Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 7. In quo plura traduntur, quæ ad confirmationis, eucharistiæ, & psnitentiæ pertinent sacramenta

발행: 1743년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

amodo de hoe genimine vitis , exposui multiplicem significationem

Volum. I. pag. 247. Posset praeterea locus iste explicari de calice non consecrato, S post coenulam exhauriendo, i ixta Hebraicos ritus capite tertio explicatos . Eo denique sensu dictum est, Asim bibam amoao , cte. quo de agno Paschali I ucar XxI I. i 6. Ex hoc non manis daeabo illud, donec impleatur in regno Dei : nam sicuti hinc non seis quitur , Christum post resurrectionem manducasse lyaselia ejusdem generis , ita illinc non insertur bibisse eiusdem generis vinum ἔ praesertim cum variationem sensus demon strent in uno loco illa verba , Donee impleatur in regno Dei, in altero autem ista, Cum iIlud bia ham et Obyeum novum in regna Patris mei. Sed de argumentis hae-xeticorum adversus verba institutionis plura nimis : reliqua nunc

prosequamur.

Quod ergo Iegitur Ioan. x M. Pauperes enissemper habetis Φο-hiseam, me autem non semper babetis, intolligendum est de ea praesentia , qua D. I. compatiens infirmitatibus nostris excepit corpora- Iia ossicia, pollincturae ctiam, atque exequiarum; non de praesentia , qua nobiscum permanet usque ad saeculi consummationem , nos patrocinio fovens, gratia adjuvans , ct in nobis sacramenti communione immanens , ac perseverans . Atque id constat ex ipsemet i eo; sunt enim illa verba alloquentis Iudam praetextu misericordiae in pauperes aegre serentem balsami profusionem. Hinc S. Pater tract. LI. in Ioan . num. 33. ait, Me autem non semper Babetis, Iudae, avarisque dictum esse, non omnibus: additque num . proximo, non

semper nobiscuin Iesum permanere secundum liquod a gaudias prehensus es, quod signo eonfixas, quod de eruee depositur, quod linteis involuIus, quod insepulero conditus, cte. De ipsa mei praesentia visibili ct corporali accipienda sunt duo alia loca nobis objecta, Ioan.

xv t. & Act. iii. Quartum ex iis verbis , Palpate , ct videte, fre. facillimae expeditionis est: A mative cnim recte concluditur, Taningitur ac palpatur, ergo non est spiritus, neque est phantasma; at non recte concluditur uexative , Non palpatur , non tangitur , ergo non est corpus; praesertim si existat modo quodam peculiari, ac mirabili : alioqui sequeretur non suisse verum Christi corpus, quando ambulavit supra mare, aut ex oculis circumstantium evanuit. Sicut ergo potuit Dominus reddere corpus suum leve atque inaspectabile , ita potest facere illud impalpabile, & invisibile . In explicatione verborum Apostoli l. ad Corinth. x. Omnes eamdem escam

Diritalem manducaverunt , vel et, omnes ad Judaeos simul , S ad Christifideles referre volumus cum Augustino; vel ad solos Iudaeos , qui manducarunt manna, & biberunt aquam de petra , cum Ioanne Chrysostomo. Si primum teneas, non alia ratione dictum est, Omnercsimdem escam spirisalem mandaeaverant, nisi quia manna erat figura Dissiligod by OOg

