장음표시 사용
71쪽
diorum omnium humanitaris peritissimos atque scientissimos 4 quid resormidem auspice hoc studiorum nostrorum die de litterarum numaniorum laudibus dicere , atque ita dicere , ut nihil neque ad diei
hujus celebritatem magnificentius , neque ad loci hujus amplitudinem accommodatius, neque ad humaniorum litterarum atque adeo universae doctrinae dignitatem augustius, possim unquam dicere Artes enim doeti inaeque 'universae quum ita inter sese partitae sint atque distributae, suis ut quaeque te minis ac limitibus coerceatur, quid majus arque excellentius , quam studium unum quoddam reperiri, quod nullis ipsum finibus circumscriptum, cetera omnia Goctrinarum genera complectatur atque includat H
jusmodi autem studkim est humanitatis. Quare , quod de lamna eloquentia affirmabat Tullius, sic apud vos de hoc studio humanitatis statuite , Auditores, rem nullam esse apud homines, suae plura doctrinae adjumenta desideret: ut hinc quilibet vestrum facile intelligat, me de litteris humanioribus , non quid in iis ego valeam , qui certe in iis minimum valeo,
disputaturum; sed quid, & quantum in omni doctri- . na valere is debeat, qui humanitatis studium proiatetur . Dabo namque pro munere meo Operam, ut,
quam potero, brevissime ostendam , litteris hist
humanioribus omnem eruditionem, Omnemque rerum omnium maximarum atque doctrinarum scientiam contineri . Neque vero, Cum litteras dicimus humaniores,
velim, Auditores, leve quidquam cogitetis, quod ad puerilem duntaxat institutionem, atque exercutationem pertineat , quod nimirum in Grammaticis Disit iroo by Coos e
72쪽
eis quibusdam & Rhetoricis Poeticisque praeceptis , qualia ferh magistri quique de trivio adolescentulis
tradunt, totum positum sit atque collocatum . Annon multo plane majora atque altiora profitetur illa ipsa , quae a literis docendis litteratura, seu Grammatica appellatur Nolite autem existimare , studium hoc numanitatis , quod varium est atque multiplex, & in interioribus reconditisque quibusque litteris versatur, ideoque humanitatis dicitur, quia maxime omnium studiorum hominem expoliteruditque atque exornat , studium hoc , inquam , humanitatis, terminis aliquanto fortasse angustiori-hus, atque brevioribus, quam Grammaticen ipsam, definiri. Iam vero quam late patet Grammatica , quamque multas per artes & disciplinas pervadit ars illa quidem primo adspeetii fatis tenuis atque jejuna; ' sed quae re vera, 's quis in eam sese a tem penitus insinuet, copiis jam omnibus variae er ditionis circumfluat, omniumque propemodum maximarum rerilm scientiam complectatur . Quis enim historicos, quis poetas enarrat atque interpretatur Grammaticus . Quis medicos , quis jurisconsultos, quis philosephos exponit atque illustrat Gramm ricus . Quis theologos, quis omnis seneris bonarumque Omnium artium scriptores edisserit atque explicat Grammaticus . Quis etiam doctissimorum totius antiquitatis hominum scripta recenset arque judicat, nis Grammaticus p Nam & Grammaticorum
est, idque eximium in primis , & praestantissimum munus, judicium de scriptoribus ferre, & quae male
atque perperam scripta sunt, revocare ea ad Ce suram atque corrigere. Unde & ab alienis scriptis
73쪽
iumcandis Critici iidern sunt appellati: quorum etiam fuit . teste sane locupletissimo Quinctiliano , no versus modo censoria virguia notare, & libros, quiislsb inscripti viderentur , familia submovere; sed deip s .scriptores , alios in ordinem redigere , alios de numero eximere . Talia quaedam diligentissime persecutum fuisse opinor Telephum, Grammaticum illum Pergamenum , eo in libro, quo anquisivisse eum tradunt, quot res ac quantas scire Grammaticum oporteret. Atque ille quidem multo fortat se brevius rem totam expedire atque absolvere PO-ituisset. si nempe dixisset, quae sunt reliquarum mnium bonarum artium atque disciplinarum, accuratam eorum exactamque notitiam Critico, seu grammatim , summopere esse necessariam: nisi si quis
forte velit, posse quenquam recte iis de rebus judicare , quas ignorat. Quod si probἡ quisque teneat, opus est, ea, de quibus iudicat, cur grammatico nuic atque Critico eam rerum scientiam munime Concedamus, quae quidem Certe scriptoribus
iis concedi debet, in quos suum ille judicium exercer Itaque, ad rectum atque integrum in. Omni studiorum hberalissimorum genere judicium, Pern scenda est grammatico totius antiquitatis hithoria .
