장음표시 사용
421쪽
nulli addant etiam fractionem specierum , earumque sumptionem non tamen haec duo spectare censent ad sacrifieii substantiam, sed unum ad repraesentationem passionis Christi, alterum ad consumptionem rei oblatae . Etenim eo ipsio, quod Christi sanguis exhibetur , ut separatus a corpore , mince mactatur, & immolatur, ideoque in ea eparata consecratione potissimum sita est ratio sacrifieii , & oblatio , non quidem verbis expressa , qualis habetur in Li- turgiis paullo supra commemoratis, & quae supponit oblationem. factam nomine Christi, sed oblatio actu persecta, sive , ut inquiunt Scholastici, is acta exercito , eo serme pacto, quo ipsa mactatio victimarum erat oblatio sacrificii, etsi forte Levita non dixerit, Of-νo ,saerifieo, macto . vide Estium dist.xit. g. I 2. Sylvium in quaest. 8 3. art. I. Bellarminum de Euch. lib. V. eap. r. Iuenin differt. v. quaest. a. p. a. &c. Cum igitur Christus separatim symbola consecraverit; verum obtulisse sacrificium insertur ex ipsa consecratione in Evangeliis narrata.
Rursus oppones: Eucharistia sacramentum est et igitur non est sacrificium . Repugnat enim , quod eadem res secrificii ct sacramenti rationem habeat r siquidem sacramentum nobis exhibetur, & sacrificium offertur Deo. Respondeo falsam esse consequentiam , hujusque probationem inanem & ludicram: siquidem nulla repugnantia est, quod eadem res sub di versa ratione sit simul & sacramentum , ct sacrificium; sacramentum , prout institutum est tanquam signum essicax nostrae sanctificationis ; sacrificium vero , quatenus mystico ritu a nobis . inertur supremo Domino. Etenim agnus Paschalis sacramenturi . erat ut Christum praesignabat, ct sacrificium ut Deo immolabatur rac fatentibus haereticis idem Christi corpus vere a nobis comeditur in Eucharistia, & vere pro nobis fuit immolatum in cruce . Fieri praeterea non potest, ut Deo offeramus aliquid. quod non sit datum nobis ab ipso Deo : nam , ut Dominum alloquebatur sanctus David I. Paralip. XX I x. I 4. Tua sunt omnia , ct qua de manu tua aecep mus , dedimus tibi . Praeterea oppones: Unicum S singulare est sacrificium Christi, atque illud est, quod obtulit in cruee, factus pro nobis hostia , sanctificatio , S redemptio . Nullum ergo sacrificium , illo uno exce-Pto , agnoscendum est. Probatur antecedens ex EpistoIa Pauli ad
Hebraeos . In ea cap. VI I. EI. noram Testamentum praesertur veteri, quod in veteri multi extiterint sacerdotes, quorum unus alteri vita functo succederet; in novo unus sacerdos sit, immortalis, &successorem non habens: Et alii quidem plures c ait Apostolus famsum Deerdotes, ideirco quod morte probiberentur permanere: bicaaum eo quod maπeM is aseruum, sempiteruam habet Deerdotium .
