M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

reus citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione ver fetur . Cum haec sunt videnda , tum vero illud est homini, ni agni , judices , atque sapientis, cum illam , judicandi causa , tabellam sumpserit , non te putare esse solum , neque sibi , quodcunque concupierit , licere ; sed habere in consilio legem , religionem , aequitatem , iidem : libidinem autem , odium , invidiam , metum , cupiditatesque omnes amovere :maximeque aestimare conscientiam mentis suae , quam a diis immortalibus accepimus; quae a nobis divelli non potest ; quae si optimorum consiliorum atque iactorum testis in omni vita nobis erit, sne ullo metu & siimma cum honestate vivemus. Haec si T. Attius aut cognovisset, aut cogitasset e profecto

ne conatus quidem esset dicere , id quod verbis multis egit, judicem , quod ei videatur, statuere , & non devinctum legi. bus esse oportere . Qtii bus de rebus mihi pro Cluentii voluntate , nimium I pro reipublicae dignitate , parum ; pro vestra prudentia , satis dixisse videor. Reliqua perpauca sunt , quae, quia vestrae quaestionis erant , idcirco illi statuerunt sibi fingenda esse , & proferenda , ne omnium turpissimi reperirentur, si in iudicium nihil , praeter invidiam , attulissent . LIX. Atque , ut existimetis , necessario me de his rebus, de quibus iam dixerim, pluribus egisse verbis, attendite reliqua . Profecto intelligetis, ea , quae paucis demonstrari potu runt , brevissime esse desenta . Cn. Decio Samniti , et , qui proscriptus est , injuriam in calamitate eius ab hujus familia factam esse dixistis . Ab nullo ille liberalius , quam a Cluentio traflatus est . Huius illum opes in rebus ejus incommodis

sublevarunt . Atque hoc cum ipse , tum omnes eius amici , necessariique cognoveriant.

Ancarii , & Paceni pastoribus , huius villicum vim & manus attulisse . Cum quaedam in collibus ut solet ) controversa pastorum esset orta : Aviti villici rem domini , & privatam possessionem defenderunt . Cum esset expostulatio facta , causa illis demonstrata di sine iudicio controversiaque discessum est.

102쪽

P. AElii testamento propinquus exheredatus curn esset , heres hic alienior institutus est . P. AElius Aviti merito secit: neque hic in testamento faciendo interfuit : idque testamentum ab hujus inimico oppianico est obsignatum . Florio legatum ex testamento , infitiatum esse . Non est ita . Sed cum H-S xxx scripta essent, pro H-S CCC, neque ei satis cautum videretur ; voluit , eum aliquid acceptum referre liberalitati su ae . Primo debere negavit: post sine controversia solvit. Caelii cujusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc esse repetitam . Mulierem cum emisset de sectoribus , quo tempore eam primum liberam esse audivit , sine iudicio reddidit C lio . Ennium esse quendam , cujus bona teneat Avitus . Est hic ranius egens quidam , calumniator , mercenarius Oppianici , qui permultos annos quievit : deinde aliquando cum servo Aviti furti egit : nuper ab ipso Avito petere coepit.

Hic illo privato judicio mihi credite ) nobis iisdem sorias .

1e patronis, calumniam non essugiet. Atque etiam , ut nobis renuntiatur , hominem multorum hospitum A. Binnium

quendam , cauponem , de via Latina , subornatis : qui sibi a Cluentio , servisque ejus , in taberna sua manus allatas esse dicat . Quo de homine , nihil etiam nunc dicere nobis est necesse . Si invitaverit '', id quod solet , sc hominem acci- Iiemus , ut moleste serat , se de via decessisse . Habetis, Juices , quae in totam vitam de moribus A. Cluentii , quem illi invidiosum reum volunt esse , annos octo meditati accusatores collegerunt . Quam levia , genere ipso I quam falsa , re i quam brevia , responsu lLX. Cognoscite nunc id , quod ad vestrum iusiurandum per

tinet , quod vestri iudicii est , quod vobis oneris imposuit ea

lex , qua coacti huc convenistis , de criminibus veneni : ut omnes intelligant, quam paucis verbis haec caula perorari p tuerit , & quam multa a me dicta sint, quae ad huius voluntatem maxime , ad vestrum iudicium minime pertinerent . N et O

multo m-J Facete dictum ambiguo sensu. Nam hospitem multorum esse , laus est in nobilibus viti in caupone questus est , itaque laude caret .

