장음표시 사용
51쪽
Latinitatis auctores qui eorundem judicem atqueescensorem ille agere , qui non sit ipse etiam omni scientia excultus, planeque quinquertio, hoc est . in universo doctrinarum orbe, quam qui maXime, exercitatus qualem prorsus apud Graecos fuisse accepimus Eratosthenem. Ut jam Grammatica non exiguis quibusdam, atque an itioribus finibus terminetur; sed fines longe suos ad omnem doctrinam propaget,& per omnes late disciplinas pervagetur. Magna haec sunt quis enim Vettium non fateatur, Audit
res sine quibus stare jam nequit scientia perfecta
linguae Latinae. Atque haec tamen quaedam veluti elementa sunt eloquentiae. Itaque haec Omnia probe teneat, opus est , persectus Orator, ac praeterea de his omnibus copiose dicat, atque Ornate: neque tam
thes, quod proprium est Grammatici, verba perdiscat, oportet, omnium disciplinarum; sed & res ipsas omnium disciplinarum oratione augeat atque amplificet . Sententia fuit illa nobilis in primis M praeclara Aristotelis , initio Rhetoricorum , eloquentiam quasi ex altera parte respondere Dialecticae. Quam quidem sententiam ita exponit Μarcus Tullius, ut dicere velit Aristoteles, hanc, rationem dicendi esse latiorem; illam, loquendi contraetiorem. Fuit illa etiam percelebris & pervulgata in eandem sententiam, utriusque artis comparatio, qua princePs ille Stoicorum Zeno
ita Rhetoricam cum Dialectica Contendebat, ut contra me in pugnum manui Dialecticam. manui expliciatae & dilatatae similem eloquentiam esse diceret. Ta ta est, tamque archa, atque conjuncta artis unius cum altera necemtudo. Qualem igitur, & quantum oratorem suturum putamus, qui sit idem Dialeetica d,
52쪽
sciplina egregie institutus, qui de qualibet
re possit, in utramque partem Copiose limul ac subtilia ter disputare, qui cujuique rei naturam explicare pos sit definiendo, partes dividendo, proprietates judicando atque rariocinando, qui denique ex Ceratinis, aut
crocoallinis, spinosisque quibusque quaestionibus sese
ipse expediat, aditumque sibi ad omnem veritaten . atque Go strinam muniat atque patefaciati Magnus ille profecto oraror; sed nondum tamen ille, quem adhuc quaerimus, & oratione, quantum possumus, erufingimus , ille, inquam , perfectus omnibusque et quentiae numeris adsolutus. Quam multa enim alia in Oratore, ut vera sit ejus & plena , & corroborata, &Persecta eloquentia, requirunturi Quis enim homunum mentes, in quamcunque partem voluerit, impetilat Orator. Quis ab ua ad lenitarem, ab odio ad' misericordiam revocet Orator. Quis jura civitatis comtituat ac moderetur Orator. Quis populo leges pro universae reipublicae salute ac dignitate aut j
hendas aut Vetandas persuadeat Orator. Quis artes omnes liberales, quaeque ad vitam humanam auu tue dam aut ornandam pertinent, oratione illustrer Orator . Res quoque olim gellas, quaeque Veteri mem ria continentur, quis nitide ornateque commemoret, nisi Orator. Orator Physica, Orator Mathematica, orator medica, Orator civilia, Orator omnia , tum humana , tum etiam divina , omni copia & varietate
orationis persequitur. Deum ipsum , quo nihil majus, nihil melius, ninil perfectius, non modo Verbis exprimi , sed ne animo quidem concipi poteth, pro humani ingenii captu atque imbecillitate , quis verbis melilis adumbret, aut summae ejus infinitaeque majestatis, quae
53쪽
omnia ambit ac continet, expressiorem Scendo gintan reserat, quam Orator O igitur mortalem quendam inter nomines Deum oratorem o rerum humanarum dominam, o reginam eloquentiam i Et
quid porro magis divinum, quam unum hominem.
stire omnia , quae sciri ab homine possimi, & quae
in aliis aliarum quaruncunque professionum hominibus maxime enirent senera singula docuinarum. ea sibi unum illum hominem universa vindicare Nisi siquis forte tantam illam tamque diffusam, atque, ut ita di .
