur, nota pro fractione panis , quem vertit in corpus suum , sed pro morte cor poris sui , quod suspenderunt in ligno. Quod si assuramus mactatio nem agni utrumque praesignasse , sacrificium scilicet crucis , & Eu. Charistiam, ut q. 74. art. 6. demonstrat s. Thoinas et non solum tria die legati, verum etia in in naturali, figurae antiquae respondere in Venietur antitypus . Indubitatum est ergo ea in nocte , qua Euchari stiam insti tuit, Dominum Jesum celebrasse commune Pascha: atque

186쪽

Liber nigelimus tertius. Cap. IIL 18s

H eonfirmat observatio rituum Iudaicorum: de quibus in praesentia breviter sum dicturus. Principio ad comedendum Pascha conveniebat cum familia reis ctor domus ac senior, assumens vicinos, si non potuissent sessicere domestici sui, ad Uum agni, Exodi xI I. 4. Numerus Pasobalium, ut dicebantur, Societatum ex Iosepho lib. VI. de Bello cap. 9. constabat saltim convivis denis r institue hatur convivium nocte , &nemo Pascha manducabat, priusquam tenebrae obducerentur , ex eo dem cap. Exodi versu 8 concordi busque Rabbinorum traditionibus in Thalmud , de Pesaeb, pereh. ro. Sternebantur quoque lecti, parabatur caenaculum , coquebantur cibi ς ut postulabat Paschale eonvivium, S immῖnens solemnitas azymorum. Haec omnia in suprema coena servasse Dominum , narrant Matth. XXVI. Marcus XIV.& Lueas xxii. Discipuli paraverunt Pascha, invenerunt cinnaculum stratum , Iesus una cum duodecim discubuit , coenavitque facto jam

vespere

Hoe deinde intercessit discrimen inter Pascha primum Aegyptiacum , S alia posteriorum temporum peracta Iero Elymis ς quod illud celebrarunt Iudaei stantes, calceati, accincti renibus, & ad iter habendum parati, utpote ex domo servitutis profecturi; sed, ut seribit Ahen-EZrae in cap. I 2 Exodi, cui consentiunt Rab. Salomon in 'Oeb pereli io. Mi ob, omnesque Commentarii, aut Rituales libri Rabbinici, reliqua Paschata edebantur a Iudaeis jacentibus & deincumbentibus, quasi tu signum dominii ct libertatis. Dominus pariter discubuisse legitur, Matth. XXVI. Io. cumque Ioannes recubuerit in eius gremio , atque ad pectus, Dan. X III. 27. ct XXI. 2o. necessum est , ut Iesus mensae incubuerit capite per cubitum sinistrum sunsulto , ct facio ac pectore ad Iatus obversis, S Ioannes discumbens eodem corporis statu habuerit dorsum prope gremium & pectus Domini . Atque eo ferme pacto discumbebant Societates Paschales, di etae propterea Hebraich Messabim, quasi prope, 9 eircum aecumbenter . Ex consimili discumbendi ratione, in toris nempeia, Iectulisque mensalibus , percipimus quomodo mulier, quae suerat peccatrix, Lucae vir. 38. staret in domo Pharisaei retro fleat pedes Domini , ct commode posset pedes ipsos rigare lacrymis, tergere Ca pillis, Rosculari; necnon Mat. xxv r. 7. & Marci XIV. 3. fracto ala bastro unguentum effunderet super caput recumbentis. Inter coenandum paterfamilias gratias agens benedicebat azymum panem , S illum ceteris distribuebat: ita refert Rab. Maimonides in mametr umais, aliique apud Light otum in Minis .templi Iera obm. Et cum in Paschali coena plures adessent calices p unus quidem distribuebatur eodem pacto cum gratiarum actione , sed alter,

187쪽

184 De Theologicis Disciplinis

cuissent aquam, existimabatur aliquid omissiim in recta huius eere

moniae observatione: quod praecitatus Light olus in H. Hebraicis adcan. 26. Matth. pag. 38 o. confirmat ex salmud Babylonico, & R.

