장음표시 사용
81쪽
O gramnaticum, O litteratum, o eundem & Diale- &- Geometram , & Musicum, & Math vaaticum , - & Philosophum , & Iurisconsultum , &Medicum , & Theologum l O & eundem ab omni maxiαρ doeti Ina initruetiim l Quis ienim jam vestrum non fateatur quod docto alicui viro vera non miniis , quam mirabiliter , Visum fuit, minore vos negotio Ρapinianos ires, quam Aristarchum unum , esse absoluturos Age porro , . quid si noster hic Aristarchus de metris ac rhythmis pra cipiat Quis necessaria ei Musical quid si ad historiam 1ςribendam semet conserat quam debet idem esse in politicis versatus t Quid si ad mansuetiores sese musas referat, Velitque . praeterea Phialasophiam , ad magnorum Vixorum nXemplum. Empedoclis, nimirum, Varr'nisque , &. Lucretii, Carmminibus . consignare . qutin varie, & quam multis. in rebus sit ille . . oportet, eruditus 3 neque modo in philosπhia , astrorumque scientia , atque in Omniabus artibus . liberalissimis ι verum .etiam ini fabulis aQuo etiam qualique afflatu furoris quasi divini concitari . ille . debet atque impelli, ut versus non tam marte suo' pangere, quam divinitas fundere videaturi Quid si det operam eloquentiae, ut unaquaque de re copiosh dicat atque ornate quanta ei sapientia atque doctrina opus est, sise qua persecta eloquentia nullo modo esse potest i id si illud
etiam, quod minimum in doctrinis videtur ,, dili--Mtissime curet, ut, quam potest, belegantissime, loquatur Latinδ istud ipsum , quod eit Latine , hoc est, polite atque eleganter, loqui, Deus bone, quam magnum est, quam singulare, quam pauco
82쪽
rum hominum. eorumque eruditissimorum i Fuit id Marci Tullii, quem C. Iulius Caesar pene ' principem copiae atque inventorem dixit. Fuit ipsius Caesaris,
quem , ut omnium . fere oratorum elegantissunt i
queretur Latine, multis i litteris, & iis quidem reconditis & exquisitis , consecutum fuisse, Tullius ψ1e affirmavit: . Fuit etiam ., post restitutas az v hiti renatas' litteras, summorum Virorum , qui tum alibi . tum 'etiam hic : Pisis , in hac noitra Academia , in id potissmiam. incubuerunt, ut rerum... maximarum scientiam cum sermonis Latini, omnis. que doctrinae elegantia Conjungerent . . Quae igiturare, lihem illa , quidem homine digna, quae unquam disciplina, tam severa esse potest, immo vero tam a musis aversa, atque ab omni humanitate aliena. quae studiis hisce humanitatis non contineatur F cessant, qui litteras hasce humaniores levius quiddam esse censent , quam ut eas cum altioribus
quibusdam majoribusque disciplinis ullo modo conarerantur . Non capiunt inepti isti homines, bon rumque omnium litterarum rudes , quid tandem sit studium hoc, quod ipsi culpant atque Conismnunt , humanitatis . Neque enim est , quale ipsi sibi cogitatione fingunt , nugatorium quiduam, aut puerile, quod in fabulis duntaxat poeticis , quisquialiisque verborum , Oblectandorum animorum Caulsa, inutiliter occupetur. Quale fere fuisse studium Tiaberii Caesaris traditiir . o quaeitiunculas illas Graeculorum, quas facete satis atque urbane irridere solitus erat Stoicus ille Seneca, quot secum remiges Uisses habuisset, prior scripta ne esset Ilias: an Odysseal Apage has nugas, apage ineptissima H a haec
83쪽
