Alexandri Politi ... Orationes 12. ad Accademiam Pisanam

발행: 1746년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

152쪽

De teritionis assiduitate.

aepe ego nitratus' sum, Patres s pientimimi, Auditores Ornatissimi, quid caussae sit, quare, quum plerique omnes adolescenteS, eloquentiae atque artium liberalissimarii mirifico studio incensi, totos sese comparandae hic sapientiae tradid a ,. . - in xy..tque ut universas perfecte coctrinas adipiscantur, in nis scholis, atque in hac forentissimae Academite celebritate assidue versentur tamen eorum pauci, immo yerb & paucissimi, summi perfectique oratores, atque 'in omni genere &varietate disciplinarum excellentissimi evadant . Equi- . Cogitanti, atque in hujus rei caussam cuia molius inquirenti , quum plures sese caussae osse rent; tamen, quae mihi 'penitus satisfaceret, nulla

adhuc cansla occurrebat, non socordia adolescentium nostrorum, qui & ingenio Uunt ad omnem freriimu

153쪽

scientiam earatisino , operam dant praeceptoribus suis diligentem atque quotidianam, non incommoditas locorum atque temporum , quae loca ac tempora hic Ρisis , aere saluberrimo , in placidissuquiete, rerumque omnium tranquillitate, atque in maxima egregiorum exemplorum Copia, hortari nos vehementer ad litterarum studia Videntur, non incuria denique , neque negligentia praeceptorum ,

qui stipendiis amplissimis atque honestissimis affecti, itaque a Cura rerum domesticarum liberati & soluti, discipulis sese suis unice impendunt, ut, quales ipsi sunt , tales eos quoque, hoc est, omni doeti ina &virtute ornarissimos, essiciant. Sed quum oculos a

que Cogitationem ad adolescentes illos paucissimos convertisseΠa , qui summi in do strinis essent atque' persecti, idque inter eos Sc mediocriter eruditos duicriminis interesse animadvertissem, quod alteri parum Commercii habent cum libris, satisque habent magis Tos attente suos audisse; &, quae ab illis audierunt, secum ipsi recoluisse, memoriaeque mandas se; alteri vero bonos libros dies noctesque perV lutant, in libris habitant, in libros sese abdunt, atque ingurgitant , - libris denique non impallescunt modo, sed etiam immoriuntur; facile intellexi, unam hanc esse atque certissimam viam ad eloquentiam, &scientiam rerum perfecte comparandam, assiduam a me accuratam multorum eorumque bonorum librorum lectionem; atque in studiis hisce nostris insta

Tandis mei esse muneris atque instituti, regiam hanc viam adolescentibus commonstrare , qua ipsi non

qualemcunque , aut unius soliusque , disciplinae, sed sumniam, sed persectam, sed omnium fere disciplu

154쪽

nariam reconditam atque eXquisitam scientiam

Nam quod Annaeus Seneca, philosophus in primis gravis & severus, tum in epistolis suis, tum etiam alibi scriptorum suorum, multitudinem nimiam librorum improbare videatur, id eo sane pertinet, ut bibliothecas illas accuset, atque Condemnet, quae non in redium usum studiorum, sed in specios 'tiandam pompam, atque, ut ipse ait, in vanum &inane spectaculum , hoc est, ornamenti duntaxat, atque ostentationis caussa, compararentur; eosque etiam reprehendat , quorum sane Varia atque inconstans te nio per omnia voluminum genera nullo certo definitoque discrimine discurreret ac vagareiatur ; quique ad mores dirigendos atque informa dos multos sibi libros necessarios arbitrarentur. Et

tamen fravissimus ille morum auctor & magii et,

cui id in primis atque adeo unice. propositum erat, ut hominum mores sanctissima disciplina conformaret, atque instrueret , librorum amatoribus veniam sese planδ daturum fuisse profitetur, si ex nimio optimorum studiorum amore, atque ex inexplebili quadam liberalissimarum disciplinarum Cueiditate a dens hoc bibliothecarum studium proficisteretur. Perinde quasi diceret Seneca, ut ad animum rithsanctεque componendum magna vis librorum partim Conferat, ideoque culpa vacare minimd ii omnium videantur, qui non studiorum honestissimorum caussa, sed in vanam quandam speciem ostentationis atque elegantiae, innumerabilibus fere atque pulcherrimis omnis seneris libris bibliothecas suas adornanr; t

