Reuerendi patris F. Siluestris Prieriatis ... De strigimagarum, dæmonumque mirandis, libri tres, vna cum praxi exactissima, et ratione formandi processus contra ipsas, a mendis innumeris, quibus scatebant, in hac vltima impressione purgati, & indice

발행: 1575년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

quod non potest dici solum de possibili, vel solum de agete, dc est itilud quod dixerat in secudo, quod hoc genus animae separatur ab aliis

sicut perpetuum a corruptibili. In quinta autem, quae incipit ibi: Noreminiscinaur autem , eXcludit Obiectionem , ne scilicet quis credat, uod in anima, si manet post mortem, sit reru reminiscentia eo mo-o quo nunc: quod falsu in est, quia pars manens est impassibilis, ideo in ea non sunt passiones, ut sunt amor, odium, &reminiscentia, ct huiusmodi, quae ex aliqua Passione corporali cotingunt: passivus vero intellectus, id est, pars animae, quae no est sine dictis passionibus, eli corruptibilis: pertinet enim ad partem sensitivam, quae dicitur intellectus, & rationalis participative.1. Ethi.& sine hoc intellectit nihil intelligit anima. Haec est sententia Sc mens diui Thonit in sua expositione . Circa istum autem textum, quidam dicunt multa prolixe, S perplura nihil ad nos tum institutum attinentia: unde eorum do dirinam obiter recitabo . Sic autem habent primo multum laborant in declarando quonam modo in Particula prima, natura, sumatur : dc tande inferunt, quod eX ratione Arist. non habetur, quod

in anima sit agens dc patiens diuersis pototiis: sed solum quod he differentiae sunt in anima sicut in omni natura : Per quod volunt isti habere, quod secuduni Arist. intellectus agens sit substantia separata,vi Possint perpetuitate, qua Arist. ascripsi t intellectui, attribuere ipsi intellemu agenti: consequenter vero negare a possibili,& consequenter ab anima nostra . Vellem autem quemadmodum Sc aequum est, isti ita secure somniantes, dc sine probatione imponentes Aristoteli, quod intellectus agens sit substantia separata, responderent ad rationes diui Thomae praeceptoris sui, qui secundo contra Genti. cap. 78. alias. I. probat hoc esse falsum in laaec verba: Quia vero Plures crediderunt intelleinim apentem esse intelligentiam separatam , suisse de mente Aristotelis,ostendendum eX versis eius, quod ipse hoc non

sensit Dicit enim primo, quod sicut in omni natura est aliquid quasi materia in unoquoque genere, S hoc est in potentia ad omnia, quae sunt illius generis: dc altera causa est quasi efficiens, quod facit omnia quae sunt illius generis, sicut se habet ars ad materia ; necesse est & in anima esse has differetias, dc hyius inodi quide, scilicet quod in anima est sicut materia intellectius possibilis,in quo fiunt omnia intelligibilia: ille vero qui in anima est sicut efficiens causa, est intelle eius, in quo est omnia facere, scilicet intelligibilia in aetii, idest intellectus asens,qui est sicut habitus, dc non sicut potetia.Qualiter autedixerit uitella in agentem habitum, exponit subiungens quod est sicut lumen': quodam enim modo lumen facit potentia colores esse actu colores, inquantum scilicet facit eos visibiles actu : hoc aute circa intelis

52쪽

DE s TRIGI MAGIS L v. etsintelligibilia attribuitur intellectui agenti. Ex his autem manifeste

habetur, quod intellectus agens non sit substantia separata, sed magis aliquid animae.e reme enim dicit,quod intellectus possibilis & ages

sunt differentiae animae, & quod sunt in anima: neutra erFo earum est substantia separata . Adhuc ratio eius hoc idem ostendit. In omni materia,in qua inuenitur potentia,& actus, est aliquid quasi materia,

