M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

tiebatur, nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam

in dicendo licebat. Itaque ipse, postqtiam Iunium pervertit, causam totam reliquit . Paucis enim diebus illis & ipse privatus est saltus , & hominum studia deserbuisse intelligebat. Quod si, per quos dies Junium acculavit, Fidiculanum accusare voluisset respondendi Fidiculano potestas facta non esset . Ad primo quidem , omnibus illis judicibus , qui Oppianicum condemnarant, minabatur . Jam inibientiam noratis hominis: n ratis animos ejus, ac spiritus tribunitios. Quod erat odium λdii immortales t quae superbia Z quanta ignoratio tui Τ quam gravis atque intolerabilis arrogantia ξ qui illud etiam iptum acerbe tulerit ex quo illa nata sitnt omnia ) non sibi , ac desensioni suae condonatum esse Oppianicum : proinde qliasi non satis signi esse debuerit, ab omnibus eum suille desertum,

qui se ad patronum illum contulisset . Erat enim Romae summa copia patronorum , hominum eloquentis limorum , atque amplissimorum , quorum certe aliquis defendisset equitem Romanum , in municipio suo nobilem , si honeste putaset ejus modi causam poste defendi XL. Nam Quintius quidem , quam caulam unquam antea dixerat , cum annos ad quinquaginta natus esset ξ quis eum unquam non modo in patroni , sed in laudatoris , aut advocati loco viderat P qui quod Rostra janidiu vacua, locumque illum poti adventum L. Syllae a tribunitia voce desertum . olipresserat , multitudinemque jam desuefactam a concionibus ad veteris consuetudinis similitudinem revocaverat, idcirco cuidam hominum generi paulisper iucundior suit . Atque idem quanto in odio pollea suis illis ipsis fuit , per quos in altiorem locum alcenderat 8 neque injuria . Facite enim , ut non solum mores ejus δc arrogantiam , sed etiam vultum atque amictum , atque illam utque ad talos demissam purpuram recordemini . Ις , quasi non esset ullo modo serendum , se ex

iudicio discessisse victum , rem ab subselliis in Rostra detulit . Et iam querimur saepe , hominibus novis non satis magnos in hac civitate esse fructus 8 Nego usqtiam unquam fuisse m iores : ubi, si quis ignobili loco natus, ita vivat, ut nobilitatis

82쪽

PRO A. CLUENTIO. 79

tatis dignitatem virtute tueri posse videatur , usque eo pervenit , quoad eum industria cum innocentia prolecuta est. Si quis autem hoc uno nititur, quod sit ignobilis: procedit saepe longius, quam si idem ille esset cum iisdem suis vitiis no

bilis limus . Ut Qii intius nihil enim dicam de caeteris si

suisset homo nobilis; quis eum cum illa luperbia atque in t terantia ferre potuisset ξ Quod eo loco fuit ; ita tulerunt , ut ,

si quid haberet a natura boni, prodesse ei putarent . Oportere esuperbiam autem atque arrogantiam ejus deridendam magis a bitrarentur propter humilitatem hominis , quam pertimescen

dam .

XLI. Sed, ut illuc revertar: quo tempore Fidiculanus est absolutus, tu , qui ea iudicia facta commemoras , quaero , quid tum cste exillimas judicatum Z certe gratis judicasse . At condemnarat U : at causam totam non audierat : at in concionibus omnibus a L. Qii intio vehementer erat, & saepe vexatus.