302쪽

Liber Trigesimus tertius. Cap. IX. asy

Eueharistiae: quemadmodum ibidem legitur , Omnes in Mors bapti-

rati sunt in nube, ct in mari , quoniam nubes , ac transitus maris fuerunt typus haptismi. Idcirco Apostolus non ait absolute, tamdemesam, sed , Eamdem eseam spiritalem et unde Augustinus Tract. xxv I. in Ioan . num. II. inquit: Spiritalem utique eamdem ἰ nam tarporalem alteram, quia ilia manna , nos aliud. Quod si velis eum Chrysostomo si omnes referre ad solos Iudaeos, qu es mihi prohatur quammaxime, non Ium objectio haereticorum nulla est , verum etiam ipsos impetit, & confodit. Est enim Apostoli scopus demonstrare, quod minime satis sit percepisse baptismum ac spiritualia mysteria , nisi ulterius agamus vitam homine Christiano dignam : at inque ad id commonstrandum adducit figuras baptismi, & Eucharistia . Sicut , inquit, omnes patres sub nube fuerunt, ac transierunt mare, cquod nonnisi Iudaeis convenit, omnesque manducarunt man na , nec tamen in plaribus eorum beneplacitum es Deo , nam proin pratisunt in deserto ς ita non omnes , qui sacrae mensae, ac bapti Gmatis sunt participes, censendi sunt Deo accepti: idem quippe Dominus , qui illis manna ct aquam, tibi corpus praebuit. & sanguinem, non enim petra emittebat aquam, sed alia petra spiritualis, nempe Christus, totum operabatur: & quemadmodum tu comedis cor

par Domini, se illi manna, ct filaut tu bibis fantuinem , sie illi aquam

sostomus Hom. xxi I. in primam ad Corinthios pag. sas. De Scriptum ris igitur, quibus haeretici abutuntur, hactenus. Ad ea vero, quae objiciuntur ex Patribus , facillima est responso et omnia quippe in praemissis decem regulis praeoccupata sunt, ac soluta. Infirmiora sunt etiam , si conserantur cum iis eorumdem Patrum testimoniis, quae absolute & sine ambiguitate sententiam confirmant nostram: quare de Oecolampadio scribit in Hist. Sacrament. Levatherus , Saepe antiquorum Doliorum letiione infirmitatem suam viseere eonabatur , sed principio nos occurrebat, quo juvaretur zerebro erat obvium Corpus Domini er Sanguis Domini: additque non potuisse Sacramentariis accedere, nisi semota bomiuum auctoritate. Maliger etiam . Miror, inquit, qui feri potuerit, ut Patres omnes erediderint panem in verum Gristi tarpar eonverti: & Socinus

Epist. ad Radecium , Legantur modo Ponti larum scripta, ct satis intelligetur, si praeter saerat litterar Parrum auctoritati sit standum,

vobis omnibus eausa eadendum esse. Nullo itaque jure possunt ad ver sarii pugnare nobiscum Patrum auctoritate, ut fatentur illorum plerique. Cum tamen id nitantur , ita nos iacula vitrea confringimus. Ad objectionem petitam ex aliquorum silentio , dicimus ipsam arcani disciplinam veritatis Catholicae invictum esse argumentum;

303쪽

prout Regula v. prolixd explicavimus : quamquam non solum Patres priorum iaculorum Eucharistiae, & corporis ac sanguinis Domini aliquando meminerint , ut Ignatius , Iustinus , Irenaeus , verum. etiam sincera Martyrum acta , Perpetuae, quae buccellam comedit seinelamantibus inmen eireumstantibus, quod de Eucharistiae perceptione recte interpretatur Ruinartius pag. 92. Hermetis, qui martyrium subiturus dicitur gustasse oblatas a eoumba eseat gratissimi cibi, apud eumdem scriptorem pag. 3 2. Luciani, qui destitutus altari paullo ante mortem refecit se Dominico corpore supra pectus suum consecrato, ut narrant genuina Acta, ct Philostorgius lib. 2. H. E l.

