장음표시 사용
131쪽
expeditationem adventu tuo brevi esse expleturum, ut tuo ipsa sub imperio in suam pristinam potentiam ac magnitudinem restituatur . Ac videor 3a in mihi universem Etruriam , sedibus suis veluti relictis, obviam tibi prodeuntem; jamque te triumphali pompa, inter populorum plautiis atque acclamationes, in nobilissimam hanc atque Clarissimam, quondam etiam totius Etruriae Pozentissimam urbem,
Pisas , jamque in Μustum hoc Etruriae G in hanc nostram Academiam, atque in hoc ipsum' magnum sapientiae atque eloquentiae gymnasium, ineredientem videre; itaque jucundissima hac dulcillimaque cogitatione abripitur atque exultat animus meus , vix ut mihi temperem , quin tibi, quasi praesenti, orationem de laudibus tuis, qualem me certe habu turum esse confido , habeam nunc ex hoc ipso summae auctoritatis loco panegyΤicam. Nunc Vero in communi hac Pisarum , totiusque Etruriae expectatione, quid Ρiss. quid litterarum studiis, quid
nobis , qui studia haec litterarum profitemur, n dieque a nomine tuo, veluti tutelaris cujusdam ni minis , bonis ominibus ac Votis auspicamur , quid tandem matri huic studiorum , florentissimae huic totoque terrarum orbe celebratissimae Academiae, de patrocinio ac liberalitate tua non sperandum quando aurea illa litterarum ac docti inarum tempora, illa,
inquam, tempora, quae hic risis sub Christina Lotharingi heroina, florentibus maximὶ propter praemiorum ubertatem atque opulentiam litteris, fuerunt; Magno jam te Etruriae Duce, Francisce Lotharinge, aucta atque amplificata studiorum nostrorum dignutate, multo etiam beatiora atque feliciora redierunt.
132쪽
FRANCISCO . GUCCIARDINIOCOΜITI . PATRICIO . FLORENTINO VIRO . CLARISSIMO ET . NOBILISSIMO ET . DE . OPTIMIS . LITTERARUM . STUDIIS PRAECLARE . MERITO
QUOD . ΜAIORUΜ . SUORUΜ . VESTIGIA SECUTUS
DE. OPTIMORUM. STUDIORUΜ. ASSIDUITATE AD. GLORIAM GENUS . GUICCIARDINIAE SEMPITERNAΜD. D. D.
134쪽
De optimorum fludiorum assiduitate.
Uanquam j quae In tanta tractandorum argumentorum Copia
multo utiliora , dc ad diei hujus Celebritatem, atque ad litteras promoVendas Opportuniora, visa mihi semper sunt j ea, quam P tui , diligentissune, sum ego quo annis in liis litterarum studiis aus picandis oratione mea persecutus . tamen fateor , Iali ac tanto conatu meo id, quod mihi jam inde ab initio suscepti muneris proposueram, me nondum explevisse . Proposueram mihi, Auditores , summum in doctrina virum informare , 8c quam doctrinae atque eloquentiae formam omni ex parte perseetiliuatque absolutam animo meo conceperam, specta dam- adolescentibus exhibere , cujus ipsi pulchrix dine ad omne doctrinarum genus allicerentur. Ne que vero inde aliud expectari posse videbatur, qu
135쪽
xit ALEXANDRI POLITI quod unusquissile sibi vestrum certissimh pollicitus fuerat , siminio ingeuio adolescentes , sapientiaeque m re 'mirifice succensos , altissimum doctrinae atque s gentiae gradum esse assecuturos : Cum ecce vobis, ulta quaedam ac falsa, quam plerique sibi adolescentes importune induerunt, summae doctrinae ac scientiae suae persuasio, de medio eos doctrinarum cursu, perniciosissimo sane ac maximo errore, revocavit . Neque enim ulla alia bonis litteris atque doctrinis tam detestabilis pestis est , qutun putare, ad summam te ante Goctrinam pervenisse, quam perVeneris. Teterrimam hanc ingeniorum pestem ut ab adolescentium nostrorum animis longissime depellam, muneris mei esse duxi, hodierno die , in hac tanta doctissimorum hominum Dequentia, breviter demonstrare, quo quisque doctior est, atque eruditior, eo majori studio in omnem ei doctrinam atque eruditionem esse incumbendum . Quod in me est , c nabor equidem nihil dicere , quod non dignum Ioci hujus a litudine, atque adolescentium nostr cum studiis esse videatur. Ac prosecto agitur hic, Anditores , de summa totius eruditionis atque doctrinae. Ceteri veluti gradus sunt , quibus ad summam rerum omnium scien-.tiam adscendimus et hic apex , hoc culmen, hoc fastigium est, non certe quidem spectare , quid & quantum quisque in doctrinis profecerit; sed quid &quantum sit sibi adhuc ad summam persectamque
