Censura orientalis ecclesiae. De praecipuis nostri seculi haereticorum dogmatibus Hieremiae Constantinopolitano patriarchae, iudicij, & mutuae communionis caussa, ab orthodoxae doctrinae aduersarijs, non ita pridem oblatis. Ab eodem patriarcha Consta

발행: 1582년

분량: 244페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

s6. Censurae Orientalis,

pet. Contrarijs enim morbis, contraria remedia adhibenda esse nouimuS.

Tertio, ut ipsa correctio, sit velut fraenum, & retinaculum quoddam, & quasi animi; compes , ne iterum in eadem , Vel deteriora prolabatur mala. Quarto, ut labori de duriori vitς, per haec exercitia assuescamus. Laboriosa enim res est virtus; & ideo studio, & multo laboris exercitio, opus est, Ultimo , quo nobis & alijs omnibus persuadeamus

nos peccatum,vere, & ex animo odisse. Haec tamen omnia tum praetermittimus, ubi debitu mortis, animς c-xitum urget; summum , dc primum remissionis peccatorum statuentes, verum, & constans ; poenitenti S non relabendi in peccatum propositum, ab eoque auersionem perfectam. RemittimuS autem,potestate eius, qui ibis f. dixit: uorum remiseritis peccata, remituntur cis. etc.

Vbi simul & poenam illis benigne a clementissimo parente condonari pie credimus. Cuius rei, tanquam pignus quoddam, & certam Arram ; facre dc diuinς Eucharisti e donum eis tribuimus. Et paenitere quidem Vere, & ex animo, in voluntate situm est peccatoris: implere autem , vel non implere , impositam satisfactionem, in ipso Dei situm est iudicio. Et ideo nonnunqua Regia plane sola sua immensa humanitate , & munificentia, remissionem nobis confert peccatorum. Quod quidem latroni illi in cruce pendenti, ac solam sui memoriam in paradiso fieri, petenti, contigisse legimus. Si tamen amplius pascat quis esurientes, potet sitientes,ac reliqua misericordiς opera, quς aliquando ipse iudex in medium proferet, & quq sacrum explicat Euangelium exercuerit, hic non solum remissone consequitur peccatorum, sed etiam ab omni paena liberabitur. Ex omnibus enim virtutibus,maxime necessaria est Eleemo-bna. Qui enim vel docuerit saltem, docent sancti Patres,

102쪽

Caput XII. 87.

tres, alterum proximi misereri , hic ipse centuplum ex ea sua praestanti cohortatione,& doctrinabais ipsis, quos

docet, in egentes large conferentibus,referet trudium; paremque tere cum illis qui conferunt,ipse recipiet mercedem. Nam vel sermones & cogitationes Omnes nostras, ad utilitatem proximi referre dignum est. Vt enim obsonium sine sale, ita sermo sine veritate : &, ut opera sine fide, principium & inchoatio sunt, absque fine uesic virtus sine eleemosyna mortua est. Vt enim nullum animal, uno solo pede graditur: neque ulla auis, una sola penna volat: neque ulla nauis, Uno tantum latere, aut transtro nauigat: neque ulla domus, uno solo pariete clauditur , ita neque ex his, qui ad certam salutem vocati sunt, saluari quisquam poterit; qui eleemosynam cum reliquis virtutibus quas exercet, non coniunxerit. Ipsa enim sola praetermissa damnat sitia absentia; impensa autem , saluat, sua ad alias virtutes adiectione. Vt enim, si quis Deum amicum habet, facile δ: ca teros omnes sanctos amicos sibi comparare poterit, sic omnis ille , qui in eleemosynis erogandis munificus est, facile alias item virtutes propter eius necessarium, cum illis nexum & cohaerentiam, acquiret: quanquam non contra. Neque vero quispiam laoc loco in excusationem adferat eos, qui in montibus atque speluncis viventes perfecti sunt; tanquam sine omni cleemosyna