Mum. I 4. Agnetis, quae commonstrans ritum quemdam communiOnis , quo olim sacrabantur Christi sanguine organa sensuum , inquit . Ea uis ejus ornavit genas meas, ut animadvertit Tom. v. pag. 4 2. eruditissimus Lupus: omnium postremo Martyrum, quos ante agonem

muniendos protectione eorporis ct sanguinis orsi , scribit epi st. s . sanetus Cyprianus. Ex quibus constat haereticos ex Objectis quoque Nartyrum Actis revinci . At obiectio, quae sequitur ex vocabulo Asriopi, habet ex Regula iri. plenissimam solutionem . Mirandum Veis ro summopere, Albertinum in ea objectione Cyrilli quoque catechesim I U.producere: in qua Cyrillus sacra dona appellat utique Anti - pa: sed ait paullo post pag. sai. Sub speeie panis datur tibi eo ur . O Iub speeie vini datur tibi sanguis , Lo του ἄρτου δίδοτα Mἰ τἰ σ.

techeseos , me sciens er pro eerto babens panem hune , qui videtur a nobis, non esse paneis, etiamsi gustus panem esse sentiat ἰ vinum , quod a nobis eouspieitur, tametsi sensui Eustus vinum esse videatur , oon tamen vinum, sed sanguinem esse ciristi:

πω, - α - προσῶ . Consequens oppositio petita ex Latinis , qui Eucharistiam vocant eorporis Chrisinuram, solvitur ex 2. Regula rin qua diximus de Tertulliano scribente adversus Marcionem identa. sonare, Hoc est eorpus meum, ac si dictum seret, me es Aura mei corporis, accipienda ejus verba, quatenus corpus Christi existens sub secramento est figura ejusdem corporis pro nobis in crucem acti. Nam ibi Tertullianus agit adversus Phantasiastas negantes erum. Christi corpus affixum cruci, eosque perstringit vaticinio illo, Mutamur Iignum in panem ejus. Id cum observaret Calvinus lib. IV. Inst. cap. I7. num. I s. maluit Tertullianum inscitiae redarguere , quam Veritatem negare: scribit enim, Conqueritur Propbeta lignum

postium is pone suo , signi eans hosium μιitia panem suam infectum amaritudine et quemadmodum Da*id simili Aura eibum suum fuisse fclis eorrvέμm , ct potum aceto deploror , Ut alugorice eo a

304쪽

Liber Τrigesimus tertius, Cap. IX. 3or

orsi ligno erueis fuisse ad um motant. eis Da senserant nounal iveterer. zeuasi vero non magis ignoscendum sit eorum inscitiae, εν δε-

peliendum derieus, quam addenda impἄdentia , ut cogantur cum

genuino Prophetae fensu bsiliter eonfigere. In his vero potius Catavinus demonstrat se insanum atque impudentem , calcatque vestigia Theodori Mopsuesteni damnati a V. Synodo , quod inter ceteros eris rores asseruerit locum illum PsaIm. Dederunt in escam meam fel, eris siti mea potaverunt me aeeto , nos esse intelligendum de Christo. Vide Collationem et v. laudatae Synodi, Tom. V. Concit. Lab. pag. 443. Ut ad Tertullianum revertatur oratio, potest ulterius responderi, illius ratiocinationis hanc vim esse, Inane & vacuum phantasma n quit permanentem aliquam figuram suseipere. At corpus Christi iaEucharisticis elementis habet selidam figuram panis . Igitur corpus Christi non est vacuum & inane phantasma. Etenim hunc sensun

commonstrant verba, quae libro xv. contra Marcionem proximδconsequuntur : Figura autem non fuisset, nisi veritatis est eorpus . Ceterum vacua res, quod es ρbantasina, Huram capere mon posset. Stupenda deinceps res est , Albertinum obstrepere mutilatis verbis Ambrosii, ut vidimus , realem praesentiam. tradit luculentIn me, ejusque fidem compluribus miraculis adstruit, moveri autem

Albertinum illis verbis, Similitudinem pretis sanguinis bibis; quihus A mbrosius duntaxat ait, non esse in calice externam sanguinis formam ac speciem , quae sensium afliciat & commoveat, subjiciens illico, Ut nullas horror eruoris fit. Ubi vero Ambrosius oblationem sacram appellat tarporis orsi Agaram, non de oblatione cons

crata , sed tantum de praeparata loquhur, ut recte observarunt Benedictini Tom. a. pag. 3 i. quamvis S consecrata dona non una ra tione typus S figura dicantur: quod necessum non est iterum exinplicare . Diluimus eadem regula 2. quae objiciuntur ex Augustino .

