장음표시 사용
91쪽
homo innocentissimus , pecunia circumventus essae diceretur rcum invidia flagraret ordo senatorius : potuit nihil decerni potuit illa concitatio multitudinis sine summo periculo reipublicae repudiari 8 At quid est decretum ξ quam sapienter 8 quam diligenter i Si qui βης , quorum opera factum si , ut iudicium
publicum corrumperetur. Utrum vi Jetur senatus id factum judicare : an , si factum sit, moleste graviterque ferre 8 Si ipse A. Cluentius sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non diceret , atque ii dixerunt, quorum sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis . Sed quaero a vobis, num istam legem ex isto senatusconsulto L. Lucullus consili , homo sapientissimus , tulerit : num anno post M. Lucullus, Sc C. Cassius, in quos tum consules designatos idem illud senatus decreverit. Non tulerunt . Et quod tu Aviti pecunia factum esse arguis , neque id ulla vel tenuissima suspicione confirmas, factum eit primo illorum aequitate , 3c lapientia consulum , ut id , quod senatus decreverat , ad illud invidi. e praesens incendium restinguendum , id postea reserendum ad populum non arbitrarentur . Ipse de-
Inde populus Romanus , qui L. Qii intii tribuni plebis fictis
querimoniis antea concitatus, rem illam Sc rogationem flagitarat, idem C. Iunii filii , pueri parvuli , lacrymis commotus, maximo clamore & concursu totam illam legem 3c quaeitionem repudiavit . Ex quo intelligi potuit id , quod saepe dictum eli: ut mare , quod sua natura tranquillum sit , vento- lrum vi agitari atque turbari ; sic δc populum Romanum sua sponte esse placatum , hominum seditiosorum vocibus, ut violentissimis tempestatibus , concitari . L. Est etiam reliqua permagna auctoritas, quam ego turpiter pene praeterii . Mea enim esse dicitur. Recitavit ex oratione nelcio qua Attius , quam meam esse dicebat , cohorra tionem quandam iudicum ad honeste judicandum , 8c commemorationem tum illorum iudiciorum , quae probata non essent,
Is hi J Corruptum imum ira sinari νυIum . dieitur, non reseνν. . Itaque malim posse arbitror : I. runs deis hie , se/endtim. Idem . Dres . uterque Fran Hostis 12.1n ilIus decrerrerit . Idem . eii, editiones antiquae omnes, perserendum .is Referendum as popuIum J Ferei as ρο- Gravius.
92쪽
P RO A. CLUENTIO. 834um illius ipsius iudicii Iuniani: perinde quasi ego non ab initio hujus defensionis dixerim , invidiosum illud fuisse judi
cium : aut, cum de infamia judiciorum, quae probata non essent, disputarem, potuerim illud, quod tam populare esset, in illo tempore praeterire. Ego vero, si quid eiusmodi dixi , neque cognitum commemoravi , neque pro testimonio dixi, R illa oratio potius temporis mei, quam iudicii & auctorit iis fuit. Cum enim accularem , 3c mihi initio proposuissem , ut animos & populi Romani & judicum commoverem , cumque omnes offensiones judiciorum non ex mea opinione , sed ex hominum rumore proserrem , istam rem , quae tam POpu- Iariter esset agitata, praeterire non potui. Sed errat vehementer , si quis in orationibus nostris, quas in judiciis habuimus, auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur . Omnes eis nim illae orationes causarum & temporum sunt , non hominum ipsorum ac patronorum . Nam , si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem . Nunc adhibemur, ut ea dicamus , non quae nostra auctoritate constituantur ; sed quae ex re ipsa, causaque ducantur. Hominem ingeniosum , M. Antonium , aiunt solitum esse dicere , idcirco se nullam um, quam orationem friosisse , ut , si quid aliquando quod non opus
esser , ab se esset dictum , posset se negare dixisse : perinde quasi , quid a nobis dictum , aut actum sit, id nisi literis mandaverimus , hominum memoria non comprehendatur . LI. Ego vero in isto genere libentius cum multorum , tum hominis eloquentissimi & sapientissimi , L. Crassi V , auctoritatem sequor , qui cum L. Plancium defenderet , accusante M. Bruto , homine in dicendo vehementi & callido , cum Brutus, duobus recitatoribus constitutis , ex duabus eius orationibus capita alterna , inter se contraria , recitanda curasset , quod in dissuasione rogationis ejus, quae contra coloniam Narbonensem serebatur, quantum potest, de auctoritate senatus detrahit di in suasione legis Serviliae summis ornat senatum laudibus e& multa in equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta r Tom. V. M citas-
