Reuerendi patris F. Siluestris Prieriatis ... De strigimagarum, dæmonumque mirandis, libri tres, vna cum praxi exactissima, et ratione formandi processus contra ipsas, a mendis innumeris, quibus scatebant, in hac vltima impressione purgati, & indice

발행: 1575년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

rapite vel sensibus sine laesione operentur, perscrutari oportet, dicendo multa. Primum . Si diabolica illusio ea ratione fiat, quod eκt riores sensus per assumptum corpus, cis obaectuni fiat , ostendendo quod non est, vel quod es interposito corpore occultando s lain

daemonem organa sensuum occuPare, consequenter autem & veKare

non opuriet, ut liquet. Si vero fiat per sensus interiores tantum Phtper intes,res usque ad eXteriores, deducendo humores, Sc species amemoria ad phantasiam , & sensus etiam exteriores , ut supra; hoc utique nisi caput Sc organa a temone occuPentur, esse nequit: quia angelus ubi operatur, ibi est e hoc tamen sine dolore utique esse potest: Tum quia ex tali motione organa non diuiduntur, sed species mouentur duntaκat: Tum quia organo nulla qualitas laesiua maxime infertur, cum omni tali qualitate careat daemon. Nec obstat, quia iumta hoc duo spiritus essent in uno loco, angelus scilicet malus, dc anima r & consequenter confiiso operationum esset. Non obstat inquam, quia operationum confusio ea ratione sequeretur , si eodem modo vel idem genus operis uterque spiritus eliceret: ceu dicamus duos

angelos occupare unum lapidem, quem uterque localiter moueretrmodo anima ibi operatur ut forma vegetans, non autem ut localitet

mouens idem praecise quod angelus. An autem tales sint arreptiiij, diceriir pene statim.

s Dunctum quartum .Quid vero de his lupis sentiendum sit, qui pus

ros & homines etiam intra oppida rapientes nulla vi aut arte capi, aut laedi possunt. dico interdum hoc naturalem habere causam, interdum diabolicam. Et naturalem quidem multipliciter apud Alber. de animal. Puta famem, ferocitatem, aut catulos, ct eiusmodi: diabolica vero

daemonibus illudentibus, quando Deus propter peccata populum aliquem punit: iuina illud Leui. i 6. Si non feceritis mandata mea, mittain vos bestias agili: quod tunc accidit, quando ultra luporum vires, Scas bitiam de manibus insequentium dilabuntur.Hoc autem dupliciter contingit: dc in primis per daemonem ipsum siue magico concursu, dii verum lupuin daemon obsidet, & in talia urget: sicut quadraginta Scduos pueros Eliseum ridentes, ursi duo egressi de sylva interemerunt: dc propter simile letanis minores instituis sunt ab episcopo Viennen.

Deinde vero etiam opere malesco: sicut Guil. narrat in ii. de uniuerso, quod quidam certis temporibus in antris dormien putabat se uexti in lupum, de pueros vorare : cum tamen illud daemon in obsesso lupo ageret. Iuxta praedicta autem Potest daemo multipliciter genus hominum sic illudere 1 Primo obsesso vero lupo, siue arrepto, luem pro voto in mala impellit Sc e manibus insequentium eripit ; vel usu naturalis virtutis lupinae, vel eum mouendo localiter, aut occultando, ik. A a reddendo

212쪽

reddendo inuisibilem. lSecundo, assumendo corpus in saura lupi, dc

ista perficiendo. id ertio, ostendendo hominem , aut aliud animal in figura lupi, per quem ista faciat uarto praestigiose, ut sensibus nolitisua videatur, euec nihil sit in re: quod tamen locum minime habet, qua-do in re sunt veri essectus, Puta Puerorum mortes. νIpunctum quintum. An ad strigi magarum beneplacitum homines

daemon poSidere queat, enodare volentes, multa dice in usIPrimum.