Deo placeant: si quidem & isti omnibus rebus inter pauperes distributis primum, sic demum illos qui in vita siti persunt in med ijs tumultibus reliquertit. Age vel ο, vel ex ipsis communi sensiti atque ratione; utilitatem facilitatemque , eleemosyne, possessionumque abdicationis, quaestum denique ipsum, perpendamus. Dic enim mihi, si cui mensario mille auri libras deberes, nec soluendo esses; hic autem misertus tui, eam tibi proponat

conditionem , si hoc solum quod reliquum domi tuq

103쪽

98. Censurae Oriental1s,

haberes, illi dederis, coetera se tibi statim benigne com

donaturum : tu autem in deposito tuo, solos ut ita dicam , tres teruncios habeas , an non & hos illi cum omni alacritate praeferres 3 Si item in hostili terra captiuus esses, sique tibi ferro & compedibus undique vincto , perpetua seruiendi in ultima miseria necessitas incumberet , ac deinde post proclamaretur, te liberum futurum, sit modo ea, qui tibi superfluunt,egentibus distribuas, an non illa etiam, quq tibi essent multum necessaria, libenter impenderes Adhaec, sit venalis haec mundi habitabilis pars esset, tantoque precio aestimaretur, quanti constant omnia tua bona , num non uniuersa tua libenter conuas ares 3 modo huius habitabilis terrς dominus iniciaris ι extremoque damno Iudicares te affectum, si forte ab eo mercatu, tantoque lucro eX-cideres. Iam vero, si quis tibi decrepita Iam aetate, in ultima paupertate morituro, subito , absque omni tuo labore, iuuenem te facturum optime fanum, immortalem etiam,ac ditis sinum polliceretur, si unam solam aliquam ex tuis possessionibus, conseruis tuis largiaris , an non illud totum statim, in illos largillime profunderes 3 Si autem omnium hominum pauperrimus esses; Rexque aliquis Regem te paullopost immortalem facturum polliceretur, si unum stilum praeceptum eius diligenter seruaueris; an non omni studio in eam rem incumberes, ut illud praeceptum omni ex parte, nulla in re diminutum conserues 3 Si quis item,ex mundi huius principibus, sexcenta in tuum usium sua conferret bona , unum autem solum ex his bonis, qui tibi contulerit a te forte iterum repetat,idque non sua, sed tua caussii boora se, ob tuique amoris erga se probationem ι nonne quod

petit, statim libens restitueres 3 Quid si pro tuis plurimis excessibus, iudex quispiam, praesentem mortis tur

104쪽

sit laturus; post autem centesimam partem bonorum tuorum , Senatui, atque populo, ad redemptionem vi-tς, & honoris tui, te conterre iubeat: an non libenter vel dimidia parte bonorum tuorum te priuarcS, ac redimeres 3 Age, si quis in uno oculi momento, tibi Umnem beatorum quietem demonstret: omnes item

paenas eorum qui damnati sunt, & ab his quidem liberationem, illorum autem usum & fruitionem,tibi polliceatur , petat autem eo nomine a te, nescio quid exiguum : num non omnia tua libenter illi dares 3 Atqui haec omnia, sine omni controuersia, solam nobis posse praestare eleemosynam, ne mireris: qui enim amat pauperes, dc miseretur corum caussa Dei ue hic, & omnium debitorum suorum remistionem consequetur, & a dura

diaboli seruitute liberabitur: & uniuersum quasi perc-xiguo precio sibi comparabit mundum: S plane renovabitur iuuentus cius, immortalisque permanebit. Obtinebit item regnum coeleste: & tanquam seruus bonus,& fidelis , omnia bona domini sui haereditabit : illaque

perbeata inuitatione, Venis e lenedi Tatras mea, A sidere regnum vobis panutum ab origine muni, digne reuera ditabitur : ab omnique liberatus paena, omnium bonorum sempiterna fruitione potietur. Quare mea quidem sententia, non committendu est nobis, ut praesens haec vita de manibus nostris clabatur: sed quamdiu superstites sumus; quotidie de mensa nostra, de panibus nostris, de omni accessone rerum nostrarum; de vestimentis & redditibus nostris, aliquid indigentibus impartiendum est. Qui enim miseretur pauperum; hic Pr λfoeneratur domino; quin imo magis omni ex parte thesaurisat, atque convehit in horreum coeleste. Thesauros colligis corporis 3 collige & animς provide non sollini alijs, sed etiam tibi: habe rationem non tandum praesentis temporis,sed etiam futuri. Ideo bos agricola.

