Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 7. In quo plura traduntur, quæ ad confirmationis, eucharistiæ, & psnitentiæ pertinent sacramenta

발행: 1743년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3σs De Theologicis Disciplinis

test, ut sublata re ad salutem penitus necessaria , fideles omnes aequiescant, nec instent, ut si hi quam primum restituatur. Quis enim asserere audeat singulos , ignaros , doctos , laicos , Ecclesiasticos, in tantam caecitatem , in tantum propriae salutis contemptum devenire posse , ut praecepti divini oblivionem atque neglectum propria , aliorumque pernicie patiantur irrepere ὶ At decursu saeculi xlv. priusquam Petrus Desdrensis utriusque speeiei necessitatem in trudere conaretur, obtinebat in tota occidentali Ecclesia usiis unius speeiei. nullus laicorum alteram flagitabat, nullus presbyterorum calicem, porrigebat, nullus Theologorum necessarium hunc esse propugnam .hat: immo cum adhuc obtinebat intincta, & fideles sumebant utram-

quem speciem, persuasum erat Catholicis speeiem unam sdiscere, ut constat ex testimonio Gulielmi Episcopi Catalaunensis vita funeri

saeculo xi I. ct anno IIa o. quod ex vetusto membraneo Codic aedidit Praefat. i. in saec. rit. Bened. num. s. eximius Mabillon .

Nulla est ergo iactata a Petro Derirensi communionis sub utraque speeis necessitas . PROPos irro II. In Ecclesia occidentali etiam ante duodecimum saeculum Eucharistia frequentissime sumebatur sub unica Decispanis.

Quod diximus supra de antiquo calicis usu , non ita accipien

dum est , ut frequentissime non communiearent laici sub una tantum modospecie . Factum id in communione domestica insertur e X Tertulliano , qui in libro ad Uxorem eap. s. haud obscure innuit solum consecratum panem fuisse domi asser Vatum: idem constat ex his, quae Ambrosus narrat de obitu fratris sui Satyri, & quae de Eucha ristia diu servata diximus praecedenti cap. 12. Nullum, qui utramque speciem domi servaret, aut fumeret, novi luteum , nisi Gorgο- ni m Maianzeni Gregorii germanam, inquit in dissert. de S. Leonis IX. actis Christianus Lupus tom. 3. pag. II. Gorgon iae id con cessiam ob eiusdem sanctimoniam , erectum domi altarc , fratrisque ac patris praeclara merita. II. Infantibus unam vini speciem conces sam apparet ex illustri miraeulo puellae, quae contaminata pane &mero ex immolationibus idolorum , os labiis obturantibus porrectum a Diacono calicem recusavit: & reluctanti insusus sanctificatus in Domini sanguine potus de polistis viseeribus erupit, ut narrat S. Cy prianus in libro de Lapsis pag. novae edit. 38 i. Administratum Pue rutis sacramentum sanguinis Helio sacerdotis intincto, constat e κHugone Victorino lib. i. de Sacram. cap. sto. & ex antiquis Ponti fi

calibus laudatis a Marionici lib. r. cap. I. art. XV. num. 1s: Rart. XVI I I. Ord. 34. III. Infirmis porrectam interdum unieam specieW, Constat ex Vita Ambrosii a Paulino Diaeono conscripta ad S. Patrem

372쪽

Liber Τrigesimus tertius. Cap. XV. 36

Sancto Domini eorpus: quo aeeepto ubi glutivit, emisit spiritum, δο-

nam viatieum secum ferens. Cluniacenses Monachi infirmis dabant ante annos sexcentos unam Deciem panis madefactam vino non conis secrato, asservabantque pro viatico absque specie vini quatuor lio. stias in Dxide , ct iv aurea eolumba super altare pendente, ut narrat Udalrieus lib. i. Consuetud. CIuniacens. cap. 8. S lib. I. cap. 28. Unica speeis communicasse Monachos S. Columbani morti proximos constat ex ejusdem vita in Saeculo a. Benedict. n. 29. Extant apud Eminentissimum Bonam lib. 2. Rerum Liturg. cap. IS. num. I. aliosque Scriptores, versus Rodulfi Abbatis , qui vivebat anno II io.