quod est in potetia ad ea quς sunt illius generis,&aliquid quasi ages,

quod reducit potentiam in actum, sicut in artificialibus est ars dc materia : sed anima intellectiva est quaedam natura, in qua inuenitur Potentia dc actus, cum quandoque sit actu intelligens, ct quandoque in Potentia. est igitur in natura animae intellectius aliquid quasi materia, quod estin potentia ad omnia intellisibilia, quod dicitur intellectus possibilis; dc aliquid quasi causa efficiens, quod facit omnia in actu, ct dicitur intellectus agens: uterq; igitur intellectus secudum demonstrationem Arist. est in natura animae, Jc non aliquod separatu secundu esse a corpore, cuius anima est actus. Amplius Arist. dicit, quod intellectus agens est sicut habitus, quod est Iumen:habitus autem non signatur vi aliquid per se existens, sed alicuius habentis non est igitur intellectus agens aliqua substantia separatim per se extiles, sed est aliquid animae humanae. Non autem intelligitur littera Arist. ut habitus dicatur Me essectus intellectus agentis, sed ut sit sensis: Intellectus agens facit hominem intelligere omnia, quod est sicut habitus . haec

enim est dissinitio habitus ut Commen. Averrois ibidem dicit quod habens habitum intelligat per ipsum, quod est sibi proprium ex te, dc

quando voluerit, absque hoc quod indigeat in eo aliquo extrinseco rexpresse enim ascimilat habitui non ipsum factum, sed intellectu quo est omnia sacere. Nec tamen intelligendu est, quod intellectus agessi habitus per modum quo habitus est in secuda specie qualitatis, s cundum quod quidam dixerunt intellectum agentem esse habitum principiorum: quia habitus ille principiorum est acceptus a sensibili-Dus ut probat Arist. a. Posterioru) ct sic oportet quod sit effectus intellectus aῖentis,cuius est phantasmata, tuq sunt intelledia in potetia, sacere intellecta in actu: led accipitur habitus secundu quod diuiditur contra priuationem, dc potentiam, sicut omnis se a Sc aestus potest dici habitus: Et hoc apparet, quia dicit hoc modo intellectu aeten te esse habitu, sicut lumen habitus est. Deinde subiungit, quod hic . intellectus, scilicet aaens,est separatus, Sc immixtus, dc impassibilis, Scsubstantia actu est: horum autem quattuor, quae attribuit intellectui

agenti, suo supra expresse de intellediu possibili dixerat, scilicet quod sit immixtus, oc quod sit separatus: tertiit, scilicet quod sit impassibilis, sub distinctione dixerat.Ostendit enim primo, quod non est passibilis

D sicut

53쪽

as p. si LugsTRI Uni scut sensus i Et postmodii ostendit, quod comuniter accipiendo pati, passibilis est , inquantu est scilicet in potetia ad intelligibilia. Qua

rum vero omnino negauerat de intellectu pqssibili, dic edo quod erat in potentia ad intelligibilia, dc nihil horum erat actu ante intelligere Sic igitur in duobus primis intellectus possibilis conuenit cu Vete: in tertio Partim couenit, & partim differt: in quarto autem omnino dis- fert agens a possibili. Has quattuor coditiones agentis Probat per una rationem, subiungens: Semper enim honorabilias est agens patiente & principiti, scilicet activum, materia .supra enim dixerat, quod inteia Iectus agens est sicut causa efficies, S possibilis sicut materia. Per hoc autem mediu concluduntur duo prima sic: agens est honorabilius patiente & materia: sed possibilis, qui est sicut patiens dc materia, est separatus & immixtus, ut supra probatum est. ergo multo in is agensia Alia vero per hoc medium sic excluduntur: Agens in hoc euhonorabilius patiete ct materia, quod coparatur ad ipsum sicut agens S amiens ad pati eius, & eos in Potentia : intellectiis aut possibilis est patien quodamodo, Sc potenxia ens: intellectiis igitur agens est, non patiens, ct actu ens. Patet autem quod nec ex his verbis Arist haberi potest, quod intellectus agens sit quaeda substantia separata, sed quod sit separatus hoc modo,quo supra dixit de possibili, scilicet, ut non habeat organum. Quod autem dicit,quod est substantia actu ens, non repugnat ei quod substantia animae est in potentia ut supra ostensum est,

