Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 7. In quo plura traduntur, quæ ad confirmationis, eucharistiæ, & psnitentiæ pertinent sacramenta

발행: 1743년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

eeleberrimi, Iuenin q. 2. de Euch. cap. I. art. I. Cardinalis Gotti q. i.

dub. I. num. 3. TOurnelius ari. IV. q. 4. Concl. r. & quidam alii scri-hant, ad tenuissam hanc formam redactas oblatas labente taculo xi. Quod alia non eget consutatione . Fatemur tamen olim ex eodem pane consecrato, fractoque desumptas particulas pro laicorum communione, unde etiamnum minores hostiae particulae dicuntur, ideoque consecratos aliquando panes amplioris quantitatis. Non est ergo , cur nobis hac in re succenseat cum Novatoribus aliis Ioannes Geis

ardus Vinius in disputatione de sacrae Coenae Dominicae Symbolis thesi a. opponens testimonia Bernoldi presbyteri Constantiensis , RCassandri in Liturg. cap. 27. cum testes producamus alios majores aetate, celebriores doctrina, atque sanctimonia praestantiores . Miramur quoque eadem cum Vossio obiectare citato in loco Tourneislium, virum alioqui narium emunctarum . II. Quoniam major, aut minor qnantitas non immutat substantiam panis, tenetur tamen . quisque Sacerdos servare Ecclesiae suae disciplinam; duo nobis videntur esse certissima: unum non obesse consecrationi magnam quantitatem ἰ alterum verb, impiδ se gerere, quisquis recedit ab Ecclesiae consuetudine, & nefarii sacrilegii esse reum, si talem materiam consecrat, quae nequeat abstumi, priusquam computrescat. III. Nox. desunt tamen , qui negent posse a sacerdote conlecrari quamcumque panis quantitatem , puta quam adrnvoniret in foro ἰ primum quia Eueharistia instituta est ad usum sacrum , ideoque in ea requiritur moralis usius: secundo quia consecrari nequit massa panis cruda , Rconsequenter nec prodigiosa materia : tertio quia consecrare totum. panem existentem in soro, aut vinum in apotheca, res est omnino in decorat quarto demum quia potestas collata est Sacerdoti ad usum, non ad abusium . Quae argumenta urget Franciscus Macedo lib. ἔν. de Clavibus Petri, cap. lv. pag. 2 9. laudans sanctum Bonaventuram dist. Io. art. 3. q. a. S. Thomam in opusculo s9. cap. s. & quosdam alios antiquorum Scholasticorum . Oppositum tamen tenendum est, neque enim sive abusus sive perversitas finis tollit veritatem sacra menti, dummodo adsint cetera, quibus perficitur, materia, sorma, ct intentio: nec maior, aut minor quantitas, prout nuper ad invertimus , inducit substantialem materiae immutationem . sanctus autem Thomas opusc. sy. illam quidem opinionem recitat, sed non approbat et ac tertia P. q. 74. art. 2. desinit, nullam esse panis , aut vini quantitatem adeo magnam , quae eonsecrari non possis, nec opus esse

ut quantitas ipse determiaata sit ad usum fidelium, qui nune oceum runt , sed ad usum sicilium absolute; alioquin, ait, nec Sacerdos hahens paveos parochia r posset consecrare rutilias holas. Quidam vero ex antiquis Scholasticis tradentes oppositum , explicari possunt

dae licita, non de valida consecratione: ipse denique Macedo profi

212쪽

tetur se opinionis illius adstruere probabilitatem , disputationis dunis taxat gratia, ct concludit tenendam sententiam, quam sanctus Thomas tradit in Summa. At prolixe disputat de hac quaestione Disp. IV. sect. 6. Joannes Cardinalis de Lugo. IV. De praesentia materia