Hie ct ibi eautela fiat, ne presbter agris, at sanis tribuat Dieis de sanguine Christi,

Num fundi posset leviter, simplexque putaretaeuod non sub specie sit totus Pesus utraque .

IV. Etiam in communione publica porrectam aliquando speciem unicam evincitur ex historicis monumentis. Hieronymi enim tempore sacrae virgines a vino abstinentes calici non communicabant, &ideo mulieres ingurgitantes se vino, e fit, aiebant, ut ego

a Chrisi sanguine abstineam ; S si quam videbant pallentem atque

tristem, vocabant miseram, Monaebam, ct Mantehaeam. Vide S. Doctoris Epist. aa. ad Eustochium, in edit. Benedict. num. I 8. S. Beris nardus in praecipuis solemnitatibus unam speetem distribuebat, utcbnstat ex facto cujusdam Monachi, qui indignus accedens non potuit sacram hostiam ad interiora trajicere, & post horam sextam ad pedes S. Patris obvolutus aperto ore ipsam quoque Euebaristiam sendit. Narratur id in Vita Bernardi a Gulielmo Ahbate conscripta,

lib. I. cap. XI. num. s I. Etsi in consecratione Episcopi ex antiquo

ritu commemorato in Ordinc Romano, S in Epistola a. S. Fulberti Episcopi Carnotensis ad Finardum , Consecrato danda sit etiam . communio calicis, ei tamen tribuebatur integra oblata , seu bostia, ex qua post communionem perceptam , quod residuum erat reserva in bat sibi ad communicandum unoquoque die usque ad diem quadragesimum , ut quotidiana coelestis panis alimonia illud tempus memoria repeteret , quo per quadragenos dies Dominus discipulis apparens, & convescens resecit illos desideratae visionis satietat , : ideoque erat haec novi Episcopi quotidiana communio sub uvisa panis speeis. V. Perantiquum fuisse in Anglia usum uniusspeeiei colligitur ex Hist. Venerabilis Bedae lib. 2. cap. s. ubi narrat idololatras

quoslam dixisse Pontifici Eucharistiam post Missarum solemnia distriis huenti , Quare non ct nobis porrigis panem nitidum, quem ct patri nostro dabas, populo adbue in Ecelesta dare nau desiliis Z De quo loco vide Lindanum in libro iv. Panopitae cap. s6. S in altera parte Apologiae cap. 4O.. PROP.

373쪽

368 De Τheologicis Disciplinis

Paop. III. Etiam in Orientali Ecclesia obtinuit aliquando eo momunio sub una duntaxat specie . Ouantum enim spectat ad communionem parvulorum, Graecidant recens baptizatis Eucharistiam , imbuentes tantummodo vini guttula ipsorum linguam, ut demonstrat Arcudius in Concordia lib.I. cap. 4o. pag. 278. Micas Eucharistici panis , quae post celebrata Mis. sarum solemnia supercrant , distributas seria quarta, vel sexta pueris Grammaticorum scholas frequentantibus , idque ex vetusta con suetudine , narrant Evagrius lib. IV. Hist. Eccl. cap. 36. pag. edit. Valesii ii. & Nicephorus lib. XV M. cap. 2 s. pag. 7 2. quod & fatetur Calixtus Halmetensis l. 36. Exercitationis suae adversus Tranis Dbsauriationem . II. De infirmis habetur apud citatum Arcu dium pag. 334. regula Eliae Metropolitae Cretensis, ut communio accomoindetur Φος τῆν άθενειώ αὐετ , ad ipsorum aegrotantium infirmitatem . nimirum , si comedere nequeant , soIus eis ministretur potus Eucharisticus: ac Serapioni in exitu vitae porrectam fuisse exiguam panis particulam in aqua intinctam, legitur apud Eusebium lib. vi. H. Ec. cap. 44. pag. 246. Valesianae editioni S. III. In persecutione Euchari. niam domi sumptam ab unoquoque , & ab iis, qui per cremum vitam monasticam instituebant de suis manibus perceptam , scribit S. Bas Ilus epist. 289. ad Caesariam Patriciam , loquens proculdubio de oeei . panis, quam sacerdos in manus fidelium tradebat, ut vel ori admoverent, vel secum illam deserrent. IV. In Missa Praesineri atorum, quam & Latini ex vetusta consuetudine celebrant seria VI. in Parasceve, Graeci autem in Quadragesima sepius , solam panisspeeten ab semunt . Ajunt quidem haeretici absumi utramque speetem, veIouia idem panis suit antea sanguine intinctus, vel quia in Missa Prosancti arerum ei superinfunditur vinum , quod consecratur praesin Elificatae oblationis contactu ἰ S ideo , inquit Hottingerus , plurali numero Praesanctificata dicuntur , ct communiter νοοια λειψάνιι, α Sed facillimum est Hottingerum refutare, tum quia praecedens illa intinctio apud omnes Graecos non fit, tum quia exsiccato pane , vini species desinit & evaporat, ut recte observarunt Allatius de vi M. Synodo Photiana cap. l4. R Nihusius de Commun. Oriental.