Eleaetaro, ex Gemaristis, communique Hebraeorum traditione. Opti me croci calices distinxit Lucas cap. xx M. I . S llo. ubi inquit Euchae istiam sub specie vini fuisse institutam post coenam: Similiter reealieem , postquam eaenavit, dicens, o c. Unde apparet Inter coninsecrationem panis, ct consecrationem calicis aliquid temporis interia

misse.Hinc putarunt quidam Iudam adfuisse utique primae communioni sub specie panis, non alteri sub specie vini, quoniam Ioannes x iii. go. ait. Cum ergo accepisses ille buccellam, eontιπαῖ exivit. e-rtim his non lubscribo, quia Lucas citato loco post commemoratam

consecrationem calicis narrat Dominum diXisse et Verumtamen ereermanus tradentis me, meeum est inmensa; S Marcus xi ν. 23. , de eodem calice , qui consecratus est , scribit: D biberunt ex eo omnes . Ouare bueeella intincta , de qua Joannes XI II. 3o. non erat corpus Domini, sed frustulum a gymi non consecrati intinctum embammate. Recte itaque S. Pater Augustinus , Τract. LXI I. in Ioannem num. 3. Non autem, ut putant quidam negligenter legentes , tune Iudat

Christi eorpus aecepit. Intelligendum est enim, quod iam omnibus eis distribuerat Dominus sacramentum corporis , ct sanguinis sui. ubi ct ipse Pudas erat , sicutsancius Lucas evidenti imὸ narrat: aedeinde ad hoc ventum est, ubi secundum narrationem Ioannis aperiniissimὸ Dominus per buecellam tinctam atque porrectamsuum exprimit traditorem , fortassis per panis tinctionem illius signifieans fictionem.

Atque ut melius Augustini sententia , quam certissimam puto , percipiatur, nota ante excidium Templi Iudaeos his ritibus instituisse Paschalem coenam . Strato, ut dixi, coenaculo , ac duOhus vel tribus azymi placentis paratis, quas apponentes mensae dicebant, a 3au Eun, h n me es panis afflictionis , praeter lancem cum Carmnibus agni assi, parabant patinas cum cibis aliis elixis , & paropsiodem, aliud vas escarium , cum Pin I, Gaxoseth, quod crat em hamma , musteum ex pomis, daetylis , astaphidibusque contusis, atque saccharo & condimentis aliis compositum ς ac demum lactucas agrestes , quo nomine ventui it quoque in tybus , cichoreum , S marinrubium . His verb paratis , apponebatur facto Vespere agnus assus cum placenta azymi, S cum istis lactucis: tum comoso agno, & D-gali peracta coena , veniebant patinae elixarum carnium cum embam. mate, & pater familias gratias agens frangebat placentam, & cuncti epulabantur splendide, vinumque gustabante ac demum coena usuali absoluta, surgebant convivae, abluebant manus, ac post pusillum temporis iterum recum hentes intingebant reliqua placentae

frustula in embammate, quod servabatur ad finem convivii, sive ,

188쪽

Liber TrIgesmus tertius. Cap. III. et 8

ut loquuntur Hebraei , ad in P LN Ubikomen, cinnulam , atque comissationem . Haec litteris mandarunt R. Maimonides, R. Eliezer. R. Salomon, Talmudistae omnes, de quibus Bibliotheca Rabbini, tom. a. L his tus in Minist. Templi, & in Horis Hebraicis, ct alit ab his laudati, complures . Hoc sere ordine Dominus Iesus legali peia tacto Pasibate, atque incoepta usuali ecena, fregit, ac benedixit placentam azymi, adductis jam patinis, ct paropside, in quam Iudas inistingebat manum , Matth. XXVI. 23. & 26. atque ita elaenautibus diΩeipulis instituit secramentum corporis sui. Completa deinde coena, porrectoque calice cum vino permixto aqua, Eucharistiam consecravit sub specie vini, Lucae xx II. a . Surgens posthaea coena deposuit

vestimenta, praecinxit se linteo, Sc lavit pedes disicipulorum, Ioan. Ni tr. 4. Post ablutionem recubuit iterum, ad id PBκ apbihameu