Diuus Tho. 3.quia ar. 8. sic habet. Diabolum hominem inhalaitare, dupliciter potest intelligi, vel quantum ad animam scilicet, uel quantia ad corpus. Et quantum ad animam quidem, diabolus hominem substantialiter inhabitare non potest: solus enim Deus illabitur meti. Sed contra hoc. Culpa enim mortalis opponitur gratiae: Spiritus sanctus autem cum gratia semper inhabitat sominem, secundu illud. I. Cor. 3.

Templum Dei estis. & Spiritus sanctus habitat in vobis: S consequenter cum mortali culpa videtur spiritus malignus hominem substati aliter inhabitare. Sol. Non ita diabolus culpam, ut Spiritus sanctus gratiam causat: Spiritus sanctus enim interius operatur, diabolus autem exterius suggerit, uel quantum ad sensum, uel quantum ad imaginationem : dicitur tamen inhabitare affectum hominis per effectum malitiae; non solum quando eX eius suggessione Peccatum Perpetratura sed etiam per quodcunque Peccatum mortale: quia ex Quocun luetali diabolicae seruituti homo addicitur. Quantum vero ad corpus a bolus potest hominem substati aliter inhabitare, ut in arreptitiis patet: sed hoc ad rationem penae Pertinet magis, quam culpae: PCenae autem corporales vitae huius non semper consequuntur culpam, sed quandoque peccantibus non anseruntur, S inferuntur non peccatibus, ut de ceco nato dicitur Ioan. 9. quod est secundum altitudinem iudici rum Dei. Vnde non cum qualibet culpa mortali diabolus hominem substantialiter inhabitat, etiam quantum ad corpus . Secundum. Diabolum inhabitare hominem substantialiter, est sonianem esse arreptitium, ut patuit ex diuo Tho. Esse uero hominem arreptilium quid siti minime legi: eX lectis tamen puto, Mod sit hominem Dei permissu tractamoni tradi, ut eius membris proIbito utatu ad interius & exterius uod equid GIT'm quinque causis in genere euenisse Iego : qua qua πeκ aliis remineris axime in specie Aia posses liquando enim quis possidetur a daemone pro suo merito maiore cumulando, sicut ex Seuero in historia diui Martini liquet, quendam tantae sanctitatis virum, ut & verba, dc vestes eius daemones pellerent, petiuisse & obtinuisse ad humilitatis tutamen qu*que mensibus arripi ; quibus actis, liber euasita demone, S a gloria vana.

I Aliquando vero pro aliena, licet leui, cuba, sicut de abbate Elem terio

213쪽

n a s TRIGIMA Gis Lia. II.