f. ix. solus autem contactus nequit essicere de non consecratis consecrata : ct ideo appellantur sancta dona plurali numero, & quia ilia plures particulas dividuntur, ct quia sub unica specie tam corpus , quam sanguis absumitur. Legi potest opusculum Ioannis Matthaei Caryophili Archiepiscopi Iconiensis ad art. i . Consessionis Calvinia nae editae sub nomine Cyrilli Patriarchae Constantinopolitani. U. Apud

Maronitas , ceterosque Orientales communicare sub unica speeie rusticos, pastores, ct aegrotos , qui Ecclesiam adire non possunt,

constat ex Epistolis Abrahami Ecchellensis, S Gabrielis Sion ita: ad

374쪽

ealeem operis Allatiani de Ecclesiae Occidentalis & orientalis peria

petua consensione . Apud Coptos-Iacobitas aegros non communicare sacro calici Omnibus compertum est, auctore in Appendice ad Pa triarchas Alexandrinos sect. I. num. 2os. erudito viro I. B. MIIerio. PRopos. IV. Sub utraque specio continetur totus, Re in tester

Christus. ESequitur haec propositio ex Catholico transubstantiationis dotismate , si enim si speeis panis est corpus Christi, corpus autet

Christi post resurrectionem est immortale, vivens , constans Phinstantialibus partibus, & animae, ac divinitati hvolutiee conjunctum ;profecto fieri non potest, ut sit alicubi corpus Domini, neque sit ibidem sanguis, anima , divinitas, ac tota Incarnati Verbi persona . Quare necessum est, ut propositionem istam reiicientes in plura haeresum capita consentiant; negentque in Christo unam indi Widuam- Oue persionam , ct in divino mysterio panem illum vivum, qui de eaeislo deflendit. Invictissimum etiam huius veritatis argumentum est, quod Christus accepto pane assirmavit dare se disicipulis corpus suum .

quod in mortem quamprimum tradendum erat, ac pariter accepto calice asseruit praebere eumdem sanguinem , qui in remissionem peccatorum effundebatur . Tuna vero corpus illud vivebat, & sanguis erat in eodem corpore vividus. Quare in postrema coena cum suo corpore sanguinem, S cum sanguine corpus distribuit et idque pari consecutione nunc est dicendum , cum nobis Christus tradat corin pus S sanguinem, quae obtulit in cruce,& quae post resiurrectionem iterum suerunt animae conjuncta. Non ergo necessie est, ut multa de hac quaestione dicamus, quae resutatis Sacramentariis, obvia est, ac planissima. Plura tamen de ea tradunt Scholastici in iv. dist. x. &qui sequuntur D. Thomam , I. p. quaest. 76. art. 2. Bellarminus I id. IV. de Euch. cap. 2I. S alii. Merito inter fidei decreta hanc veritatem recensuerunt sacrosancta Concilia, Constantiense sessi. x rit.

