Alexandri Politi ... Orationes 12. ad Accademiam Pisanam

발행: 1746년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

quasi ομωαι, a nexu nimirum & consectatione omnium inter sese disciplinarum : quo etiam ex nexu quasi una visa est esse rerum omnium scientia: Cujus tamen, tum propter rerum ipsarum magnam varietatem , tum etiam propter discentium commoditatem atque facilitatem , facta sit in plures a tes atque disciplinas partitio. Quod si altiora haec

esse videntur, quam ut infirmo adhuc adolescentium captes apta sint atque accommodata quanquam , ubi de toto doeti inarum orbe loquimur, nihil, nisi excelsum , atque a vulgari hominum sensu longe remotissimum, sapiat, necesse est, oratio tamen illud constat, non tantam, quantam aliqui volunt, inter omnes disciplinas diversitatem inveniri, quae Omnes ad veritatem totae unam referuntur. Quid enim tandem spectant illae ipsae artes, quae aliis mnibus majoribus artibus simulantur , Sc benε ornateque loqui docent, numerisque orationem CD stringere, ut majori . quam fieri possit, concinnitate lenocinioque verborum, animi nostri senia e

promamus , nisi Veritatem Quid unquam profitetur bene disserendi iacultas, quam verbo Graeco Dialecticam vocitamus, nisi veritatem Quid unquam speculantur Mathematicae illae disciplinae, quarum vasti simo quidem gyro & numeri & sonorum vocumque modulatio, & artificiorum, quae ad varios multipliacesque hominum usus, tum delectationis , tum IIecessitatis caussa , excogitata sunt , exacta ratio, Sccaeli & terrae mundique totius dimensio Continentur,

nisi veritatem Quid etiam Physice in theatro hoc

communi atque amplissimo naturae, ubi varietas rerum infinita, admirabili ordine distincta, spectaculum

102쪽

oRATIO QUARTA.. 79

sui multo omnium pulcherrimum praebet, Contemplatur, nisi veritatem Eae quoque disciplinae, quae in agendo Versantur, quo primum , veluti ad certissimam quandam atque tutissimam actionis cujuscunque regulam , respiciunt, nisi ad veritatem Veritarem Etllice, ut animum curet; Veritatem Μedicina, ut corpori salubritatem afferat; veritatem Iurisprudentia , ut aequa civium jura Conservet; Veritatem Politice, ut publico civitatis hono Consulat; Veritatem Oeconomice, ut rem privatam atque familiarem bene administret; veritatem bonae omnes artes, ut sua rite munera expleant , inquirunt. Fontem deniaque ipsum veritatis , hoc est, principem primamque,

quae a semet ipsa est, veritatem, summumque xerum omnium Principim, . & formas ab omni concreti ne materiae Mam longissime falienas, Theologia, quae rerum est scientia divinarum, intuetur. Ergo Cuum una solaque veritas in omni doctrinarum si clio maxime quaeratur, eamque mens hominis tanta secum Cognatione copulet atque devinciat, ut nihil,

nisi Verum, percipere penitus possit, nec , nisi in perspicentia veri, beatitudinem suam assequatur. quaenam illa est vana desidiaeque plena , ignaVorum

atque otio marcescentium hominum expostulatio , quod tanta disciplinarum in diversa tendentium m gnitudine simul ac varietate ingenium confunda- rur humanum ac propemodum obruatur Non ita sane censuit siunmus dicendi magister, Romanaeque juventutis optimus institutor Fabius minctilianus tqui, quum oratorem , quem instituendum sibi sumpserat, nullius ornamenti expertem esse oportere

ostendisset, primam quoque aetatem pluribus simul

103쪽

8o ALEXANDRI POLIUartibus imbuendam exornandamque esse existimavit. Atque utinam tanti apud nos esset Quinctiliani auctoritas, ut Pueri nostri ea veluti temporum subsidia , quae a Grammaticae studio supersunt, erudito illi Geometriae pulveri, aliisque hujushaodi amoenioribus studiis donare docerenturi O longam illam ad diascendum aetarem, si non tesseris , non nugis , non otiosis sermonibus, non denique 1bmno , inutiliter Conteri, aut potius profundi , sinereturi Est enim maxime docilis, & laboris patientissima, ingenioque itur tam facili, atque in omnem partem Veloci, nullum ut periculum tit, ne studiorum onere, plausuam mus sit, fatigetur, sed ut potitis varietate apsa reficiatur, minusque sentiat, qu- si in uno semper labore perseveraret , dissicultatis. Quoniam vero ignavia nostra facie, ut ingenium variis simul litterarum madiis occupatum, distrahi aut obtundi, non perfici aut excoli, videatur; & revera hum nae mentis facultas, quantacunque illa sit, finita est, suisque terminis circumscripta , non id ego Certe oneris adolescentibus nostras imponam, cui sint ipsi