terio Greg.in Dial. narrat, quod cum puerum quendam arreptilium diu inter moniales uersatum curasset, quadam die hesiore quam paeerat mente, suis monachis dixit, quod diabolus cum illis sanctimonia tibus iocabatur: sed ut adseruos Dei ventum est, puerum liuina azire non est ausis, de staturi puerum in poena illius elationis arripuit daemon e licet denuo ab eodem ieiuniis cic orationibus curatus sit. IAliquando pro ueniali peccato proprio, sicut per Cassia. patet, colla abbatis Sireni prima, dicentem quod Moyses in eremo cum singularis & incomparabilis vir est et, ob reprehensionem unius sermonis, quem contra abbatem Macharium disputans paulo durius protulit,quadam scilicet opinione praeuentus, diro consessim traditus est dς-moni, ut humanas esestiones ori suo ab eo Ilippletus ingereret: quod flagellum purgationis gratia Dominus intulisse uidetur, ne scilicet in eo uel momentanei delicti culpa resideret: quod ex curatione mira patuit . daemonem enim statim abbas Mactaarius sua oratione segauit. Simile huic est, quod apud Gre.in Dial. monialem, quod lactuca non, impresso signo crucis comedit, statim arripuit. 'IAliquando pro graui peccato alieno, ceu apud Greg.in Dia. diabolus eiectus a beato Fortunato uespere Per vicos in specie Perc rrini clamaret: o sanctum virum Fortunatum spiscopum, ecce de ho Ioitio me peregrinum Proiecit, nec ubi quiescam inuenio: quidam in spiritu detractionis sid est, ut episcopum reprehensibilem redderet cum uxore dc filio sedes peregrinum excepit hospitio, qui filium eius arripuit, ct in ignem iecit, de interemit. I Vt Aliquando vero pro ma no facinore proprio, sicut Saul inobedies Deb i. Reg. i i. arrent is est: sicut etiam Plerumque insequutores martvrum sunt arrepti . Gertium . Instantibus strigina agis homines a diabolo arripiuntur interdum . Omni enim modo, quo per se homines hedere potest, etiam maleficis instantibus potest: non enim uim perdit inuocatus, immo cum strigina asa cooperante Deus maxus offendatur, maior etiam licentia fruiendi in homines datur. Vniae tempore Fij 11. magister Henri. Instit. quendam arreptilium sacerdotem Sedeclamatorem secum habuit, Sc in itinere, Sc Romae: eκ cuius dictis, quae ad doctrinam conferant, perplura eliciuntur. Mihi inquit malefica quaedam a me obiur ata, infirmitatem hanc attulit, prius minata quod post dies paucos his intenderem, quae mihi euenirent. Vsu autem rationis tunc solum privor, cum aut diuinis vacare, aut pia i ea inuisere volo . Cum vero iste inter ecclesias traseundo genu soeret pro diu a Matre dc Virgine salutanda, eius linguam non Parum extra os protendebat: dc interrogatus an huic posset obsistere, minime inquit . lic enim membris omnibus dc organis utitur collo, linona, Dul-

214쪽

is3 F. si xv EsTRI PRIER. mone ad loquendum, vel eiulandum,ut ei placet ; quod ego quidem verba, quae ex me format,audio, sed resistere nequeo: ci quanto auia drus orationi in sto, tanto acrius linguam meam prorogat, di Protendit. et de his satis. Epilogando vero patet, quod strigi magae grauissimis de

horrendis criminibus obuoluuntur e puta, conculcationis crucis, ab

negationis fidei, adorationis daemonis, professionis, qua se eius serui-tijs etiam cum innocentium damno animae ct corporis adijciunt, ne non homagio, quo se ei aeternaliter quantum ad corpus & animam tradunt: in super additis sornicationibus, adulteriis, maXime cum incubis, damnificationibus iumentorum, e . terrae nascentium , homicidiis, maxime insantium non baptizatorum,& eorum vorationibus: nibus sceleribus peccatum abusus sacramentorum adiaciunt, ut pr. icta medio corpore Christi, chrismate, & aliis sacras emciant. Hoc enim earun consessio dc experientia docuerit, 'u in omni malesici, genere eas daemon edoceat, ut malitiae suae Instrumenta sacramenta, aut sacramentalia pro viribus sumant: seu quaecunque diuina, aut

Deo sacrata, ceu posta imasine cerea sub palla sacra altaris, vel filum Per chrisma sacrum trahen i vel eiusmodi . Quod equidem potis inum daemon multiplici ex causa cupit, ct curat. et in Primis quissem, ut homines per eiusmodi non solum perfidi fiant, verumetiam sacrilegi, diuina quantum ad se attinet, contaminantes: consequenter a tem Deum plus ostendant, dc irritent,Plures.in peccata secum trahentes. Deinde vero , ut Deus Pius sic irritatus, magis saeuiendi in homines daemonii licentiam relaxet : Sicut & Greg. astruit Deum aliqua hominibus quibusdam concedere iratus, quae alijs propitius denegas. Demum , ut sub specie boni apparentis, dum sacris utitur , plures iacilius inuoluat simplices. Heiar. Instit. & Soem Mallei male. a. par.