Florentinum in Instruct. Armenorum , ct Tridentinum sessi x ri r. cap. 3. & sess. XXI. cap. itidem tertio. optime priori in loco Tridentinum ait, statim ps eonserationem verum Domini nostri eorpus, Pearumque Uurfanguinem sub panis ct vini Iheeis una eum ipsius aui-ma ct iv1nitate. existere et sed eorpus quidem sub speeis panis. ωIanguinem sub vim specie ex vi verborum; ipsum autem tarpur sub Deere viπε, ct fungui msub speeis panis, animamque sub utraque ,

SI Natura, I suius connexionis, ct eoueomitantia, qua partes orsi Domιον, qui iam ex mortuis resurrexit, son amplius moriturus, tu

ter se copulantur: divinitatem porro propter admirabilem illam eius eum corpore, ct anima opostaneam unionem. Mire haec verba illuo strant S corroborant rationem nuper productam. Hinc etiam insero, inlou Apostoli in triduo mortis Christi panem vinumque con-

375쪽

3 o De Theologicis Disciplini,

secrassent, quoniam tune Domini corpus separatum erat a sangulisne , ct utrumque ab anima, extitisset Iub specie panis corpus sine anima & sine sanguine, ac sub Deeis vini sanguis sine anima & sine corpore ἰ quae tamen in resurrectione Domini propter praedictam coisputationem iterum conjuncta fuissent. Atque ita ctiam docet S. Thomascit. quaest. 76. art. 2. S lib. IV. contra Gentes cap. 64.

PRop. U. Communicanti sub utraque speeis non consertur a plior gratia , quam Conseratur communicanti sub unica . Enimvero, ut demonstratum est modo , ac definivit Tridentina Synodus sess. XXI. can. 3. sub una tantum Deeie continetur totus &integer Christus fons omnium gratiarum , S auctor. Absumens eringo unamspeeiem , nisi accedat ad sacram mensam indignus , adhaeret Domino, Christus in eo permanet, eique consertur gratia cap. U. Ioannis vers. s . manducanti carnem ipsius Christi, & bibenti san. guinem repromissa. Deinde tota virtus carnis & sanguinis Christi esta divinitate illis postatice conjunctar si ergo tam sub una speete ,

quam ob utraqze recipiuntur caro, S sanguis unita divinitati, tam sub una , quam sub duplici specie continetur eadem virtus sacra in menti. Atque hinc est , quod praecitato cap. 6. Ioannis idem prorsus effectus tribuitur modo carni, ct sanguini, ut versu ss. Rui maπ- eaι meam earuem , ct bibit meam sanguinem , habet vitam alernam; modo autem carni duntaxat, aut pani, ut versu sa. Si quis maudueaveris ex Me paue, vivet in aeternum: ct panis, quem ego dabo, caro mea est pro muMi vita . Praeterea quamvis in utriusque speciei communicatione duo symbola, quorum utrumque gratiam confert, suscipiantur ἰ eadem tamen symbola causant gratiam ratione rei, quam continent: si ergo eadem res communicatur tam

una, quam, in dupliei specie , participatur quoque eadem omnin gratia . Neque enim quicquam ossicit, quoci in absumptione utriunque speeiei bis eadem res contenta distribuatur, aut eaedem spectra habeant significationem , rationemque diversam ; siquidem in bina illa absumptione fit una communio ac spiritalis resectio, in qua proinde Deeter altera eo prorsus modo se habet, ac dum sacerdos post sacrificii hostiam plures absumit particulas ἐν quo in casu uberio rem gratiam non recipit, nisi sorte ex opere operantis, & ob repetitos actus devotionis ; quod etiam in communione speeiei unius fieri potest. Etsi vero duae speetes habent diversam rationem; quantum tamen ad rem attinet, eiusdem sunt emcaciae ἰ quoniam species panis repraesentat corpus, quod reapse est unitum sanguini, ac θε-cies vini sanguinem , qui actu corpori permixtus est: essicacia autem hujus sacramenti, ut dixi, inest symbolis ratione rei, quam conti nent , ct significant. Haec arbitror ad propositam v. thesim definiendam suffcere: sed qui plura desiderat, adeat Bellarminum Iib. ιν. de