Illa igitur omnia Qii intiana , iniqua , salia , turbulenta , popularia , seditiosa judicia suerunt . Esto : potuit esse innocens Falcula . Iam ergo aliquis Oppianicum gratis condemnavit :jam non eos Iunius sub tortitus est , qui pecunia accepta condemnarent: iam potuit aliquis ab initio non sedisse , & tamen Oppianicum gratis condemnasse . Verum , si innocens Falcula , quinio , quis nocens P Si hic gratis condemnavit , quis accepit ρ Nego rem esse ullam in quemq iam illorum objectam , quae Fidiculano objecta non sit: neque aliquid suisse in Fidiculani causa , quod idem non esset in caeterorum . Aut hoc iudicium reprehendas tu , cuius accusatio rebus iudicatis niti videbatur, necesse eit 2 aut , si hoc verum esse comcedis , Oppianicum gratis condemnatum esse fateare . Quamquam satis magno argumento esse debet, quod ex tam multis

judicibus, absoluto Falcula , nemo reus falsius est. Quid enim mihi damnatos ambitus colligitis , alia lege , certis criminibus, plurimis te itibiis Z cum primum illi ipsi debuerint potius accusari de pecuniis repetundis, quam ambitus . Nam , si in ambitus

I At eandem rarae J Dialogo aut alterca- eusatoris ti patroni vicissim agit Cicero . tioni similis hie locus est, ubi personam ac- DIυitis.

83쪽

8o . Ο R A T 1 οbitus judiciis hoc his obfuit, cum alia lege causam dicerent rcerte , si propria lege hujus peccati adducti essent, multo plus ob sui siet. Deinde , si tanta vis fuit istius criminis , ut , qua quisque lege ex illis judicibus reus factus esset, tamen hac plaga periret : cur in tanta multitudine accusatorum , tantis prae

miis, caeteri rei facti non sunt 8 Hic profertur id , quod judi

cium appellari non oportet, P. Septimio Scaevolae litem eo nomine esse aestimatam V . Cujus rei quae consuetudo sit , quoniam apud homines peritissimos dico , pluribus verbis docere non debeo. Numquam enim ea diligentia , quae solet adhiberi in caeteris judiciis, eadem , reo damnato , adhibita est . In litibus aestimandis sere iudices, aut, quod sbi eum , quem semel condemnarimi, inimicum putant esse, si qua in eum lis capitis illata est , non admittunt: aut, quod se persunctus jam esse arbitrantur, cum de reo judicarunt, negligentius attendunt caetera . Itaque & majestatis absoluti sunt permulti, quibus damnatis , de pecuniis repetundis , lites essent aestimatae : & hoc quotidie fieri videmus , ut , reo damnato , de pecuniis repetundis , ad quos pervenista pecunias in litibus aestimandis statutum sit, eos illi judices absolvant. Quod cum fit , non iudicia rescinduntur , sed hoc statuitur , aestimationem litium , non esse iudicium . Scaevola condemnatus est aliis criminibus , se quentissimis Apuliae testibus. Omni contentione pugnatum est, ut lis haec capitis aestimaretur. Quae res, si rei iudicatae pon- dux habuisset, ille postea vel iisdem , vel aliis inimicis, reus hae lege ipsa fastus esset .

XLII. Sequitur id , quod illi judicium appellant, maiores

autem nostri nunquam neque iudicium nominarunt, neque perindera Litem ea nomina esse aestimatam J Litem aliud in thmnatum reum dieatur , iud laes adisti iurare , ut ait Asconivs in ommentariis ita dili Rentes non sunt, quam cum reus non- in Actionem secundam in Verrem, est pecu- dum damnatu est. Idem . niam de qua lis suit, & propter quam con- r. Hae Dye ipsa i in rea eiunctis . Nam demnatus est reus, in summam redigere, quae litis aestimatio ad crimen repetundarum perinde honis eius redipatur . Lis igitur aestimari tinet. Scaevola enim nem hae lege, seci aliis solebat et , qui repetundarum postulatus es. eriminibus & rem factus est , & condemnasei. Quod ititur P. Septimius Scaevola ob ius. Li, autem ei aestimata gratiae causa trem iudicandam accepisset pecuniam , lis ei ut, quod capitale erat, peeunia aestimaretur. aestimata est. Idem . Manutius. Nunquam enim J Sententia est i Si quid

