Alexandri Politi ... Orationes 12. ad Accademiam Pisanam

발행: 1746년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

88 ALEXANDRI POLITI

larunt Nam, quod ad Theophrastum quidem,

quem diximus, attinet , illa ipsa ejus, clam mor retur, de brevitate Vitae querela , satis demonstrat, omnes eum artes ingenuas persecte calluisse, quippe qui sese tum, Clim, quae ignorabat, Videre coepisset, extingui quereretur : quanquam nimium illud hominis omnium artium perficiendarum studium faceret, ut, qui in omni doctrina erat maxime eruditus , tamen ipse sibi minimlim scire videretur . Sed quemadmodum summis illis & sapientissimis viris pulcherrimum fuit ad omnem eruditionem praeire , ita etiam atque etiam videte, adolescentes, 'ne turpissimum votiis si , minime illos subsequi, quorum plerisque eadem, quae Vobis maxima suppetunt , discendi 1ubsidia d suerunt. Nescio quem enim veluti stuporem in albiarum vultu leFere mihi videor , quos ad honemam maxime aemulationem excitari oportuerat, ut , quam in aliis amabant atque suspiciebant, do- Eumam , assequi ipsi pro viribus Conarentur . At enim adolescentium nostroriam ingenia tardiora Ionge esse videntur , quam ut cum maximis illis a que perspicacissimis aetatum omnium , totiusque a liquitatis ingeniis comparari ullo modo possint . Uertim, ut summorum allorum hominum , quos in ..

omnibus disciplinis perfectissimos fuisse constat, laudibus nihil detrahendum putem ; quam tamen ingenii

tarditatem non vincit amor veritatis, vigilantia, assuduitas , labor, atque , ut uno omnia Verbo Complectamur , diligentia Z Modico vir ingenio fuit Ephorus , in quo se Calcaribus uti solere, scuti contra frenis in Theopompo , eloquentistinatis ille .Graec rum rhetorum orator, Isocrates dictitabat . Quam honi

112쪽

ORATIO QUARTA. D

ni tamen scriptoris Ephorus partes omnes implevit Tardissimo ingenio fuit Cleanthes , quem arieti

Timon merito comparavit . Quam e6regius tamen

Philosophus Cleanthes evasit , qui Stoicorum princiapi Zenoni tam sedulo adhaesisse fertur . ut , quae ab illo audierat, testae ossibusque inscribere, cha tarum inopia, soleret , neque indignus , qui tanto philosepho succederet , unus e multis judicaretur Mediocri etiam fuit ingenio Cornelius Celsus. Quam multa tamen Celsus de omnibus fere artibus co scripsit , itaque docte atque erudite , ut omnia illascivisse visus fuerit Uos appello , recentis etiam memoriae viri doetissimi , atque eruditissimi , & de

Latinis Graecisque litteris restitutis optime meriti r uorum xamen nonnullos in rebus primum PerCipienis tardiori obtusiorique ingenio fuisse accepimus, diligentiaque sua fecisse, ut, quae in doctrinis reco ditiora atque abstrusiora erant , in Veritatis lucem proferrentur . Absit tamen, quam longissimh absit. Auditores , ut hanc genti Etruscae iniuriam irrogari

imprudenter patiar , ut aut adolescentes nostri summam rerum omnium maximarum scientiam desperare jubeantur e aut Etruscorum certe hominum ingenia tarditatis a quoquam insimulentur . Quae vero ulla tam exculta humanioribusque omnibus artibus perpolita natio de inseniorum acumine atque felicitate cum Etruscis hominibus contendat λ quum paucos , & qui digito mostrentur, alibi locorum doctissimos viros enumeres; hic vero in Etruria, hic praesertim Pisis , in hac sede, in hoc musarium d

micilio, tanta nunc sit, semperque antea fuerit m ximorum ingeniorum ubertas , ut huc Athenae Com-Μ migrasse

113쪽

so ALEXANDRI POLITI

migrasse tandem videantur. Agite igitur, adolescenistes ornatissunt, pudeat Vos a malorum vestrorum gloria uncmam deflectere , atque degenerare ; pudear, quam dolirinae vobis atque sapientiae laudem Patres vestri tradiderunt, non adaequare ; pudeat Etrusco vos nomine censeri , & Etruscorum doctrinae munime respondere . Quid igitur vos a summa discuplinarum omnium scientia retardat unquam ac re moratur Ρatrium nomen vobiscum ipti perpendite, di cogitate, quiun pacato otio, quantaque tum Ceterarum rerum , tum optimorum studiorum Comm

ditate , sevi hic Pisis voDis liceat ad universiam hunc do strinarum orbem brevi percurrendum . Universas has doetinnas spe state , ad has redhi: s studiis conis tendite , quarum mira atque incredibili suavitate la bores in discendo vestri levabuntur . Quod meum filii , hoc pro viribus exsecutus sum , ut videtis.

ut, quibus possem argumentis . ad sapientiae Vos a litterarum studia excitarem r iacilis vobis ac brevis,

reliquus erit omnium doeti inarum cursus, si id ipsum vobis persuaderi patiamini.