422쪽
Liber Τrigesimus tertius. Cap. XIX. I
Si ergo nullus est sacerdos praeter Christum , nullus est etiam minister legitimus, qui offerat sacrificium . Pergit ApostoIus commonstrare nullum aliud sacrificium , praeter cruentum crucis , esse admittendum , ex quo istud semel oblatum a Pontifice, qui sanctus erat, innocens , impollutus, segregatus a peccatoribus, Sc excelsior coelis factus , longe superaverit sacrificia quaelibet vetera , propterea quod ipse Pontifex, cum esset innocens , non tenebatur offerre hostias pro peccatis suis , S alias rursus hostias pro peccatis populi; & eum esset excelsior caelis , ct filius Dei, ac praeterea obtulerit semetipsum , hostiam scilicet summi pretii, non opus erat aliud adiicere sacrificium t Dui non habet, verba sunt Pauli, neeessitatem quoiatidie , qaemadmodum sacerdotet, prius pro suis delictis bostias Uferis re , deinde pro populi : hoe enim fecit semet seipsum offerendo . Qui
ergo incruentum sacrificium propugnant, maximam sacrificio Crucis ira ogant iniuriam , quasi suerit aut sacerdotis peccato obnoxii, qui priorem illam hostiam pro se immolaverit οῦ aut sacerdotis exigui meriti, cujus unicum sacrificium non vaIuerit ad omnia totius populi expianda delicta . Proximo capite nono eiusdem Epistolae versu ia. legitur: Insroivit semel iusancta, aterna redemptione inventa: versu 26. Semei in consummatione Deauram, ad destitutionem pereati per hostiam suam apparuit: versu 28. Semel oblatus es ad multorum exhaurienda peccata : & demum cap. X. I 4. Una obuiatione eonsummavit in sempiternum sanctificator. Haec vero quomodo possunt explicari ab iis, qui secrificia quotidiana commendant Si Christus cruenta crucis immolatione invenit redemptionem aeternam , si haec una oblatio exhaurire potest universa peccata , si ab hac una perficitur omnis iustitia, omnis sanctitas ς nonne quaelibet alia oblatio inutilis prorsus est, ct cedens in Crucis iniuriam , ct contumeliam Atque hoc est praecipuum in hac contro Versia argumentum. Ut vero facilius solvatur, tria sunt breviter explicanda : primum, quomodo Christus sit Soerdos in aeternum, neque aliquem habeat successorem; alterum , qua ratione oblatio ejus sit una et teristium, quid praestet efiiciatque oblatio sacrificii incruenti. Est igitue Christus Deerdos in aeternum , ratioπe perfosa, quia ipse ministerio sacerdotum semper sacrificium offert: ratione o ii, quia semper vivit ad interpellandum pro nobis ς & ratioυ esse fur, quia per sacrificium erucis factus est singulis hominibus causa redemptionis Scsalutis aeternae . Neque in Sacerdotio aliquis Christo succedit, quia fure or ille dicitur, qui subrogatur in locum alterius vel amoti, vel abeuntis, vel mortui; Christus autem per ministros suos erogat fidelibus verbum praedicationis, sacramenta, ct corpus ac sanguinem suum, quem semeI in cruce obtulit. Quare sacerdotes novae legis non
sunt furesores Christi, quemadmodum Aaroni successit Eleazar ,
423쪽
418 De Τheologicis Disciplinis
Elea raro Phinees, atque ita deinceps ἰ sed sunt potius ministri, Aedispensitores masteriorum Dei. sicut in prima ad Corinthios cap. lv. r. ait Apostolus . Hac itaque ratione Christus est Ponti sex permanens is aeternum, S cui nullus succedit. Sacrificium autem a Christo oblatum unum est, quatenus in uno crucis sacrificio pretium solutum fuit pro redemptione hominum unigersi, rum , neque alia hOstia necessaria est ad exhaurienda peccata, cum illa infiniti sit pretii , & quidquid nobis gratiarum impenditur, descendat ex illius
