Alexandri Politi ... Orationes 12. ad Accademiam Pisanam

발행: 1746년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

tig ALEXANDRI POLITI.

linet Diale mca , Cujus quidem est quacumque de re in utramque partem disputare adeo ut Dialecticae prorsus sit quaecunque recta esse videtur &Theologiae , & Philosophiae , & Medicinae , & I risprudentiae ratiocinatio : Quid dicam de Μathematicis disciplinis quid de Geometria quid de Arithmeticat quid de Astrologia Z Quid enim Geometria atque Arithmetica non ad Ρhilosophiam modo ; sed etiam ad Assi ologiam intelligendam magis necessarium , quibus quasi alis , quod aJebat Plato, evolare mens hominis e terris ad caelum videtur Age Vero, quale & quantum est studium illud Astrologiae , quam multis cassicultatibus , & quam magnis, intricatum, quam multa illud & quam magna ab aliis discliplinis subsidia, praesertim a Physice , a

que Optice, mutuatur uid hoc asseram τατὶφυσικα, quorum tanta est cum astronomicis illis Conjunctio, atque consociatio, ut viri longe sapientissilini ex vario eoque constantissilino Orbium Caelestium motu numerum atque naturam intelligentiarum , certo quodam firmoque argumento , collegerint . Percurrite hic , Auditores, universum iulum disciplinarum artiumque liberalissimarum orbem, oppido amplissimum , multoque pulcherrimum , in

quo discendi quisque studiosus sese ad doctrinam Seeruditionem exerceat . Semper enim una doctrina aliam desiderabit , aliaque ex alia essicietur. Ipsa illa , quae minora atque tenuiora in eruditionis negotio esse videntur, quantum, Deus bone , habent laboris atque dissicultatis, & quid & quantum scientiae sibi atque eruditionis deposcunt, ut quis in iis cum aliqua ingenii ac doctrinae laude verse

142쪽

ORATIO SEXTA. Hyniri Quid enim planius ac facilius historia Quid hi horia laboriosius atque difficilius quae & Geographiae& Chronologiae & Astrologiae scientiam exquisitiorem atque excellentiorem requirit . Quid dulcius a

que jucundius Poesi Quid Ρoesi operosius atque eruditius quae , fictis ad delectationem fabulis,

aptatisque ad aures mulcendas Carminibus, prima quaedam visa est naturae ac morum philosophia . Nam Oc quam magna rerum cognitione ac scientia Ρoetas excellere necesse sit , inde etiam intelligi potest , quod-, quasi valde intelligere, apposito

ad rem exprimendam vocabulo , idem omnino Grae- Cis Valeat, ac canere , id, quod est proprium Poetarum . Quid tenuius atque jejunius Grammatica Quid etiam Grammatica majus atque uberius t quae

Ceterarum omnium praestantissimarum artium atque

disciplinarum scientiam suo sibi jure vindicat, & per omne scriptorum genus, per historicos, per poetas, Ier oratores, per philosbphos , atque adeo the ogos, latissime longissimeque pervagatur. Nam si

Grammatici est, non poetas modo, sed etiam reluquos Omnes scriptores , intelligere atque enarrare, Cujus unquam generis eruditionis expers esse possit Grammaticus , qui nec sine musicri metrorum , ac Thythmorum rationem explanet, noe sine siderum

scientia poetas intelligat, nec sine philosophia L Cretium interpretetur, nec sine exacta maximarum quarumque rerum cosnitione de scriptoribus judicet, nec sine summo judicio & multarum rerum peritia genuinos veterum libros, a falsis atque adulterinisciscernat. Μulta hic sanh pervideat, oportet, Audi tore1 , quae Perspicere nullo modo potest, qui non ita

143쪽

xeto ALEXANDRI POLITI

ita sit in rebus grammaticis exercitatus . Nec enim cujusque est , Pata Initatem in Livio deprehendere; sed Asinii Ρollionis, hoc est, hominis multo doctioris atque eruditioris, qui mentis quidem 1uce acie eo penetret , quo nequeunt alii miniis eruditi minis.