376쪽

Liber TrIgesimus tertius. Cap. XV. 37 I

de Euch. cap. 23. Sylvium in I. p. q. 8o. art. 2. Ioannem Cochlaeum ,& Ho eisterum in Harmoniam Consessi. Augustanae pag. 4 3. & seq.εὶ Gasparum Casalium lib. 2. de Coena ct Calice Domini cap. as. Pstopos. VI. Iure optimo, atque omni aequitate non sacerdotiis bus usus calicis su hiatus est. Haec propositio ratione ista suadetur. Quod ad salutem neeen-rium non est , ct spectat ad solam disciplinam , si ob haereticorum

pervicaciam temere & audacter propugnetur ad prava dogmata stabilienda , omni iure a Rectoribus Ecclesiarum , qui pro temporum ,& Ioeorum circumstantia immutare possunt quae pertinent ad disen pliuam , antiquatur & inhibetur. Talis est usus calicis, quem ad aeternam salutem non esse prorsus necessarium constat ex sacris litteris, ex Conciliorum definitionibus , atque ex omnium saeculorum. consuetudine, iuxta quam , iis quoque temporibus , quando utriunque speeiei communio erat frequentior, parvulis , ct aegrotis , necnon illis , qui non poterant adire Ecclesiam , solebat porrigi unica tantum speeier: ex alia autem parte Novatores usu calicis abusi sunt ad dogmatigandum , quod sub una speeie non sit Christus integer ς quod sit Pontificiorum commentum asserta in panis symbolo concomitantia sanguinis , S sub specie vini praesentia corporis; quod si priventur specie altera, defraudantur fideles necessaria spiritus alimonia. Igitur Rectores Ecclesiae omni aequitate servata usum calicis pro non sacerdotibus abrogarunt. Id praestitisse Concilia, Romanosque Pontifices, non absolute, sed ob praedictum abusum, & ob arrogantiam atque perfidiam haereticorum inde evincitur , quod tempore Concilii Constantiensis celebrati an. I is. & subsequentibus aliquot annis, ministri omnes altaris communieabant sub speeis utraque, ut fatetur Ruardus Tapperus tom. 2. pag. 3 E. necnon Gerar

dus Vossius tom. 6. pag. 446. Post Synodum quoque Basileensem Romanus Pontifex aliquando sub utroque specie laicos communicavit,

prout inquit in Epist. 7. ad Bohemos data anno I sa. Nicolaus Carindinalis Cusanus . Praeterea nunquam Ecclesia Romana Graecos Scorientales damnavit, propterea quod passim absumant utrunque simbolum: ac Tridentina Synodus, ut supra diximus, declaravit spectare ad Romanum Pontificem examinare, an expediat, necne laicis perantiquum communionis usum permittere . Ipsemet Basi-Ieensis Synodus eumdem usum Moravis , Bo hemisque concessit, ea

Iege, ut sub qualibe pecie totum adesse Chrisum faterentur; idemque Germanis, ad prudentiam & arbitrium Episcoporum, an. Is 64. indulsit Pius IV. ut narrat Raynaldus ad eumdem annum , num. 32. Cum ergo Concilia, & Pontifices Romani communionem calicis haherent tanquam indifferentem , cur illam, quaeso, interdiXerunt, nisi ut eadem sublata facilius prava haereticorum dogmata extirpa-

377쪽

37 De Theologicis Disciplinis

rentur Accesserunt autem his causae aliae quam plurimae, nimirum pristini ritus desuetudo; tempore enim Concilii Basileensis trecenti prope fluxerant anni, ex quo sub una specie laici communicabant,

ut ostendit in Oratione sua , quae extat tom. XII. Cone. Pag. I S 7. Ioannes de Ragusio : necessitas deserendi viaticum infirmis quacunque hora: abstemiorum multitudo: periculum effusionis in magna praesertim populorum frequentia et disticultas conservandi speetem viani absque eo quod acescat ἔ atque, ut causas aliaS omittam, consenso fere omnium Catholicorum, & irrationalis illorum haereticorum

praesumptio, qui calicem Domini symbolum pacis, & unitatis sacramentum, secerunt tesseram schismaticae divisionis: quemadmodum demonstrarunt Cardinalis Cusianus in Epistolis ad Bohc mos , RHomeisterus noster in Confessionem Augustanam Ioco superius

laudato.