sacrificii merito , S essicacia . Ex quo tamen incruentum sacrificium minime excluditur ἔ quoniam istud non offertur , ut redimatur mundus, aut ivatur salirtis pretium , sed ut virtus passionis nobis applicetur per sacrificium, quod in ejusdem passionis commemora otionem peragitur. Neque enim oblatio crucis excludit media . quibus ejus virtus & essectus hominibus applicetur: alioquin & haptinmus. S poenitentia , ct bona opera, & cetera salutis media super in sua serent, ct Crucis sacrificium his quoque mediis adhibitis maxima assicerent iniuria . Quod ergo diximus pertractantes de Christi Redemptione lib. xvii. & xxviii. aliud esse oblationem pretii, aliud actualem ejus applicationem , quemadmodum aliud est, quod a medico paretur saluberrimum remedium , aliud quod applicetur aegrotis, tenet etiam in casu et siquidem per sacrificium crucis pretio soluto , & condigna satisfactione redempti sumus , & pee sacrificium incruentum ad nos pretium illud, S gratiarum copia derivat: quod utique cedit in sacrificii cruenti laudem & commendationem ς quemadmodum laudatur medicus , eiusque commendatur remedium, quo tiescunque applicatur infirmis, atque his impertitur pristinam valetudinem . Denique sacrificium crucis, ct sacrificium Missae, licet attento oblationis modo diversa sint , spectato tamen primo ac summo Sacerdote . idest, Christo . S considerata hostia, quae osse r-tur, ipsius nempe sacratissimo corpore . ct sanguine , idem sacrificium sunt, sue unum est alterius applicatio. Haec omnia tradit sacrosancta synodus Tridentina sessi in I l. cap. a. his verbis: Duc
enim eademque es hostia . idem nune Userens Deerdotum minisserio , qui seipsam tune is eruce obtulit, Iola osserendi ratione diverinsa . Cujus quidem oblationis, eruenta , inquam , fructus per hase uberrime peresiastur: tantum abest , ut illi per hane quovis modo
His praemissis ad primum Apostoli testimonium respondeo, Io- qui illum de sacerdotibus summis , id est Pontificibus , quorum unus eligebatur mortuo altero, ut liquet ex illis ver his , Idcirco quod
morte prohiberentur permanere: Sacerdotes enim alii, summo Pontifici subjecti, plures simul ministrabant. Id non solum interpretes uostri tradunt unanimiter, sed ut iam editores Bibliorum Londinensium Diuiti os ti le
424쪽
Liber Τrigesimus tertius. Cap. XIX. 4r 9
sium tom. U. pag. 862. qui lectionem Syriacam reddiderunt, πιθι fuerunt Ponti es, & Grotius qui in hunc locum scripsit: 'i Q, Sacerdotes, ides , per excellentiam , ΣΘrun ciundi Ponti
res magni. Ex quo autem Christus successores non habeat, non seis quhur plures non habere ministros ς atque inter istos unum quoque
ceteris sublimiorem , qui Maximus appelletur in ordine ministroisrum, vicarius Christi, ct Petri successor , non autem facesor Christi, ut inquit in suis ad hanc Paulinam Epistolam adnotationibus Iais cohus Cappellus. Deinde ex quo Christi sacerdotium aeternum sit, potius insertur, quod in Ecclesia a Christo per ministros , ipsius per nam gerentes usque in finem saeculi debeat exerceri, ut recte ratiocinatur Estius dili. XI I. I. I 3. ad I. Egregie autem ratiocinati nem Estii confirmat oecumenius in hanc Epistolam pag. edit. Sonnii
3 3. stribens: Neque enim de eo, quae semel a Deo filia est oblatio , ct bsia, dis set, is aeternum i sed respieissa ad praesentes miniis 'or , per ρπο1 medior ciri a Der eat, ct saerifieatur : δἰ δε μω-
χρητον , 6 ἰεροργῶπιra, Quod opponitur ex versu a . ejusdem capitis , diluitur ex dictis. Semel enim Christus obtulit semetipsum . in cruce, & illa unica oblatio efficax fuit ad omnium peccatorum remissionem : at inde non sequitur inutilem esse oblationem aliam, perquam applicetur nobis effectus illius primae oblationis; nec sequitur unam cedere in alterius injuriam; praesertim cum sacrificium
incruentum offeratur in commemorationem cruenti, atque ut os
feratur , praeceperit ipse Dominus . Quis enim dixerit assici aliquem injuria, dum praecipuum ac praestantissimum ejus opus colebratur, S colitur , atque executioni mandatur, quod ipse praecepit; cum