que perspicaces; sed & idem ipse, quo plura scit a

que comprehendit, eo etiam plura atque majora , semet sentiat ignorare . An vero, quum, Veteri eoque optimo instituto, jam inde a teneris lectionem nobis a summis Poetis, ab Homero & Uirgilio , summi ac sapientissimi magistri exordiendam esse praece-serint, putatis ne, simul ac principes illos Poetas egere primum suis incipit, divitias Graecae Latinaeque sapientiae universas sese ei in sinum veluti sponte effundere, &, quae ex intimis Ρhilosophiae fontibus uterque Poeta uberrime atque copioni sime haust, sese ei in conspectum dare Minime prorsus, Auditores. Immo vero clim quis primum Homerum ac Virgilium legit, miram ille quidem ex fabulis v luptatem percipit, animoque etiam ad heroici Ca minis altitudinem atque sublimitatem assurgit, spiritumque item ex rerum magnitudine virilem ducit, &optimis quibusque imbuitur; sed interiores illas a que reconditiores sapientiae opes, quae sub externo 1abularum ac verborum cortice delitescunt, minime omnium Contemplatur . Has relegendo paullatim intelligit, ita ut, quo doctior sit atque eruditior, eo majores amplioresque in utroque Poeta sapientiae a que doctrinae divitias , quas antea non Viderat, ratione atque intelligentia comprehendat. Quod & in arte oratoria , & in qualibet liberalissima disciplina ita fere uiuuenit, ut, quo quis in ea est eruditior sDisiliaco by Cooste

144쪽

ORATIO SEXTA . . m

rior , plura sibi adhuc , quam Celeri , qtu non . eo eruditionis pervenerunt , addiscenda esse perspiciat Atque hic Marcum Tullium, quem alias saepius, nunc etiam appello , summum & oratorem & philos

phum : in quem unum Virum cunctas suas . he has copias sapientia atque eloquentia effudisse simul videntur , qui, quamVis non eas omnes artes, a

que disciplinas, quibus egregie instructus in sortim processit , semper in dicendo adhibuerit; tamen ubi que , vel in minimis quibusque rebus, Veluti in quadam umbra & imagine sui, semet ipse indicat, qualis vir & quantus extiterit, quamque in omni litteratura, in Geometria , in Atheologia, in reliquis Μathematicis , in Dialectica , Ρhysica , Iuris- prudentia , Ethica , in ceteris omnibus disciplinis , atque in omni Ρhilosophia, excelluerit. Quis enim

Tullio in historicorum poetarumque lectione ve satior in regionum locorumqile descriptione accuratior in argumentando acutior in naturae causis

pervestigandis perspicacior in civili qita prudentior

in bonis suadendis utilior in omni philolophiae parte sapientior in omnibus quacunque de re disputationibus copiosior Tullium igitur cum appello, testem appello locupletissimum atque gravissimum rqui , quum ab ineunte aetate ad omnem sese erudititionem paravisset , animumque suum omni dota ina, omnibusque sapientiae studiis excoluisset , doctusque in forum, non docendus venisset, aftemque dicendi ad summum fastigium evexisset , omnesque Grae- Corum Virtutes , vim Demosthenis, suavitatem Is cratis, subtilitatem Lysiae , copiam Platonis, Aristo-xesis acumen , complexus in semet unus mirifice fuis.

145쪽

Het ALEXANDRI POLITI .set; tamen, quod multiam . sese. & Ionge adhuc a persecti sapientia atque eloquentia abesse animadve teret , aliorum sese disciplinae tota Asia atque Grae- cia de novo erudiendum , ac veluti recoquendum , tantus & philosophus & orator , tradere non dubitavit . Quod si ita est , ut certe est, si qui mutito plus sciunt. quam ceteri omnes. si etiam multo plus , quam ceteri omnes , se nescire intelligiint . quis non fateatur, Auditores, quod diebi admirabile quidem videtur; sed tamen verissimum est , quo uis magis in doduinis profecit, eo sibi esse magis in