Cam , luxuriantem eloquentiam cstcumcidere velit, atque amputare, & Oratorem ex tauta illa do Sisinae amplitudine intra forenses duntaxat cancellos concludere, atque coercere. Quae certe fuisse videtur opianio nonnullorum Graecorum, atque in primis etiam fortasse Carneadis apud Marcum Tullium, exclude dum nimirum esse oratorem ab omni elegantia doctrinae, rerumque majorum scientia. ac tantum in judicia, & conciones detrudendum. Quod ut Graecis illis concederemus, eum nimirum statuendum esse ora
torem , qui tantummodo in judiciis, aut apud populam, copiose loqui posset; tamen, quod Crassus ille Tullianus Praeclare animadvertebat, huic isti forensi oratori qu- multa essent tribuendat persedi a juris
civilis ac legum cognitio, exadha atque accurata humanorum morum notitia , sequitatis ac temperantiae, reliquarumque omnium virtutum exquisita scientia, Patriarum olim Consiletudinum , totiusque antiquitatis , stabilis fidelisque memoria. Dicendum enim huic oratori de jure civili, de religione in Deum, de pietate adversus parentes , de Charitate patriae, de bello , de pace , de amicitia , de ossicio , de aequitate. Agen, dum
54쪽
dum est ei de omni virtutum genere, tractandi mores humani, permovendae in omnes partes hommimia voluntates . Inculcandae consuetudines patriae, Veteris memoriae exempla recolenda . Haec omnis forensi huic oratori ad munus suum rite explendum tribuenda: quae
si adsunt. ut debent, omnia, quid rum quaeso locorum Philosophiae , quid elegantioris doctrinae, quid rerum maximarum ignorum ei oratori, minimeque explor tum fore unquam putabimus ini id si praeterea ad forenses ipsas Caussas nonnulla etiam ex obscuriori aliqua disciplina, atque ex reconditis interioribusque litteris
assumenda λ quod eis a Crassis illo Tulliano alligentismme atque accuratissime pertra statum. Non ne forensi quoque oratori ad summam ejus generis eloquentiam maximarum quarumcunque rerum aci disciplinarum . scientia necestaria Tete appello , Romanae eloquentiae pater, Μarce Tulli. Tete, inquam, appello, oratorum omnium, qui sunt, qui fuerunt, qui etiam erunt, facile eloquentissime Quis enim te magis, aut etiam melliis, in forensibus Caussis exercitatus Non ne, cum
pro Archia illo tuo publico in judicio diceres. diserte
liberraue confessus es, suppetere tibi non potuisse . quod quotidie in tanta varietate rerum diceres , nisi animum tuum doeti ina excoluisses: Ita est, Audit res. Non ex usii Iantum forensi; sed & maxime ex doctrinae atque ex sapientiae studiis censenda est foren- se ipsa oratior in qua ut orator non omnia semper elegantis docti inae ornamenta adhibeat; tamen inde istis apparet, utrum redis, an honarum omnium a tium peritus, ad dicendum accesserit. Quanquam a tem haec ita sese habent, ut ne forenss quiaem Ora tor persectiis consummatusque in suo genere esse ρου
55쪽
sit, niti 8t idem fuerit omnibus optimis disciplinis instruetiis ac perpolitus; adeo ne tamen eloquentiae main jestatem atque dignitatem minuendam censebitis, Auditores, ut eam, tamquam regno suo spoliatam, in forenses illas angustias, tanquam in aliquod pistrinum , contrudatis Quid enim ubique rerum, quid artium, quid cogitationum mentis nostrae, non lubjeinum sit orationit & qua proposita de re non dicat arshene dicendi Quod si de omnibus omnino rebus pos sumus dicere; Cur non etiam de omnibus bene inc re hoc est, & scienter, & composite, & ornate, dccopiose dicere. Haec est autem illa vera , illa perfe- ela, illa omnibus numeris absoluta eloquentia: qua qui praeditus sit, eum nos dicimus nullius expertem
esse ornamenti; sed omnium rerum magnarum, mniumque artium ingenuarum scientiam tenere, atque, ut uno omnia Verbo Complectamur, compotem eum
esse sapientiae . Quis apud Homerum eloquentior Nestore cujus ex lingua melle dulcior siuebat oratio. Nemo etiam quisquam apud Homerum Nestore sapie tior. Neque frustra rex ille regum Agamemnon opta-hat, ut Nestoris similes decem haberet. Quod u ei contigisset, .minime dubitabat, quin brevi Troiam es.set expugnaturus. Quis eloquentior Platone quem siC uberem ac copiosum in Scendo fuisse ajunt, ut, si Graece Iuppiter loqueretur, Ρlatonis instar locuturus fuisset. Fuit ille etiam sapientissimus; neque immerito
ipse habitus fuit quasi quidam Deus philosophorum.