in iis etiam , quae non continent religionis actum , non adferunt uti litatem , nec augent meritum obedientiae, Consentieuti, Cr volenti,
ut seri commune proloquium , nulla sit injuria ὶ Ad ea pariter, quae subjiciuntur ex cap. 9. & io. responsio patet ex dictis. Fatemur enim & nos susscere ad redemptionem , ct sanctificationem universorum , unicum crucis sacrificium ; sed negamus excludendum esse sacrificium incruentum, quod ratione rei oblata cum ipso crucis sacrificio est unum , Sc idem et atque institutum est, non ut alia hostia pro nobis immoletur, sed ut illius, cruentae scilicet immolationis, a nobis fructus percipiatur, quemadmodum inquit Tridentinum. Concilium paullo supra laudatum . At dices: Si ctiam in novo testamento iteratur sacrificium, igitur tollitur distinctio a Pau Io inter utrumque testamentum facta , atque inde petita, quod sacerdotes Aaronici plures hostias mactaverint, Christus vero unam, eamque semel obtulerit. Respondeo falsam esse consequentiam r persistit enim statutum a Paulo discrimen, etiamsi a nobis iteretur sacrificium et nunquam
425쪽
62o De Τheologicis Disciplinis
enim Levitae osse rebant eamdem numero hostiam, & saepenumero mactabant victimam diversi generis , puta vitulum , ovem, turturem. Deinde una victima non offerebatur pro expiatione omnium Peccatorum , neque deservire poterat pro holocausto, ct pro hostia Pacifica: S insuper pro peccato osse rebatur vitulus, aut hircin, aut Capra, pro Iegali immunditia agna, vel turtures, aut colum hae , &c. Praeterea nulla oblatio uci ex se, vel ex alia eiusdem testamenti habebat vim sanctificandi Sc remittendi peccata . E contra in novo Testamento immolatur semper eadem numero Hostia , haec una est omnis sanctificationis origo, per hanc unam delentur omnia Peccata , & ab hac una semel in ligno crucis oblata , vim habent quotidianae oblationes, per quas fidelibus applicatur Dominicae pas
Insuper oppones: Legitur Ioannis iv. 24. Eos , qui aioranteum , is spiritu ct veritate oportet adorare et quo in loco adorationis nomine intelligitur quilibet cultus Deo exhibitus, praesertim vero sacrisicium , nam his verbis demonstrat Christus advenisse finem a Prophetis pramuntiatum veterum sacrificiorum, quae a Iudaeis in Templo Ierosolymitano, a Samaritanis in monte Garizim imm labantur. In Iege ergo Evangeliea nullum offerendum est sacrificium , praeter spirituale, & internum . Reip. perperam abuti haereticos hoe Ioco ad excludendum non sacrificium tantummodo, sed etiam usum templorum , Peregrina
tiones , ceremonias , omnemque Dei cultum externum . Nam
Christias quoque adoravit in templo , ihique post ipsius ascensionem quotidie orabant discipuli ; ct sacrae aedes, ritus, oblatione S, azPreces non solum Corde, verum etiam ore presatae quovis saeculo obtinuerunt. Evangelicae itaque sententiae sensus est, quod sublato errore Samaritarum sacrifieantium ici monte Garietim, S sublatis etiam cruentis victimis , quae Ierosolymis mactabantur, offerenda aerat oblatio munda uhique locorum , in spiritu, S veritate, non
in figura , & suturorum typo, sed in fide, & spiritali devotione,
non exclusis tamen vel loco, vel externa actione, vel oblatione
rei sensibilis, quae hominibus animo ct corpore constantibus, visibili congregationi fidelium, & religionis Christianae ossiciis sunt neo cessaria. Atque his adde sacrificium nostrum spiritale esse, qua te nus externo ritu , S sub aspectabilibus symbolis immolatur victima salutaris, quae non videtur , sed creditur ἔ non iugulatur gladio, sed immutatur verbis ς non absumitur dilaniata , sed spiritaliter
manducatur, sensu exposito Cap. IX. Regula ιν.&VDI.