1. L. CraF J Vide Iib. II. de Orat. cap. II.
93쪽
so ORATIO ei tacti, quo animi illorum iudicum in Crassum incenderentur; aliquantum esse commotus dicitur. Itaque in respondendo primum exposuit utriusque rationem temporis, ut oratio ex re & causa habita videretur: deinde ,
ut intelligere posset Brittus, quem hominem , & non solum qua eloquentia, verum etiam quo lepore , & quibus facetiis praeditum lacessisset; tres & ipse excitavit recitatores cum simgulis libellis, quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de jure civili reliquit. Eorum initia cum recitarentur, ea, quae vobis nota esse arbitror : Forte evenit, ut ruri in Privernate
essemus ego , o Brutus situs . fundum Privernatem flagitabat. In Albano eramus ego , re Brutus filius : Albanum poscebat . In Tiburte forte cum assedissemus ego , o flius Brutus e Tiburistem sundum requirebat. Brutum autem , hominem sapientem, quod filii nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret, testificari dicebat voluisse . Qiiod si potui sset honelte scribere, se in balneis cum id aetatis filio fuisse , non praeteriisset. Eas se tamen ab eo balneas non ex libris patris, sed ex tabulis, Rex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est , ut illum recitationis suae poeniteret . Moleste enim fortasse tulerat , se in iis orationibus reprehensum , quas de republica habuisset :in quibus forsitan magis requiratur constantia . Ego autem illa recitata esse non moleste sero . Neque enim ab illo tempore, quod tum erat, neque ab ea causa , quae tum agebatur, aliena suerunt : neque mihi quidquam oneris
fuscepi, cum ista dixi , quo minus honeste hanc causam , Sclibere possem defendere . Quod si velim confiteri, me causam A. Cluentii nunc cognoscere, antea fuisse in illa opinione populari : quis tandem id possit reprehendere ρ Praesertim , Judices , cum a vobis quoque ipsis hoc impetrare sit aequissimum , quod ego & ab initio petivi , & nunc peto, ut, si quam huc graviorem de illo iudicio opinionem attulistis, hanc , causa perspecta , atque omni veritate cognita , deponatis. I.II. Nunc , quoniam ad omnia , quae abs te dicta sunt, T. Atti , de Oppianici damnatione respondi e confiteare necesse est , te opinionem multum sesellisse , quod existimaris , me
94쪽
PRO A. CLUENTIO. 9 Ieausam A. Cluentii non facto ejus , sed lege defensurum . Nam hoc persaepe dixisti, tibi sic renuntiari , me habere in animo caulam hanc praesidio legis defendere . Itane est 3 ab amicis videlicet imprudentes prodimur ZR est nescio quis de ii ,
quos amicos nobis arbitramur, qui nostra consilia ad adversarios deserat ρ Quisnam tibi hoc renuntiavit Τ quis tam improbus suit 8 cui ego autem narravi Z Nemo , ut opinor, in culispa est: sed nimirum tibi istuc lex ipsa renuntiavit. Sed num tibi ita defendisse videor , ut tota in causa mentionem ullam fecerim legis 8 Num secus hanc causam defendissem , hac si
lege Avitus teneretur ρ Certe ut hominem confirmare oportet M , nullus est locus a me purgandi istius invidiosi criminis praetermissus.