Quid dico historia viam ut ille sibi ad perfectam eruditionem praeparet atque muniat , Priscae etiam fabulae cognoscendae , terrarum atque IOCO-xum situs perdiscendi , ineunda jam inde ab orbe
condito exacta temporum ratio, tenenda DialereCa, Percipienda Geometria, reliquaeque disciplinae mathematicae , assiimenda musica . inve1 iganda siderum ratio , comprehendenda mater omnium . artium philo-
74쪽
sephia , praecepta medicorum comparanda , perspiciendum jus Ρontificium atque civile, haurienda Theologis rerum divinarum scientia . Quid plura honestissimae omnes artes omnesque disciplinae quam fieri potest, diligentissime atque ibidiosissime adipi1cenis die . Et quid aliud fuisse in causa arbitramini, cur Grammatici iidemque Critici vocati a Graecis Merint, quasi multa variaque scientia praediti , ut Alexander ille Cornelius, grammaticus Milesius; iidemque etiam , idest , pereruditi , ut Longinus ille criticus, quid, inquam, aliud in catissa fuisse. arbitramini , cur Grammatici , prae reliquis
ceterarum omnium nobilissimarum prosesi;onum n minibus, a varia ipsi multaque doctrina appellaren-rur , nisi quia Grammaticorum praecipue fuit, omnem doctiinam , omnemque rerum maximarum eruditi nem profiteri quum tamen Ceteris omnibus artium
liberalissimarum doctoribus satis superque esset , ea tantum in arte, atque disciplina, quam quisque profiteretur, ex flere. Itaque ceteri omnes & nunc &olim ab iis duntaxat artibus celebrati, quas potissi-mlim coluerunt; Grammaticus a multa eruditione atque doctrina . . Quid enim , quaeso . a Dialectico requiras, nisi ut recte acuteque concludat, Veraque
ac falsa dijudicet Quid a medico . nisi ut totam medendi rationem diligenter cognoscat Quid ab jurisconsulto, nisi ut jus civile atque Pontificium pinnitus perspiciat Quid denique in singulis aliis opi,inis artibus arque disciplinis jure postules atque ex, gas, nisi ut , quod cujusque proselsionis proprium,
eit atque singulare, intra certos quosdam, illosque fines periecte quis Calleat λ. Contra vero a. Grani-
75쪽
matico, eodemque critico , quid est in omni doctrinarum genere tam reconditum , tam abstrusum , tamque ad judicandum dissicile, quod jure tuo non deposcas Quid enim in tanta rerum maximarum atῆue artium varietate jam inde ab ultima antiquitatis memoria ignorare ei per te licet , quem ad Poetas, ad oratores , ad Ρhilosophos, ad Μathematicos, ad Medicos, ad Iurisconsultos , ad Theologos , ad omnes omnis generis omniumque aetatum ac temporum scriptores intelligendos , non, interpretem modo , sea etiam judicem adhibeas Quale hoc & quantum munus grammaticii quod tale profecto est ac tantum , ut , quod M. Tullius de domo juris consulti verissime amrmavit, oraculum eam esse totius Civitatis, jure , neque minus Vere , V, dear ego mihi posse de Grammatico dicere, ' oraculum eum esse totius eruditionis atque doctrinae Quid ni quando, nisi a Grammaticis lumen a Cederet, pleraque adhuc, quaeque meliorum & praestantiorum scriptoriam meliora fortasse atque pro stantiora erant , in tenebris jacerent . Quis hic mihi in tot ac tantis , tamque immensis Grammaticae laudibus importunius obstrepat , ejusqucia Grammaticae dignitatem , atque amisitudinem tam tam , quantam utique demotis rare conatus sum , usque eo deprimendam atque abjiciendam putet, ut
vocabulorum duntaxat , non autem interpretati nem rerum, Grammaticae concedendam esse Cometendat quasi vero reliquarum libetalium artium .st res ipias, Grammaticae vero sit , una solaque Vocabula explicare atque interpretari . Unde &Grammatici, philologi, tanquam a sermonis & ver-
76쪽
horum studio , vocitentur . At enim istud ipsum , quod levius atque tenuius videri possit, quantae unquam scientiae ac memoriae est, quam idem operosum , quamque infinite per hanc rerum omnium universitatem . diffusum , omnia omnium altium. a que disciplinarum, hoc est, rerum omnium, Vocabula exacte ac perfecte intelligere , eaque Voca-.bula , varie quidem, ero Varietate. ipsarum artium