Postremo objicies: Hostia, quae in sacrificium offertur, debet occidi; Christus in Eucharistia non occiditur; igitur Christus in . Eucharistia non offertur in sacrificium. Neque bule argumento satis sit
426쪽
Liber Trigesimus rerilus. Cap. XIX. qa I
respondendo in Missa etiam Christi sanguinem sendi , ut supra dictum est: siquidem Graecum participium ri , in Latina quoque
vulgata redditur, stuod audetur , futuri temporis r eodem modo pronuntiatur in Canone Missae, quo utitur Romana Ecclesia , atque a Cypriano ad oecilium scribente . Ea versione nos pariter usi sumus pag. 296. ad probandum in calice contineri verum Christi sanguinem effusum in cruce . Nulla ergo in aItari intervenit effusio sanguinis ς immo nec hostiae immutatio , necessaria ad sacrificii ra
Resp. Primo negando majorem ἰ nam quamvis in sacrificiis eruentis offunderetur victimarum sanguis, plura tamen fuerunt sacrificia ineruenta absque sanguinis effusione , ac talis suit etiam Oblatio sacerdotis Melchisedech, euius ordiuem, ac similitudinem oblatio nostra imitatur . Appellat propterea Cyrillus Ierosolymitanus hanc oblationem Catechesi v. mystagogica M. πνἀ κἀπι- θυσίαν s Tm Maia ει τον κατεψω ἐπἰ - θυσίαι τοῦ a , spirituale sacri iam , ealtum.
que inersentum super ipsa propitiationis hostia peractum t & Chrys stomus hom. sa. in S. Eustathium Antiochenum, ER, inquit, saerificium etiam sine sanguiner fiant bi, qui osteriis initiati sunt,
tinopolitanos sic incipitin θυσIas πέμπο- άναμπισα - - , O stes saera Deo ossertis non tinua eruore. Deinde respondeo fundi etiam sanguinem in Eucharistiae sacrificio mν- silae, dum calix consecratur separatim et qua consecratione vi ve horum ponitur ut a corpore estissus, licet per coπcomitantiam cum sanguine adsit etiam corpus , ut saepe diximus et atque haec mystica effusio sussicit ad sacrificium , quod non est eruentum, sed sacrificium cruentum in Bmbolis repraesentat. Demonstratur eadem effusio mystica in participio praesentis temporis , quo in Consecratio. ne calicis usus est Christus t quod absque ulla contradictione Vulgata , Canon Missis , ct Cyprianus proserunt, Ruod undetur; quoniam etiam in coena ct in poculo Eucharistico effusus est mastra, sive ratione symboli, idem Christi sanguis, qui fundendus erat in sacrificio cruento crucis, in remissionem pereatorum. Relucet in hac mystica immolatione etiam mutatio victimae, ut inplicatum est supra, ct consummatio in specierum absumptione, quae est incruenti sacrificii pars integralis, S complementum.
427쪽
q2α De Τheologicis Disciplinis
Demonstratur Heri tam Missae esse sacrificium
Propitiatorium. ΡLura sacrificiorum fuerunt genera , quae a Theolonis dividi s
lent vel ratione Iegis, vel ratione rei oblatae, νel ratione ristus, vel denique ratione finis. Ratione legis alia sunt sacrifieia letis natura, qualia obtulerunt Abel, Enos , Noe, Abraham, & Mel.