PROP. VII. Non expedit iterum laicis permittere sublatum cali-

eis usum .

Si enim id expediret, foret maxime , ut per hanc Eeclesiae benignitatem divulsis a nostra Protestantium Ecclesiae redirent ad unionem . At causa separationis non est sola prillinae consuetudinis abolitio . sed pravitas dogmatum, & pertinacia doctrinae integrum Christum sub una specie negantium . Praeterea vel Novatores usum calicis existimant ad salutem necessarium, vel retinent tanquam ritum indisserentem. Si necessarium putant, cur illis in tam absurda opinione assentiamur λ Si vero credunt indisserentem; cur potius ipsi non recedunt a variabili disciplina, ut obtemperent verae Ecclesiae statutis , nec ab ea separati sacrilege ct inutiliter participent sacramenta, quae extra unitatem Corporis Christi nequeunt prodesse Ino super cum Romani Pontifices , ac praesertim Pius IV. quibusdam per Germaniam laicis calicem concessisset ς tali humanitate adeo quidam abusi Iunt, ut hoc pretextu damnatam Iaco bellianam haeresim

suscitarent: quod impulit S. Pium V. & Gregorium XIII. ad coἡceLsonem Pii IV. revocandam, ut narrat ad annum Is64. num. 36.

Raynaldus . Cum etiam Martinus V. in sesto Paschatis communicasset laicos sub utraque speeis , atque hos inter medicum quemdam BOhemum; coepit is postea gloriari probatam tandem ab ipso Romano Pontifice haeresim Iacobelli: quod impulisse Martinum , ut deincepsin Iemnitate Pasthali ritum hunc praetermitteret, litteris prodidit Henricus Kalteisen Archiepiscopus Nidrosiensis in disputatione contra Bohemos, apud Canisium Tom. Iv. p. a. Antiq. lectionum . Etsi denique non omnes, quibus restitueretur usus calicis, inducerentur in impiam illam , haereticamque opinionem , quod utraque speetes necessaria sit ad salutem, atque in una non contineatur totus

Christus alii tamen haeretici in suo firmarentur errore, ct jactarent Di is o by Coosla

378쪽

lLiber vigesimus tertius. Cap. XV. 373

Romanam Ecclesiam sententiam suam retractasse, nec esse rerum credendarum Regulam irrefragabilem . His , S consimilibus rationibus oratores illi , qui in Tridentina Synodo nomine quorumdam Priniscipum instabant pro usu calicis restituendo , persuasi , S instructi a petitione sua recesserunt: quamquam prudentissime Synodus sacrosanis fila declaravit pertinere ad supremum Ecclesiae Pastorem expendere , ae decernere quid hac in re sit agendum ἔ ut diximus paullo supra.

AD HAERETICORUM ARGUTIAS.