ferendo impares, ut pluribus, & quam diversissimis

disciplinis eodem simul tempore lassiciant. Satis erit, mihi credite. optimi adolescentes, non Confuse, aut opera quadam tumultuaria, studia vestra pe tractare; sed eum , quem incepistis , Cursum d chrinarum certa ratione moderari, ut a facilioribus

ad dissiciliora profressi , unaque quadam & perpetua studiorum serie, unam post aliam disciplinania adepti, elmantissimum illum doctrinarum omnium orbem cons latis. Quemadmodum enim sicut uno simul intuitu universus hic mundus spectandus exhi

104쪽

heretur, obrueretur is plane innumerabili fere , at que incredibili rerum omnium multitudine , neque quanta, quamque admirabilis sit ac divina naturae universae pulchritudo, discerneret; si autem' ad singulas partes , eX quibus tota mundi machina conia crescit, atque coagmentatur. , Oculas cogitatiouemque converteret, i aC Velutis distribueret simulque summum .illum , quo suis quaeque locis aptantur. ordinem distincte atque particulatim Consideraret, ei quam facillime totum hoc uniVersitatis corpus, rerumque omnium t admiranda ' consensio patefieret; ita sane confulas ille atque permixtus veluti . adspectus omnium disciplitiarum ι, qui I primo occurrere . atque obversari tironibus solet , . sua vos magnitudine deterret ad C in limine constitutos ; sed , si diligentiae ordo acCedit , & , quod cognosci simul totum non potest, gradatim ac Veluti, per partes cadduscitur , brevi vos intelle HIros' planinue experturos polliceor, quam artium 'magnitudines rectat studio rum partitione minuantur . Hic eso quid praedi-Cem, quam non adeptu sit longa sapientiar quam tum ad studiorum Omnium metam 1uppeditet v his temporist quanta sit ingeniorum vestrorum celeritas , in quantumque acumenti quae . Omnia si amplificare velim idicendo, & per se . magna , verhoi. rum exaggeratione majora reddere , mea jam lon gliis , tanquam i in immense quodam Campo, excu rat atque exultet oratio. Sed discentium imbecillia tali danda haec est venia , Auditores . ut , quae in qualicunque illo liberalissimarum artium itinere

properantes non partim remorantur , quam ' brevis.

e persequamur. Nam, quod ad perfectam latque

105쪽

8 ALEXANDRI POLIU

exaetam resum, omnium cognitionem attinet, ea

plerosque, cogitatio summam in desperationem adis, Et, quod & Plato testatur in Amatoribus , &experientia cujusque nostrum quotidiana perspicuhdocet , semper aliquid esse , quod, quamdiu vivimus, discamus. Unde dictum illud Solonis, tantopere veteribus Celebratum, senem sese fieri quotia

die aliquid. addiscentem. Narrant etiam, morientem Heophrastum conquestum graviter de naturaisisse, quod cervis & cornicibus vitam diuturnam, sibi exiguam dedisset. Neqne ego sane, Auditores, tantum humano ingenio detulerim, ut Censeam, fieri aliquando posse. ut homo unus omnia in qualibet, penitus arte comprehendat. Quam multa enim

vel in ipsa Grammaticil ut hinc facile judicium de majoribus quibusque disciplinis fiat non me modo

fugiunt , qui tamen nunquam ab amoenioribus illis litteris abhorrui; sed etiam viros longe doctissimos,

atque in illo studiorem Grammaticorum . genere exercitatissimosi , Eo ne tamen deprimenda, vobis vestra erunt ingenia, adolescentes, ut existimetis, aut pluribus rebus discendis plures esse vitas d dicandas , aut unam duntaxat artem pertraetandam

semper esse , atque in uno vel leviori stadio cum desidiosa quadam voluptate ita consenescendum, ut discentes vita deficiat ipsa enim unius ejusdemque artis perpetua tradiatio remper aliquid gignet, quod investigetis . Sin vos unius soliusque artis delectatio nou tenet, & aliae sunt non . opinor, indignae, quae a Vobis percipiantur, nequid ego dicam, vos

ipsi perspicitis , quis vobis modus sit in toto liberalissimorum studiorum cursu adhibendus , ut non usque