IIare libris sancti Patris adsuta ab aliquo Witclesista, existimavit cap. s . Ioannes Uessellus , quod recedant, inquit, ab cingustini

exacta locutione , er limato sermone. Verum ne subscribamus Hesse. lio , faciunt exemplaria universi , codices vetustissimi, accuratissimae editiones, & ipla Hesselianae conjecturae nimia levitas. Ergo S. Pater in libro contra Adimantum Eucharistram appellat signum , quod minime excludit veritatem , proferens exemplum sanguinis , qui est signum animae; signum scilicet rei in brutis, qui agunt Vitam , praesentis . Ubicunque vero docet corpus Christi manducari a nobis spiritaliter , exponendus est juxta Regulas Iv.&UIII. Au gustinianis documentis illustratas: nam ct manducari Christi corpus in Eucharistia docet apertissime serm. a. de Verbis Apost. cap. t. lib. 2. contra adversarium legis cap. 9. & quaest. s . in Leviticum ,

ut constat ex dictis. Nullius denique ponderis est argutapatum ex iis Dissilired by Corale

305쪽

bor De Theologicli Disciplinis

ultimum ἰ quae airctoritati nituntur. Iti numeros quippe ante Ana. statam Sinaitam ex Graecis , ct innumeros ante Pascha sium ex Latiis nis stetisse pro Catholica veritate, perspicuum est. Quis insuper

Anastasium , quis Paschasium tanquam noWar haeresis auctores damnavit Z Nulla profecto adυersus istos legimus celebrata concilia , nul-Iaque emanata decreta . Exorto e contra Berengario, hunc insectati sunt universi Ecclesiarum praesecti , nec unus Episcoporum ad eum accessit; quo nomine illius haeresis suit Ariana , ceterisque , in quas multi consenserunt Episcopi , execrabilior atque deterior . I ple denique Berengarius palinodiam tertio recantavit, ct in catholicae fidei consessione decessit. Berengarius itaque, non Anastasius Sinaita , non Paschasius, auctor fuit exitiosi dogmatis, ac No Uator. De his , qui juxta loquendi modum a Paschalio discrepaverunt, satis dixi in praenotatis ad magnam hanc controversam, Sin UI. ex regulis a me constitutis. Itaque argumenta haereticorum aut scripturae , aut Patrum auctoritati su hnixa, non sunt pluribus refutanda. Venio tandem ad argumentationes Philosophicas, praemissa declaratione Rogula: x. non humanam rationem , sed auctoritatem Ecclesiae esse mihi normam eredendit nam neque tres Deo reperiri postases , neque Dei Verbum hominem factum ac mortuum , non asseverante Ecclesia, didicissem , S utrumque ea tradente profiteor. Illud etiam ab haereticis peto , cur in Seriptura constituant fidei libellam , provocentque nos modo ad castra Philosophorum Cur Protestantes Angli, atque hos inter Forbesius , censeant temerariam opinionem eorum, qui negant posse Deum essicere , ut corpus careat locali extensione, ac pluribus sit in locis , aientes neque Zuvinglium , neque Oecolampadium, neque Hospinianum amrmasse quod haec fieri nequeant, ct facta tantum negasse; succenseant autem nobis haeretici , quod credamus i inpossibilia Cur Petrus Molinaeus, Blon dello teste, noluerit ut Synodo damnaretur realis Christi praesentis in Eucharistia , cur Zuvinglius cum sociis in congressu Marpurgi au

no as 29. Lutheranis exhibuerit communionem, cur anno 163 I. in Pseudosynodo Carentonii decreverint sacramentarii Lutheranos recipi posse , nulla facta haeresis abjuratione, si dogma realis praesen tiae fidei , rationique adversatur Sane Ionge disseilior intellectu est haeresis Lutherana, quam si veritas orthodoxa : nam hae resim illam Pontificiorum dogmate abstrusiorem iudicarunt Zacharias Ursinus, Wolfangus Musculus , Theodorus Bega , Scultetus, aliique plurimi ex Novatoribus , ut ostendam proximo capite ἔ ideoque Sacramentarii a crimine idololatriae ac superstitionis , ct a nota singularis dementiae absolventes Lutheri gregarios, damnanteS Uero

iisdem nominibus Pontificios, iudices sunt impudentissimi atque iniquissimi. Atque ne Calvinianos praeteream, quo jure horum ductor