chisedech : alia texisseripta, quae juxta Levitici mandata obtulerunt Aaron, ct filii ejus: aliud sacrificium letis novae, de quo disserimus
in praesentia. Ratione rerum oblatarum aliud est Hostia , sin victima, aliud Immolatis , aliud Libamen. Hostia appellabatur res animata , ut vitulus, OVA , hircus et Immolatio erat rei inanimatae ac solidae oblatio , ut similae, hordei, sarris , alia umque frugum, quet torrebantur igni, mola Daniebantur , S conspergebantur sale e L hameu autem oblatio liquidorum , ut sanguinis, vini , olei . Hi verti sacrificiis utebantur otiam Gentiles, aemulante daemone, ut saepe diximus, verae Religionis mysteria . Conseras secundam caput
Levitici cum primo Ithro Fastorum O.idii, ubi Iegitur rVitlima , quae reeidit dextra vityriste , et catur. Hostibus a domith oostia .omem -best. Me , Deos bomisi quod eonciliare valeret , Fur erat, er puri lueida misa salis. spectato ritu , sive oblationis modo, aliud erat Holoeaastam, aliud Hostia paei orum. In holocausto tota comburebatur victima , quod
demonstrat ipsum vocabulum ab , rotam, Se κα- , πro. Funde
hatur in holocausto sanguis victimarum per altaris circuitum , dei de illae adolebantur super altare , juxta caput primum Levitici I S dogentium itidem holocaustis in iv. Aeneidum Uirgilius: Et solida imponunt tauroram viseera flammir. In hostiir paei ονam , sanguine effusis, una pars igni consumebatur j
altera cedebat in usum facerdotum , vel os rentium . Atque hinc apparet hostiarum Et victimarum sacrificia eruenta suisset immolationum autem , vel libaminum ineraenta . Ratione denique finis sacrificium vel est α λα- , Latreuticum, quod spectat ad Dei obsequium , sic appellatum a Mareia , servio, colo e vel ἀχαρος- , Eu eborificum , quod offertur in gratiarum actionem , dietum ab cra--ia, gratim vo: Vel Impetratorium, oblatum pro beneficiis obtinendis ς vel Propitiatorium pro remittendis peccatis, aut pinnis,
suppliciisque peccato debitis.
428쪽
Liber Trigesimus tertius. Cap. XX. 623
sos commendasse Eucharistiae Deri tum , ne prorsus errorem pristinum retractarent , in Apologia Consessionis Augustanae dixerunt fideles in actione coenae consciencia fide erecta gratias agere pro heve Melo er pusione Gristi, ct uci ipsa raremonia ad laudem , ut Bare Medientia gratitudiπem seu σt, ct reseratur se magni are dona Dei: atque ita At eeremonia Derificium laudis . Hine extitit appellatio Eaebarisiae in Gelsa, cto. Ouibus verbis latentur admitti posse sacrificium Euebarisiisum, & Latreuticum , sed non propitiatoriam, Sc impetratoriam et quamvis revera nullum proprium sacriscium admittant, quia nullam agnoscunt oblationem Deci factam et atque his νerbis nil affirmant aliud , nisi in Eucharistia Iaudari Deum ,& ei reddi grates . Nos itaque certissima fide tenemus Falere plurimum Eucharistiae sacrificium etiam ad remissionem, aliaque heneficia obtinenda ; unde consequitur offerri jure, meritoque non solum pro eonmentiarum eo Olarisse , ct gratiarum aflioue , seu Iaude , ut legitur in citata Apologia, verum etiam pro aliis, tam viventibus , quam desunctis, quibus potest Christi passio applicari. Quamquam vero haeretici id praefracte negantes , ne oblationi crucis irrogetur injuria , refutati sint capite superiori; majoris tamen dilucidationis gratia proximas addo propositiones .Paop. I. Incruentum Missae sacrificium est vere Propitiatorium. Sacrificium enim propitiatorium est, quod offertur ad supremum Numen placandum , S pro remittendis peccatis , & peccatorum poenis suppliciisque avertendis. Tale esse sacrificium Eucharistiae demon lirant ea verba Lucae xxi I. go. me es ealix novum Tein flumentum is Iunguine meo , qui pro vobis fundetur : quae verba obparticipium praesentis temporis, εαννοι - , S Graecae orationis syntaxim ruseruntur ad poculam Eucharisticum . Igitur Eucharistiae sacrificium vere propitiatorium est . II. Idem probatur definitione Tria dentini Concilii, cujus extat canon I. seg. xxta. Si quis dixerit se Derseium tantam esse laudis , d, gratiarum actionis, aut suis dam eommemoratianem sacrificii in cruce peraui, nos autem yrπλtiatorium , vel soli prodesse sumenti, neque ero vivis dr defunctis, pro pereatis , paeuis, satisfactisπibus , dr abis neeessitatibus offerri