scilicet, parvamque caenulam, eodem cap. vers. I a. ac tunc Iudae

porrexit inti rum panem, videlicet, non sacramentum , quod iam omnibus distribuerat, sed frustum placentae intinctum in embam ma- te: & quod soli proditori datum Iegimus ipsemet in capite xor. versu 26. Accepta denique hac bueeeua, Iudas, progrediente iam nocte, e coenaculo exivit, ibid. versu go. Ex tam plana narratione sequuntur plura observatione dignissima. Sequitur primd miram esse Ioannem inter , ac alios Evangelistas harmoniam e caenam , de qua Ioannes XVI. fuisse Paschalem, contra quam sentit cum aliis perpaucis Lighiseotus: peditavium subsecutum ad coenam Eucharisticam , huic vero adsuisse etiam Iudam Iscariotem rimmerito Vinum Harmoniae Evangelicae lib. I. cap. X I in anteponere sententiam Hilarii asserentis canone xxx. in Matthaeum, prodito rem non fuisse participem di νinorum sacramentorum , sententiae Augustini docentis de consensu Evangelistarum lib. I M. e. I. Se Trast. LV. &Lx Ir. In Ioannem , institutam Eucharistiam peracta Paschalicana, & communi incoepta, sacramentum corporis Christi datum Apostolis omnibus, ac proditorem interfuisse etiam consecrationi, &communioni calicis . Sequitur secundo bueeeliam intinctam Bli Iudae porrectam non fuisse corpus Domini singulis communicatum, tametsi visum est oppositum plerisque veterum; quibus praeserendum Augustinum rectὁ monet Calmet in Commentariis ad praecitatum caput XII l. Ioannis. Sequitur tertib Iusisse operam Uilhelmum K Iehitium,

qui dissert. de Bueeella intincta, tom. v I. Critic. Sacr. Pag. 92 I. eπquo cadem buccella non fuerit corpus Domini, conatus est demonstrare Iudam proditorem fuisse divini sacramenti communione pri-Vatum . Sequitur praeterea iure , meritoque consuetudinem porri

gendi populis Eucharistiam intinctam, etsi quibusdam in locis olim

viguerit, nullum habere in Evangelio fundamentum: ut enim legiemus cap. Cum omne, de Consecrat. dist. a. num. 7. deprompto en

189쪽

185 De Τheologicis Disciplini

EpistoIa Iulii Papae ad Episcopos Aegyptios, sive potius ex Concilis

Bracarcnsi I v. an. D. 6 s. in Evangeliosorsum panis . 9seorsum e I eis eommendatio memoratur : nam inlinitum panem aliis Christum

praebuisse non legimus, excepto illa tantum discipulo, quem intintra hactena Magi tri proditorem ostenderet, non qua Derament; huiat

insitationem Ignaret. Provenit ex eadem consuetudine, ut aliquanis

do pro infirmis servaretur Eucharistia intincta ἰ quod constat ex decretis Burchardi Normaciensis lib U. cap. 9. Ut omnis ζ sed cum illaeonsuetudo ex falsa interpretatione buccella intincta sit derivata , ae sufficiens sit communio sub una specie . adnotatum henh a Glossa in praecit. cap. Cum omne , & in cap. Presbyter Eueharipiam , ejusidem

distinct. a. num. 9 I. necessum non esse, ut pro infirmorum viatico, servetur consecratus Panis intinctus. Sequitur tandem ex praemissa comparatione Iudaicorum rituum cum se premae coenae circumstantiis ,

turpissimδ alucinatum Ludovicum Cappellum , qui Aniinad Uers. contra Buxtorfium de Caena Domini putavit verna Consecration is , Hostes Corpus meum , a Christo fuisse prolata loco illorum Nuν ου n, Rri. Hie spanis assistionis p quum eviilentissimδ appareat ex omni hus libris Ritualibus, quos vocant, A bi π an Hastadeseel Pasebatis.

haec verba fuisse praeludium, S invitamentum camae, S recitata ante convivium , non in medio , cunctisque discumbentibus ς ac multo minux in fine menta, sicut in sexto de Emendatione temporum liahro pervertens ordinem rituum inquit Scaligor . Certum est en in Christum verba consecrat nis protulisse discipulis eaenantibus, Matthaei xxvi. 26. diseumbentibus , ct manducantibua , Marci xlvia