hine midia dissilientiummotio hominum atque 'ign vissimorum. Non enim haec humanitatis mehercule studia , ex quibus homo nihilo humanior , hoc est, doetior atque eruditior, evadat. Illa, illa vere mihi studia humanitatis , quae in universo studiorum liberalissimorum orbe longe lateque patent ac domina tur . Illae , illae litterae plane humanae , quae quum artes omnes honestissimas, & majores 'quasque diasciplinas compleotiintur. atque Contineant , eam iis elegantiam, eumque ornatum atque nitorem adjuciunt , ut litterae ipsae humaniores elefantioresque
& politiores efficiantur . Illae , illae litterae hum niores, quas nisi sibi comites seu ministras unaqua que altissimarum nobilissimarumque disciplinarum aD sumpserit, deformare ipsa nativam pulchritudinem suam , ac veluti in sermonis sordibus volutari vudeatur . Quid divinius Theologia, quae sapientia est admirabilis rerum divinarum uid augustius atque sanctius Theologia , quae tota in siimmo sanctissimoque Dei numine contemplando versatur Quid pulchrius Theologia, cui summum atque perfectissimum totius pulchritudinis exemplar majori multo si aperiorique luce, quam humani ingenii imbecillitas serat, spectandum atque considerandum proponitur . Et tamen seculis illis sequioribus, cum, post R
manae linguae non minias, quam Romani imperii, a Gothis vastitatem, intermortuae litterae erant humaniores , quae facies erat Theologiae, quam tristis, quam horrida, quam agrestist Equidem, Cilm The logorum quorundam , qui bene tunc atque acute scripsisse putabantur, volumina in manus sumerem,
tesserebat me tui, pulcherrima atque augustissima discia
84쪽
dissiciplinariam , miserebat me tui, regina disciplinarum Theologia, mei, qui libros illos legerem, pigebat; valdeque etiam indignabar, quod homines non tam suo, quam temporum illorum Vitio, aliquanto ba hariores , illotis te manibus contrectare ausi fuis.
sent. Adeo tute mihi, Theologia, in illis libris squallida, plenaque illuviei atque sordium videbare. Quid praeclarius atque honessius Philosophia , quae
sapientia est rerum humanarum, optimarumque Omnium artium procreatrix ramen, humanioribus litteris una cum lingua Latina misere collapsis, quid tetrius tunc Philolaphia, quid desermius, aut etiam portentosius quum gymnasia omnia philo horum non nisi vocibus barbaris atque gothicis personarent, di de nescio quibus verborum monstris magna quotidie Concertatio heret, & , qui Aristotelis sese interpretes , si Deo placet, appellitabant, ne prim ribus quidem labris Aristotelicos sontes degustas.sent; sed coenoses quosdam rivos, hoc est, trans. lationem ex Arabica non Latinam , sed Arabica ipsa multo barbar orem, consectarentur . Quid, ut nihil dicam de medicina , nihil de mathematicis, reliquisque honestissimis distiplinis , quid, inquam , nobilius atque elegantius jur prudentia, quae latentia est juris atque aequitatis tamen , ante litteras h maniores renatas, quid scedius illorum temporum iurisprudentia . quid contaminatius, quid denictu obscurius λ quum qui juris semet sacerdotes jad tabant , & boni γ aequi notitiam profitebantur, pleraque legum suarum minivi omnium intellis rent, pleraque etiam, quae Graece nimirum scripta erant , ne legerent quidem , denique Ius Roma
85쪽
num non Romane, sed Gothice, interpretarentur.