Quis in dicendo praestantior Aristotele qui etiam et quentissimis viris visus est flumen fundere aureum ora tionis. Certe quidem Aristotele nemo quisquam fuit, qui plura arti Rhetoricae ornamenta atque alumenta sub-
56쪽
subministraret. At enim tantus hic rhetor, fuit etiam summus philosophus, quem propter sapientiam junistam eloquentiae, Philippus Macedo Alexandro filio doctorem accivit. Q uis etiam in eloquendo divinior The phrasto qui a divinitate loquendi Theophrastiis est apinpellatus. Fuit & ipse magnus philosophus, ac propemodum divinus, quem philosophiae, docti inarumque
omnium studia tanto ardore persecutum esse ferunt, ut vel moriens naturam accusaverit, quod cervis &Cornicibus vitam diuturnam, hominibus exiguam dedisset: quorum si vita esset longinquior, omnibus perseetis artibus, omni dinstrina racile erudiretur. Quid plerosque alios, de Graecis potissimis, commemorem, quo eloquentiores, eo etiam ab omnibus iis artibus, suae sunt libero homine dignae, atque a sapientia in- uructiores aid Ρericlem illum Atheniensem, tanta
virum eloquentia, ut fulgurare, ut tonare, ut pe miscere Graeciam diceretur eum maximarum rerum
scienti, imbuerat physicus ille Anaxagoras. Quid Hippiam illum Eleum, Virum, quam qui maxime, et quentem quem fama est quinquennali Olympiacorum
Iudorum celebritate summam illam suam in omni rerum genere eloquentiam cuneta pene Graeciae audie ti, maxima hominum admiratione, ambitiositis vendistasse . Ille Geometriam, Μusicam , Grammaticam , Poeticam, Physicam, Ethicam, Politicam, artes nines omnesque doctrinas perdidicerat. Quid Gorgiam illum Leontinum, quem primum memoriae prossitum est in conventu poposcisse, qua de re quis vellet audire omnium ille rerum atque artium scientiam iu rat consecutus. Quid Xenophontem, cujus Voce M
sas quasi locutas crediderunt permultum ille in Sin
57쪽
cratica philosophia prosecerat. Quid patrem illum et
quentiae Isocratem, cujus aemulatione motum fuisse Aristotelem ferunt, ut rerum cognitionem cum orationis exercitatione conjungeret Nihil sane videtur Isocrati de maximarum rerum scientia abfuisse, de quo adhuc adolescente extat in Phaedro Ρlatonis gravissimum judicium Socratis, Viri multo omnium sapientissumi, jam tum in hominis illius mente notam pnilosophiae quandam minime obscuram fuisse. Quid principem illum oratorum atque eloquentiae Demosthenem,aci quem audiendum, propter summam vim dicendi, Concursus ex tota Graecia fieri solitos tradiderunt Platonem Demosthenes stequenter audisse, plurimhmetiam ieetitavisse dicitur. Quid λ Dies me deficiat, Auditores, si magnos illos Graeciae oratores velim singulos enumerare, qui non tam ab eloquentia, quam a doctrina & sapientia, ex qua ipsa eorundem et quentia extitit, percelebrantur. Tnrasymachum Chalcedonium, Protagoram Abderitani, Prodicum Chium, Lysiam, aeschinem, Hyperidem, Demetrium Phalereum, alios illos bene multos, ac propemodum innumeros principes eloquentiae, quos ex Isocratis ludo , tanquam e X equo Trojano heroes, prodiisse memorant Quid si enumerare etiam velim Latinos Lucium Crassum mitto enim Marcum illum Catonem Censorium, oratorem , ut priscis illis temporibus, satis num , atque eloquentem Marcum Antonium , Q. Scaevolam, Q. Catulum, Ρubi. Sulpicium, C. Cottam, Q Hortensium, Cajum Licinium Calvum, C Iulium Caesarem, M. Brutum, Ceteros oratores Romanos, litteris ac doctrina non minus claros , quam ei O-
quentia, quos in Bruto sito quid enim & posteriorum
58쪽
temporum Oratores referam acerrimo iudicio persequitur, ac recenset M. Tullius, ipsumque Marcum
Tullium Ciceronem. Quem, Deus bone , Oratorem nomino, cum Ciceronem nomino cujus nomen non
hominis jam nomen est, sed eloquentiae, ut in uno jam Cicerone , tanquam in perfecto quodam eloquentiae exemplo, conquiescendum nobis tandem esse videatur. Quis enim in dicendo perse nior Cicerone quo, tanquam re 'la, progressus in eloquentia suos metiantur, opus eii, quicunque eloquentiae studia exercent. At enim Cicerone quis etiam sapientior quis reconditis interioribusque litteris eruditior quis in omni optimarum disciplinarum genere versatior qui sese totum ad sapientiam Uplicaverat; qui, quum a Q. Scaevola jus civile didicisset, principi Academiae Philoni totum sese in philosophia erudiendum tradiderat; qui sub Stoico Diodoto sese in Dialectica studiosissime
exercuerat, Variisque ejus philosophi liberalissimis a tibus atque multis plurimum operae dederat; qui mnia , quae ad sapientiam atque ad variam eruditi nem pertinerent , quaesiverat , audiverat , legerat, disputaverat ; qui, quum celebre jam nomen esset in foro adeptus, Athenas proferuis , studium philos, phiae , a prima adolescentia cultum, & semper auctum, auctore ibi, & doctore Antiocho, veteris Aca- demiae nobili in primis philosopho , renovaverat. Proh, Deus immortalisl tanti ne fuit Ciceroni, et quentem fieri, ut, eloquentiae comparandae caussa, nullum non doctrinarum genus inquireret, nullam non philosophiae partem sultimo studio prosequeretur, t tamque etiam Asiam eo consilio peragraret , ut d Gilimorum virorum praeceptionibus eloquentiam suam
59쪽
corroboraret atque perficeret Tanti proseistb suit.