q. I. caP.S .eκ cXperientia dum in OPPido quod .m, cuius nomen tacere maluerunt , inquirerent, sic referunt . Malesca tandem incinerata,

dum communionem ageret, si Pro Christi corpore,illudque peplo ad os illato, inuoluens in ollam , in qua bufo, & nonnulla alia maleficiis apta, a daemone sic edocta, proiecit, S sub terra in stabulo subfossa abscondit: quam diuina Pietas, Ut tam horrendum scelus plecteretur, sic detexit. Sequenti enim die mercenarius ibi vocem quasi eii tantis insantis audiuit, ct tanto clarius, quanto magis loco suffosae ollae propinquasset: qui veritus infamem aliquem a muliere ibi subtu- inulatum Prasidenti insinuauit, qui posita custodia, quae an mulier aliqua illo se conferret latenter obseruaret , maleficam deprehendit, quae clanculo sub pallio ollam asportaret, quae capta , quaestioniabus addicta, rei veritatem fass a est. Sed & illud aduertant plebam, quod ubi sine deprehensione queunt, sub lingua , ct non supra tari

215쪽

guam, dominicum corpus suscipiunt strigimagae r siue ut illud facile eκ ore recipiant, siue ut abnegatio u si dei impedimentum nou piaestet: siue ne peccata sua interdum , eluat falcri . .

Quod aduersus strigii garum ueneficia, remedia multa praeseruarina 'non desint. c A P. IX.

QVt A vero iam quaenam sint strigimatarum facinora planu est ;

reliquum est ut de remediis quoque aduersus eiusmodi diabol cas artes, quae nobis diuina Pietas e largitur, aliquid agamus: & in primis quidem de illis, quibus aduersus eiusmodi morbosine inserantur, tutamur: cuius rei causa multa Puncta absolvemus.sPunctum primum. Et quidem in primis illud nosse debemus, quod tria sint hominum genera, quibus illud pessimum strigi magarum genus suis maleficiis obesse non Potest. Qui scilicet iustitia, vel officio Publico contra eas inuehuntur: qui se . remedus ecclesiasticis tutantur: qui denique per sanctos multifariam proteguntur . Sed nunc deprimis agamus, id ratione , & actis Probaturi r Et ratione quidem. Nam quem Deus in opus aliquod mouet, ei etia necessaria num strat , alioquin deficeret in necessariis.Omnes autem publicam rustitia exe centes sunt Dei ministra in hoc meruientes, ut Apostolus ad Rom. I 3. Profitetur . Eκhibet ergo Deus has quae necessaria sunt , cuiusmodi est contra diabolum Patrocinium . Nec tamen contra hanc rationem militat, quod Praesicies interdum male tractentur e quippe qui id relex imprudentia ν vel eN malo animo , aut alio cinnitie merenturi. caeterum Deus regulariter animstrum suum iuuat i quia Deus cinatura apud Aristotelem non deficiunt in necessarijs . Praeterea , ad idem notauere doctores, quod modis multis Vel penitus , vel eκ pa te potestas daemonis eneruatur .l Primo per limites diuinitus impositos , ceu in Iob . Dominus satanae dedit potestatem in substantiam ,, modo non extenderet in Personam , deinde etiam in personam , m do eum vita non priuaret : & apud Nider in Forin. cla mori inuocatus , ut virum unum eXtingueret, sc non POsIe quicquam in personam eius respondit, sed in fructuum Partem undecimam dumtaXat,

quod scilicet ille esset bonae sidei , beneque se crucis signo muniret diruod& his accidit, qui contra diabolum sciunt se pugnare .ISecumo autem virtute angeli boni daemones arcentis, sicut de Asmodeo p tet, qui viros Same virginis interfecit, qui tame cotra Tobia, Raphaele