deinde subiungit. Idem autem est secundum a etiam scientia reii in quo Cona m. dicit, quod differt intellectus ages a possibili: nam in intellectit agente idem est intelligens & intellectrum non autem in pota sibili. Hoc autem manifeste est contra intentionem Arist. Nam supra

eade verba diX crat de intellectu possibi di, ubi dixit de intellectu pons bili, quod ipse intelligibilis est sicut intelli3ibilia in his enim quae sine marena sunt,idem est intelligens dc quoa intelligituris cientia Daq; speculativa, & quod speculatum est idem est. Manireste enim per hoc quod intem eius possim lis, prout est actu intelligens, idem est cum eo quod intelligitur, vult ostendere, quod intellectus possibilis intellia

gitur sicut alia intelligibilia: & primum supra dixerat, quod intelle-inis possibilis est quodammodo intelligibilia, sed nihil actu est ante quam intellisat: ubi e resse dat intelligere, quod per hoc quod in- . telligit actu sit ipsa intelligibilia. Nec est mirii, si hoc dicit de intelia lectus possibili: quia hoc etiam supra dixerat de sensu ac sensibili se

cundum actum: sensus enim fit actu per speciem sensati in actu &similiter intellectus possibilis sit actu per speciem intelligibilem actu dc hac ratione intellectus in actu dicitur ipsum intellisibile in actu Est igitur dicendum , quod postquam Aristoteles deter inauit de

intelle-

54쪽

intellectu possibili Sc agente, hic incipit determinare de intellectu iri

actu , dicens quod scientia in actu est idem rei scitae in actu: deinde dicit:Qui vero secundum potentiam tempore Prior in uno est, amnino autem neque in tempore : qua quidem distinctione inter potentiam & actum in plui bus locis utitur, scilicet, quod actus secundum

naturam est prior potentia, tempore vero in uno Sc eodena . quod mutatur depotentia in actum, est prior potentia acta : simpli iter vero loquendo, non est potentia etiam tempore prior actu, quia potentia non reducitur in actum nisi per actum . Dicit ergo quod intellectus, qui est secundum potentiam , scilicet possibilis, prout est inPotentia, Prior est tempore quam intellectus in actu: & hoc dico in uno & eodem , non tamen omnino , idest uniuersa liter: quia iitellectus possibilis reducitur in actum per intellectum agentem, qui est in actu, xt

dixit, dc iterum per aliquem intellectum possibilem Lactum actu. Vnde dicit in a. Physic. quod ante addiscere, indiget aliquis docente, ut reducatur de potentia in actum . Sic igitur in verbis istis ostendit ordinem intellectus possibilis, prout est in potentia ad intellectum in actu Deinde dicit Sed non aliquando quidem intelligit, & aliquando non intelligit: in quo ostendit differentiam intellectus in actu, dc intelle eius possibilis. Supra enim dixit de intellectu possibili, quod non sein-Per. intelligit,sed quandoque non intelligit, quando scilicet est in P tentia ad intelligibilia: quandoq; intelligit, qua do scilicet in actu est ipsa: intellectus autem per hoc fit actu, quod est ipsa intelligibilia, vitam dixit: unde non competit ei quandoq; intelligere, Sc qua loq; nointelligere. Deinde subiungit. Separatu autem hoc soluin, quod vere est: quod non potest intelligi de agente ; non enim ipse soliis est se- Paratus, quia ia ide diXerat de intellectu possibili; nec potest intelligi de possibili, quia iam idem dixerat de agente. Relinquitur ergo quod dicatur de eo, quod coprehendit utruq;, scilicet de intellectu in actu, de quo loquebatur : quia hoc solii in anima nostra est separatum non utes organo, quod pertinet ad intellectu in actu,' idest illa pars anima , qua intelligimus ctu coprehendens possibile dc agente. Et ideo subiugit; Quod hoc solii animae est immortale dc pemetuit, quasi a cox-Pore no depcdens,cu sit separatu. H c diuus Tno. ibi: ex quib' liquet quam frauiter dc sapicter probet Arist.ita sensisse;cosequenter autem quam leuiter sine probatione sui discipuli ab eius mente cu taui silet