84쪽

yinde , ut rem iudicatam , observaverunt animadversio , atque auctoritas censoria. Qua de re antequam dicere incipio, perpauca mihi de meo ossicio verba facienda sunt e ut a mecum hujusce periculi, tum caeterorum quoque olficiorum , &amicitiarum ratio conservata esse videatur . Nam mihi cum viris fortibus, qui centores proxime fuerunt , ambobus est amicitia: cum altero vero sicuti & plerique vel trum sciunt magnus usus, & summa utriusque ossiciis constituta necessitudo est. Quare , quidquid de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo , ut Omnem orationem meam

non de illorum iacto, sed de ratione centbria habitam exis m ari velim : a Lentulo autem , familiari meo , qui a me pro eximia sua virtute , summisque honoribus, quos a populo Romano adeptus est, honoris causa nominatur, facile hoe, Judices, impetrabo, ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis fidem & diligentiam , tum vim animi, libertatemque dicendi p in hac mihi concedat, ut tantum mihi sumam, quantum sine hujus periculo praeterire non possum. A me tamen , ut aequum eli, omnia caute pedetentimque diis centur , ut neque fides hujus defensionis relicta , neque cuiusquam aut dignitas laeta , aut amicitia violata esse videatur.

Video igitur, judices, animadvertisse centores in iudices quoiadam illius consilii Iuniani , cum illam ipsam causam subicriis

berent. Hic primum illud commune proponam , nunquam nimadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam , ut rebus iudicatis, suisse. Neque in re nota contumam tempus exemplis. Ponam illud unum e C. Getam , cum a L. Metelio , & Cn. Domitio , censoribus , ex senatu eiectus esset , cem forem ipsum pollea esse factum : & , cuius mores a censoribus

erant reprehensi , hunc postea & populi Romani , & eorum , qui in ipsum animadverterant , moribus praefuisse . Quod si illud iudicium putaretur . ut caeteri , turpi iudicio damnati , in

per 'tuum omni honore ac dignitate privantur: se hominibu ignominia notatis , neque ad honorem aditus, neque in curiam reditus esset. Nunc , si quem Cn. Lentuli, aut L. Gellii Tom. IV. L liber.

is In hae I Legebat Pantagathus, in Ursinus. est, in hae causa. Graviων.

85쪽

libertus serti condemnarit , is , omnibus ornamentis amἔσς', nunquam ullam honestatis suae partem recuperabit . Qtios autem ipse L. Gellius , & Cn. Lentulus, duo censores, claris mi viri, sapientissimique homines , furti, & captarum pecuniarum nomine, notaverunt , ii , non modo in senatum redie runt , sed etiam illarum ipsarum rerum iudiciis abs bluti sunt. XLIIL Neminem voluerunt majores nostri non modo de exiitimatione cujusquam , sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem , nisi qui inter adversarios convenisset. Qiia- propter in omnibus legibus , qui biis exceptum cst , de quibus

causis aut magiitratu in capere non liceat , aut judicem legi, aut alterum acculare , hec ignominiae causa praetermissa est . Timoris enim causam , non vitae poenam illa potestate esse voluerunt . 'Itaque non solum , Iudices, illud ostendam , quod iam videtis , populi Romani suffragiis saepenumero censorias subscriptiones esse deletas , verum etiam judiciis eorum , qui iurati fiat uere majore cum religione & diligentia debuerunt . Primum iudices, senatores, equitesque Romani in compluri-hus iam reis, quos contra leges pecunias accepisse subscriptum est , suae potius religioni , quam censbriam opinioni , parum sunt . Deinde praetores urbani , qui iurati debent optimum quemque in selectos judices referre , nunquam sibi ad eam rem censoriam ignominiam impedimento esse oportere duxerunt . Censores denique ipsi saepenumero superiorum censbrum

judieiis si ista iudicia appellari vultis) non steterunt . Atque

etiam ipsi inter se censores sua judicia tanti esse arbitrantur , ut alter alterius judicium non modo reprehendat, sed etiam rescindat: ut alta r de senatu moveri velit, alter retineat , &ordine amplissimo dignum existimet: ut alter in aerarios rese Ti , aut tribu moveri iubeat, alter vetet . Qitare qui vobis

in mentem venit , haec appellare iudicia , quae a populo Romano reicindi , ab iuratis sudicibus repudiari , a magistratibus negligi , ab iis, qui eandem potestatem adepti sunt, commuistari , inter collegas discrepare videatis ρXLIV. Qitae cum ita sint: videamus , quid tandem cens res de illo judicio corrupto iudicasse dicantur. Ac primum ib