Equidem de me fateor, si qua in me est Latinae
linguae Romanarumque rerum scientia , si qua se te elegantia sermonis Latini , quae quam sit exigua , iatis sentio , eam , qualisCunque ea demum est, memet fere eX quinquaginta Digestorem libris assiduε legendis hausisse, sicque mentem meam po litissima illa veterum jurisconsultorum elegantia as. suefecisse , Cimmeriae ut mihi tenebrae omine in e rum scriptis esse viderentur, qui , corruptis jam honis artibus, de jure civili responsitassent. Tanta per Deum immortalem scriptorum illorum erat harbaries . Ρ0stea vero, Quam litterae illae humaniores, importata per . GraecOS homines Graecasque litteras lu-Ce , recreatae sunt .apud nostros homines atque re-
ViXerunt , quanta ego & quam incredibili earundem omnium disciplinarum , atque arrium ingenuarum admiratione obstupescebam i quanta inde &quam mirifica voluptate afficiebari quantum ego laetabar , suam Theologiae , suam . Philo phiae, suam juris civilis pnidentiae, suam reliquis omnibus pra nantissimis artibus atque disciplinis dignitatem atque elegantiam restitutam , qualem illae . quidem certhiam inde a principio habuerunt, antequam nimirum 1onae omnes litterae , linguaque ipsa Latina , a Gothis & Vandalis miserandum in modum depraVatae, ab humanitate sua in agrestem quandam & imm
nem barbariem degenerassent i Quis enun tunc , vel si stiperiora priscae memoriae documenta alte,& tanquam a capite, repetimus, quis tunc splendor, quae dignitas erat majorum quarumque graviorumque disciplinarum, clim apud doctilsimos qilos
86쪽
ΟRATIO TERTIA.que homines maxime vigebant studia humanitatis& , quo quisque a doctrina instruistior, eo etiam erat ab omni litterarum humaniorum elegantia politior atque ornatior Nisi siquis serte nobis opia ponat magnam videlicet auctoritatem Epicuri, quem narrant litteras haste elegantiores, honainumque er ditorum proprias , aspernatum fuisse . At enim Epucurus contempsit etiam Dialecticam et at non magus in do strinis fuit icurus, cujus etiam in hysicis atque Ethicis doctrina tota fere fuit aliena, quippe in Ρhysicis Democritea, in Ethicis potis,mtun Aristippea , atque Cyrenaica . Contra vero quos plane Constat humaniorum litterarum studiis , multo onmium , liberalissimis praestitisse , non ne eosdema latendum est in omni quoque do ruinarum genere maxinis omnium veterum excessuisse Quis enim
sapientior Ρlatone, philosoplio gravissimo, omniumque principe philosephorum quis etiam Platone in grammatica, in oratoria, in poetica, in omni ele- antiori litteratura exercitatior Quis doctior Aria mele, principe di ipso secuntam Platonem phi Io phorum quis etiam Aristotele ab humanioribus litteris cultior , quem ajunt Iliadem Homericam lexandro Macedoni emendasse , initiumque atGu . exemplum Criticae arti dedisse Quis non in pnil sophia modb, sed etiam in medicina peritior Galeno quis etiam Galeno in grammaticis & rhetoricis, ceterisque humanitatis studiis versatior Quis apud Latinos omni do strina excellentior Tullio
quis etiam Tullio melior orator, meliorque grammaticus, qui, ut nec poeta fuit contemnendus, ita& nobilem in primis poetam Lucretium correXit pQuid
87쪽
Quid & alios dicam, si mos plane Viros, atque ut in omni recto humanitatis studio versatissimos, ita & facile doctissimos totius antiquitatis Quid etiam clarissima illa atque immortalia religionis nostrae lumina , sapientissimos illos divinitaris inter retes, Clementem Alexandrinum, Origenem, BaGimi , Gregorium illum NaZianzenum, Chrysost Inum , Lactantium, Hieronymum, Augustinum, qui quum omni humanitate atque eruditione essent pe politi , ad res quoque divinas omni doctrinarum genere illustrandas plurimum subsidii atque adiumenti contulerunt An ne vero Iulianum Caesarem , i festissimum illum Christianorum hostem , & trans fugam consceleratissimum, humanioribus Graecorum litteris, poetarii ue lectione ideo Chrissianis pueris interdixisse putabimus , ut ne scilicet, cruem rudes atque imperiti homines unum solumque lauetim ex amoeniorious illis disciplinis percipi opinantur, inaniter Christiani & pueriliter cum Musis delectarentur Nihil minus, Auditores . Neque enim ea Iulianus Christianis oblectamenta invidebat, quae mol. hiis eos assicerent, atque demulcerent: sea perspicaci homo insenio, bonisque artibus satis eruditus, quum studia illa humanitatis in omni maximarum rerum scientia versari, & litteris illis humanioribus liberales omnes disciplinas, omnesque doctrinas Contineri pervideret; id ereptum Christianis volebat , quo illi suas de Deo sententias confirmarent, atquCtuerentur; gentium vero theologiam refellerent.