Qiiid ergo est ρ quaeret sortasse quispiam , displiceatne mihi,
legum praesidio a capite periculum propulsare . Mihi vero , It dices , non displicet: sed utor instituto meo . In hominis honesti pudentisque judicio , non solum meo consilio uti consuevi , sed multum etiam eius, quem defendo, & consilio , &voluntati obtempero . Nam , ut haec ad me causa delata est rqui lepes eas , ad quas adhibemur, & in quibus versamur,
nosse ὀeberem : dixi Avito statim , de eo , coisset , quo
quis condemnaretur, illum esse liberum : teneri autem nostrum ordinem . Atque ille me orare 3c obsecrare coepit, ut ne sese lege defenderem . Cum ego , quae mihi viderentur, dicerem :traduxit me ad suam sententiam. Affirmabat enim lacrymans, non se cupidiorem esse civitatis retinendae, quam existimationis. Morem homini gessi: & tamen idcirco seci , neque Gnim id semper facere debemus quod videbam , per se , ipsam causam copiosissime sine lege posie defendi. Videbam, in hac defensione, qua iam sum usus, plus dignitatis: in illa, qua me hic uti noluit, minus laboris futurum. Quod si nihil M a aliud
ax D te J Q ita soli senatores tenebantur .
Avitus autem senator non erat. Mam. a Certe ut boma rem es4firmare opstraee Iuuid sibi velint hac verba , ianoro . R se possent sine detrimento ullo sententiae . Sed imitis libris omnibus , ausit illa dele
in alicuit re caput , ut condemnaretur . coιι semiine iere aecipitur in malam partem a Hinc eoitiones , sunt seditiosa conventicula . idem .
95쪽
aliud esset actum, nisi ut hanc causam obtinerem , lege rectis
LIII. Neque me illa oratio commoveret, quod ait Attius, indignum esse facinus , si senator judicio quemquam circumvenerit , legibus eum teneri : si eques Romanus hoc idem sece rit, non teneri. Ut tibi concedam , hoc indignum esse, quod cujusmodi sit, jam videro ) tu mihi concedas necesse eit , multo esse indignius, in ea civitate , quae legibus contineatur , discedi a legibus. Hoc enim vinculum est hujus dignitatis, qua fruimur in republica ; hoc sundamentum libertatis, hic sons aequitatis . Mens, & animus, & consilium , & sententia civitatis, posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente: sic civitas sine lege , suis partibus, ut nervis, ac sanguine , &membris, uti non potest . Legum ministri , magistratus: legum interpretes, iudices: legum denique idcirco omnes servi sumus, ut liberi esse possimus. Quid est , Naso , cur tu in hoc sexto loco sedeas 8 Quaevis est , qua abs te hi iudices , tali dignitate praediti, coerceantur ὶ Vos autem , Iudicos, quamobrem ex tam magna multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam sertis ὶ duo jure Attius, quae voluit, dixit ὶ Cur mihi tamdiu potestas dicendi datur 3 Quid sibi autem illi scribae, quid lictores, quid caeteri, quos apparere huic quaestioni video , volunt 8 Opinor haec omnia lege fieri , totumque hoc judicium ut antea dixi quasi mente quadam regi legis , &administrari. Quid ergo est ρ haec quaestio sola ita gubernatur ZQuid M. Plaetorii, & C. Flaminii tanter sicarios ρ quid C. O ehinii peculatus Τ quid mea de pecuniis repetundis quid C. Aquilii , apud quem nunc de ambitu causa dicitur Z quid reliquae quaestiones ρ Circumspicite omnes reipublicae partes: mnia legum imperio & praescripto fieri vid ebitis. Si quis apud me te , T. Atti, reum velit facere : clames, te lege pecuniarum repetundarum non teneri . Neque haec tua recusatio
consessio sit captae pecuniae : sed laboris , sed periculi non legitimi declinatio . LIV. Nunc , quid agatur , & quid abs te juris constituatur , vide. i*itig Jay le
96쪽
vide . Iubet lex ea, qua lege haec quaestio constituta est, judicem quaestionis, hoc est, O. Voconium , cum iis iudicibus, qui ei obvenerint, vos appὼlat, Iudices, saaerere de ven
no . In quem quaerere ρ Infinitum est . Gicunque fecerit, vendidoris, emerit, habuerit, dederit. Qii id eadem lex statim adjungit Recita . Deque eius capite quaerito . Cujus 3 qui coierit 8 convenerit 3 Non ita est . Qiiid ergo est λ dic . sivi tribunus miliatum legionibus quatuor primis , quive quaesor, tribunus plebis .