angelo tutantcinon Praevaluit. Quod &inquisitoribui, α iustitiae in

Diluta

216쪽

rso P. II LUEI TRI; IEM nistris accidit , qui de custode angelo ut Ceteri, & rursus alta. erat commuruoris boni cura sit, muniunturKertio. ex ipsi propria diaboli vo-Luntate: quippe quianterdMUI sedere non vult, ut Peiora sequantur rveluti excommunicatum sibi corpore traditum, non vult veXare cum possit: sicut excommunicante Paulo uexauit Corinthium. I . Cor. S .ctid ea ratione, ut fidem de clavium potestate aboleat. Et eodem modo, etsi diuina, aut angelica potestate non arceatur: tamen quando tu stitia publica strigim agas supplicio afficit, patrocinium suum maleficis

denegat: uel quod timeat ne tandem conuertantur , Vel quod earum damnationem eκpleti celetius cupiat. Actis quoque Sc gestis id e proabatur. Nam ct idem doctor Nider, dc experientia docet, & ipsa metis entur, quod ad tactum iustitiae publicae omnis maleficorum Potestas euertatur. Nam Sc Petrus IudeX, de quo etiam supra, cum iussu eius, sui ministri maleficum detinere uellent, eorum manus tremon,& 'tore tanto nares occupatae sunt, quod eum aggredi non audebat, nisi ipse dixisset; Securi invadite. quia publica iustitia tactus vires Omnes suae nequitiae perdet: quod & factum est .sVnde eum propter facinora in cineres redegit. Sed dc Henri. Insti. ac Socius inquisitores famosi , etsi occulta multa se tacuisse scribant, quod gloriae vanae notari timuere I ex his tamen, quae homines latere nequiuerunt, multa experti narrarunt.Nam in Rauens purg. maleficae in cinerandae a Consulibus interrogatae, cur dictis inquisitoribus maleficia non inferrent,

responderunt hoc se pluries & tentasse, dc nequiuisse: dc interrogati de causa, responderunt senescire, nisi quod sic expertae, & sica dς-mone doctae essent. tat

Isunctum secundum . Genus hominum secundum, cui strigima

nequeunt obesse, sunt qui remediis Ecclesiae catholicae se tutantur, ut Per veram confessionem, Scinuocationem sanctorum , aquae benedi me aspersionem, salis exorci γati Ouptionem, candelarum dc oliuarum benedictarum licitum usum. blam si eiusmodi contra daemones efficaciam non haberent, deciperetur Ecclesia, quae huius rei gratia praedicta vel multa ex eis exorcia at: unde dc in ciuitate Spirensi , a thore dicto Henrico Insti. quaedam mulier deuora rixata cum malefica, vespere infantem cunis reponens, dc de malefica timens, herbas benedictas puero supposuit, aqua sancta illum conspersit, eXorci Zariam salem. Ori apposuit, signo crucis muniuit. Nocte media, cum infantem vagientςm audiuisset, extensa manu ad cunam, eam quidem mouit, - sea infantem minime inuenit. Territa, accenso lumine, eum sublectica in angulo sanum inuenit, haud dubium protectum eXorcismis. Insuper in Rauenspurg. diabolus informa muliebri quendam adusnerem importune assentire nolentem, sollicitabat, qui sicut in pr dicatione