86쪽

PRO A. CLUENTIO. 83lud statuamus: utrum , quia cent res subscripserint, ita sit: an, quia ita fuerit, illi subscripserint . Si ideo , quia subscripserint et videte , quid agatis, ne in unumquemque nostrum censoribus in posterum potestatem regiam permittatis : ne subin1 criptio censoria non minus calamitatis civibus , quam illa Dcerbissima proscriptio , possit afferre : ne censorium styluin, cujus mucronem multis remediis majores nostri retulerunt, atque

posthac , atque illum dictatorium gladium pertimescamus. Sin autem quod subscriptum est , quia verum est, idcirco grave debet esse ; hoc quaeramus, verum sit, an falsum : removea tur auctoritates censoniae : tollatur id ex causa, quod in causa non est : doce , quam pecuniam Cluentius dederit , unde dederit , quemadmodum dederit : unum denique aliquod a Clue tio prosectae pecuniae vestigium ostende . Vince deinde, virum bonum fuisse Oppianiciun , hominem integrum : nihil de illo unquam secus esse existimatum : nihil denique praejudicatum . Tum auinoritatem censorum amplexator: tum illorum judicium cum re conjunctum esse defendito . Dum vero eum fuisse Oppianicum constabit, qui tabulas publicas municipii sui corrupisse iudicatus si : qui testamentum interleverit, qui, supposita persona, falsum testamentum obsignandum curarit: qui eum , cuius nomine id obsignatum est, interfecerit o qui avunculum filii sui in servitute ac vin- .culis necarit: qui municipes suos proscribendos, occidendosque curarit: qui ejus uxorem , quem occiderat , in matrimonium duxerit : qui pecuniam pro abortione dederit; qui socrum , qui uxorem , qui uno tempore fratris uxorem , speratosque liberos , fratremque ipsum , qui denique suos liberos interfecerit : qui cum venenum privigno suo quaereret, manifesto sit deprehensiis : cuius ministris consciisque damnatis , ipse adductus in judicium pecuniam judici dederit ad sententias iudicum corrumpendas: dum haec ,- inquam , de Oppianico constabunt, nec ullo argumento Cluentianae pecunie crimen tene

bitur: quid est , quod te ista censoria , sive voluntas, sive opinio stat , adjuvare , aut hunc innocentem opprimere pota videatur ξL a

87쪽

8 ORATIO

XLV. Quid igitur censores secuti sunt 8 Ne ipsi quidem , ut gravissime dicam , quidquam aliud dicent , praeter sermonem atque famam . Nihil se testibus , nihil tabulis , nihil gravi aliquo argumento comperisse , nihil denique , causa cognita , statuisse dicent . Quod si ita secissent : tamen id non ita fixum esse deberet, ut convelli non liceret . Non utar exemplorum copia, quae lumma est: non rem veterem , non hominem potentem aliquem , aut gratiosum proseram . Nuper