subscribunt Theologi omnes D. Thomae in IV. dist. II. q. 2. art. I. quaest. I. asserenti, quod consecrari valeat quantaeaπque quantitas panis dr vini, quae eoram Iacerdote propouitur: eamdemque praesentiam requiri patet ex forma Deramenti tam corporis, quam ealteis , in qua pronomen es rei praesentis demonstratisum , ut recte ratiocinatur Estius dist. viii. I. 6. Atque hinc sequitur non consecrari male riam post parietem, aut a tergo sacerdotis positam , hene tamen consecrari ante sacerdotem ipsum constitutam, etiamsi cooperta sit velo, atque etiamsi PiXis continens partieular pro communione fidelium non aperiatur; dummodo praecesserit intentio consecrandi quidquid materiae sit praesens. Ad praesentiam quippe moralem ne-ccssum non est , ut materia tota oculis conspiciatur, alioqui nec partisulae sub aliis latitantes, Pixide aperta , consecrarentur , ut P. IV.

de Sacrific. Missae sect. 2. num. 3 s s. docet Theologorum , & Antistitum culmen BENEDICTUS XIV. productis aliorum Doctorum testimoniis. Quae utique de consecratione valida, non de licita , quae omnem postuIat diligentiam , dicta sunt. ΤΗ Esrs IV. Imperitὰ quidam Graeeorum vitio vertant Romasae Getesiae quod Gnseeret tu ae mo , ct id perperam prodaeuut tanquam unam ex eausis separationis , ct sebi aris fui. Multis quippe demonstratum est, stare pro consuetudine Romanae EccIesiae institutionem Christi. S vetustam , atque perpetuam ritus , quem Latini obserWant, dis ciplinam , & a Graeeis nugacitates potius, quam solidas ratiocinationcs opponi. II. Nil ex antiquis Patribus, etiam Graecis, insertur, nisi ad sacrificium panem requiri , nec illorum quispiam ait neces sarib exigi sermentatum t immo Chrysostomus docet Dominum antequam pateretur comedisse Pasiba legale, tametsi alieubi innuit Iudaeorum aliquos livore in Christum percitos definitam diem in proximam commutasse. Theodoretus quoque in Danielem prophetam. scribit, Panis dieitar fermentatus 9 aomus : quod Graxis objicit Auctor Explanationis definitionum Synodi plorentinae, pagina 9a

μυς η . ψιος . Id verb nos pluribus scripturae locis supra confirmavimus . III. Ouamvis Romana Ecclesia ab Apostolicis temporibus

Consecraverit azymum, nullus tamen Graecorum ante undecimum s

culum id nohis ad fovendum schisma ausus est obiicere , nec ipse pe

213쪽

De Theologicis disciplinis

stilentissimus Photius, discrepantiam rituum non improbans : atquci hinc merito Leo IX. epistola ad MichaeIem Cerularium, conscripta

anno MLIV. mense Ianuario, Illud autem c inquit quis non stupefeat, quod post tot sanctos, ct orthodoxos Patres per mille ct virtutia passione Salvatoris assor novus ealumniator Delsa Latinorum emersissi, publicam perseeationem excitans, ct anatbematizans ominnes , quieumque participer eruntsaeramentorum ex a mis IU. Damis natis in sexta Synodo Monoehelitis, Ioannes Portuensis Episcopus in Dominica octava Paschae Constantinopoli, ac in templo sanctae Sophiae Latino ritu celebravit in azymis, Graecis omnibu& astantibus eum Imperatore Constantino Heraclio , & Georgici regiae urbis praesule , iisdem Graecis Latinum Sacrificii ritum summopere commendantibus: atque haec non solum ex Romanis Archivis ad Uersus Nicetam Pectoratum produxit Humbertus, sed etiam litteris consignavit Hilarion Graecus Monachus , de quo Volum. 3. pag. 69s, exi mius Lupus. v. Falluntur praeterea, qui arbitrantur solam Romanam Ecclesiam a Zymum consecrarer eumdem enim ritum a priscis temporibus observasse Ecclesiam Ierosolymitanam assirmat praelaudatus Humbertus , confirmatque Lupus pag. i . admodum probabili conjectura . Antiquos Maronitas usos suisse agymis demonstrat Abraham Eliellensis apud Ioannem Morinum de Sacris Ordinat. parte a. pag. 383. tametsi plerumque sequantur alias Graecorum consuetudines . Armenios uti azymis haud negant Graeci: quod non a empisse ah Eutychianis inde constat, quod Ioannes Philoponus & ipse Eutychianus probaverit usum fermentati. Nobiscum etiam convenire Morarabes, idest, Gothos in Hispania degentes, advertit cap. IV.