217쪽

eatione didicerat, in ingressu stuphae salem exorcietatum ori suo admouit, & statura mulier conuersa toruo aspectu I quis, inquit, diabolus te docuit & repente disparuit. Praedicta ergo admodum S liominu , ct locorum, ac iumentorum, di fructuu privieruatiua sunt: sed S uerba sacra collo appensa, vel corpori quomodolibet admota, si tame quet sectuenti capite dicentur, diligenter observentur. Nunditam tertiu . Qui uero tertio loco a i trigi magis immunes sunt, hi sunt qui a Deo & Angelo interius per gratiam, ct eκterius Per cut ιν, stodiain , S suffragia etiam caelestiun'comorum muniuntur. Nam licet nostrς menti Deus per semet gratiam infun2at, iuxta illud psal.83. Gratiam & gloriam dabit Dominus: cum tamen Deus aliquam notabilem gratiam infundere statuit, secundum nonnullos theologos, angelus bonus dispositive operatur: quod dc Diony.- cap. te. I. no. Printendit dicens, quod haec sit diuinitatis leκ immutabiliter stabilita, ut ima per media perficiantur a summis. ita quod quicquid boni a bonitatis sonte in nos emanat,totum illud bonorum angelorum ministerio Possidemus. Unde licet sola deitas unionem homilip S dei in Virgineo ventre Peregerit, tamen angelico ministerio mens virginea Per s. Iutationem,& illuminationem, & monitionem angelicam pricciisposita est. De exteriori vero custodia angelica ct diuina pleni sunt libri r singulariter tame Dauid eam expressit de homine iusto, dices psal.9o. Angelis suis Deus mandauit de te, ut custo ant te in omnibus uiis tuis. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum . Super aspidem dcc. LX dictis tamen generibus hominum, quidam sunt qui benesciantur, quantum ad omnia maleficia;& quidam Ziantum ad quaedam tantum: de quibus, quod necessaria adeo non int, sicco Pede transeundum est.

ad Od aduersus strigimagarum ueneficia, remedia uana nocongruunt. c P. X. Q

V i A ergo de remediis praeseruatiuis actu est, de curativis quoque, sed vanis, multis Punctis agatur oportet. Functum primum. Ante omnia illam quaestionem enodemus opor . tet r An maleficia maleficias elidere lic christiano. & quidem p mmo, ut alias ea absoluimus, ut absoluunt nota nulli : Pro quo multa di eam . t Primum. Memadmodum in Siluestrina alias scripsimus, triabus tantum modis maleficium auferri potest: Primo authore Deo per se, uel angelum, aut hominem , ut confessum negat homo nullus.Secundo uirtute naturali angeli mali, qui maleficium intulit, uel alterius, modo naturae ordine superior sit. authore maleficii angelo itidem malo : quia

218쪽

nya . F. s rLvx s TR I P R IE R. lo: quia enim inter angelos etiam malos ordo est, cum specie disserat, ut probatum est: ideo superior in inferiorem impertu S habet, Spro voto exequitur: alligando aut etiam alligatum s Oluendo,& de obsesso corpore pellendo : aut etiam eius essectus, maleficia scilicet abolendo . Quod Iudaei perfidi non ignorantes de Christo domino blasphemando dicebant Luc. I l .quod in daemoniorum omnium Principe, ac Perinde superiore Bel Zebub eiiceret daemonia. Temo naturali H u- te angeli boni, si angelo authore malefici, naturς ordine itidem superior sit: non enim est de eo rasso minor, & de angelo malo itidem su-Periore: quae tamen omnia intellige, nisi ad malencium iuuetur malus angelus per malum naturae ordine altiorem , qui contra maleficium naturaliter pugnat. Non enim aliter maleficia destrui possunt, cumeflectus inferioris non nisi vel ab eo, vel a superiori destrui possit: &Praeterea, si hoc esse posset, nullo alio modo esse posset,nisi ab homine ad sanandum activis naturalibus admotis r quod inuito daemone maleficii authore est sequii r quippe cui ista activa in motu locali obe diunt ad nutum a Secundum. Vt supra lib. I . liquet, maleficium, a quo de malefici dicti 1unt, sumi consueuit & pro nocumento illato Per daemonem instante malefica: & pro signo foederis monem inter ac malescum , ut imago ad cuius torturam maleficiatus quoque torquetur, S cedula, ves quicquid est sub limine, vel aliter aut defossum, aut quolibet modo delitescensitertium. Apud diuum Tho. I .sec.q. 92. Superstitio vitium religioni oppositum est, ct hoc per excessum, S non Perdefectuine inquantum utique diurnum cultum exhibet, aut cui non debet aut no eo modo, quo debet.Huius vitii duae sunt subalterias species, idest, species alias sub se ordine quodam habentes: quarum Pruna in eo consistit, quod est exhibere cultum Deo vero,modo tamen indobito : Puta, secundum ratum perfidiae Iudaicae: secunda vero in exhibere diuiuum cultum ei cui no debetur, sicut spurcissimo Machomet, ut Agarrent: uelancubo daemoni, ut stristinam . Haec uero species intres alias subdiuiditur. Harum prima iclolatria est. Secunda est diuinatiua, quae dc ipsa in multas species subdites litur, de quibus no est ii stri instituti modo loqui. Tertia, ac perinde ultima obseruantia est, ad quam ars notoria pertinet: & obseruationes uniuersae ad corporii di- mutationes ordinatae, Puta, sanitatem. aut aegritudinem, idest omnes incantationes . ligaturae I artum. Generaliter omnes diuinatores A incantatores apud iura dicuntur malefici , ut. 26. q. S. Nec mirum.