ao Sι invitaveris I More cauponum Prae teretintes invitantium , ut ad se diverrant.

103쪽

ICO O R A T Io Objectiam est , C. Vibium Capacem ab hoc A. Cluentio veneno esse sublatum . Opportune adest homo summa fide, R omni virtute praeditus , L. Plaetorius , senator , qui illius Capacis holpes fuit , & familiaris . Apud hunc ille Romae

habitavit , apud hunc aegrotavit , hujus domi est mortuus . At heres eli Cluentius . Intellatum dico esse mortuum , possessionemque ejus bonorum , praetoris edicto , huic illius lor ris filio , adolescenti pudentis limo , & in primis honesto , equiti Romano datam, Numerio Cluentio, quem Videtis. Alterum veneficii crimen , Oppianico huic adolescenti, cum ejus in nuptiis , more Larinatium , multitudo hominum pranderet , vcnenum Aviti consilio paratum : id cum daretur in mulio , Balbutium quendam , ejus familiarem , intercepisse , bibisse , statimque elle mortuum . Haec ego si sic agerem , tanquam mihi crimen esset diluendum , haec pluribus verbis

dicerem , quae nunc paucis percurrit oratio mea . Qiiid unquam Avitus in se admisit , ut hoc tantum ab eo facinus non abhorrere videatur Τ Quid autem magnopere Oppianicum metuebat , cum ille verbum omnino in hac ipsa causa nullum facere potuerit : huic autem acculatores , matre

viva , deesse non postent 8 quod iam intelligetis . An ut de caula ejus periculi nihil decederet , ad causam novum crimen accederet Τ Quod autem tempus veneni dandi , illo die ρ in illa frequentia Z Per quem porro datum ρ unde sumptum ΤQuae deinde interceptio poculi P cur non de integro autem datum P Multa lunt, quae dici possunt e sed non committam , ut videar non dicendo voluisse dicere . Res enim jam se ipsa

defendat. Nego, illum adolescentem, quem statim epoto poculo mo tuum esse dixistis , omnino illo die esse mortuum . Magnum& impudens mendacium . Perspicite caetera . Dico , illum cum

ad illud prandium crudior venisset , R , ut aetas illa seri, sibi tum non pepercisset ; aliquot dies aegrotasse , & ita esse mortuum . Quis huic rei testis est Τ idem , qui sui luctus, pater : pater , anquam , illius adolescentis : quem , propter animi dolorem , pertenuis suspicio potuisset ex illo loco testem

in o

104쪽

PRO A. CLUENTIO. IOIin A. Cluentium constituere : is hunc stio testimonio sublevat. Quod recita . Tu autem , nisi molestum est, paulisper exu ge , & perser hunc dolorem commemorationis necessariae r in qua ego diutius non morabor , quoniam , quod fuit viri optimi , sectili , uti ne cui innocenti moeror tuus calamitatem& fallum crimen afferret. TEsΥi Morui ubi Balburii patris.