306쪽

Liber vigesimus tertius. Cap. IX. bo 3

ae signifer in nos e philosophia debacchatur risitem sese tricis ineau. ius implicans Z Ait enim Calvinus in Diiueid. exposit. Ian. doctr. pag. 839. ita esse in Eucharistia corpus Christi vere , ae substantialiter, ut Deus in arca , ct Spiritus sanctus sub specie columbae: ait eo loci non tantum fide ac merito, verum etiam substantialiter oe reipfamanducari a nobis Christi corpus et ait lib. IV. Instit. cap. l . in Eucharistia Christum ipsam , in qua residet, carnem vivificam nobis tradere, ut ejus participatione ad immortalitatem pascamur: in coenae

mysterio per tymbola panis & vini Christum vere nobis exhiberi,

adeoque corpus S sanguinem ejus e veram esse, substantialemque corporis ac sanguinis Domini communicationem, ita, ut non imaginatione duntaxat, aut mentis intelligentia, sed re ipsa percipiantur : non aliter animas nostras carne & sanguine Christi pasci, quam panis & vinum corporalem vitam tuentur ac sustinent, ct vere Christum nos roficere carnis suae esu , S sanguinis potu . Haec omnia

iisdem Calvini verbis conscripta sunt. Si vero reponas incredibile videri, quod in tanta locorum distantia penetret ad nos Christi caro, ut sit nobis in cibum; respondet ille, supra sensum nostrum eminere arcanam Spiritus sancti virtutem, ut stultum sit eius immensio

talem velle metiri, in hanc sententiam concludens citato cap. XVI I.

num. Io. Ηd ergo ment nostra non comprehendit, eone iat fides, Spiritum vere unire quae locis disjuncta sint. Age vero, quandoquidem philosophicis argumentis pugnandum est, quare in coelis e Xistens vere ae substantialiter manducari potest in terris, nec potest in coelis , ct in terra simili existere Quare potest Spiritus sancti arcana virtus me cum hominibus commorantem subsantialiter unire Christo regnanti cum angelis, nec potest Christus substantialiter versari simul inter angelos, ct inter homines Quare demum non idem nos cum Ioanne Calvino respondeamus, 22uod ergo mens nostra non eo rebendit, taneipiat fides Ne tamen haec dicta videantur ad

vim argumentorum vitandam ; respondetur ad primum, docere Peripateticos , quod essentia corporis nequaquam in dimensione sit posita , cuin in hoc sit constituenda , quod extensionem naturaliter tantum exigat; nam per hoc solum a spiritu susticienter distinguiturres corporea. Recentiores quidem nonnulli contendunt, non posse corpus esse, aut cogitari, nisi extensum sit; sed fatentur tamen contineri idem corpus nunc arctiori loco, nunc ampliori, easdemque partes habere pullum in ovo, seu plantam in semine, ac habeat pullus explosus, & arbor patula ς licet partes in ovo, aut in semine nondum ex involucris sint explicatae, sed compressae simul, atque contractae . Sunt praeterea , qui contendunt incompertam nobis esse rerum omnium essentiam , nec illam aliud censent, nisi quod .sepositis omnibus proprietatibus reliquum manet. Prior itaque obie

ctio

307쪽

3ο 4 De Theologicis Disciplinis

ctio nulIa est sive dicas extensionem esse corpori aceidentariam. sive teneas Christi corpus in Eucharistia occupare locum angustiorem , sive ingenue fatearis nescire te quid sit corpus . Eligas autem ex his tribus cam, quae arrideat magis, sententiam. Hoc tantum admoneo , si amplectaris secundam , ne mente excidat canon tertius

sess. xiii. Tridentini Concilii, Si quis negaverit in venerabili saerame uto Eucharisiae sub unaquaque specie , ct sub singulis eujusque speeiei partibus, separatione facta , totum Cissum remineri, anaistbema sit. Saltim ergo separatione facta, in qualibet parte totum