iactura, Sc tanto pusillorum scandalo recedant.Vnde dictam particu- Iam longe melius diuus Thomas exponit, inserens intellectum agentem esse aliquid animae: aliter non ageret anima, Verii potius ageretur.

sicut secudo isti, quod sicut cii dico,intellectus possibili duo dico: i, intellectum, dc ly possibile: dc quatenus est intellectui opus eius est D di intelli-

55쪽

intellectum agente, vocem tuam percipe: & sicut quatenus agens est, quod operatio eius sit omnia facere no nefas: sic quatenus intellectus

est, quod operatio eius intelligere sit, non inficiare.Vnde in hoc capiatulo, inqui ut, utramque Veratione ei attribuit 'rist. prima quasi transeuntem, dicens quod est quo est omnia facere secunda quasi inam nentem,cum dicit, quod est honorabilior patiente, quod est immateriale : immaterialitas enim dat esse intellectivum, dc cum dicit quod scientia secundu actum est eadem rei, & cu dicit quod non quando mintelligit S c. Haec isti,qui primo quid em omnes contrariu lentientes arguunt, quasi propria vocem ignorarint, consequeteraute i dinum Tno. dc Caprea. a quibus habent omne quod sunt. Deinde vero ipsi suam voce ignorat, quippe qui putant omne quod dicitur intellectus, . immediate intelligere, omni alio prsciso: quod in anima rationali salsum liquet, quae intellectus dicitur, ut hoc code cap .eX II. Metaphy. liquet: nec tame intelligit nisi per potentia, idest intellectu poteriam, ad cuius actum ordinatur:& similiter intellectus agens, intellectus dicitur, non quia intellisat, sed quia ad hoc ut intellectus possibilis intelligat,ordinatur.Deinde vero eX ista sua positione habere voluti, c eκ- Presse fatentur, quod quia prima operatio nequit a sensibilibus absol- in quippe quae terminatur ad illamet, ad quae intellect' possibilis: ideo ad secundam se transtulit Arist. dc illam separata ac Perpetuam astruxit, oc eX ea immortalitate intellectus illius statim intulit.hec isti Dicove ro,quod ut Aristotelem ad rationalis animae mortalitate trahat, intellectum agentem cum sit animae Potentia, ut patuit, faciut perceptiuam potentiam: nec mirum, cum illum faciant substantiam separata secundum Arist.contria praedicta: Sc consequenter etiam anima no intelliget ex se Sc libere, sed ad intelligendum agitur ab alio: nec habet iudicium liberum plusquam bruta, quae a sensibilibus ad sentiendum

aguntur : quae omnia nulli dubium est esse contra mentem Arist. de consequenter Sc haec eXpositio: unde propter eam comunis expositio minime praetermittenda,aut Posterganda suit. Jertio dicunt circa operationem intellectus agentis aduertendum, quod Sc si haec tria, scilicet identitas scientiae cum re scita, prioritas potetiae respectu actus, de continuitas intellectionis, secundum diuersas eκ positiones, diuersis attribuantur, a littera tame alienae suxit omnes, quippe quae vel fictum

aliquid asserant, vel dicant aliquid puerile.Fingunt enim que clusim di intellectui agenti vel possibili secundum se, vel secundum tota speciem ascribunt: leuis autem est qui haec attribuit intellectui in actu cundo, quia a nullius mentu quasi dubium excludendum est de ii I- Iectum actu secudo, quod no quandoq; intelligit, qua doq; vero non, Ini - intelligit,