hominem tenuem , scribam aedilitium , D. Matrinium cum defundissem apud M. Iunium , Q. Publicium praetores , & M. Plaetorium , C. Flaminium , aediles curules , persuasi , ut scribam jurati legerent eum , quem iidem isti centores aerarium reliquissent . Cum enim in homine nulla culpa reperiretur, quid ille meruisset, non quid de eo statutum esset, quaerendum esse duxerunt . Nam haec quidem , quae de judicio com rupto subscripserint, quis est , qui ab illis satis cognita , &diligenter judicata arbitretur ρ In M'. Aquilium , & in T. Guttam video esse subscriptum . Quid est hoc λ duos esse corruptos solos pecunia. Quid caeteri ρ videlicet gratis condemnarunt. Non est igitur circumventus, non est oppressus pecunia, non ut illa: Quintianae conciones habebantur, omnes , qui Oppianicum condemnarunt , in culpa sunt, ac suspicione ponendi . Duos solos video auctoritate censorum amnes ei turpitudini judicari . Aut illud asserant, aliquid esse , quod de iis

duobus nabuerint compertum , de caeteris comperisse . XLVI. Nam illud quidem minime probandum est , ad nationes , auctoritatemque censoriam , exemplum illos a consuetudine militari transtulisse . Statuerunt enim ita majores nostri , ut , si a multis esset flagitium rei militaris admisium , sortitione in quosdam animadverteretur : ut metus videlicet ad omnes, Poena ad paucos perveniret. Quod idem facere cens

res in delectu dignitatis, & in iudicio civium , & in animadversione vitiorum , qui convenit 8 Nam miles, qui locum non tenuit, qui hoitium impetum , vimque pertimuit, potest idem postea

88쪽

PRO A. CLUENTIO. 8s postea & miles esse melior, & vir bonus , & civis utilis. Qitare , ne in bello , propter hostium metum , delinqueret,

amplior ei mortis & liipplicii metus est a majoribus constitutus. Ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata eis . Hoc tu idem facies, censor, in senatu legendo λ si erunt plures, qui , ob innocentem condemnandum , pecuniam acce perint , non animadvertas in omnes, sed carpas, ut velis, &paucos ex multis ad ignominiam sortiare Θ Habebit igitur , te sciente vidente, curia senatorem , populus Romanus judicem , reipublica civem sine ignominia quemquam , qui ad perniciem innocentis fidem suam & religionum pecunia commutarit Z & , qui pretio adductus eripuerit patriam , fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae leveritatis nota non inuretur ΤTu es praesectus moribus , tu magister veteris disciplinae & severitatis , si aut retines quemqt in sciens in senatu , scelere tanto contaminatum : aut statuis qui in eadem culpa sit, non eadem poena affici oportere ρ & quam conditionem sit filicii majores in bello timiditati militis propositam esse v uerunt , eandem tu in pace constitues improbitati senatoris ρQuod si hoc exemplum ex re militari ad animadversionem censoriam transferendum suit: sortitione id ipsum factum esse oportuit. Sin autem sortiri ad poenam , atque hominum delictum fortunae judicio committere , minime censorium est; certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam &turpitudinem , non oportet. XLVII. Verum omnes intelligimus, in istis subscriptionibus Ventum quendam popularem esse quaesitum . Iactata res erat in concione a tribuno seditioso : incognita causa probatum iulud erat multitudini : illicitum est contra dicere : nemo denique , ut defenderet contrariam partem , laborabat. In invidiam porro magnam illa judicia venerant . Etenim paucis postea mensibus alia vehemens erat in iudiciis ex notatione tabularum invidia versata . Praetermitti a censoribus , & negligi

1ο-πstatis- tabisum J Distoloribus ut ervilitum est, eulpa. Quod ei Cieero ob grim ceris notaue sunt , Hortensia oratoris, iliat in Divinatione, cap. 7.

89쪽

macula iudiciorum posse non videbatur. Homines, quos caeteris vitiis , atque omni dedecore infames videbant , eos hac quoque subscriptione notare voluerunt, & eo magis, quod illo ipso tempore, illis censoribus erant iudicia cum equestri ordine communicata : ut viderentur per hominum idoneorum ignominiam sua auctoritate illa iudicia cum equestri omdine reprehendisse . Qtiod si hanc apud eos ipsos censores mihi , aut alii causam agere licuisset , hominibus tali prudentia certe probavi D