Nimirum sentiebas, reque ipsa experiebare, Iuliane, in hostibus illis tuis, hominibus litteratis atque Christianis, in Gregorio illo Nagianaeno, in Basilio illo
88쪽
Caesariensi, in Apollinari illo Laodiceno, quid &quantum Theologia Christianorum , hoc armata ii terariim humanarum praesidio, contra theologiam gentium valeret . Quid igitur tandem miremLr, si decora illa atque ornamenta Vereris doctrinae, quae, corruptis bonis littieris , damnum maximi ni iec rant , iisdem recreatis atque restitutis, nihilo ibotasse deteriora , quam quae Olim fuerant , revix
runt . Revixit Theologia , revixit juris civilis prudentia revixit medicina , revixit philosophia, revixit dia laetica, revixit geometria, omnes denique artes honestissimae, omnes liberalistimae disciplinae dignitatem atque amplitudinem pristinam suam reo Perarunt . Ergo , quum beneficium hoc. sit litterarum humaniorum , ut bonae omnes artes atque
disciplinae & olim viguerint , ω nunc mirifice re floruerint , & , qui in studiis humanitatis maxime omnium sunt versati, iidem etiam ceteris hominubus omni doctrina praeiliterint , cur , optimi ad Iescentes , si amor vos tenet atque studium omnium doeti inarum, litteris hisce humanioribus, quibus d
Ehrinae omnes Continentur, penitus vos dedere dubitetis cur enim, quum artes omnes liberalissimae cognatae inter sese sint, & communi quasi vinculo Conjunctae atque copulatae , segregandas eas artes arbitremini , Itaque ad unam, ad quam Casiis vos quidam detulerit , tanquam ad saxum, vobis assi haerescendum, ut ceteras quoque minime arripiendas censeatis L Videtis, adolescentes, magiitros hos vestros , viros do nissmos atque eruditissimos , pro suo quemque munere, ita in artibus atque in disciplinis tradendis versari , ut , si ipsae artes atque
89쪽
disciplinae loqui possent, non melius neque elegantius, neque nitidius , neque majori etiam cum dignitate , quam magistri vestri faciunt, docturae vos atque eruditurae fuisse videantur . Fructus hic ethuberrimus atque copiosissimus studiorum liberalissim rum humanitatis. Itaque & vos, optimi adolescentes, si in dialectica, si in geometria, reliquisque mathematicis disciplinis, si in philosophia, si in medicini, si in jure civili atque pontificio, si in the logia , si in singulis quique docti inis perfere fatisque elegantes esse volueritis. ad studia haec humanitatis contendite : hoc est , omni ope & opera enitimini, atque efficite, ut universus in vobis doctrinarum .disciplinarumque orbis perficiatur: quando litteris hisce humanioribus omnes doduinae atque disciplinae uberrime atque elegantissime comprenen
90쪽
PETRO . HIERONYMO . INGHIRAMIO PATRICIO . VOLATERRANO EQUITI . NOBILISSIMO ATQUE . SPLENDIDISSIMO ET . EQUESTRIS . ORDINIS . SUI PRIORI . SACRI . EQUESTRIS . CONSILII DUODECIM VIRO URBIS . PISANAE . PRAEFECTO SUM . VIRO . DOCTRINA . ET . PROBITATE ET . PIETATE
ET . IUSTITIA . ET LIBERALITATE
OMNIQUE . VIRTUTE OMNIBUS . ΡROBATISSIMO AUCTA . SUB . EIUS . ADMINISTRATIONE URBIS . PISANAE GLORIA . ATQUE . FELICITATE ALEXANDER . POLITUS ORATIONEM . SUAΜ . QUARTAΜAD . ACADEMIAM . PISANAM DE . UNIUERSO . DISCIPLINA RΜ ORBE OB . MAXIΜA . EIUS ATQUE . IMΜORTALIA . IN . RΕΜ . PISAN ET . LITTERAS . PROMERITA AD . MEMORIAΜ . SEMPITERNAM