Deinceps omnes magistratus nominavit. Give in senatu sententiam diΜit, dixeris. Quid tum ρ eorum coiit, coierit , convenit, eonvenerit, quo quis judicio publico condemnaretur . Qui eorum
Quorum Τ Videlicet, qui supra scripti sunt . Quid interest , utro modo scriptum sit Etsi est apertum , tamen ipsa lex
docet. Ubi enim omnes mortales alligat, ita loquitur :venenum malum fecit, feceris. Omnes viri, mulieres , liberi , servi in judicium vocantur . Si item de coitione voluisset: ati itinxisset , inive coierit. Nunc ita est , Deque eius capite qum rito , qui magi atum habuerix, quive in senatu sententiam dixe
rit : qui eorum coiit, coierit.
Num is Cluentius 8 certe non est. Quis ergo est Cluentius Τqui tamen defendi causam suam lege nolit. Itaque abjicio legem : morem Cluentio gero : tibi tamen , Atti, pauca, quae
ab huius causa seiuncta sunt, respondebo . Est enim quiddam in hac causa, quod Cluentius ad se ; est aliquid, quod ego ad me putem pertinere . Hic sua putat interesse , se re ipsa ,
di gesto negotio, non lege defendi : ego autem mea existimo interesse , me nulla in disputatione ab Attio videri esse superatum . Non enim mihi haec causa sola dicenda est . Omnibus hic labor meus propositus est, quicunque hac facultate defensionis contenti esse possunt. Nolo, quemquam eorum , qui adsunt, existimare, me, quae de lege ab Attio dicta sunt, si reticuerim , comprobare . Quamobrem , Cluenti , de te tibi obsequor : neque ego legem recito, neque hoc loco pro te dico; sed ea , quae a me desiderari arbitror, non relinquam .
LV. Iniquum tibi videtur, Atti, esse, non iisdem legibus omnes teneri . Primum ut id iniquissimum esse confitear hujus-
97쪽
huiuimodi est, ut commutatis eis opus sit legibus, non ut iis,
quae sunt, non pareamus . Deinde quis unquam hoc senator accusavit , ut, cum altiorem gradum dignitatis, beneficio populi Romani esset conlectatus , eo se putaret durioribus legum conditionibus uti non oportere 3 Ouam multa sunt commoda , quibus caremus: quam multa m esia ac disti cilia , quae subimus atque haec omnia tantum honoris & amplitudinis
commodis compensantur . Converte nunc te ad equestrem oris dinem , atque in caeteros ordines; easdem vitae conditiones non
Perserent . Putant enim minus multos sibi laqueos legum , &conditionum , ac judiciorum propositos esse oportere , qui in
summum locum civitatis aut non potuerunt ascendere , aut non petiverunt.