disert. de Agymo eruditissimus Mabillonius. Idem scribit de Indis Caranganoram incolentibus Ioseph Indus Navigat. in novo orbe

cap. II . apud Martentum lib. I. cap. I. art. . num. 22. Vide etiam

Notas uberiores Richardi Simonis in Apologiam Gabrielis Mori , num . VI. pag. 87. ac sequentibus, ubi plura extant notatu digna . TMEsIS U. Si ratione pugnandum foret, Deile LatinI eommonstrarent maiorem sui ritus eonvenientiam: Ied in hoc sunt Graeeis prudentiores , quoniam eos, qui consecrant fermentatam, non damnant,ineptasque eatam niassumma earitate repellant. Et quidem pro convenientia ritus sui. potant Latini proferre primo Christi Domini exemplum r deinde Vetustissimam disciplinam: post hac azymi panis, qui rarius effcitur

mucidus, nec tumidus aut cavernosus est, ut sermentatus, nitorem satque aptitudinem: praeterea ejusdem agymi significationem , deno

214쪽

Liber TrIgesimus tertius. Cap. V.

O veritatem, & insuper Christi carnem absque virili commixtione progenitam: contraria insuper symbola sermentati, quo apud Amos xv. s. designantur polluta sacrificia , Matth. xv I. II. tumor S hypocrisiis Pharisaeorum , praecitata Paulina Epistola genus omne malitia; ct vix in uno Evangelii loco in bonum sensium excipitur, ubi regnum caelorum dicitur . sermento simile . Uide Responsionem primam Carindinalis IIumberti tom. x I. AnnaI. Eccles Baronii pag. I. Ut addamus nos aliqua ex eruditione profana , accipiunt veteres Grammatici fermentum pro indignatione, perturbatisque animi assectionibus: atque ita Grangaeus interpretatur illud Iuvenalis Satyra 3. eine e

ct istud fermentum tibi babe: & de muliere irata Olympio Villicus

apud Plautum in Casina, ne infe rmento tota est , ha turget muῖ. Fermentum enim a struendo dictum est , quasi fervimentum; unde ScHebraei ruri balaa , quod est fermentare, interdnm accipiunt pro

turgere irci . Possumus denique reponere calumniantibus Graecis, Romanam Ecclesiam fundatam per primos ApostoIorum in summo angulari Iapide nunquam Iudaicis fabulis , aut apocryphis stripturis acquievisse ζ Graecam vero , posteaquam illam corrupit Arrius, proinstituit Macedonius , ipsaque Nestorium , Eutychen , Monothelitas, Pluraque alia viperarum genimina non tantum peperit, sed etiam aluit, ac tandem adversus Petri Cathedram caput extulit, dogmatum pravitate , & novitatibus plurimis esse vitiatam . Sed quoniam toleranda sunt quae pertinent ad solam disciplinam rituumque discrimen ς sutim permittimus Graecis sermentatum , ritum non reprehendimus , Ec veneramur sacrificia, haereses duntaxat, & nefarium schisma damnantes. Iure itaque meritoque Barlaamus Monachus Ca- Iaher apud Ioannem Cantacurenum lib. 2. His . cap. 4o. invitans Graecos ad unionem, praetextam hanc separationis causam propulsat,& quamvis Gradicis addictus, istud de nobis judicium proserit Latinos ver3 in lautum prudentiores exsimo quod illi quidem minimὸ θο- piam de fermentare vituperant, sed si militer venerastur . Revera nunquam Romani Pontifices reprobarunt Graecorum consuetudinem:

sed Gregorius VII. ad Synnadensem Archiepiseopum seripsit: Et illi

quidem , t Graeci suum fermentatum commendauer, reprehensionis in nos levissima verba contumaciter jaealari uos desinunt. Nor veris avmum vostram inexpugnabili seeundam Dominum ratione defende ter, ipsorum fermentum nee vituperamur, nec reprobamas. Grego. xius IX. in litteris ad Germanum Archiepiseopum Constantinopolit. ait in sermentato eo ur Dominisum ante resurrectionem, idest, ρυ- sibile rcpraesentari, azymum Mero esse sacramentum glorificati eo

poris . Clemens VII. in Bulla Provisionis uosra , prohibuit Latinis ne ullatenus reprobare praesumant ritus, ct ceremonias Graecorum Diuitigod by CO dile