Christi corpus agnoscas , si vis ante separationem habuisse extensionem aliquam actualem . Id solum a Synodo definitum scribit reiseens Auctor , & quidem Thom ista, tom. I. de Re Saerament. pag. 428. Revera Tridentini Patres non fuerunt solliciti de Philosophicis altereationibus: & consulto addiderunt ea verba , separatione fa-ua , commemorante Ioanne Aemiliano varias Theologorum opini nes et ut narrat Pallavicinus lib. x M. Hist. cap. 2. num. I s. Poteris ergo sententiam illam tenere, eamque eXplicare exemplo, quod leogitur apud Samonam Gazae Epistopum. Est imago tua in speculo, pro chrystalli extensione angustior, aut amplior; si speculum frangas, in unoquoque Dagmine eamdem imaginem videbis expressam : Ita, inquit Samona, ct eam Christi integra es in unoquoque fragmento : ἀτε

PP. pag. s 9. Iuxta diversa Philosi,phorum placita diIuitur objectio altera: indubitatum quippe est permanere in Eucharistia panis & vini aeeidentia, ut cum uni ersis Theologis scribit lib. iv. de Sacramento Altaris Innoe. III. Damnarunt quippe Gulielmus Archiepiscopus Cantuariensis , cuius iudicium confirmavit Urbanus VI., &Synodus Constantiensis sess. v I II. propositionem Wiclefi , e eidentis panis non manent siue subjecto in saeramento Altaris. Hinc inserunt Theologi praestantissimi, inter quos noster Lupus in sextum Romanum Concilium S. Gregorii VII. lom. V. pag. II 6. meras esse nugaS, quae de accidentibus a subiecto indistinctis tradit Cartesius. Multi tamen, a quibus alienus non est Uanroy cap. v. de Euch. q. I. Sa. aeeidentis, S species panis ac vini remanare fatentur, sed negant esse entitates tenues a substantia distinflas . Hi nimirum aiunt speries panis ac vini esse imaginem impressam materiae subtili panem ambienti , quae imago , seu materiae subtilis pressio persistit etiam Coa-secratione peracta , eamdem in organo visus excitans assectionem, ac si panis adesset. Atque idem docent de aeridentibus, quae sensibus reIiquis objiciuntur . Conantur id explicare exemplo Christi, qui sub hortulant speeie Magdalenae dicitur apparuisse , quod nempe hu- tuti mulieris visus a materia caelesti eodem modo lacrit affectus, quomodo fuisset hortulano praesente . Possunt his aliquam afferre lu-