atque disciplinarum ; sed & apte , atque ad rei
CujusqlIe. naturam accommodate, eXplanare atque
exponere i. quod est plane publicum quendam &
Communem ludum omnibus. artibus atque disciplinis aperire , ut de omnibus illae Vocabulis, tum communibus , tum etiam cujusque propriis, erudiantur. o sic, etiam . Grammaticam magistram artium atque disciplinarum , e qua nisi bonae artes atque disciplinae Verborum, antiquorum saepe atque obscurorum, interpretationem addiscant, Vel in rebus eae majoris . momenti. caecutiant fere , necelle est , atque
hallucinenturi Deus immortalisi Unde, nisi a Grammatica , , patefactam atque ostensam habet Iurisprudentia significationem verborum , ex qua jurisconsulti de rerum ipsarum significatione erudirentur ,& de jure & aequo iidem responsitarent Nar Labeonem quidem Antistium jurisconsultum memorant vetus jus Civile vocibus Verbisque interpretandis totum enucleasse . Unde, nisi a Grammatica, propria artis suae Vocabula Medici cognoverunt ea, quibus olim usus Hippocrates, explicarunt Diosc rides ille Phacas , & Erotianus : linguas etiam , quas Vocant Hippocratis , Herophilus & Becchius, & Galenus exposuerunt. Unde, nisi a Grammatica,
77쪽
Oratores atque poetae sua sibi vocabula didicerunt ' . ea , quae oratores & optimi quique scriptores usur-, assent . interpretatus est Eudemus ; quae oratores,
ecem Graeciae, Iulianus, Philostratus Tyrius, Di dorus 6c. Harpocration ; quae historici, Parthenius quae summi ac celeberrimi Ρoetarum, Helladius . Ne dicam de Philoxeno, qui linguas Homeri, de Longino , qui ambiguas voces Homeri , de Epitherse illo Nicaeno , qui Comicorum atque Tra gicorum Verba , de Evagora, qui Thucydidis v cabula. dissiciliora atque scuriora illustravit . Unde , nisi a Grammatica, patet in philosophia ve horum usus . atque explicatio Fuit in philosophia Plato propemocium divinus et cujus instar Iovem l cuturum fuisse dietitarunt , Graece si locuturus suis. set. Platonis verba Timaeus & Boethus explanarunt: Quid Dialeeticam memorem quid Geometriam hquid reliquas disciplinas Mathematicas , quae , nisi
verborum suorum interpretationem ari Grammatica
mutuentur , nihil fere rerum suarum intelligant pauid denique Theologiam . quae summa ess atque altissima rerum scientia divinarum Unde etiam , nisi a Grammatica , a penu illo omnis eruditionis locupletissimo, suppetit unquam Theolosis , homi- nibus plane divinis , vocum illarum divinarum interpretatio Vos appello , Ρatres Christiani , vos , maximi atque sanistissimi Sacerdotes , quorum est
de rebus Avinis, religionisque jure judicium. Nonne Vos, tanta homines religione atque sapientia, clim religio ipsa ageretur, consulere saepe Grammaticam oportuit, atque ex Grainmaticae ipsius interpretatione , ad certissimam illam testimoniorum atque
78쪽
atque auctoritatum divinarum regulam , de maximis gravissimisque omnium controversiis decidere Istud vero quam mirabile , atque ad Grammaticam commendandam quam praeclarum, ex unius alic jus voculae explicatione summa aliquando sententiarum divinarum , atque adeo totius religionis , capita apte pependisse , & nisi Grammatica unius alicujus verbi interpretatio praeluxisset, vos religi nem interpretari minime , omnium potuisse . Ob via sunt cuique vestrum . Auditores , in sacris historiis texempla , . obvia ea Vocabula. de quibus, tanquam pro aris & socis , in solemnibus Christianorum Conventibus acerrime inter partes disputatum, obvia ea vocabulorum discrimina, quae, tanquam notae quaedam Veritatis divinae, sunt a fanetissimis illis doctissimisque Ρatribus, sapientissime azdivinitus, excogitata , ut vera de rebus divinis semrentia a falsa discerneretur. Quem enim vestrum, Auditores