215쪽

at α . De Τheologicis Disciplinis

is cine lis Horentino, vel aIias approbatas. BENEDICTUS XIV.

quod prius docuerat Not. 62. in Feriam V. M. Hebdomadae, confirmavit solemni Constitui. Eis Pastoralis. Ita nimirum Apostolici meis mores documenti, r. ad Corinth. IV. 12. Maledieimur, O benediis

rimas r perseeutionem patimur , ct sustinemus et blasphemamur , cr

ΤHas Is VI. Fallautur, qui eensent Graeis apud Latiπos minorantibus, aut peregrinantibus fas esse consecrare avmum , ct e eontra Latinis apud Graeos fermentatum. Sunt in ea sententia Diana Resolui. 99. MisceIIan. Naidus v. sacerdor, num. 4. Macedo de Clavi b. Petri lib. iv. Cap.s. & Henno de Euch. quaest.2. concl. 2. qui ad hoc demonstrandum utuntur communi proloquio , Cum fueris Roma, Romano vivito more , atque Epistola Augustini ad Bonifacium sq. alias It 8. ubi traditur servandam esse Ecclesiarum, ad quas proficiscimur, consuetuis dinem. Sed aliud de ritu sacrificii, quem fideles omnes norunt apud utramque Ecclesiam esse diversum , & ad quem servandum sacerdo-etes sacramento ordinis initiantur , aliud asserendum est de variabili

consuetudine, cujusmodi sunt festi dies, S jejunium sabbati, de quo in illa Epistola Ambrosius atque Augustinus . Hinc BENEDICTUS XIV. Constitui. super Ritibus Graecorum j. ix. praecipit, ut ItaIo-Graeci inent Kalendarium Gregorianum, festos dies, quadragesimale L ium , & quaecumque a fidelibus in diceresi , ubi ha-hitant , univertim , & sine ullo personarum ac rituum discrimine iuxta sacros canones servanda sunt, consuetudines nempe , de qui hus Augustiniana Epistola , & pervulgatum Catonis proloquium: sed de sacrificii ritu j. v I. num. Io. aliter idem Pontifex, eademque Constitui. VI. num. Io. his verbis thesim nostram definit: Cum insa-ero Generali Florentino Guellio praeseriptum sit, ut unusquisque sa-eerdos Eaebarissiam iuxta Delesia sua ritum sive Latinae, sive Graeaeis a mo, seu fermentato eonfieere debeat, veritumque a summis Romanis Pontificibus Praedeeessoribus vostris ne Latinas Sacerdos Graea ritu, aut Graeus Latino utatar, districtius inhibemus , etiam sub paenis perpetua suspensionis a divinis, ne presbteri Graei Latino more , e, Latini Graeco ritu , sub quovis licentiarum re saeuitatum Missas , ct alia divina osmia Graeci Latino more, o Latini Graeca ritu relebrandi ab e solisa Sede, vel ejus Legatis, ae etiam majori Faenitentiario pro tempore exsente obtentoram praetextu, Missas, et alia divina pineia eelebrare, vel eelebrari facere praesumant. Vide Florentinum Concit. in gulla unionis, S S. Pii U. Constit. Providentia Romasi Post eis emanatam anno is 66. xta I. Kal. Septembris. CA-

216쪽

Liber Τrigesimus tertius. Cap. VI. 213

CAPUT VI.

De materia conserationis calicii , ides , de vino.