debere; anathema sis. III. Non recessit Tridentinum in hoc statuendo canone a traditione Majorum: nam ex Graecis Cyrillus Jerosolymit. praecitata Catech. V. appellat hoc sacrificium θυσω τοῦ ι σώοῦ,
BOstiam propitiatioris e & Ioannes Chrysostomus tib vi. de Sacerdotio cap. 4. ait Sacerdotem , qui offert juge sacrificium, legatum er depreeatorem esse apud Deum , ut propitius fiat σατ άπάντωσἀμερτίους, u HI ζωντ- μνον , ain. 46I άπελθοα- , omniam peccatas , nou viventiam modo , veram er mortuorum . Ambrosius , ut recen
1eam nonnullos quoque Latinorum, in Exhortat. ad virgines c. xlv.
429쪽
num. 94. sacrificium, quod in templis offertur . appellat hostiam salutarem, per quam peccatum musi hujus aboletur . S. P. Augustinus in Enchiridio ad Laurentium de sacrificiis altaris cap. I ro. inquit : Pro valde bonis actioner eratiarum Iust, pro nos valde mainlii cloquitur de defunctis propitiationes Iunt. Habet similia quaest. a. num. 4. ad Dulcitium . IV. Idem Augustinus q. s . in Levit. num. 4. rationem suppeditat pro hac propositione firmanda: sacrificia enim legis veteris erant propitiatoria. Igitur tale est a fortiori sacrifi-eium Eucharisticum in illis praefiguratum : Illis Dert iis, inquit, suam Mesarei tum significabatur, in quo vera Ν remisso peeeatorum.
Pinpos. II. Non pro Viventibus tantum , verum etiam pro iis,
qui cum pietate defuncti sunt, hoc propitiatoriam sacrificium debet
offerri. Ita definit praecitato ean. 3. Synodus Tridentina . Ac demonstratur primo ex quo defunctorum gomplures a peeeatis solvi possint, ut inquit Iudas Machabaeus lib. 2. Machab. cap. I 2. qui etiam pro iis, qui in praelio ceciderant , obtulit sacrificium: de qua re alibi. Interim lassiciat advertere ex Machabaeorum libris commendari I eri tum pro mortuis oblatum , ut ait S. P. Augustinus in libro dias Cura pro mortuis gerenda cap. I. num. 3. Deinde , cum Augustinus eo Ioel seri hat, Ebi nussuam is scripturis veteribus legeretur , non parva es universe Ecclesia, quae in bae eo uetudine elaret, auctoritas ; propositio ex Ecclesiae consiuetudine comprobatur. Apparet ea consuetudo ex Christianorum populorum Liturgiis e nam in Basiliana , & Chrysostomiana sacerdos orat e s μά- πάντ- HI κ--μεν- ἐπἐλπίδε ἀνατάσ- ως αἰ-ίου , Et memor es omnium dormiemtiam is spe resurrestionis vita Merna : & infra, dum fingulatim eos commemorat, pro quibus offertur , ait , --σ- --τε δήλου - , Pro quiete , ct remissioue anima se vii tui , N. Vide Eucholog. pag. 78. & I o. In Liturgia etiam , qua utuntur Syri latine reddita ab Andrea Masio , Iegitur : Memento
Domine ad aram tuam eaeissem eorum omnium , qui transierunt de
hoe mundo avusearum plenissimo . Erue ipsos ex tenebris dr ealigine, appareatque eis faeter tus pael a , πeque turres eum ipsis in judicium , ere. Similia in Liturgiis aliis habentur. His accedunt dip eba , quae olim tempore sacrifieii a Diaconis legebantur; quorum alia comprehendebant nomina Episcoporum , qui Iaude sanctitatis inclaruissent; alia viventium Antistitum , Regum , eximiorumque virorum; S alia defunctoriam , qui in communione decessissent, ut erudite demonstrat lib. I. de Eccles. Occiden. R Oriental. Consens.