308쪽

Liber Τtigesimus tertius. Cap. IX. 3o s

eem quae lib. X. cap. I 4. scripsimus de apparitionibus Angelorum. Haee vord nec refello, nec probo ἰ siquidem non tantus cst mihi Reis naιus Cartesius, quantus iis , qui hoc nomen transpositis litterarum elementis conscribunt, Tuscis res natara. Alii praeterea Philosophi hac responsione contenti sunt, Deum solutum esse naturae legibus , utpote quas ipse pro suo arbitrio constituit, ct esse mentis omnino non sanae velle divinam potentiam modulo intelligentiae nostrae metiri: quod confirmant exemplis productis ab Augustino Epist. 3. ad Volusianum , nunc I 37. num. 8. ubi disserens de verbo in utero Viriaginis earne induto: Hic, inquit, si ratio quaeritur , non erit mirabile'. si exemplum poscitur, non erit singulare. Demus Deum aliquidposse . Od nos fateamur investigare non pose . D talibus rebus tota ratio Dui est potentia Deientis. Huc denique coniugit etiam Petrus Gasissendus, lib. vi. de qualitatibus rerum cap. I. pag. edit. Lug. 38s. Dissicilius est argumentum tertium de Christi corpore in coelo simul,& in pluribus consecratis hostiis existente. Uerum non tale est. quod compulerit Chrysostomum ne scriberet Iib. I. de Sacerd. Κλαι sedet in dextera Patrir, in dexteris peceatorum reperitur, Nysten umne in Hom. de Paschate ita loqueretur, inuumerabilibas locis eonferais tur, ct tamen unum corpus est, Augustinum ne in Psalmum xxx ii I. assereret Christum Dominum, cum ait, Hoc est eorpus meum, se ipsum portasse manibussuis. At quaeris quomodo id fieri possit. Fit, inquiunt Scotistae, quemadmodum duo corpora , etsi juxta natura:

Iegem sese invicem de loco expellant, divinitus tamen compenetranis tur, eodemque ambitu circumscribuntur . Quamvis enim Calvinus neget quoque corporum penetrationem. refutatur tamen ex quo

Christus ad Apostolos ingressus sit, Panais clausis, atque, ut ait

in elatistra Virginaisa , cum minime Disisset, egressus est. A tque a huc faciunt quae diximus Mom. VI. & Reg. x. Alii tamen Philosophi

etsi negant idem corpus posse in pluribus locis existere eireumferioptive, negant fieri non posse ut in locis multis existat saeramentaliter, S ratione extensionis panis : nam , inquiunt, cireumferiptio fit extensione locali ac propria, quae una est, nec multiplicari potest non multiplicata substantia corporis r existentia autem Iaeramentalis pendet a quantitate panis, aut vini, quae non ei una, sed quot uplex materia , quae consecratur . Quod necessum non est prolixius exponere diu in stholis Peripateticorum versatis . Sunt etiam, qui propugnant actionem, qua conficitur Eucharistia, ex parte Dei essias ipsam conservationem corporis Christi, conservationem vero ipsam-met creationem ς ut censent Gabriel, Ochamus, aliique plures apud

Vasquea disput. 18 i. num. 42. quibus & nos subscribimus, si aetio

309쪽

nes illas Dei eonnotuive distinguant . Sicut ergo inquit Emanuel

Naignanus Philos . facrae cap. 22. prop. I.) iussi it in Deo una eademque actio, ut corpus producat, ut ci tribuat locum, ut ipsum conservet , ut ad plura loca successive transferat , quoniam haec mutatio se tenet duntaxat ex parte termini; ita ca lem Dei actio per

se invariata potest corpori Christi tribuere locum in dextera Patris , alium ver , sub his Deriebus , alium sub aliis. Consimili ratione probant quidam Philosophorum , eiusdem corporis posse multiplicari vicinias . Qualemcumque igitur secteris physiologiam , habes undε

eludas haereticorum sophismata: volo enim ceto iterum kratificari Calvino, ingeniique mei imbecillitatem agnoscens illius verba repeistere, I uod ergo mens nostra non eo rebendit, eo se ut Mer . Arispumenta postremo loco a conjecturis petita , quandoquidem proximis disputationibus sunt iterum pertractanda , nunc praetermittam . I eto hoc unum, cur indecorum sit, Christum frangi ratione Decierum sacramentalium , manducari ab impiis , nobiscum permanere, S pro nobis quotidie Sacerdotum manibus immolari; posteaqua in dignatus est tradi manibus peccatorum , vulnerari , crucifigi, &reputari cum sceleratis: praelertim cum in Eucharistia non sit passionis acerbitas, horror cruoris , mortisquc imago teterrima ; sed, ut aiebat Hildebertus Cennomanensis , Et eibus Bie ex pane earo , Deus ex elemento,

J Idisterio simplex , utilitate triplex:

Utque fides adsit, terrorque recedat, ct horror , Tu eibus ipse earo , panis tinuo ma et .