31 diutius

105쪽

Vo. Censurae Orientalis ,

diutius a nobis fouetur, quod non sibi tantum, sed Mnobis laboret: porcus statim mactatur , quod sibi tantuni,ventrique suo seruiat: Apis utilis & fructuosa, quia aliorum mellificat caussa: Scarabaeus inutilis , quia se ipsum laute curat. Quin in hoc potius Dei gratiam re cognoscas, illique immortales gratias agas, quod te dare potius,quam ab alijs petere dignatus est i quod locupletem , & fixas sedes habentem potius ue quam vagum. mendicum: liberum & gaudentem , quam seruum,& moerentem : sanum,ac alijs mutuantem; quam

aegrum & debitorem, benigna sua misericordia elle vo luerit. Cogita quanti te redimere iustum esset, ne tristis limam simul. & iustissimam sententiam iudicis audias : Disteri a me ferue nequam, re ignaue. Et illam :Auferte ab Asso talentum. Et illam: Uinctis pedibus eius, sue manibus. Et illam: Discedite a me omnes, gur opem- mim iniquumem ,' non noui vos: Quanta item pecunia illud comparet libenter quis, ut illam vocem audiat 3 Henite heneicti Patris mei. Et illam: Serue hones f

inem in gaudium Domini tui. Recumle cum Asnuham , Isaac π Lacob in regno coelorum. Haec igitur & talia recte apud se quisquam reputans ue propter liberalem &munificam largitatem in hac quidem vita exaltabitur: in futura autem , aeternam gloriam & salutem a Deo immortali consequetur. Eleemosynam autem illam esse existimamus , non si unius tantum aut semel miserearis , sed omnium , sed semper , sed omni modo. Et huius quidem tanquam cognati, illius vero tanquam amici, alterius ut vicini, alterius veluti tibi ante cogniti : huius autena vi hominis solum; vel hoc enim, hominem esse, magnam misericordiς vim habet. Et alium quidem la propensione animi, alium benignis & hu-rnanis moribus, aliumoratione, alium re ipsa, iuves, at que exhi-

106쪽

Caput XII. 9,

que exhilares. Et hunc quidem cibo reficias , illum po-ru : hunc vestias, alium domo excipias: humanitate alium, honore alium praeueni; alijsque modis omnibus, quibus poteris, singulis, cum quibus vivis, bene facere non desinas: Ducem in omnes liberalitatis & munificentiu partes Iesium Christum imitatus , qui, quem tandem modum te beneficijs assiciendi praetermisit 3 Aut quid tacere tui caussa potuit, quod non fecerit munificentii sine Z ut sic dc regno eius coelesti dignus eisiciaris. Sic igitur quis in eleemosvnς distributione se gerens : de omnibusque benemerendi,cleemosynam occasionem accipiens, ac tanquam medicina & regulam fanandorum peccati vulnerum , adhibens spiritualiter , Deoque digne, non autem quaestus & utilitatis caussa, facile suorum lapsuum remistionem consequetur , ac

veram eorum curationem reperiet. Non solum autem

pietatis studia, ac reliqua Deo chara opera vivos iuuant; sed Sciliis, qui in peccatorum suorum confessione ex hac vita excellerunt,plurimum utilitatis adferunt. Quamuis enim magna sit diuina seueritas; longe tamen maior est eius pietas : & horrcndς quidem sunt comminationes; inpervestigabilis tamen eius humanitas: plena trepidationis contra sontes decreta, ineffabile tamen misericordie pelagus. Vnde divine scientit; Princeps Dionysius Areopagita docet: Treces, siqui nos i δε- premi numinis msericordia bdi benignis te opis haber ; et tDem misericors, quicquidper humana m lumem μα- carum is, Ab qu, mortu ae eLI , condonare velit: σμ cosioret in luce siue regione viventium, insinu Abn ς , IJac θν Lacob: non animaduertente, neque impuranteloni me cuini humanismis, eas, qui illis ex humana imfirmiore adhaeserunt maculas: Quandoquidem nemo,vesarare te tur scriptum , mundin eis Asoribus. Sed &Gregorius in Epitaphio Caesarij fratris, vivorum pia