LXI. Unum etiam mihi reliquum eiusmodi crimen est , Iudices , ex quo illud perspicere possitis , quod a me initio orationis meae dictum est : quidquid mali per hos annos A. Cluentius viderit , quidquid foc tempore habeat sollicitudinis

ac negotii , id omne a matre esse conflatum . Oppianicum Veneno necatum esse , quod ei datum sit in pane per M. Asellium quendam , familiarem illius , idque Aviti consilio factum esse , dicitis . In quo primum illud quaero , quae causa

Avito fuerit , cur interficere Oppianicum vellet . Inimicitias enim inter ipsos suisse confiteor : sed homines , inimicos suos morte affici volunt , vel quod metuunt , vel quod oderunt. Quo tandem igitur Avitus metu adductus , tantum in se facinus sitscipere conatus est Z Quid erat , quod iam Oppianicum poena affectum pro maleficiis , ejectum e civitate , quisquam timeret 8 Quid metuebat ξ ut oppugnaretur a perdito ξ an ne

accusaretur a condemnato Τ an ne exulis testimonio laederetur

Sin autem , quod oderat Avitus , idcirco illum vita frui noluit : adeone erat stultus , ut illam , quam tum ille vivebat, vitam esse arbitraretur , damnati , exulis , deserti ab omnibus Τ Quem propter animi importunitatem , nemo recipere tecto , nemo audire , nemo alloqui , nemo respicere vellet pHuius igitur vitae Avitus invidebat λ Hunc si acerbe Sc penitus oderat ; non eum quam diutissime vivere velle debebat ZHuic mortem maturabat inimicus , quod illi unum in malis

perfugium erat calamitatis P Qui si quid animi ac virtutis habuisset, ut multi stipe fortes viri in ejul modi dolore ) mortem sibi ipse conscisset : huic quamobrem id vellet inimicus offerre , quod ipse sibi optare deberet Nam nunc quidem quid tandem illi mali mors attulit nisi forte ineptiis ac fabulis ducimur , ut existimemus illum apud inferos impiorum

105쪽

Ioa ORATIO supplicia perferre , ac plures illic offendisse inimicos , quam

hic reliquisse : a socrus , ab uxorum , a fratris , a liberum poenis actum esse praecipitem in sceleratorum sedem , atque regionem . Qitae si falla sunt , id quod omnes intellisunt, quid ei tandem aliud mors eripuit, praeter sensum doloris ρLXII. Age vero , venenum per quem datum P per M. A. sellium . euid huic cum Avito Z nihil : atque adeo , quod ille Oppianico familiarissime est usus , potius etiam simultas. Eine igitur , quem sibi offensiorem , Oppianico familiarissimum sciebat esse , potissimum & suum lculus , & illius periculum committebat Cur deinde tu , qui pietate ad accusandum excitatus es , hunc Atellium esse inultum tamdiu sinis 3 Cur non Aviti exemplo ulus es, ut per illum , qui attulisset Venenum , de hoc praeiudicaretur 3Jam vero illud quam non probabile , quam inusitatiim , Judices , quam novum , in pane datum venenum P Faciliusne potuit , quam in poculo Z latentius potuit , abditum aliqua in parte panis , quam si totum colliquefactum in potione es-s et 8 celerius potuit comestum , quam epotum , in venas a

que in omnes partes corporis permanare Z facilius fallere in pane , si esset animadversum , quam in poculo , cum ita conii istam esset, ut secerni nullo modo posset 8 At repentina morte periit . Qtiod si esset ita factum , tamen ea res , propter multorum eiul modi mortem , satis si mam veneni luspicionem non haberet : si esset suspiciosum , tamen ad alios potius , quam ad Avitum pertineret . Verum in eo jpso homines impudentissime mentiuntur . Id ut intelligatis, & mortem ejus , & quemadmodum , post mortem , in Avitum sit crimen a matre quaesitum , cognoscite . Cum vagus & exul erraret , atque undique exclusus Oppianicus, in Falernum se ad C. Quintilium contulisset r ibi primum in morbum incidit , ac satis vehementer diuque aegrotavit . Cum esset una Sassia , & Statio Albio quodam ,

colono , homine valente , qui simul esse solebat , familiarius

utere 3o Stati. Albis J Libertus erat Oppianici senis , ut ex praenomine , dc nomine illiu

patet. Fereat.