CAPUT X.

I uanatur asserta ab haereticis Consubsuntiatio, se

Impanatio. O Uamvis duo praecedentia capita ita in Eucharistia realem coris

poris Domini praetentiam commonstrent , ut inde excludant substantiam panis et tamen cum hanc ibi permanere contendant Lu- therani, post quosdam obscuri nominis discipulos Berengarii r illud nunc peculiari disputatione disquiram , an revera cum Christi corpore ac sanguine non solum accidemia persistant, verum etiam Jbl- flantia elementorum , siwe, quod idem est , admittenda num sit asserta a Catholicis Transubstastiatio . In titulo autem quaestionis απ- subsantiationem , Sc Impauatiouem commemoravi, propterea , quod non eodem tramite incedunt hostes : sed quidam cum Osiandro com

310쪽

Liber Trigesimus tertius. Cap. X. 3o

lapsalisam unionem , qualis est inter naturam humanam ct hvσ- 'sim divini Verbi, & quam solent appellare Impanationem: quiis dam tenent substantiam panis ita corpori Dominico sociari , ut conis iungantur utique , sed absque vinculo substantialis S hvsatiea

unionis , quam sententiam sequitur Lutheranorum major numerus ratque horum dogma Confusantiationem vocitamus . Nos ergo totam

substantiam panis & vini in substantiam corporis & sanguinis Domini transnutari defendimus: quod licet constet ex dicts, proximo

nihilominus theoremate confirmamus.

PROP. In Eucharistia non manet pan Is vini queobstantii, sed vi consecrationis insubstantiam corporis , ct sanguinis Christi co

vertitur.

Id enim sequentia momenta manifesto evincunt. I. Christus Fu- charistiam consecrans ait: me es eorpus meum , corporis duntaxat, non panis mentionem faciens; non enim pronomen me ad panem potest reserti, cum illud sit neutrius generis. Oua ergra ratione

persuadebunt nobis Lutherani, in illa enuntiatione panis substantia incomprehendi Z Praeterea propositio illa effectrix est , quandoquidem inducit, fatentibus Lutheranis , corporis Christi praesentiam rat non significat eadem propositio corpus Christi poni eam pane, aut in , aut jub pane ς quippe non ait Salvator , Iu boe , aut, Cum hoe . aut, Sab hoe pane es eo us meum, sed, me est eorpus meum ἰ denotat ergo ita poni corpus Christi, ut desinat esse substantia panis .

Rursus ex quo duo aut sint unita , aut simili existant, aut unum sit in altero, non sequitur quod unum de alio queat enuntiari, praesertim si ambo substantia sint, atque in suo genere disparata . Neque enim dicimus, tAnima est eorpus, Deus es mundus, Pisiura es paries ἔ

lcet anima uniatur corpori, licet Deus in mundo sit, licet pictura adhaereat parieti. Igitur neque per unionem , neque per inhaerentiam , neque per intimam penetrationem Dominici corporis potest de substantia panis verὰ enuntiari, me es eo us meam. Deinde satetur Lutherus vere ac substantialiter manducari a nobis Christi carnem , cum proprie accipienda snt ea Christi verha , Caro mea vere es eibus; per solam autum unionem substantiae panis ad substantiam corporis & carnis Christi, nisi sit unio ιπσatiea , non consequitur eamdem carnem vere manducari ; quemadmcidum , inquit Estius in dist. xi. ἔ. I. non sequeretur , Filium Dei passum , crucifixum , ac mortuum esse , si homo ille, qui passias crucifixus ac mortuus est , fuisset filio Dei sola morali , ut ajehat Nestorius , unione conjunctus . Quod si unio admittatur inter panem & corpus Christib satiea, quanta non consequuntur absurdat Consequitur divinum Verbum assumere in unionem personae irrationalem substantiam , S c quod neque in mysterio contigit Incarnationis subuci a stan

SEARCH

MENU NAVIGATION