PRAETER panem, Vinum quoque consecramus , ct istud modica

aqua permixtum . Dicturi itaque de hac materia , inquiremus priori loco an vinum tantu modo consecrandum sit ἰ deinde num vino sit modicum aquae admiscendum , postmodum an etiam aqua in Christi sanguinem convertatur , tandem an haec conversio immediate fiat, an aqua prius transeat in vini, cui admiscetur, naturam.

PRop. I. Vinum divinae, ae ineffabilis Eucharistiae materia est nec vini loco substitui potest aqua, sive alius liquor, etiamsi comm ni usu deserviat ad potum . Habet duas partes haec thesis , S pars prima damnat errorem . illorum , qui in sacris mysteriis aqua sola utebantur, ε uarii propterea dicti, sive 'droparastata. Sunt hi Ehionari supra commem rati , de quibus Epiphanius Haer. xxx. num. I 6. scribit, Ad alterais

miserii partem meram aquam adbibent. Similia Irenaeus lib. v. ad verissus Haeres. cap. I. num. 3. Accedunt Tatianti gregales, dicti Eueratiata quod nee vinum biberent, indropastata quod aquam pro vino offerrent, ut inquit Theodoretus lib. I. Η. Fab. Cap. 2o. pag. 2O8. De his etiam Epiphanius Η. XLvi I. I. Nicetas Choniates lib. i v. Thesauri Orth. Fid. cap. I 4. eumdem errorem tribuit Marcionitis. Adhaeserunt his Manichaei, quos exagitat serm. Iv. de Quadrag. S. Leo Magnus. De quariis peculiarem sectam constituentibus , S hoc solo errore notatis, pertractant Philastrius haeresi Lxxvii. S S. P. Augustinus H. Lxi ν. Ab his ergo diversi erant indrotbeitae S aquam a sacris mysteriis arcentes, & negantes illam a Deo fuisse creatam .

Altera propositionis parte perstringimus Novatores, qui censent ubi vini usus non est, posse usurpari quidquid illic vini loco hibi solet, tametsi adversus EAquarios fateantur retinenda osse , quando haberi possunt, vulgaria Imbola : pro hae opinione pugnavit Theodorus Bera epist. 2s. Philippus Melanchthon , qui libro de usu integro facramenti ait Ruthenos ob vini inopiam recte facturos, si pro illo adhiberent εἰ προμαι, aquam nempe mellitam.

Itaque priorem partem demonstramus I. ex Christi institutione ς Coena siquidem accumbens vinum illud Dominus consecratit, quod

Matth. XXVI. 29. appellat sm - - αι-ias, genimen vitis. II. ex

sacerdotio Christi, quod dici ratione rerum oblatarum, idest, paniSS vini . secundum ordinem Melchisedeeθ, ostendimus libro xxvi I. cap. 7. propositione tertia. III. ex definitionibus Conciliorum, nam

217쪽

a14 De Theologicis Disciplinis

Domisus tradidit, hoe es panis, ct vinum aqua mix ιm: ae Florenistinum in Instruct. Armeniorum, Tertium, inquit, est Euebaristiae Diseramentum, esus materia es panis triticear, er visum de vite, euiante consecrationem aqua modiei ma admiseeri debet. IV. ex unive sali Ecclesiae consuetudine, cuius testis est Augustinus scribens de a Aquariis , quam ostierunt in potuis Saeramenti, που illud, quos omnis Ecelesia. v. ex perpetua traditione Patrum , quorum aliqua testimonia producam propositione 2. Alteram verb partem, idest, quod nequeat pro vino consecrari aqua , sive alterius generis liquor , inde probamus , quod nulli fas su immutare materiam sacramentortim a Domino praestitutam . Quare iure optimo Bellarminus de Melanchthone scribit Iib. I V. de Euch. cap. 24. Ruis dedit Philippo auHoritatem mutandi saerais