106쪽

uteretur , quam vir dissolutissimus , incolumi fortuna , pati posset, & jus illud matrimonii castum atque legitimum damnatione viri sublattim arbitraretur ; Nicostratus quidam , fidelix Oppianici servulus , percuriosus & minime mendax , multa dicitur renuntiare domino solitus esse . Interea Oppianicus cum iam convalesceret, neque in Falerno improbitatem coloni diutius serre pollet , & huc ad urbem profectus esset , s solebat enim extra portam aliquid habere conducti ) cecidi ste ex equo dicitur, & homo infirma valetudine latus offendisse vel, menter , & , posteaquam ad urbem cum febri venerit , paucis diebus esse mortuus . Mortis ratio , Iudices , ejusmodi est , ut aut nihil habeat suspicioniς , aut , si quid habet , id intra

parietes in domethico scelure versetur .

LXIII. Post mortem ejus Sassia statim moliri nefaria mulier coepit insidias filio : quaestionem habere de viri morte constituit . Emit de A. Rupilio , quo erat ulus Oppianicus medico , Stratonem quendam , quasi ut idem faceret , quod Avitus in emendo Diogene fecerat . De hoc Stratone , & de assecla quodam servo tuo, quaesituram esse dixit. Praeterea servum illum Nicostratum , quem nimium loquacem fuisse , ac nimium domino fidelem arbitrabatur , ab hoc adolescente Oppianico in quaestionem postulavit. Hic cum esset illo tempore puer , 3c illa qliaestio de patris sui morte constitui diceretur : etsi illum servum , & sibi benevolum esse , & patri fuisse arbitrabatur ; nihil tamen est ausus recusare . Advocantur amici , & hospites Oppianici , & ipsius mulieris multi ,

homines honesti , atque omnibus rebus ornati . Tormentis mnibus vehementissimis quaeritur. Cum essent animi servorum& spe & metu tentati , ut aliquid in quaestione dicerent: tamen s ut arbitror aiictoritare advocatorum , & vi tormentorum adducti , in veritate manserunt , neque se quidquam scire dixerunt . Quaestio illo die de amicorum sententia dimissa est . Satis longo intervallo post iterum advocantur . Habetur de integro

quaestio : nulla vis tormentorum acerrimorum praetermittitur :avertari advocati , & jam vix ferre posse : surere crudelis atque

107쪽

que importuna mulier , sibi nequaquam , ut sperasset , ea , quae cogitasset , procedere. Cum jam tortor, atque essent toris menta ipsa desessa, neque tamen illa finem facere vellet : quia dam ex advocatis , homo & honoribus populi ornatus , &sun ma virtute praeditus, intelligere se dixit, non id agi, ut verum inveniretur; sed ut aliquid falsi dicere cogerentur. Hoc poliquam caeteri comprobarunt : ex omnium lententia constitutum est , satis videri esse quaesitum . Redditur Oppianico Nicostratus : Larinum ipsa proficiscitur cum suis , mirens , quod jam certe incolumem filium fore putabat , ad quem non modo verum crimen , sed ne ficta quidem suspicio perveniret: & cui non modo aperta inimico. rum oppugnatio , sed ne occultae quidem matris insidiae noceis re potuissent . Larinum postquam venit : quae a Stratone illo Venenum antea viro suo datum , sibi persuasum esse simulasset , instructam ei continuo & ornatam , Latini medicinae exercendae causa , tabernam dedit .