Atque , ut omittam leges alias omnes , quibus nos tene mur ; caeteri autem sunt ordines liberati : hanc ipsam legem , Ne quis iudicio circumveniretur , C. Gracchus tulit : eam legem
pro plebe, non in plebem tulit . Postea L. Sylla , homo a
populi causa remotissimus , tamen , cum ejus rei quaestionem hac ipsa lege constitueret , qua vos hoc tempore judicatis , populum Romanum , quem ab hoc genere liberum acceperat ,
alligare novo quaestionis genere ausus non est . Quod si fieri posse existimasset : pro illo odio , quod habuit in equestrem ordinem , nihil secisset libentius , quam omnem illam acerbitatem proscriptionis suae , quaestus in veteres iudices V , in
hanc unam quaestionem contulisset. Nec
in Prinium c tit is risi ut mum esse tam os ortere. Nola alitem id- β , fitear λι υμοι 61, vir commutaris eis pareamur iis legibus , quae suut constitutae .sν ιλ. bus . non ut rit , quae sunt , non pa- Deinde id nego iniquum esse. 22ιis enim un- rei mur . J Mendosus videtur quibusdam esse quam hoc senator accusa υit , &c. odioων .hic lo us. Atqui sinus est , neque ad intel- as in inteνes itidior I 2Peror i ligetidum diis cilis, si modo conite , in his alique in , non dicunt Latini , sed , Mieror dec ut id ini Missiuium esse confitiaν concessim aIi uo . Hoc igitur totum deleri iussi. Nem esse oratoriam . Attius dixerat , ini- binus . Levi , dissentientibus antiquis liquum fore, si non iisdem omnes lenibus te. hris, stila H iactus iis veteνet 1iadices . Atqt eneremur . Cicero respondet concedetido priis hac ego coniectura , nec a vetere scri 'tur mum, deinde neganio. Ini uum id e se ais . longius discedente , de sententiam illustran- Esto iniquum , ac si ita vis , iisi 'intum . te , maanopere delector . Quid enim est , Id si idem ti hi, & eonfitear, cuiusmodi est iis interes , usicer quanto autem quid tum quid essicies ' Id unum i opus plius, Acerbitatem proscriptiovir suae t t
98쪽
PRO AE. C L U E NT I O. sue Nec nunc quidquam agitur , mihi credite , Iudices , &prospicite id, quod providendum est nisi , ut equester ordo
in hujusce legis periculum includatur . Neque hoc agitur ab omnibus, sed a paucis . Nam ii senatores, qui se facile tuemtur integritate & innocentia , quales ut vere dicam vos
stis, & caeteri, qui sine cupiditate vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia conjunctissimos esse cupiunt : sed ii , qui se volunt posse omnia , neque praeterea quidquam esse aut in homine ullo , aut in ordine: hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suam redacturos, si constitutum est , ut de iis, qui rem iudicarent, huiusmodi iudicia fieri possint . Vident enim auctoritatem hujus ordinis confirmari : vident judicia comprobari : hoc metu proposito , evellere se aculeum severitatis vestrae posse confidunt. Qitis enim de homine audeat, paulo majoribus opibus praedito , vere & sortiter judicare; cum videat, sibi de eo , quod coierit, aut consenserit, causam esse dicendam Τ Ι. O viroς fortes, equites Romanos i qui homini clari iasimo ac potentissimo , M. Driis o , tribuno plebis restiterunt , cum ille nihil aliud ageret cum illa cuncta , quae tum erat ,
nobilitate, nisi uti , qui res iudicatsent, huiuscemodi quaestionibus in judicium vocarentur . Tunc C. Flavius Pusio , Cn. Titinnius, C. Maecenas, illa robora populi Romani , caeterique hujuscemodi ordinis, non secerunt idem , quod nunc Cluentius , ut aliquid culpae suscipere se putarent, recusando : sed apertistime repugnarunt, cum haec recusarent, & palam sortis.
si me, atque honestissime dicerent , se potuisse judicio populi
Romani in amplissimum locum pervenire , si sua studia ad honores petendos conserre voluissent ; fele vidisse , in ea vit qualis splendor inesset, quanta ornamenta , quae dignitas : quae 1e non contempsisse , sed ordine suo , patrumque suorum , contentos suisse , & vitam illam tranquillam & quietam , remotam a procellis invidiarum , & hujuscemodi iudiciorum anfractu , sequi maluisse. Aut sibi ad honores petendos aetatem im
, id est, equites Romanos , qui lege C. privavit , verum etiam proscripsit . Manun Gracchi per annos xx. iudieia tenuerant , valde blanditur mihi eoniectura Manutii . non modo iudicandi potestate victor Sylla Gratitur.