106쪽

ORATIO QUARTA. 8

usque ad senedicitem in re aliqua superstitiose detineamini sed . in qualibet liberaliori arte atquese disciplina , non , diutius rimmoremini . 'quis . sobria cujusque rei icosnitio Postulare videatur . us

enim cum in aliis omnibus rebus , tum maxime in litterarum studiis , modum i non requirat, uta non selum sine ullo doctrinae detrimento; Verum. etiam magna aliquando utilitate plurimat ignorantur, quorum utique cognitione nihilo melior. aut doctior

evadas Quare is mihi vere sapiens, vereque doc

stus ac litteratus , non qui ' minuta quaeque, immenso quidem missio ac fabore , sed tamen multb riosita , quam utilitas , perscrutetur; sed qui honestissimae cujusque rei ea scientia contentus sit, qua libero homini fatis, esse videatur; non qui Vane altercando atque pueriliter , in perplexis captiosis que semper quaestionibus occupetur , sed qui Drevita. xi , quam fieri possit , studiorum suorum compem dio , ad unam veritatem collineet; non qui , Tiberii Caesaris more , aetatem suam in fabelus , Conquirendis misere Conterat; sed i qui . utilissima quaeque atque fi umosissima conse flatur ; non qui noVus li-hrorum helluo, in iis omnibus libris ieetitandis , ad lquos , veluti quosdam scopulos , tempestate delatus , adhaeserit , dies utanesque insumat; . sed qui optimos , atque in quolibet do strinarum genere praesestantillanos scriptores , vel siloi, vel alieno judicio . seligat, recolat , atrente meditetur. Ille igitur , qui mihi sit in universe disciplinarum orbe versati munus, non inutili rerum discendarum multitudine mentem obruet; neque in quommcunque vel ineptorum Ibbrorum serraginem sese ingurgitabit; sed exacta, in L et primis

107쪽

M ALEM NORI POLITI

rimis , selidaque arium principum linguarum , H

raeae. Graecae, Larinae, inotitia adi o Iemltum di vinam , Rumi, humanam eruditionem .imbuetur; in paranda eloquentia Demosthenem , ' atque Isocratem

inter: Graecos , . Μarcum Tullium & Fabium Quin chilianum inter Latinos,' duces , atque auctores h bebit; . in Ρoetica, pro vario Carminum genere, illos Poetarum , principes , Homerum ' &i Virgilium.

Pindarum & Horatium ;1 Euripidem, Sophoclem MSenecam; Callimachum & .tres Amorum . Poetas Latinos; Aristophanem & Cum Plauto Terenthun te fel ; in Philosophia totum Ρlatonem atque Aristote-em tenebit; in Mathematicis Euclidem, Ρtolemaeum, Apollonium, illum Pergaeum, atque Archimedem Comprehendet ; in juris udentia tum Civilium, tum pontificiarum legum volumina diligentilsime atque accuratissime discet; in medicina Hippocratem & Galenum; itemque ex nostris Cornel. Celsum, & rerum

arcanarum acerrimum curiosissimumque investigatorem

C. Plinium , 'assidue pervolvet; in Theologia denuque , praeter sedulam atque accuratam librorum diavinorum ieetionem , impretas penitus geret in Viamo atque in mente eruditissimos illos Religionis ho-strae interpretes , origenem, Chrysostomum , Hier nymum, Augustinum, & Thomam etiam illum Aquia

natem , qui, vel sequioribus temporibus , . ordine quodam admirabili, miraque brevitate, totius sacraeci tinnae summam , Chri1lianorumque Omnium Patriun verissimas sententias complexus est atque illustravit. Quibus omnibus addet Graecae Romanaeque

historiae , ex Herodoto potissimlim & Thucydiae, Livioque ac Salluitio, atque ex aliis melioribus scri

108쪽

ptoribus , ut Diodoro Siculo , dc Plutarcho , antia quitatis totius cognitionem. Neque etiam recenti res negliget, ctui, poli reititutas a , barbarie li teras, oc ingenii proeliantia & summa rerum omnium eruditione, ad priscorum prope laudes accesserunt. Quanquam eo libentilis veteres , quam recentes seruptores adnumeraverim , quod a Veteribus, veluti amntibus rivi , omnem omnium doctrinarum copiam acceperimus ; gratique animi sit ac maxime ingenui,

de iis. bene . mereri velle , qui primi omnium de hi

mano genere optime meruerunt . Sed tamen non se

capi sinet incaurus, aut decipi a m4gnificis phaler iisque inscriptionibus , quibus , plerique aerate nostra vani insulsique scriptores sordidas suas merces, ut fu-