LXIV. Unum , alterum , tertium annum Sassa quiescebat :ut velle , atque optare aliquid calamitatis filio potius , quam id struere & moliri videretur. Tum interim Hortensio , Metello consulibus , ut hunc Oppianicum aliud agentem , ac nihil ejusmodi cogitantem , ad hanc accusationem detraheret, invito despondit ei filiam suam , illam , quam ex genero susceperat ; ut eum nuptiis alligatum simul , 8c telia menti spe devinctum , possit habere in potestate . Hoc i plo fere tempore Strato ille medicus domi furtum secit , & caedem eiusmodi . Cum esset in sedibus armarium , in quo sciret esse nummorum aliquantum , & auri : noctu duos contervos dormiem tes occidit, in piscinamque dejecit: ipse armarii fundum exinsecuit , & H-S & auri quinque pondo abstulit , uno ex servis puero non grandi conscio. Furio postridie cognito, omnis suspicio in eos servos, qui

non comparebant , commovebatur . Cum exsectio illa flandi in armario animadverteretur , quaerebant homines , quonam modo

Ls Post vocem, s. Ioniam , iussi notari stellulam , per quam admoneatur te ctor, hic deesse numerum. Lonitoss.

108쪽

PRO A. CLUENTIO. Iormodo fieri potuisset . Quidam ex amicis Sassiae recordatus est,

se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte dentium , & tortuosam venire serrulam , qua illud potuisse ita circumsecari videretur. Ne multa : per quiritur a coactoribus . Invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse . Hoc initio suspicionis orto , & aperte instinulato Stratone , puer ille conscius pertimuit : rem omnem dominae indicavit : homines in piscina inventi sunt : Strato in vincula coniectus est : atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam Omnes , reperiuntur .

Constituitur quaestio de furto . Nam quid quisquam suspicari aliud potest Τ An hoc dicitis , armario expilato , pecunia ablata , non omni recuperata , occisis hominibus , institutam esse quaestionem de morte Oppianici Z Cui probatis Z Quid est, quod minus verisimile proferre potuistis Τ Deinde, ut omittam caetera, triennio post mortem Oppianici de ejus morte quaerebatur' Atque etiam incensa odio pristino, Nicostratum eundem illum tum sne causa in quaestionem postulavit. Oppianicus primo recus vit. Posteaquam illa abducturam se filiam , mutaturam esse testamentum minaretur; mulieri crudelissimae servum fidelissimum, non in quaestionem tulit , sed plane ad supplicium dedit . LXV. Post triennium igitur agitata denique quaestio de viri morte habebatur : & de quibus servis habebatur Nova , credo , res objecta , novi quidam homines in suspicionem vocati sunt . De Stratone , & de Nicostrato . Quid Τ Romae quaesitum de istis hominibus non erat ξ Itane tandem p Mulieriam non morbo , sed scelere suriosa , cum quaestionem habuisset Romae , cum de T. Annii , L. Rutilii , P. Saturii, 3ccaeterorum honestissimoriam virorum sententia constitutum eia

set , latis quaesitum videri , eadem de re triennio post , iisdem de hominibus, nullo adhibito , non dicam viro, ne colonum forte adsuisse dicatis , sed bono viro , in filii caput quaestionem habere conata est .

ax A J Iis , qui cogunt & e- nullum adhibitum esse virum e vos cont-xiuunt pecunia de nis , q- in auctione virum eius, quem illa seeum habere libidi- venierunt. Manutius . nis causa consuesset , affuisse dicetis . 1 33 ΜΘM J Animi, ut antea. Hem. est ex amplii lia. Idem.

109쪽

Ios ORATIO An hoc dicitis 3 Mihi enim venit in mentem , quid dici

possit , tametsi adhuc non esset dictum : cum haberetur de furto quaellio , Stratonem aliquid de veneno esse consessum Hoc uno modo , judices, saepe multorum improbitate depressa veritas emergit , & innocentiae defensio interclusa respirat: quod aut ii , qui ad fraudem callidi sunt , non tantum auia dent , quantum excogitant : aut illi , quorum eminet audacia, atque projecta eii , a consiliis malitiae deleruntur . Quod si aut considens astutia , aut callida esset audacia , vix ullo obsissti modo posset. Utrum furtum factum non est Z At nihil clarius Larini fuit . An ad Stratonem suspicio non pertinuit At is & ex serrula insimulatus , R a puero conscio est indicatus . An id actum non est in quaerendo