mentorum materiam Z Non enim aliam possumus consecrare materiam

praeter illam, quam Dominus perscripsit, ac tradidit: unde Chrysostomus hom. ε 3. in Matth. pag. o. ait: Cujus rei gratia Non aquam, sed vinum p Arnieissam quamdam haeresim radicitas evellere voluit eorum, qui aqua in nosteriis utuntur. De iisdem Aquariis scribit Clemens Alexandrinus lib. I. Strom. pag. 3I . eos relinquem Leelesiam , ct versari in haeresbus , qui sola aqua utuntur, in Euchariapia . Eosdem non recipi a Deo ad eommixtionem suam, scribit citato lib. IV. adversus haereses, cap. r. sianctus Irenaeus. De Encrati tis Epiphanius citato in loco Aor. nurum usteria, inquit, qua aquoso Iummodo eonstant, masteria nou sunt, sed 'ia atque fallacia, vero rum ad imaginem expressa. In quo punissime ilior Samatoris sente tia redarguit, Non bibam de hoe genisine vitis, donee bibam liud πο- Uum in regno caelorum v ohiseum. S. Cyprianus Epistola 63. ad Carui lium ait plebem essesine Christi , ubi aqua, non vinum offertur. vide

canonem XXXII. 'rullanum, & in illum Commentaria Lupi to.2. p.9 19 Cpponebant Aquarii: De credente in Christum legimus Ioannis V II. 38. Flamina de ventre eius fluent aquae vivae; quibus verbis mavreria incruenti 1acrificii nohis significatur. Sed argumentum istud elumbe est, fractum , infirmissimum, nullum. Nam si haec verba ad materiam sacramenti alicuius velimus referre, ad baptismi quidem elementum, non ad calicem Domini pertinebunt, ut animadvertit Iaudata Epist. ad Caecilium pag. 22 . edit. novissimae S. Martyr Cyprianus . Si autem ea Ioannis verba accipiamus de Spiritu , quem a cepturi erant credentes in Christum , prout ibidem innuit Evangelista versu 39. explicatque Augustinus Tract. xxxii. in Ioannem num. a. nimirum de gratia novi Testamenti, aquae comparata Is XLIV. I. REzechiel. xxxv I. as. nullum inde peti argumentum potest pro deter

minanda alicujus sacramenti maseris.

218쪽

Liber Τrigesimus tertius. Cap. VI. a Is

Paop. II. Uino consecrando modicum naturalis aquae perantiqua traditione , & Ecclesiae praecepto debet insundi. Resutamus hae thesi errorem Armeniorum, qui vinum merum consecrandum esse arbitrabantur , decepti falsa interpretatione testiis monii S. Ioannis Chrysostomi paullo supra producti . Tribuunt eu misdem errorem Graecis Innoc. III. lib. IV. de Hyst. Missae cap. 32. Scotus, ct Durandus in IV. dist. x I. secuti eadem dist. Magi lirum ., Durandus Mima tensis lib. IV. Rationalis sui, cap. 42. Ac de Armeniis id constat ex Florentino Concilio, ex Trullano, ex Theophylacto in cap. x IX. Ioannis , aliisque. At de Graecis lapsus est Magister , ct qui ex illo exscripserunt, nisi sorte Graeeos acceperint indiscriminatim pro Orientalibus , inter quos connumerantur Armenii. N vatores autem fatentur verisimile esse, quod Christus vinum misiscuerit, nec dissilentur Ecclesiam veterem uiam sui me vino mixtor agnoscunt etiam hanc mixtionem exponi a Patribus allegorice ; sed contendunt rem esse adlaphoram, vetustamque consuetudinem his temporibus non praescribere, ct posteaquam ritus miscendi tanquam ne incessarius haberi coepit, prudenter merum praeferri, ut suam in tali inbus ostendant libertatem . Plura de his Vossius disput. xxi t. quae est iv. de sacrae menta Dominicae symbolis , thesi 8. Aduersus itaque Armeniorum, ac Protestantium errorem ita propositionem demon

stramus

Concilia, Patres, Rituales libri, atque ipsa ratio suadent in

consecranda Eucharistia adhibendum esse vinum permixtum aqua , Se id non inter adlaphora enumeratur , sed inter ritus Ecclesiastico praecepto servandos . Errabant ergo Armςnii consecrantes merum, S modb errant haeretici asserentes huiuscemodi ritui Ecclesiam non alligari . Prohatur antee. definitione Conciliorum . Etenim canone 32.