Partite definitis, comprobatisque hisce thesibus, non erit Iaborioissum ea diluere, quae solent opponi ab haereticis. Urgent priori Ioeo ad Mersum nos ea testimonia Scripturae , quae ridentur praescribere sinisgulis, etiam lateis, eorporis sanguinisque communionem . Hujus generis sunt, quae leguntur Ioan. U I. sq. Nisi manducaveritis earnem Alii hominis , ct biberitis ejursavuinem, non habebitis vitam in Φοbis: ubi occurrit particula Et, utramque praecepti partem aequa ratione complectens, utrumque 'mbolum proponens . Deinde quemadmodum Christus panem porrigens inquit Matth. XXVI. 26. αἰ-pite, ct eomedite ς ita versu proximo porrigens calicem ait, bibite ex hoe omnes; atque ne a calicis potu excludantur laici, addidit praetermissum supra signum universale, OMNES. Et quidem repraetentabant in ultima coena Apostoli universam Ecclesiam , nec ambigendum est, quin ad omner pertineat impositum illis praeceptum . . Paulus etiam ex traditione Domini utramque speriem commendat in prima ad Corinth. XI. 24. as. ubi tam de pane, quam de calice ait Dominum dixisse, me facite is meam commemoratiouem : quod Ap stolus repetens versu 26. inquit: uotiescunque enim mandueabitis panem hune, ct calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis δε- nee veniat. Uersu etiam 28. ait: Probet 'aurem seipsum homo , 9 sic de pane illo edat , er de collae bibat . Superiori capite x. I 6. Eo. dehortans ab idololatria Corinthiacam EccIesiam Ionge maximam partem ex laicis collectam, sic eam affatur, Calix benedictionis, eui benedicimus, nonue eommunieatio sanguinis orsi es Non pote- sis ealisem Domini bibere , ct ealirem daemoniorum . Ibi autem rem

movet Apostolus a caetu simulacrorum argumento ex calicis communione deprompto. Resp. frustra nobis opponere Novatores caput sextum Ioannis, quod eorum plerique accipiendum esse contendunt de mandueatio fidei, non oris, qua scilicet credamus carnem Christi pro nobis crucifixam suisse , effusumque sanguinem ejus in remissionem peccatorum , ut prae ceteris Calvinus lib. IV. Institui. cap. XVI I. num. 6. RSacramentarii, de quibus supra pag. 272. Nullam preteterea habet vim Diuili od by Corale

379쪽

vim argumentum, si cum Augustino, Innocentio, & Gelasio illa

verba, Nisi monoeaveritis, cte. aecipiantur de mystica manducatione, qua per sacramentum regenerationis Ecclesiae inserimur, Seetaso pro nobis sanguine abluimur. Corruit pariter argumentum,

si dieamus sub specie panis sumi etiam sanguinem per venas in corpus diffusum ς siquidem nec haeretici, qui nobis opponunt perantiquum usum panis istincti, defendere possunt necessitatem proprie bibendi,

seu vini seorsum S separatim sumendi. Sed ne recedamus a commuis ni firmissimaque responsione, negamus illis verbis, Nisi mandue veritis , dre. contineri praeceptum sumendi utramque speetem divisim . Enimvero effectus, qui utrique speeiei adscribitur, etiam unitantum tribuitur, ut docet Synodus Tridentina sess. gr. cap. r.&nos supra prop. r. demonstravimus . Quare in illo textu particula Ei potest optime accipi disjunctive ob contextus apertissimos eiusdem eapitis sexti: tametsi retinet vim propriam atque nativam squatenus manducans carnem S panem vivum, sumit etiam sanguinem , & sub una speeie totum Christum contineri firmissime credit. Quod sequitur solutum est Tom. 6. pag. ias. ubi ostendimus verba Cpristi ecenam instituentis ad solos Apostolos segregato in loco diseeumbentes , ct ad sacerdotium promotos, fuisse directa: quare non alia ratione repraesentabant illi totam Ecelesiam , nisi eo ferme pacto , quo Primates & Magistratus repraesentant Rempublicam. Nil Iroinde ex cap. XXV I. Matthasi inferri potest, nisi munus sacerdotius impositum consecrandi S distribuendi Eucharistiam e neque enim quaecunque Christus instituit, ct fieri voluit, ad omnes aequaliter attinent , aliis essent omnes in Ecclesia Doctores & Pastores, neque ullum esset inter Clericos, laicosque discrimen . Neque vero ait Christus Apostolis, Distribuite ealicem; immo nec eo consecrato, eumque porrigens dixit, me facite, sed tantummodo inquit, Bibite ex eo omnes; ut inde sacerdotes colligerent iussum utique sibi, ut de calice