uae fuit alia igitur causa quaerendi An , id quod dicendum vobis est , 3c quod tum Sassia dictitabat , cum de furto

quaereretur , tum Strato iisdem in tormentis dixit de veneno ρ En hoc illud est , quod ante dixi : mulier abundat a

dacia r consilio Sc ratione deficitur . Nam tabellae quaestionis plures proseruntur , quae recitatae , vobisque editae sunt , illae ipsae , quas tum obsignatas esse dixi : in quibus tabellis de furto littera nulla invenitur. Non venit in mentem , primam orationem Stratonis conscribere de furto ; post aliquid adium gere dictum de veneno , quod non percontatione quaesitum , sed dolore expressum videretur.

Quaestio de surto est , veneni iam suspicione , superiore quaestione, sublata ; quod ipsum haec eadem mulier indicarat:

quae ut Romae de amicorum sententia statuerat satis esse quaesitum , postea per triennium maxime ex omnibus servis Stra tonem illum dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus assecerat . Cum igitur de surto quaereretur , & eo surto ,

quod ille sine controversia secerat : tum ille de eo , quod querebatur , verbum nullum secit de veneno statim dixit de serio , si non eo loco , quo debuit , ne in extrema quidem , aut media , aut in aliqua denique parte quaestionis, verbum secit ullum λLXUI. Iam videtis , illam nefariam mulierem , Iudices,

eadem

110쪽

PRO A. CLUENTIO. IOZeadem manu , qua , si detur potestas , interficere filium cupiat , hanc sctam quaestionem conlcripsisse . Atque illam ipsam quaestionem dicite , quis obsignavit Z Unum ali luem n minate . Neminem reperietis , nisi forte ei tu modi hominem , quem ego proserri malim , quam neminem nominari . Quid ais , T. Atti Z Tu periculum capitis , tu indicium sceleriς,

tu sortunas alterius literis conscriptas in iudicium afferas: n que earum auctorem literarum , neque obsignatorem , neque testem ullum nominabis 8 Et, quam tu pestem innocentissimo filio ex matris sinu deprompseris, hanc hi tales viri comprobabunt 8 Esto , in tabellis nihil est auctoritatis e quid Τ ipsa quaestio , iudicibus : quid Z amicis , hospitibusque Oppianici, quos adhibuerat antea : quid Τ huic tandem ipsi tempori , cur non reservata est uid istis hominibus factum est , Stratone , & Nicostrato ZQuaero abs te , Oppianke , servo tuo Nicostrato quid factum esse dicas. Quem tu , cum hunc brevi tempore accusaturus esses, Romam deducere , dare potestatem indicandi, imcolumem denique servare quaestioni , servare his iudicibus, semvare huic tempori debuisti . Nam Stratonem quidem , Iudices , in crucem actum esse exsecta scitote lingua : quod nemo est Larinatium , qui nesciat . Timuit mulier amens non suam conscientiam , non odium municipum , non famam omnium , sed , quasi non omnes ejus sceleris testes essent suturi, sic metuit , ne condemnaretur extrema servuli voce morientis.

Quod hoc portentum, dii immortales P quod tantum momstrum in ullis locis3 quod tam infestum scelus & ininis ne , aut unde natum esse dicamusὸ Iam enim videtis profecto , Iudices, non sine necessariis me , ac maximiς causis, principio orati nis meae de matre dixisse . Nihil est enim mali , nihil lcet ris , quod illa non ab initio filio voIuerit, optaverit, cogitaverit, effecerit. Mitto illam primam libidinis iniuriam mitto nefarias generi nuptias et mitto cupiditate matris expulsa in ex matrimonio filiam e quae nondum ad huiusce vitae periculum ,

S Myo r να-nna assoritatis I dum putat , iis tabellis nonauit est , cu Io n. Passeratius, homo pereruditus , legem assentior.

SEARCH

MENU NAVIGATION