56쪽

huelligit, cum de omni actu operante certum sit, quod non quandoq;

operatur, quandoq; vero non operatur. Deinde vero sua expositione

asserunt. Ego aute dico, diuum Thomam, cuius expositio hic puerilis pueriliter astruitur,semper grauissime & modestissime, etiam iniuuentute docuisse, quippe qui numqua verbum elatu protulit, nec alicuius offensium nisi contra impugnatores,aut religionum, aut Pietatis sidei christianae. Quod vero hic dicitur de intellectu in actu, quod semper intelligit,& non quando linc, quandoque non, pueriliter dictu non est, ct si sorte pueriliter intellectum est,quippe euidens qdide est,

quod operatio continuata no est interrupta, ut quandoq; sit, qua loq; non sit: euidens tamen non erat, quod in habitione talis operationis differat intellectus in actu ab intellectu agente, dc etia a possibili. Iu rum fratia de intellectu in actu illud dictum fuit, ut inter eum & alios intellectus differentia doceretur,& ut doctrina de intellectu compleretur: qui cum secundum Philosophos quadrupleκ in nostra anima astruatur, agens scilicet,possibilis, habitu,& adeptus, id est in actu: secundum grauissimain expositione diui Tho.de ijs omnibus, & de substantia animae, prout ex ea pululant hae potentiae ibi ab Arist. in textu habetur, ubi & expletur sermo de potentia intellectiva, de qua ab inde in eo libro minime tractatur: veru de actibus animae, de quibusdam aliis. At vero expositio, quam isti subiungunt de mente Arist. secundum quam totus nic textus de intellectu agente ab eis exponitur; priamo animam a natura sum cieter institutam negat, utpote eX se minime habentem unde libere iudicet & agat. Et secundo astruere cogitur de mente Aris .esse fi ctione Averrois de modo intelligendi per unum omnium intenectum immortalem, si nullo nos immortali proprio intelligimus: quod, viso S.I ho .cotra Auuerroistas, & in contra Gen. in Prima parte, nullus nisi proterviendo diceret. Et tertio Arist. facit diami nutu, quippe qui apud istos de adepto intellectu nihil dixisset, nec

de separabilitate vel inseparabilitate animae secundu substatiam, nisi implicite tantum, ea scilicet ratione,qua secundum i stos, intellectum possibilem dicit corruptibile, quod non est rationabile: quia cum illa conclusio, Animam scilicet rationalem esse mortale, sit salsa etia phialosophice, ct cotrarium senserit Praeceptor Arist. Plato, &praeceptor Praeceptoris Socrates, no est probabile quod Arist. coua philosophiaci suum p ceptore unico & dubio verbo, Simplicite tantii prolato, eam voluerit astruere: nec minus est improbabile, quod Arist in cui is doctrina hactenus contra fidem aut veritatem inuentu est nihil vel in moralibus, vel in topicis,vel in physicis, aut diuinis, praeter id quod dubitando, no vi certii, sed ut probabile de inudi aeternitate sensit; in hae conclusione de animi nostri immortalitate defecerit,in qua tota naria

rati,

57쪽

ralis consideratio Videtur ordinari: nec doctrinae sui praeceptoris, qui

in hoc vera erat,suerit capax. Sed haec est temporis nostri superba malignitas, qua multi putant se inter Praeclaros philosophos non cense dos, nisi contra veram fidem de christianam pietatem aliquid astruante non quasi verum, sed quasi de mente Averrois, uut certe Aristotelis, vel eiusmodi; adeo ut pene nihil in gymnasijs de rerii veritate disputetur, sed de mente philosophorum, maxime Averrois, cum enem tione vigoris fidei in mentibus pusilloruim quasi Auerroes eis sit mei sura veritatis, quod ex magna ruditate procedit, ut scilicet qui rationum capaces non sunt, scientiam in humana auctoritate possideant,