iem res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti , nihil

comperti : ex tota ipla subscriptione rumorem quendam plauium popularem esse qua situm . Nam in L. Popillium , qui Oppianicum condemnarat, subicripsit L. Gellius, quod is pecuniam accepisset , quo innocentem condemnaret . Jam id ipsum quantae divinationis est , scire , innocentem fuisse reum, quem fortasse nunquam viderat, cum homines sapientissimi , judices, ut nihil dicam de iis, qui condemnarunt, causa cognita , sibi dixerint non liquere ρVerum esto . Condemnat Popillium Gellius: iudicat , accelsisse a Cluentio pecuniam . Negat hoc Lentulus. Nam Popilium , quod erat libertini filius, in senatum non legit: locum quidem senatorium ludis , & caetera ornamenta reliquit , & eum omni ignominia liberat. Quod cum facit , judicat, ejus sententia gratis esse Oppianicum condemnatum . Et eundem Pol illium postea Lentulus in ambitus judicio pro testimonio dii gentissime laudat. Quare , si neque L. Gellii iudicio stetit

Lentulus, neque Lentuli existimatione contentus init Gellius;& , si uterque censor censoris opinione standum non putavit: quid est , quamobrem quisquam nostrum censorias subicripti nes omnes , fixas, R in perpetuum ratas putet esse oportere 3 XLVIII. At in ipsum Avitum animadverterunt. Nullam qui dem ob turpitudinem , nullum ob totius vitae non dicam vitium , sed erratum . Neque enim hoc homine sensitor , neque probior, neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse quisquam

90쪽

PRO AE CLUENTIO. 8

potest: neque illi aliter dicunt: sed eandem illam famam iudicii corrupti secuti liint. Neque ipsi secus existimant , quam

nos exiitimari volumus, de hujus pudore, integritate , virtute : sed putarunt praetermitti acculatorem non potuisse , cum animadversum esset in iudices . Qua de re tota si unum factum ex omni antiquitate protulero , plura non dicam . Non enim mihi exemplum summi & clarissimi viri , P. Africani, praetereundum videtur e qui cum esset censor , & in equitum censu C. Licinius Sacerdos prodiisset, clara voce, ut omnis concio audire posset, dixit 1 e scire , illum verbis conceptis pejerasse . Si quis contra dicere vellet, usurum esse eum suo te itimonio . Deinde cum contra nemo diceret, iussit equum traducere. Itaque is , cujus arbitrio & populus Romanus, &exterae gentes contentae esse consueverant, ipse sua conscientia ad ignominiam alterius contentus non fuit . Quod si hoc Avito facere licuisset, facile , illis ipsis judicibus, & salsae suspicioni, 3c invidiae populariter excitatae restitisset. Unum etiam est , quod me maxime conturbat , cui loco respondere posse vix videor , quod elogium recitasti de test mento Cn. Egnatii, patris, hominis honestissimi videlicet &fapientissimi , idcirco te exhered.isse filium , quod is ob Oppianici damnationem pecuniam accepisset. De cujus ihominis levitate di inconstantia plura non dicam . Hoc testamentum iptum, quod recitas, elui modi est , ut ille , cum eum filium exheredaret, quem oderat, ei filio coheredes homines alienis. simos conjungeret, quem diligebat. Sed tu , Atti , consideres, censeo , diligenter, utrum censorum judicium grave velis esse, an Egnatii . Si Egnatii : leve est , quod censores de caeteris subscripserunt. Ipsum enim Cn. Egnatium , quem tu gravem

esse vis, ex senatu eiecerunt. Sin autem centorum : hunc E-3natium , quem pater censoria subscriptione exheredavit, censores in senatu, cum patrem ejicerent, retinuerunt .i XLIX. At enim senatus universas iudicavit , illud corruptum esse judicium . Quomodo Suscepit causam . An potuit rem delatam ejusmodi repudiare 3 cum tribunus plebis, populo con--tato , rem pene ad manus revocasset: cum vir optimus, Sc homo

SEARCH

MENU NAVIGATION