99쪽
tegram restitui oportere et aut , quoniam id non posset, eam conditionem vitae, quam secuti , petitionem reliquissent νε, manere: iniquum esse , eos , qui honorum ornamenta, pro pter periculorum multitudinem , praetermisissent, populi beneficiis esse privatos, judiciorum novorum periculis non carere . Senatorem hoc queri non posse , propterea , quod ea conditio. ne proposita petere coepisset: quodque permulta essent ornamenta , quibus eam mitigare molestiam posset: locus, auctoritas, domi splendor, apud exteras nationes nomen & gratia, toga praetexta , sella curulis, insignia , fasces, exercitus, imisperia , provinciae: quibus in rebus cum summum recte factis majores nostri praemium, tum plura peccatis pericula proposi- lta esse voluerunt. Illi non hoc recusabant, ea ne lege accus, irentur , qua nunc Avitus accusatur, quae tunc erat Sempro- lnia, nunc est Cornelia : intelligebant enim , ea lege equestrem lordinem non teneri : sed ne nova lege alligarentur , laborabant . Avitus ne hoc quidem unquam recusavit, quominus vel ea lege rationem vitae suae redderet , qua non teneretur . Quae si vobis conditio placet: omnes id agamus, ut haec quam primum in omnes ordines quaestio perseratur. LVII. Interea quidem , per deos immortales quoniam omnia commoda nostra , iura , libertatem , salutem denique legibus obtinemus , a legibus non recedamus : simul & illud quam sit indignum , cogitemus , populum Romanum aliud
nunc agere : vobis rem publicam & fortunas suas commisisse ripsum sne cura esse : non metuere , ne lege ea , quam nun
quam ipse jusserit , & quaestione , qua se solutum liberumque fesse arbitretur , per paucos judices astringatur . Agit enim sic causam T. Attius , adolescens bonus & disertus , omnes cives legibus teneri omnibus : vos attenditis , 8c auaitis silentio , lsicut facere debetis . A. Cluentius , eques Romanus , causam l
dicit ea lege , qua lege senatores , & ii , qui magi stratum i
liabuerunt, soli tenentur: mihi per eum recusare , & in arce llegis praesidia constituere defensionis meae non licet . Si obti- l
ovam securi peritisnem reIisti eni J D modum : quam seciui , petitianem εα. ou. rit sicilior explicatus , si distinguas in hunc insur.
100쪽
nuerit causam Cluentius , sicuti vestra aequitate nixi confidiis mus existimabunt , id quod erit , obtinuisse propter innocentiam , quoniam ita de sensus sit: in lege autem , quam attingere noluerit, praesidii nihil fuisse . Hic nunc est quiddam , quod ad me pertineat , de quo ante dixi , quod ego populo Romano praeitare debeam , quo
niam is meae vitae status est , ut omnis mihi cura atque opera posita sit in omnium periculis defendendis. Video, qua ta , dc quam periculosa , & quam infinita quaestio tentetur ab accusatoribus , cum eam legem , quae in noli rum ordinem scripta sit , in populum Romanum transferre conemur . Qua in lege est , coierit : quod quam late pateat , videtis . Consenerit: aeque infinitum & incertum est . Consenserit : hoc vero cum incertum Sc infinitum , tum obscurum & occultum est . Falstinet e testimonium dixerit. Quis de plebe Romana testimonium dixit unquam , cui non hoc periculum , T. Attio auctore , paratum esse videatis P Nam dicturum quidem cerate , si hoc iudicii m plebi Romanae propositum sit , neminem unquam esse confirmo . Sed hoc polliceor omnibus , si cui sorte hac lege negotium facessetur, qui lege non teneatur, si is uti me defensore voluerit , me eius causam legis praesidio defensurum e & vel his iudicibus , vel eorum s milibus , facile probaturum , & omni me defensione usurum esse legis: qua nunc ut utar , ab eo , cuius voluntati mihi obtemperandum
. LVIII. Non enim debeo dubitare , Iudices , quin , si qua
ad vos causa huiusmodi delata sit ejus , qui lege non tenea tur; etiam si is invidiosus , aut multis ostensus esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti absoluturi sitis , tamen absolvatis e & religioni potius vestrae , quam odio pareatis. Est enim sapientis judicis , cogitare , tantum sibi a populo Romano esse permissum , quantum commissum R. creditum sit:& non solum sibi potestatem datam , verum etiam fidem ha-hi tam esse meminisse : posse , quem oderit , absolvere : quem non oderit, condemnare : & semper non quid ipse velit, sed quid lex & religio cogat, cogitare : animadvertere , qua lege