cap. Xv. num. 4. Allatius. Eamdem eonsuetudinem exempla illustria confirmant: etenim in funere Constantini Episcopos, ac sacerdotes
precationes, ct ceremonias peregisse , Ut populo Dei in Leelsa δε-
430쪽
Liber Trigesimus tertius. Cap. XX. A a s
elaretur , divisisque liturgiis, sieo sacrifieio , atque sauciarum preeum eommunione potiri mereretur, narrat Eusebius in illius Vita lib. I v. eap. I. pag. edit. Valesii s62. S. Ambrosius obtulit sacrificium pro anima fratris sui Satyri, ut liquet ex libro I. de hujus excessu num. 8o. atque de obitu Valentiniani num. s6. inquit: Date manibus sancta redisseris, pio requiem ejus pineamur affectu: dates aeramenta ealestia , animam Nepotis nostrir oblatioribus prosequamur. De sancta matre Monnica haec Augustinus scribit cap. ultimo libri ix. Confessi. Namque illa imminente die resolutiouis Da non euitavit suum corpus sumptuose eontegi , aut condiri aromatibus, aut monumentum electam eonevivit, aut euravit sepulcrum patriam. Non ista mandavit nobis , sed tantummodo memoriam fui ad altare.
Dum fieri desideravit, eui nullius diei praetermissione servierat, asinde seiret dispensari victimam sanctam , qua deletum est ebisuraphum , cte. Neque audiendi sunt haeretici, quorum aliqui cum Melanchthone negant locutam Monnicam de propitiatione sacrificii, aliqui cum Calvino aiunt id condonandum vetulae mulieris simpliciis tali, & aliqui cum Bucero dicunt viguisse consuetudinem hanc in sola Ecclesia Asricana. Nam, ut praetermittam quae ad Versus istiusmodi effugia profert lib. I v. Panopitae cap. s3. Lindanus, Monni eam haec postulasse, ligando animam suam vineuis fidei ad pretiἐsostri saeramentum, ne se interponeret vi aut insidiis leo ct draeo . atque esset in paee eum viro , tradit ibidem Augustinus; oratquia ipsum librum legentes, ut ad altare Monnicae, & Patricii, dulcissi in morum Parentum suorum, reminiscantur. Atque id rogasse Monni- eam , & Augustinum litteris consignasse, juxta fidelium omnium consuetudinem, constat ex dictis. Adde non in Africa, sed apud Ostia Tiberina parentem piissimam Obiisse . Pro Augustini item anima oblatum sacrificium commemorat in ejusdem vita cap. 3 l. sanctus Possidius; appelIatque Cassianus Collat. 2. cap. s. sacrificia pro mortuis memoriam edi oblationes pausπtium. Vetustae consuetudini, de qua hactenus , accedit sanctorum Patrum traditio, ipsorum testimoniis firmata . Ex Graecis Cyrillus Catech. v. pag. s39. interprete Grodecio ait: Denique pro omnibus oramus, qui tuter nos vita functi sunt, maximam esse eradentes animarum juvamen, pro qui-hur Upertur preeatio sancti illius, ct tremeMi., quod in altari positum es, saerificii. Epiphanius haeresi s. pag. edit. Petavianae 9o8.eon numerat inter errores Aerii, quod negaret Der eis pro mortuis, quod etiam scribit Augustinus de haeresibus; ct in Anchorato ait
caltam, orsacrificium. Ioannes Chrysostomus hom. r. in Epistolam