doctrinam proficiendum. Unde vero existimetis, via ros , mortalium omnium judicio , & totius antiquitatis mirifica consensione, longe sapientissimos , tantos in doctrinis progressus facere potuisse, ut nihil
136쪽
non scire viderentur , nisi ex eo quia sibi si certo persuaserant, sese minimum ac nihil sere scire In
de enim maXime moVebantur , ut multarum, m
gnarumque rerum scientiam , quam sibi deeste per-1piciebant, multo laboriosius atque diligentius per quirerent . Unde enim Chrysippus , non ipse modo totam vitam suam in bonarum artium, ac praesertim in Dialecticae midia accuratissime impendit; sed, quum de liberis educandis optima praeCepta Con-1criberet, nullum etiam vel infantilis aetatis tempus vacuum a litterarum cura esse permisit, nisi ex eo quia abjiciendae rerum ignorantiae totum vivendi spatium minime satis esse judicavit ν Unde illa etiam non Hippocratis modo & Theophrasti; sed etiam totius generis humani de brevitate humanae Vitae que rela, nisi ex eo quod multa adhuc mortales, climvita eos deficit, ignorant Unde illa quoque Ariastotelis, summi & sapientissimi viri, in veteres philosophos accusatio , qui philosophiam suis ingeniis perre Ram credidissent, quos quicem philosophos Arithoteles aut stultissimos aut gloriosissimos niisse ait, nisi ex eo quia multo illi plura de philosophia nesciverant, quam didicissent Quanquam nihilo iis, hac certe in parte, seu prudentior , seu modestior, censeri ipse de Dei Aristoteles , qui , quod paucis annis magnam philosophiae accessioriem factam videret , breVi eam tempore plane absolutam fore existimaverit uasi vero , posteaquam multa perspecta, atque cognita fuerunt , non multo etiam plura cognoscenda adhuc superessent . Id , quod res ipsa , jam inde ab . Aristotelis, & seperiori Dus etiam Aristotele temporibus, abunde testata esst, hodieque te-Ρ statur,
137쪽
statur , &, quod ego certiisimus vobis vates suturum praedico, quoamisque philosbphiae ac litterarum studia vigebunt, in seculorum omnium potieritatem testabitur : optimum nimirum & doctii limum quemque philosophum plurima adhuc ignorare, multaquere magna , quae ipse Prorsus nestiat, per totam quotidie vitam adaiscere. Quis enim ante Arithotelem persectior in doctrina Democrito, quem ita in philo1ophia versatum fuisse ajunt, ut & Ρhysica, MEthica & Mathematica , & disciplinarum humanitatis orbem , artesque universas tenuerit λ Et tamen
Aristoteles negat , ullum prorsus sit perioris memoriae philosophum philosophiam numeris suis absolvisse . Quis paullo ante Aristotelis tempora , atque ipsis etiam Aristotelis temporibns , Ρlatone, philosopho plane divino, rerum omnium scientior, qui disciplinis omnibus Atheniensium mire eruditus, in Italiam ad Ρythagoricos, in AEgyptum ad Sacerdotes, sapientiae addiscendae caussa, navigavit Quis ipsis Aristotele quis , post Aristotelem , Theophrasto pquis ceteris , qui in scholam Peripateticam successerunt, viris doEbssimis atque sapientissimis, certe quidem in iis , quae ad sapientiam pertinerent, versatior atque eruditior Quid Peripateticos dico quum principes Ceterarum omnium sedi arum philosophi, quum astrologi atque mathematici, quum medici atque juriscontulti , quum ii etiam , qui res sese divinas interpretari profitentur, Theologi , nerVos mnes ingenii, longissimo temporum spatio, in eo unuce Contenderint , ut recoualtiora quaeque atque a strusiora in medium exponerent, atque eXplicarent,
sumis his & persed unis viris' quis omni doctri
138쪽
na rerumque maximarum notitia excultior Qui tamen omnes , tantum abfuit, ut vigiliis ac laboriabus suis summam atque persectam Omnium rerum , tum divinarum , tum humanarum , Caussarumque , quibus hae res Continentur , scientiam, quam ipsam volunt esse 1apientiam , assequerentur , ut ne ipse
quidem sapientiae ac scientiae princeps Aristoteles rem non magni admodum momenti , sed curiosioris su tiliorisque inquisitionis , Euripi illius Chalcidici nat ram ullo unquam studio explorare atque expiscari potuerit. Neque vero est negandum, Auditores, quod res ipsa palam loquitur , multa viros illos sapientissimos praeclarE excogitasse atque detexisse, quae oc- Culta antea , arque in quibusdam veluti ignorantiae tenebris abdita fuissent . Sed ut multa illi investis