Concilii Ouini sexti, seu Trullani celebrati anno 692. sic statuitur: Si quis ergo Discopus, vel presister non secundum ordinem ab lo solis traditum facit, θ' aquam vino miscens, se immaculatum offert saeri tum , deponatur ut imperfetu mImrium enuntians, ct qua

tradita sunt innovans. Gaspar Iuenin q. a. de Euch. cap. 2. art. 2. l. a. Cardinalis Gotti q. I. dubit. '. I. I. S quidam alii addunt particulam Non , ita legentes , quia is uiuo non miscens ς sed falluntur, quoniam haec verba rc serenda sunt ad praecedentia . seeundum ordinem ab olis traditum , non ad consequentia , ste immaeulatum sertfueriseium ς est enim in Graeco absque particula negante, tom. VI.

Concit. pag. IIS S. 6 ἴ- μγme , Et aquam vivo miscens. De hoc Trullano canone plura I upus Volum. a. pag. 92o. Concilium Bracarense iv. anno 675 canone 2. ait: Calix Dominicus vino , θ' aqua

perruixtus debet terri; ac pariter Carthaginense III. iam ab anno

219쪽

a 16 De Theologicis Disciplinis

ampliar os ratur, quem ipse Dominus tradidit, hoe est, paκem , Oviuum aqua mixtum. Florentini paullo supra recitata sunt verba Idem decernit Tridentinum sessi. 22. cap. I. cuius verba etiam rationibus confirmata producam insea . Praetermitto cap. In Derainento. rum oblationibus, cap. Non oportet, Sc cap. Cum omne erimen , de Consecrat. dist. a. & addam tantummodo canonem Sanctorum cita.

tum ah Egherio Archiepiscopo Eboracensi in Excerptis cap. 93. Meerdotes Dei diligenter semper proourent, ut panis oe vinum ct aqua, sine quibus nequaquam Missae eelebrantur, pura er munda μπν. II. Idem probatur ex Patribus: Ac primo Iustinus Martyr Apolog. 2. Pag. 97..commemorans oblationes , ex quibus csnsecrahatur Eucharistia , Deinde cinquit 3 ei, qui fratribus praeest, offertur panis, ct poestium aquae ct vivi, ἔ-a -οσνέρπα τῆ in rerοῦτι F ἀδελ- αρ-

adversus Η. cap. s7. & ex distinct. Massueti 33. num. 2. ait: e cipiens Dominus pauein suum esse corpus eonfitebatur , ct tempersmeπ- tum ealisis suum sanguinem confirmavit. In quem locum Renatus Ninuet pag. 2 o. Temperameutam ealicis mixtum ealisem voeat lib. V. cap. a. uum. 3. quia ex Traiatione e sollea, perpetuoque Delesia iasa, vinum eo eerandum aqua minetur . Verba Irenaei postr mo hoc in loco sunt ista et Ruando ergo ct mixtus ealis , ct factus panis pere is verbum Dei, o fit Gebarissia, oriri D s mi in ρα μά-

χαυςia. Ubi male quidam legunt, nactus panis, ut liquet ex Graeco . S. Cyprianus Epist. Lxi l l. ad Caecilium ait: Invenimus ealicem mixtum fuisse, quem Dominus obtulit. Et insea : Ruando autem in callae vino aqua miseetur , Chrso populus adunatur, ct eredentiam plebs ei, in quem credidit, copulatur 9 cofungitur . Ruae copula tio , di eonjunctis aquae 9 viniste miseetur . eallae Domini, ut eom

mixtio illa non possit ab invisem separari; paucisque interjectis : Sic autem is sancti ando eaIlae Domini offerri aqua fila nou test, qπο- modo nee vinum filum potes; nam si visam tantum quis offerat, D guis orsi ineipit esse sine nobis: si vero aqua fit RIa, plebs ine lyesse sine Christi . Quando autem antrumque miscetur, ct adunatiost eo usa sibi invicem eopulatur, tune saeramentum spiritale ct ealso

perfieitur . Ambrosius de Sacram . tib IV. cap. q. num. I9. ait: ρο

κο didiesi quod ex pane eo us fiat Christ, ct quod vinum dr aqua

tu ealitem mittitur; sed fit lavati eousecratiose verbi caelestis. S. P. Augustinus Iib. IV. de Doctr. Christiana cap. 2 r. num. 4s. de praecitata Cypriani ad Caecilium Epistola , Solvitur, inquit, ibi quaestio ,