hiberent, ct sacrificium consummarent, sed non ut calicem distribuerent. Hoc enim postremum nec mandavit, nec prohibuit, quoniam illorum arbitrio mutanda , ct dirigenda reliquit, quae non sunt omnibus necessaria , sed pertinent ad consuetudines , vel ceremonias. Ea itaque verba , Bibite .ex eo omnes, dicta sunt ad singulos sacrificantes: idque apposite adnotarunt plurium Versionum auctores, qui ita exscripserunt, Bibite ex eo omnes vos: hanc si quidem lecti nem exhibent v. tom. Polyglot. UaIt. pag. l36. Syriaca , Arabica , Aethiopica . Perperam itaque Novatores extendunt si Omser etiam ad laicos . Maldonatus in cap. 26. Matth. seribit, iueo in Dactione panis Dominum non dixisse, Leseipite omnes, quoniam ipsemet pa

nem fregit, ct fgiIIatim unicuique distrihuit: e contra dixisse, Si bite ex eo omneι, quia calicem uni tantum tradidit, ut is proximioris

380쪽

Liber Trigesimus tertius. Cap. XV. 37s

& Iste alteri ad ultimum usque porrigeret, unde apud Luzam cap. 22. Dominus dixisse sertur , Dividite intcr vos . Ingeniosa est haec obseris vatio , ac valet pIurimum ad revincenda haereticorum sophismata :quare ibidem Maldonatus miratur eXpositores alios tam commodam interpretationem non advertisse ; quamquam revera ad Uertit etiam

Erasmus , insertus Volumini v r. Criticorum sacrorum pag. 86s. Theophylactus in Matth. pag. I 62. opinatur ea verba , Nibite ex ea

omnes, dicta suisse propter Iudam , qui porrectum sibi panem non

comedit, sed occultavit: quod refero tantum , ne hoc videar prae termisisse. Ex Apostolo autem haeretici inepte argumentatur: nam in I. ad Corinth. cap. XI. Versu 2s. non praecipit, ut quisque calicem hibat, sed tantum, ut quotlocunque biberit, id faciat in Christi commemorationem , abigens veteris legis sacrificia , ct musteria Iegis novae a communi mensa secernens . Similiter versu 28 nil aliud mandat, nisi ut sacramenta, quando suscipiuntur, digne suscipiantur . In capite pariter praecedenti nihiI intendit aliud , nisi quod nemo possit servire idolis , & participare Christiana mysteria , nec simul spectare ad conventicula Satanae, ct ad corpus mysticum Christi; cujus tamen unitatem commonstrari participatione unius Boeboudocet ipse mei Paulus eodem cap. X. I . Duoniam unar panis, unum eorpar multi fumus, omnes qui de uuo paue partieipamus . At de mente Apostoli supra proposit. I. Pergunt objectare Novatores: Communio percipienda est i

eommemorationem passionis Christi, ut inquit citato cap. XI. Apostolus . At passo Christi non commemoratur Bla communione panis , quia haec non repraesentat sanguinem effusum, S a corpore separatum Igitur communio solius panis non est ea communio , quam Christus percipiendam esse mandavit. Praeterea sanguinis effusione novum Testamentum confirmatum est , immo idem sanguis Testamentum dicitur Lucae xx D. ao. Sicut ergo ad omnes perti.

net Testamentum, ita ad omnes spectat sanguinis participatio, &

communio.

Resp. Posse Eucharistiam dupliciter confiderari, ut sacrificium,& ut sacramentum est: ad rationem sacrificii requiritur mystica quaedam immolatio, quae fit dum seorsim corpus, & seorsim ianguiS consecrantur, qua separata consecratione significatur sacrificium crucis , in qua Christi sanguis fuit effusus, ct divisus a corpore: ad rationem vero sacramenti susscit, ut sit sensibile signum corporis Christi pro nobis immolati; quale utique signum persistit in una specie, quoniam dum una species sumitur sine altera, significatur corpus Christi fuisse a sanguine separatum. Distinguo itaque minorem ἰ in QIa communione panis non habetur commemoratio passionis

Christi, idest, immolatio mystica, si ge imitatio cruentae immola

SEARCH

MENU NAVIGATION