155쪽

hominum propria est. exquisita illa atque persecta rerum omnium scientia atque eruditio quίeria Ilu', Atunc sane multis i opus : esse & bonis libris ad summam illam doctrinam atque eloquentiam adipiscendam : quare etiam in homine bono ac moderato acrius illud ac vehementius bibliothecae instrinendae itu dium esse facile tolerandum, eo qcia

nimirum sine multa multorum bonoruinque librorum lectione Vacuum eum esse oportet atque In pem a scientia rerum , atque adeo a copia ube lateque orationis. Hanc esse Annaei illius Senecae sententiam , quis Velirum, Auditores , non i de

etiam facile perspiciat, quod ipse Seneca ad Lucilium , illum suum complura sese legere, & in aliena etiam Castra . aliorum . nempe ex aliis diversis. que sectis philosophorum , semet saepius, tamquam eκploratorem , transire , liberitis ac palam gloriaturi qui, nisi plurima leetitasset, maximamque sibi ex -sapientissimoruin hominum scriptis rerum Cognitionem acquisivisset , prosectb. nec , qualis habitus sitit, eruditionis suis temporibus princeps habitus fuisset , nec tanta orationis Copia , quantam V teres in eo magistri mirati sunt, ac praedicarunt, Omne genus studiorum atque scriptionis pertractas.set. An vero censetis. Auditores, dotas & et quentibus viris in tanta rerum atque disciplina in Varietate suppetere unquam posse , quod unaquaque de re , de qua interrogentur , ad auditores suos & eruditismi E & copi stime respondeant, nisi animos antea suos quotidiana honorum librorum lectone excolant, atque inde summa omnium praeci rissimarum rerum , totiusque antiquitatis cognitione

156쪽

ORATIO SEPTIMA. 13 Ireferciant, atque perficianti Disputandum enim iis saepe est de moribus, de rebus publicis, de cete- Io, de elementis de tota philosophia, de omni senere disciplinarum. Interpretandum est jus civile ,

glustranda sit perior memoria , de rebus denique Omnibus, tum humanis , tum etiam divinis , disserendum. Quam multa haec , quam magna, quamque infinita, quae nisi omnia penitus Cognoscantur, ulso sibi iidem summae rerum stientiae , summaeque eloquentiae laudem vindicaverintl Illa vero comtra quam pauCa , quamque modica, atque exigua, quae vel usu , traehandoque explorarunt , Vel au citione acceperunti Nisi siquis forte exiitim et , quas scientia atquci memoria compreheiuli unquam possunt, eos adhuc adolescentes a praeceptoribus. suis Omnia audis sie , memoriaque tenui illa, aut ipsos per

sese postea pertractatIe, uiuque didicitie. Quod si

Peripateticus ille Phormio, qui nunquam hostem n que caitra vississet , tamen ausus est coram Annubale , summo imperatore , de imperatoris Ossicio,& de omni re militari sermonem bene longum ac copiosum habere; si Aratus , qui altrologiae minime omnium operam dedisset , tamen Caelum ac stetilas versibus ornatissimis atque optimis descripsit; si

Nicander Colophonius , qui agros nunquam . ColuT, set, tamen de re rustica Carmen perquam praeclarum atque elegans Conte uit , quae in exemplum pro

posita sunt a M. Tullio: si Cornel. Celsus , qui ea,

quae scripsit, nota Certe quidem omnia , tractati ne & usu cognovisset . tamen tam multa tamque

diversa de omnibus fere artibus . & de re etiam militari ac rustica , medicaque conscripsit; si Hiinpias

157쪽

134 ALEXANDRI POLITI

pias ille Eleus , si Giorgias, si Plato, si Aristoteles, si Μ. Censorius Cato, si Romanorum ille docti1- simus Varro, si M. Tullius, qui omnes ea, de quibus sciverunt, magna eX Parte non ab usu, neque

a disciplina perdidicissent, neque Vero perdiscere unquam potuissent; tamen plurima illa & sciverunt ipsi, & alios docuerunt, quae quidem exempla Collegit Fabius Quinctilianus: si sexcenti denique alii, summi & doctissimi viri, qui neque a magistris,

neque a magistra rerum experientia eruditi de pluribus rebus fuissent, tamen maximarum rerum atque plurimarum perfectam cumulatamque scientiam habuerunt; unde eos putabimus , Viros tales ac tamios , summam illam do strinam atque eruditionem, sua ' Ceteros longe mortales antecelluerunt, nisi exhbcis cujuscumque generis , omniumque artium a

que disciplinarum, 1tudiose quotidieque ieetitandis, hausisse Inde autem ab amore dominae, & eloruentiae in doctis illis atque eloquentibus viris amorte ardens librorum, studiumque illud' incredibit bibliothecarum . Quo enim , Deus bonet ac quanto amore librorum Cicero tenebatur , qui semet haud posse dixit vivere , nisi in litteris viveret; nihilque

sibi libris gratius esse posse ; pascique sese biblioth

ca, &, si Attici, amici sui, libros nancisceretur, semet Crassum divitiis superaturum, atque Omnium vicos & prata contempturum esse assirmavit uis autem in omni litterarum genere Versatior, aut quis eloquentior Cicerone λ Quibus ac quantis in deliciis habebat libros M. Cato, quem tam aVide lihros legisse ferunt, ut libros non tam legere, quam helluari videretur, in ipsaque etiam curia, interea dimi

158쪽

ORATIO SEPTIMA.