octrinas incunnbendum Accedit, . Auditores, quod quo quis doctior est bonisque litteris excultior, eo

etiam ab illo plura multoque majora merith requi runtur. Μagnam enim vero personam sustinet is, qui doctrinam atque eruditionem profitetur . Est enim veluti commune quoddam oraculum non civitatis modo suae; sed etiam totius terrarum orbis, quod studiosi ubique eruditionis curiosique etiam homines

de rebus gravissimis atque maximis , 'mniumqu difficillimis, quae doctrinarum & humanitatis studiis

maxime continentur, addiscendi causa, consulant .

Q id homini huic ignorare jam licet , quem reliquide vulgo homines, ut de Longino illo rhetore ferunt, veluti vivam quandam bibliothecam , dc mustum, ut ita ,eam, ambulatorium, respectent, quem prae sipientia atque eruditione singulari pla-n ue eximia, suspiciant atque admirentur, qui de interioribus & reconditis quibusque doctrinis inter rogatus , debeat cuique hominum satisfacere Quam diligenter , quam accuratis, quam longo Perpetu

me tatio huic homini providendum est , Audit

146쪽

oRATIO SEXTA. 123

res , suae ut existimationi consulat, ut nequid diuispiter ignoret, quod ad tuendum do strinae atqueci eruditionis munus conducere quodammodo ac per tinere videatur . Ferunt , olim Themistoclem, quod in epulis lyram recusasset , indoctiorem habitum fuisse. Dicitur etiam Socrates , quod tribus suae suf- fiasia numerare ex recepta consuetudine nescivisset,

ridiculum sese in concione praebuisse. Ergo, si summis illis te sapientissimis viris , tametsi omni alio eruditionis senere ornatissimis , tamen dedecori fuit, aliquid nesciue , quod extra sapientiae studia positum iis videretur, nec doctrina satis exculti iidem habiti sunt ; quanto turpius atque ignominiosus fuerit homini, qui doctrinae atque eruditicinis munus susteperit , in eo , . quod professionis suae est , rudem sese atque imperitum confiteri qualem restorem illum memorat Fabius, qui, quid esset σχημα ει νόημα, interrogatus, nescire sese respondit. Non est quidem turpe, Auditores, hominem de trivio, ea,

quae oratoriae sunt artis, penitus ignorare. At ea nescire rhetorem, quid turpius 8 Non turpe est, rhetorem Caussarum naturalium praeceptorumque bene

vivendi ignarum sese atque imperitum dicere . At ignarum Iese 'atque imperitum philosimhum dicere , quid turpius Non turpe est , philosophum de a canis iis divinitatis, quae supra universum ordinem

naturae, atque adeo ultra certos ac constitutos imtelligentiae nostrae fines longissime altissiminue posita sunt atque collocata, nolle quomodocunque differ m c utare. At de arcanis divinitatis sive adclafendendum , sive ad explicandum , disputare nolle theologum, quid turpius p Non turpe denique est ,

147쪽

xet4 ALEXANDRI POLIΤI

alienum a i sapientiae studiis hominem in plurimarum& maximarum rerum ignoratione versari. At in hac maximarum rerum ignoratione versari studiosum hominem sapientiae , quid turpius Ergo, quum multo turpissimum sit, hominem, qui omne dota inarum genus profitetur , genus aliquod doctinnarum minime tenere , quis non Videat, quo quis doetior est, atque in orbe disciplinarum omnium versatior, eomasis 'magisque laborandum ei esse , ut , quam eruditionis atque scientiae partem habet, in dies augeat atque perficiat nimirum ut ad sermonis elegantiam malorem semper rerum scientiam adjungat, ut Latinorum Graecorumque scriptorum notitiam multo semper exactiorem adipiscatur , ut historiae non Civilis molo ad usum Politices; sed etiam sacrae ad usum Theologiae, cognitionem multo sibi accuratiorem Comparet, ut historiam quoque suae gentis