huius viri praecipue , qui veram philosophiam deprauauit, & multa

redissime docuit, utpote quod una forma omnes Operamur, siue quod uno intellectu omnes intelligimus; ct quod substantiae separatae a n bis intelligi possunt in hac vita, alioquin frustra, inquit, essent si non intelligerentur a nobis: quod equidem contra experientiam dixeris. Probatio vero sua est puerilis: quia ad hoc ordinatae non sunt, etiam habent operationem,propter quam Principaliter sunt, ct consequenter si a nostra intesiectione passiua desciunt, non sunt frustra : quia suum principalem finem assequuntur, qui est operatio propria, ut da-citur in libro de Coelo & mundo. Sectatores autem eius conantur hoc honeste colorare: quia ad hoc sunt ordinatae, inquiunt, inquantumentia, dc si non inquantum substantiae tales, Quod adhuc non benedicatur: Tum quia pari ratione intelligeremus Deum, dc cordium secreta, & quae mala in s culo sunt, & omnes species vermiculorum in terra, & mari s cum omnia ista, inquantum entia, sub obiecto nostri intellectus cadant, Sc ad id ordinetur ut intellisantur: Tum quia esto

inquantum entia sint ad hoc ordinata ut intelligantur, dico quod intelliguntur a se, dc si non a nobis ue consequenter autem non sunt frustra: Tuin etiam quia ista glosi .ex dictis eius non habetur: Tum etiam quia cum hoc Labent alium sinem, ut dictuin est. Econtra vero Doctores sancti ea quae philosophiae sunt, longe subtilius S copiosius item & clarius, quam philosophi tradidere, in qua re praecipue diuus

Thomas in libro contra Gentiles,testis est: in quo adcas conclusiones, ad quas philosophi rationes paucas & obscuras adduκere, diuus Thomas multas adducat, & clariores, dc meliores, de conclusiones innumeras astruit, de quibus philosophi ne cogitarunt quidem. Verum quia & veritatis, Oc christianae pietatis zelus me longius abduxit, & aspeculatiuis ad practica, iam ad propositum redeamus. Quarto vero Praedicti, circa separationem intellectus agentis dicunt, Aristotelem iacto illo fundamento in prooemio, quod intelligere si phantasia aut non sine Phantasia est, non erit sine corpore: quia non inuenit iam telle- .

58쪽

tillectui possibili aliquam operationem sine phantasmate, quam ta-

mei, intellectui agenti inuenit: quia scilicet secundum substantiam

suam scit arui & temper, statim intulisse illius immortalitatem , de mortalitatem istius: unde & dicit, quod est separatus sicut quod v ere est, idest, separatus est in essendo, & substantialiter . quasi diceret. Intellectus possibilis, quem etiam supradixerat separatum, est separatus sicut rectum,& habet operationem sine corpore, sicut thera tangit rectum in puncto . Et qui Plato ponens animam nostram h bere ρeternam scientiam secundum se , dicere cogebatur nostrum addiscere aut inuenire esse , aut reminisci s ne quis ad dictam positionem idem sequi putarit. huic tacitae obiectiona respondet Aristoteles