Verint , eruerint, cognoVerint, quam multa etiam
eos fugerunt i quiun multa etiam in caelo & in tem ris, & in omnibus liberalissimis artibus atque disciplinis iis penitus latuerunt, quae alii post alios assiduo studio ac labore potuerunt tandem deprehendere Satis vos hinc intelligitis , Auditores, in hac
tanta obscuritate atque ignoratione rerum, quantum docto cuique viro au summam rerum omnium scien
tiam enitendum sit, praesertim si ipse est a doctrina atque eruditione instructior. Nam quo quisque domor est atque sapientior . eo etiam plura atque majora agnoscit sese ac videt nescire. O magnos iulos & sapientes viros, quibus magna quaedam scientia , atque adeo pars prima sapientiae visa est, scire, sese minime omnium esse eruditos Socratem l o viros illos sapientissimos , qui hoc unum
sese scire , apertissi h professi sunt, se nihil sciret
139쪽
An vero, quum optimae omnes artes honestissimaeque disciplinae ita inter sese connexae sint atque Consociatae, ut , qui unam habet , alias sibi ad veram solidamque sapientiam adjungat, necesse sit; quo quisque una aliqua disciplina eruditior atque exercitatior fuerit, non idem ipse plane Videat atque in- relligat, eo etiam plura atque majora ad perse nam& consummatam ejus disciplinae cognitionem ex Ceteris omnibus disciplinis adjumenta sibi scientiae esse penitus comparanda Applicat sese quis ad Theologiam , quae ex altilssimis clivinisque omnino principiis 1umma eis scientia rerum divinarum t quam magnam,& quam infinitam, & quam multarum ac magnarum rerum scientiam postulat Theologia, cujus quidem eis si immum atque acerrimum in res omnes a
que disciplinas humanas judicium exerceret Theolo-- giae enim eis, ea omnia, quae , seu voce, seu scripto , divinitus nobis tradita sunt, atque ex amatudivino veluti per manus ad nos transmissa , re ne intelligere atque explicare . Theologiae, vim illam summae auctoritatis , quae in Senatu Christiano, Senatusque Christiani principe , Ρontifice Maximo, duvinitus residet, perse ne tenere. Theologiae, reetiam atque legitimum Christianorum Patrum atque magistrorum usum percipere. Theologiae , rationem ipsam
humanam atque philosophiam sibi in subsidium adsciscere. Theologiae denique, historiam rerum gestarum , tum ab orbe condito, ortuque generis humani , tum maxime a Christo nato usque ad nostra haec tempora, perspectam atque Cognitam haberetia .
Haec omnia sunt Theologiae. Studet quis Ρhilos Phiae t quam operosa res est, quantique studii ac t horiz ,
140쪽
boris, & quot res ac quantas complectitur Plillos phia , quae non res modo humanas, 1ed etiam divinas, quantum quidem per humanam imbecillitatem licet , Rias per causIas contemplaturi Unde enim, nisi ex studii hujus magnitudine atque dissicultate , Aristoteles, vir talis ac tantus, Platonem, talem Virum ac tantum , viginti intesros annos in Philosophia audivit Operam dat quis Medicinae Non tam quidem laboriosa, neque tam operosa Medicina, quam
Philosophia; sed tamen quanti & ipsa, & quiuiti,
Operosi labori si quum optimus quisque medicus, idem sit & philosbphus, quod ostendit Galenus , nec bene callere possit medicinam , nisi qui Zc Arithmeticen . Sc Geometricen, & Astrologiam cognoverit. Ius quis civile conse natur quanta porro cognitio illa juris civilis, de quam diciisa, quae est cognitio ipsius aequitatis i quum vel unus XII. Tabularum lihellus, de gravissima Crassi apud M. Tullium selitentia, bibliothecas omnium philosophorum & auctoritatis pondere , dc utilitatis ubertate silperare Videatur . Quam multa enim e Philosophia, quam multa ex historia gentiumque omnium consuetudine , quam multa ex Ethice ac Politice, itemque Oeconomice , ceterisque omnibus disciplinis , oportet, is hauriat, qui boni & aequi notitiam profitellial Quid reliquas disciplinas artesque liberalissimas Commemorem quas quo quis interius inspexerit, eo alia plura ac majora scire sibi esse nece1Iaria fateatur. Quid commemorem Dialeeticam , cujus certe est rationem per omnes artes atque disciplinas ad veritatem dirigere, eamque in disserendo, verisque ac falsis dijudicandis moderari Quo enim non Pe tinet