Senatus cogeretur , libros legere minime erubesce.

ret a quo etiam Catone ceteri, qui simili, atque ille , hoc est, inexhausta legendi aviditate assicerentur , helluones librorum festive sunt appellati. Quis autem Μ. Catone juris civilis , rerumque ruinsticarum, atque historiarum etiam peritior uale& quantum librorum perlegendorum studium C. ΡIinii Secundi, cujus in oculis habitare propemodum libri videbantur quem avunculum suum C. Plinius

Caecilius narrat tam parcum temporis , tamque cupidum lectionis fuisse, ut ne coena quidem a lectione Vocaret; quumque aliquando unus quidam de amicis Iectorem nonnulla perperam pronunciantem interpellasset, doluerit sane Secundus , sese illa interpellatione decem amplius versus perdidisse. Quis autem Ρlinio illo Secunclo scientior atque eruditior uam studiosus, quamque amans librorum Μ. Varro, cui quidem Varroni Iulius Caesar Latinarum Graecaremque bibliothecarum dirigendarum atque comparandarum Curam commiserat Quis autem unquam

Romanorum doctior Varrone Qua etiam ει quam vehementi cupiditate librorum Aristoteles incendebatur , quem. ajunt libros oppido quam pauculos Speusippi philosophi talentis Atticis tribus redemisse, primiimque libros collegisse, & exemplo suo IEgyptiis resibus ad bibliothecam construendam praeluxis te Quis autem Aristotele in omni philos inita, a Pe in omni rerum praeclarissimarum stientia illustrior Neque vero ab alla unquam studio, nisi ii terarum promovendarum atque propagandarum, illae olim instruelae a regibus aliisque principibus Viris bibliothecae, omnique librorum genere impensius a que

159쪽

136 ALEXANDRI POLITI .

que sumptuosius locupletatae: ut copiosissima illa Aleia xandrina , cui Ptolemaeus Philadelphus Demetrium Phalereum, virum longe dodi issimum atque eruditissimum, praefecit. illa, inquam, Alexandrina, cete rarum omnium bibliothecarum celebratissima, muli que magnificentissima , in qua septingenta voluminum millia, ut Attalica, seu Ρergamena, in qua ducenta librorum millia , ut Byzantina , in qua centum

& viginti lihrorum millia , ut Sereni Sammonici bubliotheca, in qua duo & sexaginta librorum mitilia, ut Romanae illae publicae bibliothecae multis

librorum millibus refertistimae, undetriginta. O Graecas illas, o AEgyptias, o Latinas bibliothecas Oillos omnium rerum, omniumque artium atque disciplinarum, totiusque superioris memoriae thesauros pretiosissimosi Atque utinam, Auditores, hi bliothecae 1llae ad nostra usque tempora per1stissent, easquα- nunc nobis invisere, earumque forulos, & pluteos,& cuneos totos perscrutari atque excutere liceret

Q utin illud non jucundum modo, sed etiam fructu sium, optimis illis atque praestantissimis codicibus OC

Ios nostros pascere , ingeniumque atque animum CX-

saturare t Quantae illud delectationis atque voluptatis , dedicatas ibi magnorum hominum atque Phil sophorum imagines Conspicere , atque in iis Heraclitum oculis multo assiduoque fetu occlusis Contueri, labris in immoderatos effusosque risis diffluentiabus Democritum , dillenta beneque curata CL te Epicurum, latioribus humeris Ρlatonem, brachio veluti ad disputandum exerro Aristotelem, alios totius antiquitatis sapientisilinos viros, quo eorum quisque

gettu, quoque oris habitu, dc corporis fiterit, Per

160쪽

otium' contemplarit Quali nos & quanto, gaudio in bibliothecis Graecis exsilir emus , si, quae amissa seustra nunc deploramus, praeclarissima summorum ingeniorum monumenta, in oculos sorte nostros, atque in manus incurrerent, libri tot Aristotelis atque Democriti , aliorumque nobilium philosophorum, volumina tot Didynu, atque Aristarchd , aliorum ue i lignium Grammaticorum , , Tragoediae tot Sophoclis, tot Euripidis, tot aliorum Clarissimorum. Poetariun Carmina, , tot orationes summorum Graeciae oratorum, tot denique libri historicorum, aliorumque omnis generis praestantissimorum scriptorum , quorum plane reliquias ex quodam veluti naufragio Dibli theca nobis Ρhotiana servavit l. Quali etiam quantia' que laetitia in bibliothecis Latinis gestiremus nos a que exultaremus, si, quorum jactiva damnum muti Io maximum Latinae litterae fecerunt , sese illa statim circumspectantibus nobis osterrent , Medea ibia Ovidiana , Consolatio illa Ciceronis , ille Ciceronis Hortensius , tot alii Ciceronis libri, tot Iibri deperditi , T. Livii, tot libri Cri i Sallustii, tot

etiam Trogi Pompeii, tot etiam libri Oratorum a que Rhetorum, tot libri Historicorum, Poetarum , Grammaticorum denique Latinorum , quorum aut aucula duntaxat fragmenta , aut nuda etiam acibia nomina supersunt. Sed, quoniam praeclara illa veteris dota inae atque eloquentiae monumenta , i Cendiorum atque temporum, sive etiam barbariei injuria , maxima ex parte perierunt, cur nos tale illud ac tantum damnum litterarum non , ut pos sumus, resarcimus cur ex tanto hoc librorum na fragio tabulas , quas possiimus, non arripimus Ν

SEARCH

MENU NAVIGATION