Auditores. Neque enim, nisi Cicero maximarum rerum & pulcherrimarum copia pectus suum onerasset, nisi philosophiam, matrem illam omnium non modbhene factorum, vertim etiam bene dictorum, impensus excoluisset, nisi exquisitioribus iis litteris, ex quibus, tanquam ex fonte, manat perfecta eloque tia , diligentius studuisset, nunquam mihi credite, Au tores ad tantam illam, tamque admirabilem ac divinam eloquentiam pervenisset. mod sicui mirabile videtur, scientiam rerum tantam, quantam ad persectam eloquentiam requirimus, in mentem unius
nominis posse unquam cadere; illud vero multo est mirabilius, posse unum aliquem, qui non omnia illa sciat; tamen de illis omnibus, perinde quasi ea mmnia apprime sciat, & ornatissime & copiosissime di-Cere, quod est proprium persecti oratoris. Et quid
tandem aliud esse caussae putatis , quamobrem persecti oratores tam pauci ex omni hominum memoria
reperiantur, nisi quia eloquentia, ut bene ajebat Tullius , majus est quiddam, quam homines opinantur , & pluribus ex artibus studiisque colleαim. Id autem quum sit multo omnium dissicillimum , nimirum unum hominem in hac nostra vita tam brevi,& occupationibus tam districta, scientiae cogitatione
omnia comprehendere , quae oratione varie copi
seque illustrentur; quid mirandum, si, quum in omni alio distiplinarum genere permulti homines perseret floruerint; tamen in hoc genere eloquentiae Perpauci, atque adeo paucissimi, persem summique homines excelluerint Quod argumentum , Per isse satis amplum atque magnificum, altius multo atque
60쪽
excelsius exaggerat Μarcus Tullius. Summi enim viri omnique fere ex parte persecti , per Deum immortalem , quam multi in Dialectica omnique phi-
Iosephia' quam multi in Geometria, reliquisque Mathematicis disciplinis i quam multi in re medica , in iure civili, in quibusque aliis optimis artibus ac do- strinis i Quotus vero quisque en in tanto disertorum
numero , atque in tanta discentium multitudine, qui eloquentiam omnibus suis partibus ac numeris e
fleverit, atque absolverit, orator paucissimi equidemunt ex omni doctissimorum hominum numero, a que ex omni temporum memoria , perfecti orat Tes , unus fortasse aut alter; & , si per vos licet, Auditores, ego etiam dixerim , perseetiam oratorem neminem adhuc unum extitisse. Quid , an non illi eloquentes, an non illi oratores perfecti, qui tamen sunt a me in eloquentissimis totius antiquitatis h minthus adnumerati, Graecae Latinaeque eloquentiae, ut ii quidem videntur, principes atque auctores Absit verbo invidia, Auditores. Nemo illorum unus satis eloquens, nemo prorsiis perseetiis & absol Ius Orator. Etsi enim viros eos dixi eloquentissimos, eosque vobis, adolescentes, tanquam absolutum
quoddam perseelae eloquentiae exemplum, ad imitandum proposui , ipsorumque ego eloquentiam summis ad caelum laudibus extuli; tamen aperte cum inlinctiliano palamque profiteor , me ita ex vulgi Consuetudine esse locutum, ut cum hominem quendam sapientissimum atque prudentissimum praedicamus: Cui tamen multum deest ad sapientiam, multum ad pr dentiam. Nam si di sta mihi mea ad fidem atque ad regulam erigenda sunt veritatis 3 sunt illi quidem, quos s