Facta autem Coena recliabant Iudaei Haliel aga I,. hymnum magnum . Constabat ille psalmo ii . Confitemui Domino quoniam bonus , cui permulti addebant praecedentev t Ia. III. Iq-ris. & Iiis. qui omnes inscribuntur Allel a , idest, Laudate Deum: quidam vero, ut aiunt Rab. Iuda , S Rab. Bar-Iacob, incipientes a Psalmo ri . prosequebantur usque ad psalmum i 3 ia Hinc prodiero diversae de hoc hymno opinionex interpretum : sed omnium consenissa praecipue constabat ex praecitato Psalmo ii . Confitemini t unde Eeelesia Dequentissimh in Paschate intonat EAMIUσ, & versium eiusdem Psalmi et . Hae est dier, quam feeit Dammur , M. Arbitramur propterea eumdem psalmum esse hymnum, de quo Matthia NXν r. Io. Et brum ditio, exieruvi in montem Olivetic Hymnuxen , qui incipit, Solvere volo , ct solvi volo , de quo S Pater Augustinus in Epistola ass. nun2 23 . ad Ceretium, fuit Priscilliani starum putidissimum, ineptissimumque figmentum. Atque his adnotationibus nostris confirmantur quae dixisux de Christi postremo Paschate , recensentur antiqui Hebraeorum ritus, explicatur Euan

190쪽

Liber vigesimus tertius. Cap. IV. 18

gelica historia , & quaestiones permultae alioqui subdissiciles, cedi,ta, ni fallimur, brevi, atque plana methodo resolvuntur.

Di eritur de materia Eucharistiae, ac primum de Aomo ,

ct Fermentato. ΡLυRA in hoc capite circa materiam Eucharistiae investigabimus

Ac primum , an Dominus sacramentum istud instituerit in azymo, quod licit magna animorum contentione Latinos inter Graecosique disceptetur, ex dictis tamen facili consecutione deducitur: alterum an in Ecclesia Romana perpetuus fuerit agymi usus : tertium num Fermentum, quod olim deserebatur ad Titulos in Urbe Roma, fuerit Eucharistia r quartum an congrua sit Hostiarum nostrarum quantitas ct figura: quintum an Graeci prioribus saeculis consecrarint agymum panem, Vel fermentatum ἰ sextum denique, an uterque panis apta sit sacrosanctae Eucharistiae materia. Ad priorem ergo quin stionem deveniamus. PRop. I. Christus Dominus sacramentum corporis sui conse .cravit in azymo. Hactenus enim demonstratum est Christum Dominum celebrasse Postremam coena in exeunte quartadecima die mensis Nisan, ac die prima azymorum, quando e Iudaeorum domibus sublatum erat seris mentum , S aderant tantum mensis appositae azymi panis placentae.'

At Christus in ea caena, atque in pane ibidem apponto instituit Eucharistiae sacramentum. Instituit illud igitur in placentis panis azymi . Utuntur hoc argumento Theologi omnes, & sanctus Leo Papa IX. epistola ad Michaelem Constantinopolitanum Archiepiscopum, scripta anno Ios4. ubi ait: sui non veneratRhere legem, sed adimplere , iuxta ipsius legis praeeptum, ct comis ct vino vetus Pasibaadimplevit, se protinus ex comis ela vino novum, sicut aperte Lucas narrat, discipulis tradidit. Neque enim rotis οξῖο diebus illis fermentatam apparebat in omnibus finibus Israel, ct apud quemeanquo inveniebatur, peribat anima ejus de populo suo. stata si in caesa Domini Iesu opparuisset, Mi se, seu diseipuli ejas, quoquo modo astassent, jusὸ Hur pranuarieatores legis perirest, nec ipse Domi nus dieeret sui insidiatoribus, Ruis ex vobis arguet me de peccato ΘNee opus esset falsos reses ad percendam eam quaerere, eum hoe solo perderetur iustὸ. Extat haec Epistola lom. I x. Concit. pag. 9 8. Rapud Barcinium ad annum praecit. num. XI II. Atque haec sancti Le nis verba comprimunt quoque insaniam aliorum Graecorum, qui A a a cum

SEARCH

MENU NAVIGATION