suorumque temporum ad variam multiplicemque eruditionem multo curiosius atque eXquisitius teneat, ut& Ρoetices , & Rhetorices , & Dialecticae, de Cosnographiae , & Chronologiae studia diligentius in

dies persequatur , ut multo sese , quam antea, i horiosius in Geometria , & Astrologia, reliquisque Mathematicis disciplinis exerceat, ut operam multo fiequentiorem, atque assiduiorem det juri civili, det rebus medicis, det Ρhilosophiae, det Theologiae , ut semper de novo ad litterarum studia aggressus esse vicieatur. Neque vero doeti ina vobis despondenda est , optimi adolescentes , ea ipsa re , quae vos maxime ad summam doctrinam acuere atque excitare debet, eo quia nimirum, quo quis plus in

doctrinae atque eruditionis studiis proficit , eo etiam plus

148쪽

ORATIO SEXTA. 1 et splus labo is atque diligentiae, huic homini adhibe

dum eii , ut Goctior in dies atque eruditior ev idat: perinde quasi nulla unquam ratione fieri pos-st, ut ad summam atque absolutam rerum omnium maximarum scientiam idem ipse aliquando perveniat. Quid λ Putatis ne , boni adolescentes , laboribus his vestris , vestraque hac incredibili indicilata fieri unquam posse, quod ingenii humani imbecillitas in tanta hac vitae nossi se ac reriam Cali De. minime omnium patitur , ut , s uae nemini cuiquam vel sapientissimorum ac dotatiunorum virorum Post hominum memoriam oblisit , summa perfectissimaque

Terum omnium eruditio, haec Vobis tandem comtingat , cui nihil unquam adjici postili Sed, etsi ita gignitur discendo eruditio, ut semper aliquid adduscendum supersit, num ideo nobis animus in comis paranda doctrina adiciendus, dc non potiu; dissicuti . tati ipsi insurgendum, illudque pugnandum , & enutendum , ut , si non summam omnique eX parte Persectam , certe , quam possumus, maXimam rerum

omnium scientiam acquiramus Quid nobis, Auditores, studiisque nostris factum fuisset , si, qui doctrinarum nobis facem praetulerunt, ita animati sitis. sent, ut, quia de perfectissima omnium rerum scientia desperandum cuique hominum erat , non multo,sulan antea, accuratius atque diligentilis ad artes liberalissimas ornandas atque perficiendas laborandum sibi existimassent λ Neque enim eae artes tam perfectae , quam nunc sunt, ad nos pervenissent, ne que tam multa, eaque tam praeclara, quae superi ri memoria in quodam veluti profundo delituerant, in tantam hanc litterarnm & doctrinarum lucem

149쪽

116 ALEXANDRI POLITI

prodiissent , nisi, qui eas artes acquisiverant, majori semper in eas madio incubuissent. Ergo quum ma-κimia illis & doctissimis viris ipsa summae doctrinae ab luendae difficultas incitamentum dilisentiae & Iahoris laetit, intelligite tandem, adolescentes , quod me hactenus demonstrasse opinor, quo quisque u strum magis magisque in dies in docuina atque eruditione proficit , eo maius atque acrius sibi esse in litteris atque doctrinis tactum collocandum.

150쪽

- FRANCISCO . INCONTRIO ARCHIEPISCOPO . FLORENTINO UIRTUTE . PIETATE . GENERIS . NOBILITAΤE SACRA . ERUDITIONE BONARUMQUE . LITTERARUΜ . STUDIIS CLARISSIMO . ET . DE . SCHOLIS . PIIS . OPTIME . MERITO ALEXANDER . POLITUS ORATIONEΜ . SUAΜAD . ACADEΜΙΑΜ . PISANAM DE . LECTIONIS . ASSIDUITATE OB . INSIGNIA . EIUS IN . ORDINEΜ . SCHOLARUM . PIARUM BENEFICIA γ-ΜORIAE . ET . HONORIS . CAUSSA

D. D. D.

SEARCH

MENU NAVIGATION