114쪽

VIRO . SUΜΜΟET . VIRTUTE . ET . DIGNITATE EXCELLENTISSIMO PATRICIO . FLORENTINO MARCHIONI . BASELICAE EQUITI . ET . EQUESTRIS . ORDINIS . SUI IN . ΡROVINCIA . VENETA . PRIORI CAESARI . IN . ETRURIA . REGENDA A . CONSILIIS ET . IN. M. MILITA M. ETRUSCA. A. SECRETIS OPERA . SEMPER . EGREGIE IN . REΜ . ETRUSCAΜ . NAVATA MAGNIS . QUONDAΜ . DUCIBUS . MEDICEIS NUNC . MAXIMO . IMPERATORI FRANCISCO I. OB . FIDEΜ . ATQUE . INTEGRITATEΜET . PRUDENTIAΜ ΡERCAROEΤ. A. LITTERARUΜ. STUDIIS. PROTEGENDUUBIQUE . CELEBRATISSIMO ALEXANDER . ΡOLITUS ORATIONEΜ . SUAM . QUAΜ . IPSE AD . ACADEMI ΑΜ . PISAN ΑΜ MAGNA . HOMINUΜ . FREQUENTIA AC . CELEBRITATE DE. LOTHARINGICIS .ET. MEDICEIS .LAUDIBUS DIXERAT ET . PISIS . EDIDERAT ANNO . MDCCXXXVIII. PUBLICI . DENUO . IURIS . FACTAM

OPTIME . DE. SE ET STUDIIS SUIS. PROMERITO HONORIS . ET . GRATI . ANIMI . CAUSSA

116쪽

POLITI

DE CL. REG. SCHOLARUΜ PIARUM

Uod a Deo optimo Maximo ego semper precatus sum , Patres 1apientissimi , Auditores ornatissimi , ut nostra haec litterarum stirdia pacis & otii summa tranquillitate uterentur, &, quod hic Pisis, loco ad litteras atque do strinas pertra standas totius Etruriae maXime Opportuno, sapientiae regnum Mediuei quondam primcipes fundaverant , magis magisque stabiliretur a que propagaretur, ad ρoriam Etrusci nominis sempiternam; id tandem, Magno jam Etruriae Duce, Francisco Lotharingo, divinitus nobis obtigisse, tum ceteris omnibus , qui Etrusco nomine Censentur , tum nobis praesertiata, ad quos maxim hujus seli- Citatis pars pervenit, sumlnopere laetandum. Si quaenam aurea unquam tempora fuerunt, qualia Messiceis certe principibus suisse olim memorantur ,

117쪽

s4 ALEXANDRI POLITI

profectb tempora haec sunt in primis aurea, clini 1acitas. quam lmeris 'omnibusque . bonis artibus

atque disclisinis in Pisano hoc Lyceo Μagni illi

Medicet Duces dederunt , aucta summh est atque cumulata Masni Ducis nostri Lotharingi liberalitate. An non vaticinatis illa suit viri doAissimi atque eruditissimi. qui ante centum & viginti annos, quum eandem hanc provinciam , quae niihi demandata est, humanitatis atque eruditionis sustineret, & de

insignibus Lotharingiari familiae gentilitiis, quodam

veluti numine afflatus . fibtilius disputaret, tanquam ex Apollinis tripode , pronunciavit, bene omnino Lotharingae genti cum Medicea gente convenire chujusque rei indicio esse lilia sex illa aurea, quae Duces Lotharins ab Australiae regibus, majoribus, suis, insime olim gentilitium acceperant : quorum quidem liliorum quaedam veluti radix in sex illis Mediceorum insignium orbiculis conspiceretur. Fuit illa sane divinatio. Neque vero illa insignia quidquam porrendere, aut praemonstrare potuerunt. Sed est quaedam in animis hominum nescio quomodo aliunae impressa praesa tio, qua rem saepe, multo etiam antequam eVeniat , praesentire divinitus videntur . Praesenserant igitur nomines jam inde ab eo tempore, quo Christina illa Lotharinga, vice nepotis sui Ferdinandi Medicet adolescent i, Etruriae cum imperio praesidebat, fore aliquando ut Ducibus L rharingis avitum jam regnum , Etruria esset, &, quae D eatitana tunc erat, Academiae huius Pisanaeia litterarum conditio. per Μagnos Duces Loth ringos renasceretur . Quod si tanta hac fortuna, tamque admirabili & divina , nobis maxime laetandum s

118쪽

ORATIO QUINTA. 93

quis, quaea , dies ad laetitiam hanc co

celebrandam aptior. atque acCommodatior , quam

hodiernus hic dies, quem .studiis nostris auspicandis selemnent atque legitimum majores nostri esse voluerunt Agite, Auditores, gestit oratio jam mea suam Etruriae, suam litteris suam Academiae Pisanae felicitatem gratulari, & Lotharingicas simul, & Μediceas laudes, divinas illas atque immortales, Prae