cum ementibus faciant , imperito Vulgo' ostentant, libros, inquam , tam barbaros atque horridos , tam inconditos atque ridiculos , tamque ineptiarum plenos, ut, posteaquam eos legeris , lam male tete ope

ram in iis collocasse paeniteat . Nam quo quisque scriptor doctior est atque sapientior eo. quo ie 1 let esse modes tot , simplicioresque 1 magisque L Pstripiacuos libris suis titulos praefigere , ut veterum prae sertim ' exempla teitantur . Haec omnia ille praestabit vir Mehus ac sapiens , quem Oratione Iamdudum etarmo: supersua omnia atque inutilia studia resecabit; numquam otiosum sese este patietur sed mercatores, avidissimum hominum genus , imitabitur, ut , sicut ii , opuin parandarum caussa , ' non itinerum dissicultate , neque navigationis periculo impediuntur , quominus domum , uXorem , liberos , relinquant , Vitamque mari suam atque praedonibus committant ; ita nullum pro adipiscenda 1apientia i

borem Diui: igod by Corale

109쪽

8s ALEXANDRI POLITI

horem ipse refugiat aut reformidet . mantum putatis temporis eum compendium in longissimo illo di- stiplinarum cursit esse fa mirum quam cito eum ad sapientiam, persectamque rerum omnium doctrinam perventurum Z Larissime aetas nostra patet, Audit

res , atque ad omnem rerum omnium maximarum

scientiam abunde nobis suffcit: sed eam nos ipsi imprudenter ac stulth Contrahimus , dum , quibus in

rebus miniis oportebat, studia nostra occupamus, a que , ut uno omnia Verbo dicam, Cum veteri Poeta, exigua pars est vitae , quam nos vitamus e frustraque postea dolemus , tempus nobis ad litterarum inadia deficere, quum nos ipsi nobis ac tempori do fecerimus. An non enim longissimam ad meliora st dia Graecorum illorum vitam crederes , quibus etiam vacabat curiosius in fabellas inquirere, & quot Ulys iam remiges comitati fuissent , studiositis perscrutari o magnos homines in nihil agendo occupatost

qui tamen perditi temporis culpam aut in natura nostrae infirmitatem, aut in circumstantia undique negotia , derivare consueverunt . Tu vero, adolescens, recte aetatem partire tuam , nec eo tempore apud Grammatistas importunε detineare , quo gravioribus tibi disciplinis opera impendenda esset ἔ1ed , quo breviorem discendi commoditatem breve adolescentiae tempus pollicetur . eo tibi magis ad sapientiam properandum esse intellige. Non ego a te quidem certe Didymi labores exigam , quem sane hominem tam assiduum ac propemodum ferreum inscribendo fuisse ajunt , ut quatuor librorum millia mirum dictu i exaraverit. Imbecilliores sunt se lasse Vires tuae , quam ut dies noctibus , noetes di

110쪽

bus, sine ulla vel honestae remissionis interruptione , in disciplinis addistendis conjungas . Sed illud,

tamen exigo, ut diligentia , qua una virtute, ut bene Tullius ajebat . reliquae Continentur, ' vitae brevitatem compenses et exigo, ut nulla male collocata diei parte , quam longissimam adolescentiam ess- Cias : exigo , ut tecum versari ipse scias, & . si societatem amas , studiorum tuorum comites, seu potilis duces , viros totius antiquitatis doctissimos nanciscare , qui te recta ad sapientiam perducant : exigo denique, ut te re uti discas , & vivere. Quod si , sedatis perturbationibus animi , diligenter didiceris; tum demum apparebit, quam in longa vita brevis tibi sit liberalimn omnium artium, atque

doctrinarum cursus futurus . Nunc vero, si VOS , adolescentes , maxime commoVent exempla , quibus ad animos quamcumque in partem pertrahendos a me impellendos nullum sortius vahaiusque argumentum inveniri unquam potest , superiorem omnium

temporum jam inde ab ultimi vetustate memoriam vobiscum is percurrite ; & non eos modo , quos ita hactenus laudavimus , ut multo omni laude majores Viderentur ; sed & longh plures invenietis , qui , quum ab omnibus artibus liberalibus atque di cietinis instructissimi fuerint , plenissime inde claris

meque ostenderunt , ad omnem nos rerum omnium

scientiam adspirare posse, eorum si exempla sectemur. Quid enim dicam de Eratosthene , quid deia Ceteris , quos a quincuplici, hoc est, ab universae doctrinae atque emidicionis genere, quo plurimum

praestiterunt, translato eIeganter a quinque certa minum victoribus vocabulo, quinquertiones aPpel larunt

SEARCH

MENU NAVIGATION