Muintum. His praeniissis ad quaestionem dico, maleficium rite & liciare destrui orationibus, item & adiurationibus ecclesiasticis & catholicis, ut consessum est. Potest quoque quisque etiam author eius, male

scium, idest signu foederis sciens destruere, si potest, idest, si cotra diabolum

219쪽

n Ezs TRIGI MAGIS LIB. II. 93bolum valeat: hoc enim non est amici diaboli suffragio , sed sua vi ad

Proximum subleuanduint sicut si malescialam ollam ita seoliam inue

nro, dc igmbus arsuram trado. Nulli tamen licet lioc lignum , aut maleficium apsum per aliud malescium, id est ritum maleficiale ira .aut incantataoncm quamcunque conterere, hoc cnim ellet esse maleficum ,

ct cum diabolo expresse, vel tacite Pacisci Similiter nulli licet alium inducere ad maleficium per maleficium solue indum: xlusa idem ellet acti induceret ad peccatum ri nec siinditer licet uti palato soluere per malescunn den maleficialem ritum, qui ad id sua sione non eget, ut Patebit: a multo minus Der maleficium, idest damnum illatum alteri virtute diabolica Per magum aut strigi magum . Nextum. In hoc tamen ultimo,quod statam dictum est,de Palato a eiusmodi, sunt ualet Summittas ommones. Nam Summa Rosellae, Sc sipplementum doctrinam diui Tho obseruantes, Petri de Pal Al T. Mag. Sc quam plurium dicunt hoc aliquo pacto non licere: Summa vero Angelica eius. dem ordinis sibi suo more fidens dc audens, hoc lacitu astruxat, id probare nixa auctoritate Petri Aureoli. et ratione, quippe quod ad nostrum bonum alieno malo uti possumus; et eXemplo, quia apud Aug. lacitum est uti iurainento infidelis in nomine Dei sui iurantis; et aduri Potest de parato scenerari, a quo quas licite mutuum capit. soepmnu. Sed illa opimo nefanda est, cic infinitarum culnarum occasio mamme conducens dilatationi diabolici regni: quod ii elirceat. Nam legi Daturali aduersatur, quae reuerentiain , fidem, ac obseruantiam ad suum dominum exquirit: non enim suo domino fidelis est, qui ab munico

eius, dc qui cum eo de regno certet, auNiliuari aut accipit, aut Pettat, etia-κiliari parato, Paeti, intercedente, quo se eius se maci adiiciat: hoc enim est cum eo amicitiam componere, cum naturale sit benefactorem dc diligere, dc amare; diabolus vero inimicus Dei est, di talis qui sibi dominium mundi ambiat, de pro vitibus nanciscatur, dc ut Deus cupiens adorari, etiam ab ipso Christo De Matth. s. dc nisi suscepta professione, immo interdum Schomagici, homini non suffragatur enisi ideo suffragetur, ut ad homagi u pelliciat, ut cernere liqqet ex dicti . Est etiani contra legem Dei: nam magi malescique sunt idem, ut ex dictis liquet; dc nihilominus dicitur Levi 2 o. Anima quae declinauerit ad magos dc ariolos,ponam faciem meam contra illam, dc inter sciam illam . Si ad hos non licet accessus, pro consilio uidelicet excipiendo , eorum suffragiis uti quomodo licebit Z fit quoque contraria iuri Pontificio, quod nedum prohibet suadere alicui, ut eiusmodi faciat, uerumetiam dc ad domum taliu accedere. Nec aliquo pacto in hi dubium est,quin Aug. talem determinatorem a s de apo i ii tam ai Pellaret,qui. 26.q. p. in ca. Non observetis. enumeratis multis dii ira