Neque verb est dubitandum , Auditores, quin

utraeque hae laudes sint cum litterarum laudinus conjunctu atque Consociatae. Nam Mediceae quidem gentis quaenam magis propria ac praecipua unquam saus, quam quae a litteris litterarumque patrocimo, uberrimis atque copiosissime dimanat Intermortuae a septingentis amplita annis erant litterae , bonae omnes artes atque disciplinae in sim & squalloria. iacebant, omnia barbaries efferaverat, lingua Latina ab elegantia & nitore suo pentilis degener verat, summa in ignorarione Graecarum litterarum Latini homines versabantur, humanitas fere ipsa politiorque litteratura in oblivionem & desuetudinem Venerat, elegantioribus quibusque & melioribus studiis nox apud Latinos sempiterna offusa esse vide batur . . Qiiid plura Graecia, illa, inquam, Graecia, quae, tametsi plurimum jamdudum sordium comtraXerat , tamen qualemcunque veteris eruditionis splendorem, ac veluti scintillam, conservabat, Grae-

Cia , inquam , ipsa di stu valde miserandum i ba

hara eVaserat , oc , quae sedes olim ac caput ii manita's , arx iam faeta erat atque propugnaculum barbarici , Graecaeque ipsae litterae exules atque eX-

119쪽

vis ALEXANDRI POLIU

torres e patrio solo profugerant. Hic . status erat, haec facies miserabilis litteraturae, tam Cosinus M dices ille senior , qui publico civium suorum decreto suae pater patriae est appellatus, accitis v dique doEhtis viris, litterisque Latinis atque Graecia

in clientelam receptis , enixus est, atque effecit, ut non . Latium modo, sed etiam Graecia universa, in Etruriam commigraret r unde Cosmus, Latinia Graecisque copiis egregie instruetas, bellum bub riei intulit, eamque ex maxima Europae parte P nitus profligavit. Quae vero Europae regio PaulibeXcultior atque humanior, quo, reportata tandem a Cosmo pii herrima clari1um que omnium victoria , tropaeisque de barbarie perillustribus const, ruris , non hujus victoriae fructu; uberrimus pervaserit Testis est Italia, ad quam e fonte illo

Mediceo omnis doeti inarum omnium elegantia C

piosissime profluxit . Testis est Gallia. quae non d etissimis modo atque elegantissimis viris e Cosmi d mo in reconditis quibu1que atque interioribus It teris exornata est atque exculta; sed etiam scriptis venerandae antiquitatis codicibus Graecis locupletata. Testis est Germania, ad quam omnis inde diffusa est doctrina atque eruditio. Testis est Brittannia, quae honestissimis hisce atque optimis humanitatis studiis ita inde, tamque ubertim , est irrigata, ut, quum Graeca jam tum litteratura magno in pretio atque honore haberi coepta emet, Plato postea atque Aristoteles , non . nisi Graece, in Oxoniensi Academia atque . Cantabrigensi praelegerentur. Testes denique omnes Academiae, atque omnia gymnasia, quae sti ibligine antea ferinonis utebantur, postea,

Disit iroo by Cooste

120쪽

ORATIO QUINTA. π

renatis per Cosmum Μedicem litteris , ornate M pure , hoc est, Latine , neque Latine modo , sed etiam Graece , loqui didicerunt . Sed haec maria veluti fuerunt renascentium atque repullulantium litia terarum . Illa , illa litterarum restitutarum incrementa, clam , quae Cosmus ille Μedices auspicato inchoaverat, nepos ejus Laurentius perfecit atque absolvit . Quae autem promeritis his Laurentii in optimas disciplinas par unquam possit oratio inveniri aut quid .huc tandem , Auditores , afferri, quod dignum ejus ingenio, aut artium liberalissimarum, quas ille protexit, atque BVit, praestantia atque amplitudine videatur quem etiam Laurentium avo suo Cosmo in eo longe praeferendum esse ajunt , quod ille aliorum, hic caussa etiam sui, quippe li terarum Optimarumque artium studiosissimus , lectΩsimam sibi atque locupletissimam bibliothecam comparaverit . Quid enim per Deum immortalem in universo disciplinarum orbe fuit, quod Laurentius

non omnibus numeris absolvendum atque .eXOrna

dum intraverit quid in arte Oratoria , quid i Poetica , quod Laurentius non ad summum fastigium evexerit quid in Philosophia, quod Laurentius non ad altissimum excellentis doctrinae gradum perduxerit quid in Graeca ac Romana antiquitate,

quod Laurentius e tenebris in lucem non evocave

rit Ille Latinas Graecasque Musas non hospites modo, sed etiam contubernales. sibi esse voluit; ille doctissimos atque eruditissimos aetatis suae homines in familiaritatem suam recepit; ille, quibus res d mellica angustior omnes ad summam doctrinam adistus intercludebat, facilem liberalitate sua aditum

N ad

SEARCH

MENU NAVIGATION