107쪽

ya, Censurae Orientalis,

opera mortuis prodesse, eodem modo docet: λ Bum eis inquit memmulate praeconium: ac luctuae matris, ob praeclarum an promis m, exhauritur quo omnes Idi facultates, eius nomme, is pauperes unemo munus dinum e recepit; im, ut ijs nihil sit relictum, θέeius moi bonaste, atque expectatione, deuomuemur. Et paullo superilis. Atque haec a noli oralia quidempe soluimus, alia vero , persoluturisumus s anmueryarios honores s commemomtiones o=ereues: hoc autem ens, tu a, quaepro Ugis, qui ex vim exces erum, a viui usti ac o risolent Sed & D. Chrysostomus ad Philippenses scribens inquit: Gentiles quidem Id, ea prae mortuorum sum, una cum Agis exurum s quanto magis res lem or Chrisianum decet, simul cum mortus, ea, suae e rus fuemur, per manus pauperum in coelum inransmitterer non it haec simul cum corpori ae Asorum, in cineres rediagantur magis Agorum augeatur praemium re gloria : et , precinor fuit s hac nutione peccam eius ex emtur es autem tu us,ut augmenrum quoddam sar praemimatque mercedis. Et alio loco. Cogiremm ea, qualuae eos, qui ex hac visa decedunt, tuu uae: femmus Agis conuen entem opem; eleemosynam cco, atque Drans obliniones. Hic enim illis multum iuuam, multum reficium. Sui

autem hic facit, non solum illisprodi, sed etiam Di

uramum commodis animae: Et itcm. e, inquit, ne

gi gas,quamdiu in hac vim es superstes , ea omma, quae ad animam tuam spectan recte istonere, velini o nev ti tuae. Manda tuis, po I mortem tuam , diu minere tua pose te, opem tibi bonis operibus ferre, eleemos-nis, inquam , atque sacri ci : His enim redemptorem tuum placare, libes reconciliare poteris. Accepmst quiadem hic illi sunt, symm. Scribe in testimento, vis - rerum tuarum legatione, cum ijs re cognatis tuis cor sum haeredem e contineae eadem pagina , iud is tui

mens

108쪽

Caput XII. 93.

nomen, qui liberorum. Neque item oblisiscariae pauperum, pro quibus ego apud te onsor, st certis sump= omissor. Neque tamen cum haec dicimus, illud spectamus , ut aliquam vel occasionem, Vel cxcusationem, atque praetextum demus cuiquam, cum in hac vita est, cleemosynis Deum non placandi; hoc enim absurdum cst : verum vivos & morituros egentium recordari, corumque rationem habere, uti dictum est, pium &falutare ducimus; precesque iustorum multum emcaces esse docemus. Nam de Gregorius magnus Pontifex

Romanus, cui ad altare Dei ministranti coelitus diuinum astitisse angelum legimus , sanctis suis precibus, Traiani Imperatoris animam seruasse dicitur. Et sanacta Tecla prima martyr, suam Phalconelam, aliaque

multa his similia, in sacris Ecclesiasticis historijs, facile qui sique reperiet. Quibus de rebus , qui plura cognoscere velit; leget librum D. Damasceni, de his qui in Christi fide dormierunt, indeq. facile discet opera pietatis, ac se cras Liturgias quς pro mortuis instituuntur, magnam vim habere, illisque plurimum prodesse. MNO TMVIONES.