220쪽

tionum speeiebus, & incalitationibus, at alligaturis concladit. Qui

has scilicet obseruantias) dc quascunq; divinationes obseruat,aut attendit, aut consentit obseruancibus dic. dc Paulo infra. QSi auteni t Iibus credunt , aut ad domum eorum euntes, aut suis domibus introducunt, Sc interrogant, sciant se fidem Cluistianam de baptismum

P euaricasse, dc tanquam paganum Ecapostatam , iden retro abeuntem , dc Dei inimicum , iram Dei graviter in aeternum incumsse. Haec ibi. EN quibus nota non solium suasionem maleficij prolaiberi,verum etiam consensum. Est etiam contra iura ciuilia, quae istos consilli vetarunt . Vnde istemet Summista in verbo , Mathematicus , dicit, quod diuini ad limen. alterius accedere non debent , alioquin o mantur e nec eos aliquis lascipere seu consulere . alias GPortantur, de eorum bona confiscantur, dc diuinator Stadio ultore seritur. C. de male. dc mathe.L nullas L nemo .L culpa . Ecce ergo quod , quantumcunque sint parati, non licet eos adire . vel con talare , dc longe minus eorum suffragijs ruti . Est etiam haec opinio occas incriminui rapturium , dc sine numero di aperit enim viam omnibus incantationi Dus, cum utique multi sint eum viri, tum fermnae P sto eius in I, cxercere, dc maleficia per maleficia soluere: Sc consequeter inulti ad eius. modi lio di nes currerent , in quare diabolicum regnum consistit, cum adire ei usi nodi homines. sit a diabolo , cuius ope nituntur , sanitatis auxilium expetere . Ioctauuiu. Adauthoritatem vero , quam iste citat: dico do ctorem illii in Petrum Aureoli nullius.esse authotitatis,

quippe qui multas falsas opiniones fundauit, utpote, cuius studium

fuit ometatum sententias euertere,in quo multum quidem valat, in determinando autem nihil. Ad rationem dico, licere ad nostrum bonum alieno mali, uti,quado ipse nother v siis, vel actus,quo utimur, nihil est

de se: illicitam, aut malum : velliti Deus omnibus Peccatis ad fiat gloriam utitur, permittendo, dc bona inde cliciendo: quia ea permittere, aut inde bonum elicere, Von est in se malum: secus aute D ipse noster usus in se sit illicitus, sicut non licet mihi uti parat ad iniuste interimedum inii yicum ineum, quod cedit in bonia meum: quia ipse meus usus esset in se illicitus quippe qui sit consensus in occisionein hominis iniustam.Vnde diuus Tlio. l. I 3.ar. . Aliud est, inquit, consentire alicui in malitiat aliud alicuius in alnia uti ad bonum. Ille enim alicui in in litia cMentit,cui placet ut malitiam ille eXerceat, dc ad hoc sorte eum inducit ; quod seinper peccatum est: Vtitur autem alterius malicia,qui

illud malum, quod alius facit, intorquet ad bonu . Haec Tho. Et ita est in proposito , scilicet quod talis usus de se est illicitiis, dc consensiis in malitiam: Tum quia hic usus est cum accessu ad tales, quem nedum ius diuinum, verum dc canonicum, dc inule vetarunt: tum quia est

SEARCH

MENU NAVIGATION