dicens. Non reminiscimur autem , adest, nostrum scire non est reminisci: dc causa est, quia iste intellectus perpetuus impassibilis est ea Passione, qua in llectus Patitur ab intelligibili : quia per suam substantiam est actu intelligens: passivus vero intellectiis, idest possibilis, qui patitur ab intelligibili, dum sit singula sicut sensus , est corruptibilis secundum rem, dc sine hoc intellectu possibili anima nihil intelligit: qui tamen secundum Platonem,quia ideis uisomnatus erata principio, sequebatur scire nostrum aliud nihil esse, quam reminisci. Nescire autem isti se dicunt, quis in hac littera primus mortem somniasiit , & inchoauerit exponere quod non reminiscimur post mortem. Si enim, inquiunt, vis falsam istam eX positionem conuincere, vide primo ly, reminiscimur ; de nobis enim hominibus loquitur in numero plurali noli de anima : dicendum enim fuisset: Non reminiscitur autem . Vide secundo ly, 'uia: causatis enim nota est, dc illi expositioni seruit ad mlui, imo dicendum fuisset: Iicet hie intellectus sit possibilis. Vide tertioly, passivus intellectus : in nullo enim unquam opere Aristotelis inuenitur significatum intel- Iectus nomine, nisi vere intellectum . Quare hic totum aequivocatio 3 Vide quarto, Sc sine hoc nihil intelligit anima: si enim de renitiniscentia post mortem, dc de cogitativa sermo erat, dicendum erat res sine hoc nihil reminiscitur anima , dc non , nihil intelligit: quia hoc dc falsum, Sc extra propositum est. Vide quinto, quod verba Aristotelis in primo libro textus commenti. 66.quae asseruntur ad insinuandum, quod quae illic dis utauit, dc hic amrmauit, extra pro-- Positum sunt: quia manifeste ibi loquitur de ipsa anima , ut diuin-xuitur contra nos: unde dicit, quod non sunt illius passiones, sed habentis : quia dc hoc corrupto, non memoratur, neque amat: hic vero manifeste loquitur de nobis, ut dictuni est, dum dicit: Non reminiscimur autem. haec evillis quasi formaliter. Circa istam aute particulam dico multa. Primum. Aristoteles neque experientia, neque

ratione

59쪽

ratione i tellectu agente intelligere probauis, aut quamuis operasio nem habere, nisi in phantasmata: isti autem eXpositores illud ex eo haberi volutiquod in textu dicitur,lionorabilior patiete,id est Possibiali .Ex hoc enim inserui, quod sit immaterialis, idest separat' a materia ex quo inde in serutiquod sit intellectiis, seu intellectilius, ct coseque-ter intellipat. EX his aut eoru dictis, duo ansero primit, quod apud istos voluntas ni intellectus, quia est immaterialis. secundum vero quod isti expositores sint circulantes: quia ex immaterialitate seu separatione a.

materia, inferiit operatione line Phantasmate, eX qua operatione rursus inserui illius intellectus separatione u immortalitate . rsecundum, apud istos expositores Arist. incongrue probat intellectu agentε esse substantia separata,& immateriale .Sic enim arguitur Intellectio agens est nobilior possibili, qui scilicet apud istos est materialis S co rupti bilis: ergo est immaterialis & incorruptibilis , ubi sallacia consequetis utiq; interuenit.Imo isti eXpositores, veritate etia ab inuitis P ctoribus emergete, dum intellectus agetis immaterialitate cocludere moliutur,poniit ipsum possibile esse immaterial quem materiale de corruptibile de me te Arist.cocludere moliutur. Argutat enim eκ pe sona Arist. hoc pacto. Cu enim agens honorabilius in patiente,& patiens sit immateriale,oportet hoc agens quoq; separatu esse a materia. Et si dicaturiquod nocode modo lumitur immateriale, sequitiir quod

probetur nihil. Id emit, secundu ista expositione, illa particula; Non

reminiscimur aur, minime cogruit: quia posito quod ille intellectus sita nobis secundu substatia separatus, operatio eius no est nostra ideoq; vanum est reddere ratione, quare secundu illu intellectu, nostru scire non est reminisci, cu ille intellectus aeque ad nos spectet ut sol ad oc tu noctuae, vel ad colores: unde Particula illa S. Tno. cogruetius introducit, quiaetia in expositione huius tex. morte seu separatione intro- duint : ex quo secundu istorii dictu sequitur, quod primo Ginniauit, aut primum somniante sit securus Verum isti somniat illud dictu esse somniit, quod tame veritas est, ct Plena Aristotelics metis penetratio, apud quem separatio animae rationalis a corpor non somniit, sed res certa est, vel falle meditata dc credita: consequenter aut e fundamentum illius gloss.scilicet post mortem, ab Aristotele sumptum est, qui de ista separatione crebro mentionem secit, ut docet S.I ho in opus. contra Averroistas, in principio. Nam ipse Aristoteles in a. Physic. excusat se quod ibi de separatione animae a corpore non pertractet,