Auditum est inquit. etc. Sordis pro ὁis bonis, ab aulae N - - Asco, iam auasi dii reptis, a So roni praefectum Gregorius ἰωhisis laud in ornar sunc eundem tre Sum. Erat quondam non obscuri nominis tuus quoque Caesarius, imino , nisi me fraternus amor sallit, perquam ampli & splendidi: eruditionis laude illustris : singulari morum probitate coincndabilis: amicorum etiam copia clarus ; quorum primum te, tuamque nobilitatem esse, tum ipse credebat, tum nobis persuadebat.

109쪽

y4. Censurae Orientalis,D E XX a L IT 1 RGIA; HOC EST

uersag oeconomia, emi e explicantur.

Caput XIII.

. docetis, usum diuinorum mysteri- orum , non solum eo comparatum 'cile, ut sint Symbola quaedam &characteres, atq. not , quibus po-

ulus Christianus, ab his , qui foris stat. distinguatur; sed multo etiam magis. ut signa jint & testimonia amoris S beneuolen-

ait; erga nos diuinς. Nos vero cam totam rem sic explicamus, hocq. nostrum est in ea parte iudicium. Dominum nostrum Iesum Christum uniuersa salutis nostri; in hoc mundo oeconomia completa, priusquam ad patrem suum , unde Venerat reuerteretur; in memoriam & commendationem sue magnifice erga nos misericordiς, eiusque, quam nostri caussa susceperat, humilitatis, facram Hierurgiam, & qus in ea continentur sacra mysteria nobis reliquisse : primumque , ut dicitur, sacrum Hierarcham D. Iacobum qui frater Domini vocabatur ordinasse. Si igitur, inquit, magnus ille in diuinis Dionysius, ipsorum sanctorum preces , vel in hac etiam vita, an non sid est multo magis) post mortem infidelibus iuuandis efficaces sunt; quanto longe maiorem ipsa secra mysteria, sacraque sacrificia nobis adferunt utilitatem. Quanta enim ex omni sacrificio, quod Deo pie & pure offertur, promanet utilitas: quantum l. tremenda haec arcana, atque sacrificia, ad placandum i eum peccatis nostris offensium valeant; Dcus ipse,pri

110쪽

trius ante omnes, iam ab ipso mundi initio, multis modis, diuinaeque operationis sus argumentis demonstrauit. Iustus si quidem ille Noe, post uniuersale illud diluuium, ut in postremum omne tempus infirmitati,& fiagilitati human , iratum reconciliaret, ac placatum redderet Deum, ut pulchre magnus eam rem explicat Cyrillus) ubi primum de arca egressiis est , sacrificium obtulit Deo: maiestate illius precatus , ne iterum una sententia, in totum saeuiat humanum genus , qua denuo exitiali diluuio uniuersi ab rberentur mortales. Cuius voto placatus, & annuens benignisiimus Deus respondit: Isequaquam vom maledicam terrae, propter opem hominum. Sensus enim, Sc cogitatio humani cordis, in malum prona fiunt ab adolescentia sua. Si igitur sacrificium Noe nihil aliud quam umbram,& figuram quandam, in se continens, tantum momenti ad placandum

univer generi humano Deum habuit , quanto magis unigenitus Dei filius, pro nobis Lacrificium & oblationem offerens reconciliabit nos aeterno suo parenti, tum

cum integra dc plena spe, ac fiducia, ad eius sacra accedimus mysteria Na eos, qui sine fide haec secra tractant, indeq. vel remissonem peccatorum, vel salutarem aliquam utilitatem referre se posse, arbitrantur; multum errare vel ipsi putamus: cum quicquid ex fide non est, peccatum sit. Illos vero, qui ita astecti sunt, ut ipsum quidem opus , & essectum, facrq sanctorum mysteriorum celebrationis esse putent, donorum scilicet in diuinum corpus & fano uinem mutationem : finem autem, eorum, qui recte& firmiter credunt, per ea sanctificationem, ac peccatorum remissionem, regnique coelestis acquisitionem haereditariam, hique similia, credunt , hos quidem beatos & felices esse praedicamus. Vt autem res ipsa, & opus, finisque tanti mysterij, hic, di talis est, ita reliqua omnia, quς fiunt, in eadem facra Hierurgia,

SEARCH

MENU NAVIGATION