eruditissimi, fugiant gravissimae illae con- Certationes Veterum Theologorum , quibus sacrosanctae nostrae religionis summa quasi ip discrimen Vocabatur : quum , maximo ii animorum ardore , inter sese disputarent, ac propemodum digladiarentur de verbis illis, dc o λοιουσιος . quae quidem Verba , ut minimiim sono, noc est, unatantlim littera, inter sese differrent; mirum tamen, quantum inter sese disserant significatu i quippe a quum hortim verborum altero unigena ille Dei Fialius unius ejusdemque naturae consors cum patre; altero natura patri suo similis exprimeretur ; itaque qui recte de Deo, & qui secus sentirent, his Verbis, quasi tesseris quibusdam, inter sese di iti
79쪽
guerentur. Haec si vellem omnia in medium asia ferre , quem tandem Oratio mea exitum inveniret Sunt enim haec propemodum infinita : quae si a tente vobiscum ac sedulo reputaveritis, idem vo- his accidat, necesse est, quod iis, qui in patentissima Camporum aequora , aut in vastissimorum marium immensitates oculorum aciem longislune intendunt : qui nullum sane videndi finem reperiunt Sic enim & in spatiis hisce immensis atque inmnitis liniversi orbis artium ' atque disciplinarum, rerumque omnium tum humanarran , tum etiam divinarum , quoquo versus mentis vestrae oculos co
Verteritis, nullos jam Grammaticae constitutos fines comperietis, extra quos illa interpretationem V Cabulorum suam una cum rebus ipsis non proferat. Sed quid ego Grammaticae vocabula duntaxat interpretanda , & non res ipsas, quarum cognitione humana eruditio atque domina perficitin , penitus percipiendas concedam Neque enim una semper atque eadem est unius ejusdemque vocis interpretatio ; sed , pro rerum atque artium diversitate , saepe etiam diversa . An ne igitur , quum Voca-hulorum interprerandorum munus totum ubique sit Grammaticae, existimabimus, in tanta rerum ac sententiarum varietate posse Grammaticam varie eandem Vocem, atque ad id, quod agitur, Congruenter interpretari , nisi res ipsas , de quibus agitur, optime cognoscat atque judicet Res autem ipsas si cognoscit Grammatica, quarum Vocabula intellia git atque interpretatur, quid ei unquam desit ad per istam rerum omnium scientiam, quandoquidem nihil omnino est vocabulorum , quod illa non in-
80쪽
telligat atone interpretetur Proh hone deust tam tum ne scientiae atque eruditionis ars una habet, ut, quidquid unquam doctrinarum per ceteras omnes liberalissimas artes atque disciplinas dispersum est a que distributum , sciat ipsa cumularissime, neque tantiun sciat; sed & illis omnibus disciplinis ad totius eruditionis summam praeluceat Atque hinc fit, Auditores, ut Grammatica non in una selaque verborum interpretatione Consistat; sed rerum 'ips rum explicationem muneris sui esse ducat, atque inscriptores omnis generis enarrandos praecipue incumbat . Hoc autem est , philologum aSere, qualem. se nominari voluit 'Attejus, non Pli nitariun ve his , aut sermoni duntaxat studeat; sed qui , ut ille olim Eratosthenes . multiplici variaque ' doeti ina Censeatur. Quis enim scriptores aut Poetas ena ret , qui non simul & reconditiora quaeque atque interiora earum rerum, quae ab iis scriptoribus aut poetis pertractantur, diligenter eXaminet atque e cutiat Quis Aristotelem interpretetur, qui non . simul & doceat philosophiam, ut grammaticus ille Philoponus Quis Hippocratem illustret , qui non simul etiam medicinam, ut Grammaticus ille Nicam der Colophonius mis Homerim, principem illum& auctorem omnium doetiinariam, eXponat, qui non simul & omnes dodisinas atque et sanitas explicet, quae ab Homero ad ceteros poetas latissime manarunt, ut Grammaticus ille Didymus, & omnium ille grammaticorum facilε eruditissimus, Eustathius D igitur grammaticam, non unam jam artium a que disci inarum; sed artes do iuinasque universas uno grammaticae nomine atque ossicio comprehensas