220쪽

e Christi latere fluente, Aqua illa salutare te erat poestam. III. Constat eadem veritas ex antiquis Ecclesiae ritibus . Miscendam quippe vino aquam probat Auctor Constit. Apostolicarum lib. v I I I. cap. I 2. pag. 4o2. ex Liturgia Iacobi, quam etiamsi nonnulli putent supposititiam, eam tamen genuinam esse demonstrat Graecorum omnium consensio, canon tricesimus secundus Trullanae Synodi, & monimenta alia producta ab Allatio in Symmichiis pag. i 6. S laudatis M. BENEDICTO XIV. de Sacris Mime P. iv. sere i. nuin. 9o. Ac si etiam illa foret apocrypha ς praeberet tamen antiquorum rituum aris gumenta perspicua. Quod de Liturgia Marco attributa eodem jure assirmamus, nam ct in ista commemoratur vini Sc aquae commixtio . Eadem praecipitur in Ritu antiquo celebrandae Misse, qui extat in Appendice ad Sacramentarium Gregorii Magni tom. II t. novae edit. pag. 29s. in Capitulari Attonis Episcopi vercellensis , Sc Theodulphi Aurelianenss, tom. I. pag. 322. Operis Martenti de Antiquis Ritibus , se fatentibus haereticis aliis cum Vosso praecitata thesi viti. pag. 443. apud scriptores innumeros. Ab his vero alienae non sunt Orientales Ecclesiae: Graeci enim frigidam immiscent vino ante consecrationem , ct calidam aquam paullo post consecrationem ipsam , quod Graecolatinis in saepe laudata BENEDICTI XIV. Constitutione ob H-tus antiquitatem permittitur. Et quidem illius mixtionis memineis runt Liturgiar SS. Basilii, ct Ioannis Chrysostomi, Gregorius Nissenus orat. Catechetica cap. 37. Theodoretus Dialogo primo, qui inscribitur Immutabilis , pag. i . Damascenus lib. IV. cap. I 4. Proclus de Traditione divinae Liturgiae, Nicephorus Callistus lib. xv I I. cap. s3. aliique a nostratibus, nec non ab ipso Uossio productis . His addo Graecos aegre ferre, quod aliqui incaute scripsere, sacram ab ipsis mixtionem omitti , unde Arcudius lib. III. Concordiae pag. Is 2. redarguit Guidonem Carmeli tam , qui id asseruit in Catalogo hier ticorum , aliosque nonnullos r & Gabriel Philadelphiensis in opuscula de Sacram . pag. 62. Verum ait quidam sunt, qui ab hominibus, quibus aliena calamitas assert laetitiam , deeepti dicunt Graeeos Ductoealiel aquam mon admiFere seeundum Ecclesia traditionem : quorum perientia c etenim Oeeedant, ct intueantur ea quae sunt Liturgiae perversum eorum mentem masi sis potest redarguere. Vide & Missam Aethiopum tom. i v. Biblioth. PP. antiquioris edit. pag. i II. & Litur giam Coptorum Iacobi tarum apud Bollan d. to m. v. Iunii, nutu. I99. Appendicis Sollerti ad Patriarchas Alexandrinos. Hujus mixtionis rationes his verbis profert Tridentina Synodus sessi et a. cap. 7. de Sacrificio Mita: Monet deinde I anfra Savodus ρνα- ceptum esse ab Delesia Sueerdotibus , ut aquam vino in calice offeresis

do misseerent; tum quod Gripum Domiuum ita fecisse credatur , tum etiam quia e latere ejus aqua simai cum sanguine exierit, quoIsacro-nMII. E e me gin

SEARCH

MENU NAVIGATION