sed se ad Locum alium, i l est Metaphysicam reseruet, dicens: QSomodo separabilis haec, scilicet anima, se habeat i aut quid sit , phia sophis primc est determinare. Item in tertio de Anima mouet 'uς-

stionem, virum intellectus noster non separatus a magnitudine iclest,

quamdiu

60쪽

quam diu anima, cuius est potentia, est in corpore) possit intelligere substantias separatas : in quo innuit, quod aliquid possit intelligere

separatus, quod non coiunctus. Item in .l 2. Metaphy.teκ.c6. II Pos, qua ostenderat formas non praecedere sua susceptiua, siue suas materias, conseque ter inquirit, vim earu aliqua maneat post materiam e Se

sic dicit apud intellectum Boeti j: Si autem aliquid, idest aliqua forma ἴosterius remanet, scilicet post materiam , considerandum est: in qui-usda in enim nihil prohibet, ut si anima huiusmodi est,no omnis, sed intellectus. omnem enitia impossibile est fortasse. hic Arist. Vbi ly, si, Primo loco ponitura stertiue, pro quia, uel saltu dubitatiue Pro utrii. alioquin de hoc non se tractaturu astruxisset: nec hoc ideo quia ipse in se de separabilitate intellectus dubiraret, sed quia in librisMetaphysicalibus ad quos spectat determinare de substantiis separatis, hoc nodum probarat, velut ibi dicit diuus Tho. quia non erat illius speculationis, gratia cuius Ponitur etiam ly, fortasse. Et profitetur diuus Tho. ubi supra Arist. huiusmodi quaestiones soluisse certissime i libris, quos patet eu scripsisse, eκ his quae dicit in principio. I a. Metaphy. quos libros dicit se vidisse licet nec du in nostrii ldioma couersos. Patet ergo quod separatio animae a corpore apud Arist. non est somni u. s a uartum, Sanetus Tho. hoc loco intellectum passivum no dicit cogitatiua solum sed totam partem sensitiva, ut obedit rationi: quam Arist. ipse in . I . Eth vel intellectum, vel rationem participative imminat. Et ipse Averroes infidelium studentium christianorum deus, in Aristotele inuenit id quod isti expositores & christiani, & religiosi in fauore fidei

non inuenerunt. Nam, SaninisTho. 2.contra Gen .cap. s .in principio

imponit Averroi, quod apud eu de mente Arist. homo a brutis specie differt per intellectit passivu, qui est ipsa vis cogitatiua : & clare Patet hoc in tertio de Anima cona. 2O .in duobus aut tribus locis. IQuintum

Dicit aute teκtus; Non reminiscimur: quia omnis OPeratio animae, hominis quoq; operatio cosueuit dici, cu anima aliquid hominis sit, ipse etiam homo anima separata est, no essentialiter quide, veru Per principalitate: quippe unumquodq; illud esse dicitur, quod est in eo principale, apud Arist.in lib. Eth. S ly, quia, deseruit in proposito, ut inducta diui Iho. expositio docet. Et ly, passivus, de cogitativa dicitur, ut Patuit: licet sorte isti non viderint, quibus in hoc parcendu est: quia inruuentute scripserunt, quando no poterant omnia vidisse; potuissent tamen esse ad alios reueretiores. Ad c tera vero quς videnda dicunt, Patet ex dictis. J Tertius tPtus est in primo de Anima in prosogo, deest teX.c5.i3.qui iam ex parte citatus est, & nihilominus hic repetitur

Pro intellemi subij ciendi cotextus, & sic habet. Si qitide igitur est aliquid animet operu aut passionunt propriu,contingit utiq; ipsam DPa-

SEARCH

MENU NAVIGATION